exe�ndum hercl� tibi hinc est foras ,circumspectatrix cum oculis emissiciis .
nam cur me miseram verberas ?
vt misera sis atque ut te dignam mala malam aetatem exigas .
nam qua me nunc causa extrusisti ex aedibus ?
tibi eg� rationem reddam ,stimulorum seges ?
illuc regredere ab ostio .
illuc sis vide ,ut inc�dit .
at scin quo modo tibi res se habet ?
si hercle hodie fustem cepero aut stimulum in manum ,testudineum istum tibi ego grandibo gradum .
vtinam me divi adaxint ad suspendium potius quidem quam hoc pacto apud te serviam .
at ut scelesta sola secum murmurat .
oculos hercle �go istos ,improba ,ecfodiam tibi ,ne me observare possis quid rerum geram .
abscede etiam nunc - etiam nunc - etiam - ohe ,istic astato .
si hercle tu ex istoc loco digitum transvorsum aut unguem latum excesseris aut si respexis ,donicum ego te iussero ,continuo hercle ego te dedam discipulam cruci .
scelestiorem me hac anu certo scio vidisse numquam ,nimisque ego hanc metuo male ,ne mi ex insidiis verba imprudenti duit neu persentiscat aurum ubi est absconditum ,quae in occipitio quoque habet oculos pessima .
nunc ibo ut visam sitne ita aurum ut condidi ,quod me sollicitat plurimis miserum modis .
- noenum mecastor quid ego ero dicam meo malae rei evenisse quamve insaniam ,queo comminisci ; �ta me miseram ad hunc modum decies die uno saepe extrudit aedibus .nescio pol quae illunc hominem intemperiae tenent : pervigilat noctes totas ,tum autem interdius quasi claudus sutor domi sedet totos dies .neque iam quo pacto celem erilis filiae probrum ,propinqua partitudo cui appetit ,queo comminisci ;
neque quicquam meliust mihi ,ut opinor ,quam ex me ut unam faciam litteram longam ,meum laqueo collum quando obstrinxero .
nunc defaecato demum animo egredior domo ,postquam perspexi salva esse intus omnia .
redi n�nciam intro atque intus serva .
quippini ?
an ne quis aedes auferat ?
nam hic apud nos nihil est aliud quaesti furibus ,ita inaniis sunt oppletae atque araneis .
mirum quin tua me causa faciat iuppiter philippum regem aut dareum ,trivenefica .
araneas mihi ego illas servari volo .pauper sum ; fateor ,patior ;
quod di dant fero .
abi intro ,occlude ianuam .
cave qu�mquam alienum in aedis intro miseris .
quod quispiam ignem quaerat ,extingui volo ,ne causae quid sit quod te quisquam quaeritet .
nam si ignis vivet ,tu extinguere extempulo .
tum aquam aufugisse dicito ,si quis petet .
cultrum ,securim ,pistillum ,mortarium ,quae utenda vasa semper vicini rogant ,fures venisse atque abstulisse dicito .
profecto in aedis meas me absente neminem volo intro mitti .atque etiam hoc praedico tibi ,si bona fortuna veniat ,ne intro miseris .
pol ea ipsa credo ne intro mittatur cavet ,nam ad aedis nostras numquam adit ,quamquam prope est .
tace atque abi intro .
taceo atque abeo .
- occlude sis fores ambobus pessulis .
iam ego hic ero .
discrucior animi ,qu�a ab domo abeundum est mihi .nimis hercle invitus abeo .sed quid agam scio .nam noster nostrae qui est magister curiae dividere argenti dixit nummos in viros ; id si relinquo ac non peto ,omnes ilico me suspicentur ,credo ,habere aurum domi .nam non est veri simile ,hominem pauperem pauxillum parvi facere quin nummum petat .nam nunc cum celo sedulo omnis ,ne sciant ,omnes videntur scire et me benignius omnes salutant quam salutabant prius ; adeunt ,consistunt ,copulantur dexteras ,rogitant me ut valeam
vel�m te arbitr�ri med ha�c verba ,fr�ter ,meai fidei tuaique rei causa facere ,ut aequom est germanam sororem .quamquam haud falsa sum nos odiosas haberi ; nam multum loquaces merito omnes habemur ,nec mutam profecto repertam ullam esse aut hodie dicunt mulierem aut ullo in saeclo .
verum hoc ,frater ,unum tamen cogitato ,tibi proximam me mihique esse item te ;
ita aequom est quod in rem esse utrique arbitremur et mihi te et tibi me consulere et monere ;
eo n�nc ego secreto ted huc foras seduxi ,ut tuam r�m ego tecum hic loquerer familiarem .
da mi ,optuma femina ,manum .
vbi ea est ?
quis ea est nam optuma ?
tu .t�ne ais ?
si n�gas ,nego .
decet te �quidem vera pr�loqui ; nam opt�ma null� potest eligi : alia �lia peior ,fr�ter ,est .
idem ego �rbitror ,n�c tibi advorsari certum est de istac r� umquam ,soror .
d� mih� �peram amab� .
tuast ,�tere atque �mpera ,si qu�d vis .
�d quod in r�m tuam �ptumum esse �rbitror ,t�d id monitum adv�nto .
soror ,m�re tuo facis .
f�ctum volo .
quid �st id ,sor�r ?
quod tib� sempit�rnum sal�tare sit :
liber�s procre�ndis ( ita d� faxint ) volo te �xorem domum d�cere .ei occid� .
quid ita ?
quia m�hi misero cerebrum �xcutiunt tua d�cta ,soror : lapid�s loqueris .
heia ,hoc face quod te iubet soror .
si lubeat ,faciam .
in rem hoc tuam est .
vt quidem emoriar prius quam ducam .
sed h�s legib�s si quam d�re vis d�cam : quae cr�s veniat ,per�ndie for�s feratur ; his legib�s dare v�s ? cedo : nupti�s adorna .cum m�xima poss�m tibi ,frat�r ,dare dote ; sed �st grandi�r natu : m�dia est m�lieris aetas .
eam s� iubes ,frat�r ,tibi me p�scere ,poscam .
n�m non vis me int�rrogare te ?
�mmo ,si quid v�s ,roga .
post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum ,si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit ,quid dubitas ,quin sit paratum nomen puero postumus ?
nunc ego ist�m ,soror ,laborem demam et deminuam tibi .
ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis .istas magnas factiones ,animos ,dotes dapsiles ,cl�mores ,imp�ria ,eburata v�hicla ,pallas ,p�rpuram ,nil moror quae in servitutem sumptibus redigunt viros .
dic mihi ,quaeso ,quis ea est ,quam vis ducere uxorem ?
eloquar .
nostin hunc senem euclionem ex proximo pauperculum ?
novi ,hominem haud malum mecastor .
eius cupio filiam virginem mihi desponderi .
verba ne facias ,soror .scio quid dictura es : hanc esse pauperem .haec pauper placet .
di bene vortant .
idem ego spero .
quid me ?
num quid vis ?
vale .et tu ,frater .
- ego conveniam e�clionem ,si domi est .
sed eccum video .
nescio unde sese homo recipit domum .
itaque abibam invitus ;
nam neque quisquam curialium venit neque magister quem dividere argentum oportuit .
nunc domum properare propero ,nam egomet sum hic ,animus domi est .
salvos atque fortunatus ,euclio ,semper sies .
di te ament ,megadore .
quid tu ?
recten atque ut vis vales ? non temerarium est ,ubi dives blande appellat pauperem .iam illic homo aurum scit me habere ,eo me salutat blandius .
ain tu te valere ?
pol ego haud perbene a pecunia .
pol si est animus aequos tibi ,sat h�bes qui bene vitam colas .anus hercle huic indicium fecit de auro ,perspicue palam est ,cui ego iam linguam praecidam atque oculos effodiam domi .
quid tu solus tecum loquere ?
meam pauperiem conqueror .virginem habeo grandem ,dote cassam atque inlocabilem ,neque eam queo locare cuiquam .tace ,bonum habe animum ,euclio .dabitur ,adiuvabere a me .dic ,si quid opust ,impera .nunc petit ,cum pollicetur ; inhiat aurum ut devoret .
altera manu fert lapidem ,panem ostentat altera .
ubi manum inicit benigne ,ibi onerat aliqua zamia .
ego istos novi polypos ,qui ubi quidquid tetigerunt tenent .
da mi operam parumper .paucis ,euclio ,est quod te volo de communi re appellare mea et tua .ei misero mihi ,aurum mi intus harpagatum est .nunc hic eam rem volt ,scio ,mecum adire ad pactionem .
verum intervisam domum .
quo abis ?
iam ad te revortar :
nunc est quod visam domum .
- credo edepol ,ubi mentionem ego fecero de filia ,mi ut despondeat ,sese a me derideri rebitur ; neque illo quisquam est alter hodie ex paupertate parcior .di me servant ,salva res est .
salvom est si quid non perit .
nimis mal� timui .
prius quam �ntro redii ,exanimatus fui .
redeo ad te ,megadore ,si quid me vis .
habeo gratiam .quaeso ,quod te percontabor ,ne id te pigeat proloqui .
dum quidem n� quid perconteris quod non lubeat proloqui .
dic mihi ,quali me arbitrare genere prognatum ?
bono .quid fide ? bona .quid factis ?
neque malis neque improbis .
aetatem meam sc�s ?
scio esse grandem ,item ut pecuniam .
certe edepol equidem te civem sine mala omni malitia semper sum arbitratus et nunc arbitror .
aurum huic olet .
quid nunc me vis ?
quoniam tu me et ego te qualis sis scio ,quae res recte vortat mihique tibique tuaeque filiae ,filiam tu�m mi uxorem posco .
promitte hoc fore .heia ,megadore ,haud decorum facinus tuis factis facis ,ut inopem atque innoxium abs te atque abs tuis me inrideas .nam de te neque re neque verbis merui ut faceres quod facis .
neque edepol ego te derisum venio neque derideo ,neque dignum arbitror .
cur igitur poscis meam gnatam tibi ?
vt propter me tibi sit melius mihique propter te et tuos .
venit hoc mihi ,megad�re ,in mentem ,ted esse hominem divitem ,factiosum ,me autem esse hominem pauperum pauperrimum ; nunc si filiam locassim meam tibi ,in mentem venit te bovem esse et me esse asellum : ubi tecum coniunctus siem ,ubi onus nequeam ferre pariter ,iaceam ego asinus in luto ,tu me bos magis haud respicias ,gnatus quasi numquam siem .et te utar iniquiore �t meus me ordo inrideat ,neutrubi habeam stabile stabulum ,si quid divorti fuat : asini me mordicibus scindant ,boves incursent cornibus .
hoc magnum est periclum ,ab asinis ad boves transcendere .
quam ad probos propinquitate proxime te adiunxeris ,tam optumum est .
tu condicionem hanc accipe ,ausculta mihi ,atque eam desponde mi .
at nihil est dotis quod dem .
dum mod� morata recte veniat ,dotata est satis .
eo dico ,ne me thensauros repperisse censeas .
novi ,ne doceas .
desponde .
fiat .sed pro iuppiter ,num �go disperii ?
qu�d tibi est ?
quid crepuit quasi ferrum modo ?-
hic apud me hort�m confodere iussi .
sed ubi hic est homo ?
abiit neque me certiorem fecit .
fastidit mei ,quia videt me suam amicitiam velle : more hominum facit ;
nam si opulentus it petitum pauperioris gratiam ,pauper metuit congrediri ,per metum male rem gerit .
idem ,quando occasio illaec periit ,post sero cupit .
si hercle ego te non elinguandam dedero usque ab radicibus ,impero auctorque ego sum ,ut tu me cuivis castrandum loces .
video hercle ego te me arbitrari ,e�clio ,hominem idoneum ,quem senecta aetate ludos facias ,haud merito meo .
neque edepol ,megadore ,facio ,neque ,si cupiam ,copia est .
quid nunc ?
etiam mihi despondes filiam ?
illis legibus ,cum illa dote quam tibi dixi .
sponden ergo ?
spondeo .
di bene vertant .
ita di faxint .
illud facito ut memineris ,convenisse ut ne quid dotis mea ad te afferret filia .
memini .
at scio quo vos soleatis pacto perplexarier :
nulla controversia mihi tecum erit .
sed nuptias num quae causa est quin faciamus hodie ?
immo edepol optuma .
ibo igitur ,parabo .
numquid me vis ?
istuc .
ei et vale .heus ,pythodice ,sequere propere me ad macellum strenue .
- illic hinc abiit .
di immortales ,obsecro ,aurum quid valet .[ credo ego ill�m iam inaudivisse mi esse thensaurum domi .] id inhiat ,ea affinitatem hanc obstinavit gratia .
ubi tu es ,quae deblateravisti iam vicinis omnibus ,meae me filiae daturum dotem ?
heus ,staphyla ,te voco .
ecquid audis ?
vascula intus pure propera atque elue :
filiam despondi ego : hodie huic nuptum megadoro dabo .
di bene vortant .
verum ecastor non potest ,subitum est nimis .
tace atque abi .
curata fac sint cum a foro redeam domum ; atque aedis occlude ;
i�m ego hic adero .
- quid ego nunc agam ?
nunc nobis prope adest exitium ,mi atque erili filiae ,nunc probrum atque partitudo prope adest ut fiat palam ; quod celatum atque occultatum est usque adhuc ,nunc non potest .
ibo intro ,ut erus quae imperavit facta ,cum veniat ,sient .
nam ecastor malum maerore metuo ne mixtum bibam .-
postquam �bsonavit erus et conduxit coquos tibicinasque hasce apud forum ,edixit mihi ut dispertirem obsonium hic bifariam .
me quidem hercle ,dicam tibi palam ,non divides ;
si quo tu totum me ire vis ,operam dabo .
bellum et pudicum vero prostibulum popli .
post si quis vellet ,te haud non velles dividi .
atque ego istuc ,anthrax ,alio vorsum dixeram ,non istuc quo tu insimulas .
sed erus nuptias meus hodie faciet .
cuius ducit filiam ?
vicini huius euclionis senis e proximo .
ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari ,cocum alterum itidemque alteram tibicinam .
nempe huc dimidium dicis ,dimidium domum ?
nempe s�cut dicis .
qu�d ?
hic non poterat de suo senex �bsonari filiai nuptiis ?
vah .quid negotist ?
quid negoti sit rogas ?
pumex non aeque est aridus atque hic est senex .
ain tandem ? ita esse ut dixi .
tute existuma :
suam rem periisse seque eradicarier .quin divom atque hominum clamat continuo fidem ,de suo tigillo fumus si qua exit foras .
quin cum it dormitum ,follem obstringit ob gulam .
cur ?
ne quid animae forte amittat dormiens .
etiamne obturat inferiorem gutturem ,ne quid animai forte amittat dormiens ?
haec mihi te ut tibi med aequom est ,credo ,credere .
immo equidem credo .
at scin etiam quo modo ?
aquam hercle plorat ,cum lavat ,profundere .
censen talentum magnum exorari pote ab ist�c sene ut det ,qui fiamus liberi ?
famem hercle utendam si roges ,numquam dabit .
collegit ,omnia abstulit praesegmina .
edepol mortalem parce parcum praedicas .
censen vero esse parcum et misere vivere ?
pulmentum pridem �i eripuit miluos : homo ad praetorem plorabundus devenit ; infit ibi postulare plorans ,eiulans ,ut sibi liceret miluom vadarier .
sescenta sunt quae memorem ,si sit otium .
sed uter vestrorum est celerior ?
memora mihi .
ego ,et multo melior .
cocum ego ,non furem rogo .
cocum ergo dico .
quid tu ais ?
sic sum ut vides .
cocus ille nundinalest ,in nonum diem solet ire coctum .
tun ,trium litterarum homo ,me vituperas ?
fur .etiam fur ,trifurcifer .
now do you hold your tongue for the present , and , that lamb , whichever is the fatter of the two ---- very well .
- tu ,congrio ,quem illic reliquit agnum ,eum sume atque abi intro illuc ,et vos illum sequimini .vos ceteri ite huc ad nos .
hercle iniuria dispertivisti :
at nunc tibi dabitur pinguior tibicina .
i sane cum illo ,phrugia .
tu autem ,eleusium ,huc intro abi ad nos .
o pythodice subdole ,hucine detrusti me ad senem parcissimum ? ubi si quid poscam ,usque ad ravim poscam prius quam quicquam detur .stultus et sine gratia es .
? tibi recte facere ,quando quod facias perit .
qui vero ?
rogitas ?
siquid uti voles ,domo abs te adferto ,ne operam perdas poscere .
hic autem apud nos magna turba ac familia est ,supellex ,aurum ,vestis ,vasa argentea :
ibi si perierit quippiam ( quod te scio facile abstinere posse ,si nihil obviam est ) ,dicant : coqui abstulerunt ,comprehendite ,vincite ,verberate ,in puteum condite .horum tibi istic nihil eveniet :
quippe qui ubi quid subripias nihil est .
sequere hac me .
sequor .
heus ,staphyla ,prodi atque ostium aperi .
qui vocat ?
pythodicus .
quid vis ?
hos ut accipias coquos tibicinamque obsoniumque in nuptias .
megadorus iussit euclioni haec mittere .
cererin ,pythodice ,has sunt facturi nuptias ?
qui ?
quia temeti nihil allatum intellego .
at iam afferetur ,si a foro ipsus redierit .
ligna hic apud nos nulla sunt .
sunt asseres ?
sunt pol .
sunt igitur ligna ,ne quaeras foris .
quid ,impurate ? quamquam volcano studes ,cenaene causa aut tuae mercedis gratia nos nostras aedis postulas comburere ?
haud postulo .
duc istos intro .
sequimini .
- curate .ego intervisam quid faciant coqui ;
quos pol ut ego hodie servem ,cura maxuma est .
nisi unum hoc faciam ,ut in puteo cenam coquant : inde c�ctam sursum subducemus corbulis .
si a�tem deorsum comedent ,si quid coxerint ,superi incenati sunt et cenati inferi .
sed verba hic facio ,quasi negoti nil siet ,rapacidarum ubi tantum sit in aedibus .
volui animum tandem confirmare hodie meum ,ut bene me haberem filiai nuptiis .
venio ad macellum ,rogito pisces : indicant caros ; agninam caram ,caram bubulam ,vitulinam ,cetum ,porcinam : cara omnia .atque eo fuerunt cariora ,aes non erat .
abeo �ratus illinc ,quoniam nihil est qui emam .
ita ill�s impuris omnibus adii manum .deinde egomet mecum cogitare intervias occepi : festo die si quid prodegeris ,profesto egere liceat ,nisi peperceris .
postquam hanc rationem ventri cordique edidi ,accessit animus ad meam sententiam ,quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem .
nunc tusculum emi hoc et coronas floreas : haec imponentur in foco nostro lari ,ut fortunatas faciat gnatae nuptias .sed quid ego apertas aedis nostras conspicor ?
et strepitust intus .
haec est parva ,capere non quit .
ei mihi ,perii hercle .a�rum rapitur ,aula quaeritur .
[ n�mirum occidor ,nisi ego intro huc propere propero currere .
] apollo ,quaeso ,subveni mi atque adiuva ,confige s�gittis fures thensaurarios ,si cui in re tali iam subvenisti antidhac .sed cesso prius quam prorsus perii currere ?
dromo ,desquama piscis .
tu ,machaerio ,congrum ,murenam exdorsua quantum potest .
ego hinc artoptam ex proximo utendam peto a congrione .
tu istum gallum ,si sapis ,glabriorem reddes mihi quam volsus ludiust .
sed quid hoc clamoris oritur hinc ex proximo ?
coqui hercle ,credo ,faciunt officium suom .
fugiam intro ,ne quid turbae hic itidem fuat .
? �ptati vires populares ,�ncolae ,accolae ,�dvenae omnes ,date viam qua fugere liceat ,facite totae plateae pateant .
neque ego umquam nisi hodie ad bacchas veni in bacchanal coquinatum ,ita me miserum et meos discipulos fustibus male contuderunt .
tot�s doleo atque oppid� perii ,ita me �ste habuit senex g ? mnasium ; �ttat ,perii hercle ego miser ,�perit bacchanal ,adest ,s�quitur .scio quam rem geram : hoc ips�s magist�r me d�cuit .neque l�gna ego usquam gentium praeb�ri vidi p�lchrius ,itaque �mnis exegit foras ,me atque hos ,onustos fustibus .
redi .qu� fugis nunc ?
t�ne ,tene .
quid ,st�lide ,clamas ?
quia ad tr�s viros iam ego d�feram nom�n tuom .
quam ob rem ?
quia cultrum habes .
cocum decet .
quid comminatu ' s mihi ?
istud male factum arbitror ,quia n�n latus f�di .
homo nullust te scelestior qui vivat hodie ,neque quoi �go de industria �mplius male pl�s libens f�xim .
pol ets� taceas ,palam id quidem est : res ipsa testist ;
ita fustibus sum mollior magis quam �llus cina�dus .
sed quid tibi nos tactiost ,mendice homo ?
quae res ?
etiam rogitas ?
an quia minus quam a�quom erat feci ?
sine ,at h�rcle cum magn� malo tuo ,si h�c caput s�ntit .
pol ego haud scio quid post fuat :
sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti me absente ,nisi ego iusseram ?
volo sc�re .
tace �rgo .quia venimus coctum ad nuptias .
quid tu ,malum ,c�ras ,utrum crudum an coctum ego edim ,nisi tu mi es tutor ?
volo scire ,s�nas an non sinas nos coquere hic cenam ?
volo scire ego item ,meae domi mean s�lva futura ?
vtinam mea mihi modo auferam ,quae �dtuli ,salva :
me haud paenitet ,tua ne expetam .
scio ,n� doce ,novi .
quid est qu� prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam ?
quid fecimus ,quid diximus tibi secus quam velles ?
etiam rogitas ,sceleste homo ,qui angul�s in omnis mearum aedium et conclavium mihi pervium facitis ?
ibi ub� tibi erat negotium ,ad focum si adesses ,non fissile auferres caput :
merito id tibi factum est .
si ad ianuam huc accesseris ,nisi iussero ,propius ,ego te faciam miserrimus mortalis uti sis .
scis iam meam sententiam .
- quo abis ?
redi rursum .
ita me bene amet laverna ,uti te iam ,nisi reddi mih� vas� iubes ,p�pulo hic differam ante a�dis .
qu�d ego nunc ag�m ?
ne ego edepol v�ni huc auspici� malo .nummo sum conductus : plus iam medico mercedest opus .
hoc quidem hercle ,quoquo �bo ,mecum erit ,mecum feram ,neque isti id in tantis periclis umquam committam ut siet .
ite sane nunciam omnes ,et coqui et tibicinae ,etiam �ntro duce ,si vis ,vel gregem venalium ,coquite ,facite ,festinate nunciam quantum libet .
temperi ,postquam implevisti fusti fissorum caput .
intro abite ,opera huc conducta est vostra ,non oratio .heus ,senex ,pro vapulando hercle �go abs te mercedem petam .
coctum ego ,non vapulatum ,dudum conductus fui .
lege agito mecum .
molestus ne sis .
i et cenam coque ,aut abi in malum cruciatum ab aedibus .
abi tu modo .
illic hinc abiit .
di immortales ,facinus audax incipit qui cum opulento pauper homine coepit rem habere aut negotium .? veluti megadorus temptat me �mnibus miserum modis ,qui simulavit mei honoris mittere huc causa coquos :
is ea causa misit ,hoc qui surriperent misero mihi .
ubi erat haec defossa ,occepit ibi scalpurrire ungulis cirum circa .
quid opust verbis ?
capio fustem ,obtrunco gallum ,furem manufestarium .
credo edepol ego illi mercedem gallo pollicitos coquos ,si id palam fecisset .exemi ex manu ? manubrium .
[ quid opust verbis ?
facta est pugna in gallo gallinacio .
] sed megadorus meus affinis eccum incedit a foro .
iam hunc non ausim praeterire ,quin consistam et conloquar .
narravi amicis multis consilium meum de condicione hac .euclionis filiam laudant .
sapienter factum et consilio bono .
nam meo quidem animo s� idem faciant ceteri opulentiores ,pauperiorum filias ut indotatas ducant uxores domum ,et multo fiat civitas concordior ,et inv�dia nos minore utamur quam utimur ,et illa� malam rem metuant quam metuont magis ,et nos minore sumptu simus quam sumus .
in pauciores avidos altercatio est ,quorum animis avidis atque insatietatibus neque lex neque sutor capere est qui possit modum .
namque hoc qui dicat ' quo illae nubent divites dotatae ,si istud ius pauperibus ponitur ?'
quo lubeant ,nubant ,dum dos ne fiat comes .
hoc s� ita fiat ,mores meliores sibi parent ,pro dote quos ferant ,quam nunc ferunt ,ego faxim muli ,pretio qui superant equos ,sint viliores gallicis cantheriis .ita me di amabunt ut ego hunc ausculto lubens .nimis l�pide fecit verba ad parsimoniam .nulla igitur dicat ' equidem dotem ad te adtuli maiorem multo quam tibi erat pecunia ; enim m�hi quidem aequomst purpuram atque aurum dari ,ancillas ,mulos ,muliones ,pedisequos ,salutigerulos pueros ,vehicla qui vehar .' vt matronarum hic facta pernovit probe .
moribus praefectum mulierum hunc factum velim .
nunc quoquo venias plus plaustrorum in aedibus videas quam ruri ,quando ad villam veneris .sed hoc �tiam pulchrum est praequam ubi sumptus petunt .stat fullo ,phyrgio ,aurifex ,lanarius ; caupones patagiarii ,indusiarii ,flammarii ,violarii ,carinarii ; stant manulearii ,stant ? murobatharii ,propolae linteones ,calceolarii ; sedent�rii sutores diabathrarii ,solearii astant ,astant molocinarii ; [ petunt fullones ,sarcinatores petunt ;] strophiarii astant ,astant semul sonarii .iam hosce absolutos censeas : cedunt ,petunt treceni ,cum stant thylacistae in atriis textores limbularii ,
itur ,putatur ratio cum argentario ;
miles inpransus astat ,aes censet dari .ubi disputata est ratio cum argentario ,etiam ipsus ultro debet argentario : spes prorogatur militi in alium diem .haec sunt atque aliae multae in magnis dotibus incommoditates sumptusque intolerabiles .nam quae indotata est ,ea in potestate est viri ; dotatae mactant et malo et damno viros .
sed eccum adfinem ante aedes .
quid agis ,euclio ?
nimium lubenter edi sermonem tuom .
an audivisti ?
vsque a principio omnia .
tamen me� quidem animo aliqu�nto facias rectius ,si nitidior sis filiai nuptiis .
pro re nitorem et gloriam pro copia qui habent ,meminerunt sese unde oriundi sient .
neque pol ,megadore ,mihi neque quoiquam pauperi opinione melius res structa est domi .immo est quod satis est ,et di faciant ut siet plus plusque et istuc sospitent quod nunc habes .illud mihi verbum non placet ' quod nunc habes .
' tam hoc scit me habere quam egomet .
quid tu te solus e senatu sevocas ?
pol ego ut te accusem merito meditabar .
quid est ?
quid sit me rogitas ?
qui mihi omnis angulos furum implevisti in aedibus misero mihi ,qui mi intro misti in aedis quingentos coquos ,cum senis manibus ,genere geryonaceo ; quos si argus servet ,qui oculeus totus fuit ,quem quondam ioni iuno custodem addidit ,is numquam servet .praeterea tibicinam ,quae mi interbibere sola ,si vino scatat ,corinthiensem fontem pirenam potest .
tum obsonium autem - pol vel legioni sat est .
etiam agnum misi .
quo quidem agno sat scio magis curionem nusquam esse ullam beluam .
volo ego ex te scire qui sit agnus curio .
quia ossa ac pellis totust ,ita cura macet .quin exta inspicere in sole ei vivo licet :
ita is pellucet quasi lanterna punica .
caedundum conduxi �go illum .tum tu idem optumumst loces �fferendum ; nam iam ,credo ,mortuost .
potare ego hodie ,euclio ,tecum volo .
non potem �go quidem hercle .
at ego iussero cadum unum vini veteris a me adferrier .
nolo hercle ,nam mihi bibere decretum est aquam .
ego te hodie reddam madidum ,si vivo ,probe ,tibi cui decretum est bibere aquam .
scio quam rem agat : ut me deponat vino ,eam adfectat viam ,post hoc quod habeo ut commutet coloniam .ego id cavebo ,nam alicubi abstrudam foris .
ego faxo et operam et vinum perdiderit simul .
ego ,nisi quid me vis ,eo lavatum ,ut sacruficem .
- edepol ,ne tu ,aula ,multos inimicos habes atque istuc aurum quod tibi concreditum est .
nunc hoc mihi factu est optumum ,ut ted auferam ,aula ,in fidei fanum :
ibi abstrudam probe .fides ,novisti me et ego te : cave sis tibi ,ne in me mutassis nomen ,si hoc concreduo .
ibo ad te fretus tua ,fides ,fiducia .
-
h�c est servi facinus frugi ,facere quod ego persequor ,ne morae molestiaeque imperium erile habeat sibi .
nam qui ero ex sententia servire servos postulat ,in erum matura ,in se sera condecet capessere .sin dormitet ,ita dormitet ,servom sese ut cogitet .
[ n�m qui amanti ero s�rvitutem servit ,quasi ego servio ,si �rum videt superare amorem ,hoc servi esse officium reor ,retinere ad salutem ,non enim quo incumbat eo impellere .
quasi pueri qui nare discunt scirpea induitur ratis ,qui laborent minus ,facilius ut nent et moveant manus ,eodem modo servom ratem esse amanti ero aequom censeo ,ut eum toleret ,ne pessum abeat tamquam ] ? erile imperium ediscat ,ut quod frons velit oculi sciant ;
quod iubeat citis quadrigis citius properet persequi .
qui �a curabit ,abstinebit censione bubula ,nec sua opera rediget umquam �n splendorem compedes .
nunc erus meus amat f�liam huius euclionis pauperis ; eam ero nunc renuntiatum est nuptum huic megadoro dari .is speculatum huc misit me ,ut quae fierent fieret particeps .
nunc sine omn� suspicione in ara hic adsidam sacra ;
hinc ego et huc et illuc potero quid agant arbitrarier .
tu modo cave quoiquam indicassis aurum meum esse istic ,fides :
non metuo ne quisquam inveniat ,ita probe in latebris situmst .
edepol ne illic pulchram praedam ag�t ,si quis illam invenerit aulam onustam auri ;
verum id te quaeso ut prohibessis ,fides .
nunc lavabo ,ut rem divinam faciam ,ne affinem morer quin ubi accers�t meam extemplo filiam ducat domum .
vide ,fides ,etiam atque etiam nunc ,salvam ut aulam abs te auferam :
tuae fide concredidi aurum ,in tuo luco et fano est situm .- di immortales ,quod ego hunc hominem facinus audivi loqui :
se aulam onustam auri abstrusisse hic intus in fano fide .cave tu illi fidelis ,quaeso ,potius fueris ,quam mihi .
atque hic pater est ,ut ego opinor ,huius ,erus qu�m amat ,virginis .
ibo hinc intro ,perscrutabor fanum ,si inveniam uspiam aurum ,d�m hic est occupatus .
sed si repperero ,o fides ,mulsi congialem plenam faciam tibi fideliam .id adeo tibi faciam ; verum ego mihi bibam ,ubi id fecero .-
non temere est quod corvos cantat mihi nunc ab laeva manu ; semul radebat pedibus terram et voce croccibat sua :
continuo meum cor coepit artem facere ludicram atque in pectus emicare .
sed ego cesso currere ?
i foras ,lumbrice ,qui sub terra erepsisti modo ,qui modo nusquam comparebas ,nunc ,cum compares ,peris .
ego pol te ,praestrigiator ,miseris iam accipiam modis .
quae te mala crux agitat ?
quid tibi mecum est commerci ,senex ?
quid me adflictas ?
quid me raptas ?
qua me causa verberas ?
verberabilissime ,etiam rogitas ,non fur ,sed trifur ?
quid tibi s�rrupui ?
redde huc sis .
quid tibi vis reddam ?
rogas ?
nil equidem tibi abstuli .
at illud quod tibi abstuleras cedo .
ecquid agis ?
quid ag�m ?
auferre non potes .
quid vis tibi ?
pone .id quidem pol te datare credo consuetum ,senex .
pone hoc sis ,aufer cavillam ,non ego nunc nugas ago .
quid ego ponam ?
quin tu eloquere quidquid est suo nomine .
non hercle equidem quicquam sumpsi nec tetigi .
ostende huc manus .
em tibi ,ostendi ,eccas .
video .
age ostende etiam tertiam .
laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem .
facisne iniuriam mihi ?
fateor ,quia non pendes ,maximam .atque id quoque iam fiet ,nisi fatere .
quid fatear tibi ?
quid abstulisti hinc ?
di me perdant .si ego tui quicquam abstuli nive adeo abstulisse vellem .
agedum ,excutedum pallium .
tuo arbitratu .
ne inter tunicas habeas .
tempta qua lubet .
vah ,scelestus quam benigne :
ut ne abstulisse intellegam .
novi sycophantias .
age rusum �stende huc manum dexteram .
em .nunc laevam ostende .
quin equidem ambas profero .
iam scrutari mitto .
redde huc .
quid reddam ?
a ,nugas agis ,certe habes .
habeo ego ?
quid habeo ?
non dico ,audire expetis .
id meum ,quidquid habes ,redde .
perscrutatus es tuo arbitratu ,neque tui me quicquam invenisti penes .
m�ne ,mane .qu�s illic est ? quis hic �ntus alter �rat tecum simul ?
perii hercle :
ille nunc �ntus turbat ,hunc si amitto hic abierit .
postremo hunc iam perscrutavi ,hic nihil habet .
abi quo lubet .iuppiter te dique perdant .
haud male egit gratias .
ibo intro atque illi socienno tuo iam interstringam gulam .
fugin hinc ab oculis ?
abin an non ?
abeo .cave sis ? te videam .-
emortuom ego me mavelim leto malo quam non ego illi d�m hodie insidias seni .
nam h�c iam non audebit aurum abstrudere : credo ecferet iam secum et mutabit locum .
attat ,foris cr�puit .
senex eccum aurum ecfert foras .
tantisper huc ego ad i�nuam concessero .
fide censebam maxumam multo fidem esse ,ea sublevit os mihi paenissume :
ni subvenisset corvos ,periissem miser .
nimis hercle ego illum corvom ad me veniat velim ,qui indicium fecit ,ut ego �lli aliquid boni dicam ; nam quod edit tam duim quam perduim .
nunc hoc ubi abstr�dam cogito solum locum .
silvani lucus extra murum est avius ,crebro salicto oppletus .
ibi sumam locum .
certumst ,silvano potius credam quam fide .- euge ,euge ,di me salvom et servatum volunt .
iam ego ill�c praecurram atque inscendam aliquam in arborem indeque �bservabo ,a�rum ubi abstrudat senex .
quamquam hic manere m� erus sese iusserat ;
certum est ,malam rem potius quaeram cum lucro .-
dixi tibi ,mater ,iuxta rem mecum tenes ,super euclionis filia .
nunc te obsecro resecroque ,mater ,quod dudum obsecraveram : fac mentionem cum avonculo ,mater mea .
scis tute facta velle me quae tu velis ,et ist�c confido a fratre me impetrassere ;
egone ut te advorsum mentiar ,mater mea ?
perii ,mea nutrix .
obsecro te ,uterum dolet .
iuno lucina ,tuam fidem !
clamat ,parturit .
ei hac intro mecum ,gnate mi ,ad fratrem meum ,ut ist�c quod me oras impetratum ab eo auferam .
- i ,iam sequor te ,mater .
sed servom meum strobilum miror ubi sit ,quem ego me iusseram hic opperiri .
nunc ego mecum cogito : si mihi dat operam ,me illi irasci iniurium est .
ibo intro ,ub� de capite meo sunt comitia .
-
picis divitiis ,qui aureos montes colunt ,ego solus supero .
o lepidum diem .
nam ut dudum hinc abii ,multo illo adveni prior multoque prius me conlocavi in arborem ind�que spectabam a�rum ubi abstr�debat senex .
ubi ille �biit ,ego me deorsum duco de arbore ,exfodio aulam auri plenam .
inde ex eo loco video recipere se senem ; ille me non videt ,nam ego declinavi paululum me extra viam .attat ,eccum ipsum .
�bo ut hoc condam domum .
-
perii �nterii occidi .
qu� curram ?
quo n�n curram ?
tene ,t�ne .
quem ?
quis ?
nesci� ,nil video ,ca�cus eo atque equid�m quo eam aut ubi sim a�t qui sim neque� cum animo certum �nvestigare .
�bsecro vos ego ,mi a�xilio ,oro �btestor ,sit�s et hominem dem�nstretis ,quis eam �bstulerit .
quid est ?
qu�d ridetis ?
n�vi omnes ,scio f�res esse hic c�mplures ,qui v�stitu et creta �ccultant sese �tque sedent quasi s�nt frugi .
quid a�s tu ?
tibi cred�re certum est ,nam ess� bonum ex voltu c�gnosco .
hem ,n�mo habet horum ?
occ�disti .
dic �gitur ,quis habet ?
n�scis ?
heu m� miserum ,miser� perii ,male p�rditus ,pessime ornatus eo :
tant�m gemiti et mali ma�stitiaeque hic di�s mi optul�t ,famem et pa�periem .
perdit�ssimus ego sum omnium �n terra ;
nam quid mi �pust vita ,qui t�ntum auri perdid� ,quod concust�divi sed�lo ?
egomet me d�fraudavi anim�mque meum geni�mque meum ;
nunc e� alii laet�ficantur meo m�lo et damno .
pati n�queo .
qu�nam homo hic ante a�dis nostras �iulans conqu�ritur maerens ?
�tque hic quidem euclio �st ,ut opinor .
�ppido ego interi� :
palamst res ,scit peperisse iam ,ut ego opinor ,filiam suam .
nunc mi incertumst abeam an maneam ,an adeam an fugiam .
di �mmortales ,qu�bus et quantis m� donatis ga�diis .quadrilibrem aulam a�ro onustam h�beo .
quis me est ditior ?
quis me athenis nunc magis quisquam est homo cui di sint propitii ?
certo enim ego vocem hic loquentis modo mi audire visus sum .hem ,�rumne ego aspici� meum ?
vide�n ego hunc serv�m meum ?
ipsus est .haud alius est .
congrediar .
contollam gradum .credo ego illum ,�t iussi ,e�mpse anum adiisse ,huius nutr�cem virginis .quin ego illi me invenisse dico hanc praedam [ atque eloquar ,] igitur orabo ut manu me emittat .
ibo atque eloquar .
repperi - quid repperisti ?
non quod pueri clamitant in faba se repperisse .
iamne autem ,ut soles ?
deludis .
ere ,mane ,eloquar iam ,ausculta .
age ergo loquere .
repperi hodie ,ere ,divitias nimias .
vbinam ?
quadrilibrem ,inquam ,aulam auri plenam .
quod ego facinus audio ex te ?
euclioni hic seni subripuit .
ubi id est aurum ?
in arca apud me .nunc volo me emitti manu .
�gone te emitt�m manu ,sc�lerum cumulatissume ?
abi ,ere ,scio quam rem geras .l�pide hercle animum tuom temptavi .i�m ut eriperes apparabas : quid faceres ,si repperissem ?
non potes probasse nugas .
i ,redde aurum .
reddam ego aurum ?
redde ,inquam ,�t huic reddatur .
vnde ?
quod modo fassu ' s esse in arca .
soleo hercle ego garrire nugas .it� loquor .
at scin quo modo ?
vel hercle �nica ,numquam hinc feres a me non .538 m pro ill�s corcotis ,str�phiis ,sumptu ux�rio gel .n .a .6 .9 .6 ut admemordit hominem non .225 m ego ecfodiebam �n die denos scrobes .non .98 m nec noctu nec diu quietus umquam servabam eam :
nunc dormiam .
non .120 m qui mi holera cruda ponunt ,hallec adduint .
qu�d si hoc potis est �t tu taceas ,�go loquar ?
lepid� ,licet .
vbi me fugiet memoria ,ibi tu facito ut subvenias ,soror .
pol magis metuo ,ne defuerit mi in monendo oratio .
pol ego metuo ,lusciniolae ne defuerit cantio .
sequere hac .
quid agunt duae germanae meretrices cognomines ? quid in consilio consuluistis ? bene .pol haud meretricium est .
miserius nihil est quam mulier .
quid esse dices dignius ?
haec ita me orat ,sibi qui caveat aliquem ut hominem reperiam ,ut istunc militem - ut ,ubi emeritum sibi sit ,se revehat domum .
id ,amabo te ,huic caveas .
quid isti caveam ?
vt revehatur domum ,ubi ei dediderit operas ,ne hanc ille habeat pro ancilla sibi ;
nam si haec habeat aurum quod illi renumeret ,faciat lubens .
vbi nunc is homost ?
iam hic credo aderit .
sed hoc idem apud nos rectius poteris agere ; atque is dum veniat ,sedens ibi opperibere .
eadem biberis ,eadem dedero tibi ,ubi biberis ,savium .
viscus merus vostrast blanditia .
quid iam ?
quia enim intellego ,duae unum �xpetitis palumbem ,? perii harundo alas verberat .
non ego ist�c facinus mihi ,mulier ,conducibile esse arbitror .
qu� ,amabo ?
quia ,bacchis ,bacchas metuo et bacchanal tuom .
quid est ? quid metuis ?
ne tibi lectus malitiam apud me suadeat ?
magis illectum tuom quam lectum metuo .
mala tu es bestia .
nam huic aetati non conducit ,mulier ,latebrosus locus .
egomet ,apud me si quid stulte facere cupias ,prohibeam .
sed ego apud me te esse ob eam rem ,miles cum veniat ,volo ,quia ,cum tu aderis ,huic mihique haud faciet quisquam iniuriam :
et ille adveniens tuam med esse amicam suspicabitur .
quid ,amabo ,opticuisti ?
quia istaec lepida sunt memoratui : eadem in usu atque ubi periclum facias ,aculeata sunt ,animum fodicant ,bona distimulant ,facta et famam sauciant .
quid ab hac metuis ?
quid ego metuam rogitas ?
adulescens homo penetrem me huius modi in palaestram ,ubi damnis desudascitur ?
[ ubi pro disco damnum capiam ,pro cursura dedecus ?]
lepide memoras .
vbi ego capiam pro machaera turturem ,[ ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum ] pro galea scaphium ,pro insigni sit corolla plectilis ,pro hasta talos ,pro lorica malacum capiam pallium ,ubi mihi pr� equo lectus detur ,scortum pro scuto accubet ?
apage a me ,apage .
ah ,nimium ferus es .
mihi sum .
malacissandus es .equidem tibi do hanc operam .
ah ,nimium pretiosa es operaria .
simulato me amare .
vtrum �go istuc i�con adsimulem an serio ?
heia ,hoc agere meliust .
miles quom huc adveniat ,te volo me amplexari .
quid eo mi opus est ?
vt ille te videat volo .
scio quid ago .
et pol �go scio quid metuo .
sed quid ais ?
quid est ?
quid si apud te eveni�t desubito prandium aut potatio forte aut cena ,ut solet in istis fieri conciliabulis ,ubi ego tum accumbam ?
�pud me ,mi anime ,ut lepidus cum lepida accubet .
locus hic apud nos ,quamvis subito venias ,semper liber est .
ubi tu lepide v�les esse tibi ,m�a rosa ,mihi dicito ' dato qui bene sit ' : ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo .
rapidus fluvius est hic ,non hac temere transiri potest .
atque ecastor apud hunc fluvium �liquid perdundumst tibi .
manum da et sequere .
aha ,minime .
quid ita ?
quia istoc in lecebrosius fieri nil potest : nox mulier vinum homini adulescentulo .age igitur ,equidem pol nihili facio nisi causa tua .ille quidem hanc abducet ;
t� nullus �dfueris ,si non lubet .
sumne autem nihili ,qui nequeam ingenio moderari meo ?
quid est quod metuas ?
nihil est ,nugae .
mulier ,tibi me emancupo :
tuos sum ,tibi dedo operam .
lepidu ' s .
nunc ego te facere hoc volo .
ego sorori meae cenam hodie dare volo viaticam :
eo tibi argentum iubebo iam intus ecferri foras ;
tu facito opsonatum nobis sit opulentum opsonium .
ego opsonabo ,nam id flagitium meum sit ,mea te gratia et operam dare mi �t ad eam operam facere sumptum de tuo .
at ego nolo dare te quicquam .
sine .sino equidem ,si lubet .
propera ,amabo .
prius hic adero quam te amare desinam .
- bene me accipies advenientem ,mea soror .
quid ita ,obsecro ?
quia piscatus meo quidem animo hic tibi hodie evenit bonus .
meus ille quidemst .
tibi nunc operam dabo de mnesilocho ,soror ,ut hic accipias potius aurum ,quam hinc eas cum milite .
cupio .
dabitur opera .
aqua calet : eamus hinc intro ,ut laves .
n�m uti navi vecta es ,credo timida es .
aliquantum ,soror .
[ simul huic nescio cui ,turbare qui huc it ,decedamus * ] sequere hac igitur me intro in lectum ,ut sedes lassitudinem .
erilis patria ,salve ,quam ego biennio ,postquam hinc in ephesum abii ,conspicio lubens .
saluto te ,vicine apollo ,qui aedibus propinquos nostris accolis ,veneroque te ,ne nicobulum me sinas nostrum senem prius c�nvenire quam sodalem viderim mnesilochi pistoclerum ,quem ad epistulam mnesilochus misit super amica bacchide .
mirumst me ut redeam te opere tanto quaesere ,qui abire hinc nullo pacto possim ,si velim : ita me vadatum amore vinctumque adtines .
pro di immortales ,pistoclerum conspicor .
o pistoclere ,salve .
salve ,chrysale .
compendi verba multa iam faciam tibi .
venire tu me gaudes : ego credo tibi ;
hospitium et cenam pollicere ,ut convenit peregre advenienti :
ego autem venturum adnuo .
salutem tibi ab sod�li solidam nuntio : rogabis me �bi sit :
vivit .
istuc volebam ego ex te percontarier .
qui scire possum ?
nullus plus .
quemnam ad modum ?
quia si illa inventa est ,quam ille amat ,recte valet ;
si non inventa est ,minus valet moribundusque est .
animast amica amanti :
ipsus est - nequam et miser .
sed tu quid factitasti mandatis super ?
egon ut ,quod ab illoc attigisset nuntius ,non impetratum id advenienti ei redderem ?
regiones colere mavellem acherunticas .
eho ,an �nvenisti bacchidem ?
samiam quidem .
vide quaeso ,ne quis tractet illam indiligens ; scis tu ut confringi vas cito samium solet .
iamne ut soles ?
dic ubi ea nunc est ,obsecro .
hic ,exeuntem me unde aspexisti modo .
vt ist�c est lepidum :
proximae viciniae habitat .
ecquidnam meminit mnesilochi ?
rogas ?
immo unice unum plurimi pendit .
papae .
immo ut eam credis ?
scitum istuc .
immo ,chrysale ,em non tantulum umquam intermittit tempus quin eum nominet .
tanto hercle melior .
immo - immo hercle abiero potius .
num invitus rem bene gestam audis eri ?
non res ,sed actor mihi cor odio sauciat .
etiam epidicum ,quam ego fabulam aeque ac me ipsum amo ,nullam aeque invitus specto ,s� agit pellio .
sed bacchis etiam fortis tibi visast ?
rogas ?
ni nanctus venerem essem ,hanc iunonem dicerem .edepol ,mnesiloche ,ut hanc rem natam intellego ,quod ames paratumst : quod des inventost opus .
nam istic fortasse auro est opust .
ph�lippeo quidem .
atque eo fortasse i�m opust .
immo etiam prius :
nam iam huc adveniet miles .et miles quidem ?
qui de amittenda bacchide aurum hic exiget .
veniat quando volt ,atque ita ne mihi sit morae .
non metuo nec ego quoiquam supplico ,dum quidem hoc valebit pectus perfidia meum .
abi intro ,ego hic curabo .
tu intus dicito mnesilochum adesse bacchidi .
faciam ut iubes .
- negotium hoc ad me adtinet aurarium .
mille et ducentos philippos �ttulimus aureos epheso ,quos hospes debuit nostro seni .
inde ego hodie aliquam machinabor machinam ,unde aurum efficiam amanti erili filio .
sed foris concrepuit nostra : quinam exit foras ? ibo in piraeum ,visam �cquae advenerit in portum ex epheso navis mercatoria .nam meus formidat animus ,nostrum tam diu ibi desidere neque redire filium .
extexam ego illum pulchre iam ,si di volunt .
opus est chryso chrysalo .
adibo hunc ,quem quidem ego h�die faciam hic arietem phrixi ,itaque tondebo auro usque ad vivam cutem .
servos salutat nicobulum chrysalus .
pro di immortales ,chrysale ,ubi mist filius ?
quin tu salutem primum reddis quam dedi ?
salve .
sed ubinamst mnesilochus ? vivit ,valet .
venitne ?
venit .
euax ,aspersisti aquam .
benene usque valuit ?
pancratice atque athletice .
quid hoc ?
qua causa �um in ephesum miseram ,accepitne aurum ab hospite archidemide ?
heu ,cor meum et cerebrum ,nicobule ,finditur ,istius hominis ubi fit quomque mentio .
tun hospitem illum nominas hostem tuom ?
quid ita ,obsecro hercle ?
quia edepol certo scio ,volcanus ,luna ,sol ,dies ,dei quattuor ,scelestiorem nullum inluxere alterum .
quamne archidemidem ?
quam ,inquam ,archidemidem .
quid fecit ? quid non fecit ?
quin tu id me rogas ?
primumdum infitias ire coepit filio ,negare se debere tibi triobulum .
continuo �ntiquom hospitem nostrum sibi mnesilochus advocavit ,pelagonem senem ; eo pra�sente homini extemplo ostendit symbolum ,quem tute dederas ,ad eum ut ferret ,filio .
quid ubi ei ostendit symbolum ?
infit dicere adulterinum et non eum esse symbolum .quotque innocenti ei dixit contumelias !
adulterare eum aibat rebus ceteris .
habetin aurum ?
�d mihi dici volo .
postquam quidem pra�tor recuperatores dedit ,damnatus demum ,vi coactus reddidit ducent�s et mille ph�lippum .
tantum debuit .
porro etiam ausculta pugnam quam voluit dare .
etiamnest quid porro ?
em ,�ccipitrina haec nunc erit .
deceptus sum ,autolyco hospiti aurum credidi .quin tu audi .immo ingenium avidi haud pernoram hospitis .
postquam aurum abstulimus ,in navem conscendimus ,domi cupientes .
forte ut adsedi in stega ,dum circumspecto ,�tque ego lembum conspicor longum ,strigorem maleficum exornarier .
perii hercle ,lembus ille mihi laedit latus .
is erat communis cum hospite et praedonibus .
adeon me fuisse fungum ,ut qui illi crederem ,cum mi ipsum nomen eius archidemides clamaret dempturum esse ,si quid crederem ?
is lembus nostrae navi insidias dabat .
occepi ego observare eos quam rem gerant .
interea e portu nostra navis solvitur .
ubi portu eximus ,homines remigio sequi ,neque aves neque venti citius .
quoniam sentio quae res gereretur ,navem extemplo statuimus .
quoniam vident nos stare ,occeperunt ratem turbare in portu .
edepol mortalis malos .
quid denique agitis ?
rursum in portum recipimus .
sapienter factum a vobis .
quid illi postea ?
revorsionem ad terram faciunt vesperi .
aurum hercle auferre voluere :
non me fefellit ,sensi ,eo exanimatus fui .
quoniam videmus auro insidias fieri ,capimus consilium continuo ; postridie auferimus aurum �mne illis praesentibus ,palam atque aperte ,ut illi id factum sciscerent .
scite hercle .
cedo quid illi ?
tristes ilico ,quom extemplo a portu �re nos cum auro vident ,subducunt lembum capitibus quassantibus .
nos apud theot�mum omne aurum deposivimus ,qui illic sacerdos est dianae ephesiae .
quis ist�c theotimust ?
megalobuli filius ,qui nunc in ephesost ephesiis carissimus .
ne ille hercle mihi sit multo tanto carior ,si me illo auro tanto circumduxerit .
quin in eapse aede dianai conditumst ;
occidistis me ;
sed nilne �ttulistis inde auri domum ?
immo etiam .verum quantum attulerit nescio .
quid ?
nescis ?
quia mnesilochus noctu clanculum devenit ad theotimum ,nec mihi credere nec cuiquam in navi voluit :
eo ego nescio quantillum attulerit ; verum haud permultum attulit .
etiam dimidium censes ?
non edepol scio ; verum haud opinor .
fertne partem tertiam ?
non hercle opinor ; verum verum nescio .
profecto de auro nil scio nisi nescio .
nunc tibimet illuc navi capiundumst iter ,ut ill�d reportes aurum ab theotimo domum .atque heus tu .
quid vis ?
anulum gnati tui facito ut memineris ferre .
quid opust anulo ?
quia id s�gnumst cum theotimo ,qu� eum illi adferet ,ei aurum ut reddat .
meminero ,et recte mones .
sed divesne est istic theotimus ?
etiam rogas ?
quin auro h�beat soccis subpactum solum ?
cur ita fastidit ?
tantas divitias habet ; nescit quid faciat auro .
mihi dederit velim .
sed qui praesente id aurum theotimo datumst ?
populo praesente : nullust ephesi quin sciat .
istuc sapienter saltem fecit filius ,cum diviti homini id aurum servandum dedit ;
ab eo licebit quamvis subito sumere .
immo em tantisper numquam te morabitur ,quin habeas illud quo die illuc veneris .
censebam me effugisse a vita marituma ,ne navigarem tandem hoc aetatis senex ;
id mi haud ,utrum velim ,licere intellego : ita bellus hospes fecit archidemides .
ubi nunc est ergo meus mnesilochus filius ?
deos �tque amicos iit salutatum ad forum .
at ego hinc ad illum ,ut convenam quantum potest .- ille est oneratus recte et plus iusto vehit .exorsa haec tela non male omnino mihi est :
ut amantem erilem copem facerem filium ,ita feci ,ut auri quantum vellet sumeret ,quantum autem lubeat reddere ut reddat patri .
senex in ephesum �bit aurum arcessere ,hic nostra agetur aetas in malacum modum ,siquidem h�c relinquet neque secum abducet senex med et mnesilochum .
quas ego hic turbas dabo ! sed quid futurumst ,cum hoc senex resciverit ,cum se excucurrisse illuc frustra sciverit nosque aurum abusos ? quid mihi fiet postea ?
credo hercle adveniens nomen mutabit mihi facietque extemplo crucisalum me ex chrysalo .
aufugero hercle ,si magis usus venerit .
si illi sunt virgae ruri ,at mihi tergum domist .
nunc ibo ,erili filio hanc fabricam dabo super auro amicaque eius inventa bacchide .
-
p�ndite atque aper�te propere i�nuam hanc orci ,�bsecro .
nam �quidem haud aliter esse duco ,quippe quo nemo advenit ,nisi quem spes reliquere omnes ,esse ut frugi possiet .
bacchides non bacchides ,sed bacchae sunt acerrumae .
apage istas a me sorores ,quae hominum sorbent sanguinem .
omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare - qua� ut aspexi ,me continuo contuli protinam in pedes .
egone ut haec conclusa gestem clanculum ?
ut celem patrem ,pistoclere ,tua flagitia aut damna aut desidiabula ?
[ quibus patrem et me teque amicosque omnes affectas tuos ad probrum ,damnum ,flagitium appellere una et perdere .
] neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis ,quibus tuom patrem meque una ,amicos ,adfinis tuos tua inf�mia fecisti gerulifigulos flagiti .
[ nunc prius qu�m malum istoc addis ,certumst iam dicam patri ] de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam ,ut eum �x lutulento caeno propere hinc eliciat foras .-
m�ltimodis meditatus egomet mecum sum ,et ita esse arbitror : homini amico ,qui est amicus ita uti nomen possidet ,nisi deos ei nil praestare ;
id opera expertus sum esse ita .
n�m ut in ephesum hinc abii ( hoc factumst ferme abhinc biennium ) ex epheso huc ad pistoclerum meum sodalem litteras misi ,amicam ut mi inveniret bacchidem .
illum intellego invenisse ,ut servos meus mi nuntiavit chrysalus .
condigne is quam techinam de auro advorsum meum fecit patrem ,ut mi amanti copia esset .
[ s�d eccum video incedere .
] nam pol quidem meo animo ingrato h�mine nihil inpensiust ;
malefactorem amitti satius quam relinqui beneficum ;
qua me causa magis cum cura esse aecum ,obvigilatost opus .
nunc ,mnesiloche ,specimen specitur ,nunc certamen cernitur ,sisne necne ut esse oportet ,malus ,bonus quoivis modi ,iustus iniustus ,malignus largus ,comis incommodus .
cave sis te superare servom siris faciundo bene .utut eris ,moneo ,haud celabis .
sed eccos video incedere patrem sodalis et magistrum .
hinc auscultabo quam rem agant .
nunc experiar ,sitne aceto tibi cor acre in pectore .
sequere .
quo sequar ?
quo ducis nunc me ?
ad illam quae tuom perdidit ,pessum dedit tibi filium unice unicum .
heia ,lyde ,leniter qui saeviunt sapiunt magis .
minus mirandumst ,illaec aetas si quid illorum facit ,quam si non faciat .
feci �go istaec itidem in adulescentia .ei mihi ,ei mihi ,istaec illum perdidit assentatio .nam absque te esset ,�go illum haberem rectum ad ingenium bonum : nunc propter te tuamque pravos factus est fiduciam pistoclerus .di immortales ,meum sodalem hic nominat .
quid hoc negoti est ,pistoclerum lydus quod erum tam ciet ?
iam aderit tempus ,cum sese etiam ipse oderit .
morem geras ; dum caveatur ,praeter aequom ne quid delinquat ,sine .
non sino ,neque equidem illum me vivo corrumpi sinam .
sed tu ,qui pro tam corrupto dicis causam filio ,eademne erat haec disciplina tibi ,cum tu adulescens eras ?
nego tibi hoc annis viginti fuisse primis copiae ,digitum longe a paedagogo pedem ut efferres aedibus .
ante solem exorient�m nisi in palaestram veneras ,gymnasi praefecto ha�d mediocris poenas penderes .
id quom optigerat ,hoc etiam ad malum accersebatur malum : et discipulus et magister perhibebantur improbi .ibi cursu luctando h�sta disco pugilatu pila saliendo sese exercebant magis quam scorto aut saviis : ibi suam aetatem extendebant ,non in latebrosis locis .inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum ,cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres cum libro : cum legeres ,si unam peccavisses syllabam ,fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium .
propter me haec nunc meo sodali dici discrucior miser ;
innocens suspicionem hanc sustinet causa mea .
alii ,lyde ,nunc sunt mores .
id equidem ego certo scio .
nam olim populi prius honorem capiebat suffragio ,quam magistro desinebat esse dicto oboediens ;
at nunc ,prius quam septuennis est ,si attingas eum manu ,extemplo puer pa�dagogo tabula disrumpit caput .
cum patrem adeas postulatum ,puero sic dicit pater : ' noster esto ,dum te poteris defensare iniuria .
' provocatur paedagogus :
' eho senex minimi preti ,ne attigas puerum istac causa ,quando fecit strenue .
' [ it magister quasi lucerna uncto expretus linteo .] itur illinc iure dicto .
h�cine hic pacto potest inhibere imperium magister ,si ipsus primus vapulet ?
acris postulatio haec est .
cum huius dicta intellego ,mira sunt ni pistoclerus lydum pugnis contudit .
sed quis hic est ,quem astantem video ante ostium ?
o philoxene ,deos propitios me videre quam illum haud mavellem mihi .
quis illic est ?
mnesilochus ,gnati tui sodalis [ pistocleri ] .
haud consimili ingenio atque ille est qui in lupanari accubat .
fortunatum nicobulum ,qui illum produxit sibi .
salvos sis ,mnesiloche ,salvom te advenire gaudeo .
di te ament ,philoxene .
hic enim rite productust patri : in mare it ,rem familiarem curat ,custodit domum ,obsequens oboediensque est mori atque imperiis patris .
hic sodalis pistoclero iam puer puero fuit ;
cave malo et compesce in illum dicere iniuste .
tace ,stultus es qui illi male aegre patere dici qui facit .
[ nam illum meum malum promptare malim quam peculium .
quidum ?
quia ,malum si promptet ,in dies faciat minus .
] quid sodalem meum castigas ,lyde ,discipulum tuom ?
periit tibi sodalis .
ne di sirint .
quin ego cum peribat vidi ,non ex audito arguo .
quid factum est ?
meretricem indigne deperit .
non tu taces ?
atque acerrume aestuosam : absorbet ubi quemque attigit .
vbi ea mulier habitat ?
hic .vnde eam esse aiunt ? ex samo .quae vocatur ?
bacchis .
ego omnem rem scio quem ad modumst .
tu pistoclerum falso atque insontem arguis .
nam ille amico et benevolenti suo sodali sedulo rem mandatam exsequitur .
ipsus neque amat nec tu creduas .
itane oportet rem mandatam gerere amici sedulo ,ut ipsus in gremio osculantem mulierem teneat sedens ?
nullon pacto res mandata potest agi ,nisi identidem manus fer�t ei ad papillas ,l�bra ab labris nusquam auferat ?
n�m alia memorare quae illum facere vidi dispudet :
quid verbis opust ?
mihi discipulus ,tibi sodalis periit ,h�ic filius ;
n�m ego illum periisse dico quoi quidem periit pudor .
[ quid opust verbis ?
si opperiri vellem paulisper modo ,ut ? opinor illius inspectandi mi esset maior copia ,plus viderem quam deceret ,quam me atque illo aequom foret .
] perdidisti me ,sodalis .
egone ut illam mulierem capitis non perdam ?
perire me malis malim modis .
satin ut quem tu habe�s fidelem tibi aut cui credas n�scias ?
viden ut aegre patitur gnatum �sse corruptum tuom ,suom sodalem ,ut ipsus sese cruciat aegritudine ?
mnesiloche ,hoc tecum oro ,ut illius animum atque ingenium regas ;
serva tibi sodalem �t mihi filium .
factum volo .
melius esset ,me quoque una si cum illo relinqueres .
adfatim est .
mnesiloche ,cura ,ei ,concastiga hominem probe ,qui dedecorat te ,me amicosque alios flagitiis suis .
in te ego hoc onus omne impono .
lyde ,sequere hac me .
sequor .
inimiciorem nunc utrum credam magis sodalemne esse an bacchidem ,incertum admodumst .
illum exoptavit potius ?
habeat .optumest .
ne illa illud hercle cum malo fecit suo ;
nam mihi divini numquam quisquam creduat ,ni ego illam exemplis plurumis planeque - amo .
ego faxo hau dicet nactam quem derideat .
nam iam domum ibo atque - aliquid surrupiam patri .
id ist� dabo .
sed satine ego animum mente sincera gero ,qui ad hunc modum haec hic quae futura fabulor ?
amo hercle opino ,ut pote quod pro certo sciam .verum quam illa umquam de mea pecunia ramenta fiat plumea propensior ,mendicum malim mendicando vincere .
numquam edepol viva me inridebit .
nam mihi decretumst renumerare iam omne aurum patri .
igitur mi inani atque inopi subblandibitur tum quom blandiri nihilo pluris referet ,quam si ad sepulcrum mortuo narres logos .
] profecto stabilest me patri aurum reddere .
eadem �xorabo ,chrysalo causa mea pater ne noceat ,neu quid ei suscenseat mea causa de auro quod eum ludificatus est ;
nam illi aequomst me consulere ,qui causa mea mendacium �i dixit .
vos me sequimini .
r�bus aliis antevortar ,bacchis ,quae mandas mihi : mnesilochum ut requiram atque ut eum mecum ad te adducam simul .
nam illud animus meus miratur ,si a me tetigit nuntius ,quid remoretur .
ibo ut visam huc ad eum ,si forte est domi .
reddidi patr� omne aurum .
nunc ego illam me velim convenire ,postquam inanis sum ,contemptricem meam .
sed veniam mihi quam gravate p�ter dedit de chrysalo ;
verum postremo impetravi ,ut ne quid ei suscenseat .
estne hic meus sodalis ?
estne hic hostis ,quem aspicio ,meus ?
certe is est .
is est .
adibo contra et contollam gradum .
salvos sis ,mnesiloche .
salve .
salvos quom peregre advenis ,cena detur .
non placet mi cena quae bilem movet .
numquae advenienti aegritudo obiecta est ?
atque acerruma .
vnde ?
ab homine quem mi amicum esse arbitratus sum antidhac .
multi more isto atque exemplo vivont ,quos cum censeas esse amicos ,reperiuntur falsi falsimoniis ,lingua factiosi ,inertes opera ,sublesta fide .
nullus est quoi non invideant rem secundam optingere ; sibi ne �nvideatur ,ipsi ignavia recte cavent .
edepol ne tu illorum mores perquam meditate tenes .
sed etiam unum hoc : ex ingenio malo malum inveniunt suo : nulli amici sunt ,inimicos ipsi in sese omnis habent .ei se cum frustrantur ,frustrari alios stolidi existumant .
sicut est hic ,quem esse amicum ratus sum atque ipsus sum mihi :
ille ,quod in se fuit ,accuratum habuit quod posset mali faceret in me ,inconciliaret copias omnis meas .
improbum istunc esse oportet hominem .
ego ita esse arbitror .
obsecro hercle loquere ,quis is est .
benevolens vivit tibi .
nam ni ita esset ,tecum orarem ut �i quod posses mali facere faceres .
dic modo hominem qui sit : si non fecero ei male aliquo pacto ,me esse dicito ignavissimum .
nequam homost ,verum hercle amicus est tibi .
tanto magis dic quis est ;
nequam hominis ego parvi pendo gratiam .
video non potesse quin tibi eius nomen eloquar .
pistoclere ,perdidisti me sodalem funditus .
quid istuc est ?
quid est ?
misine ego ad te ex epheso epistulam super amica ,ut mi invenires ?
fateor factum ,et repperi .
quid ?
tibi non erat meretricum aliarum athenis copia quibuscum haberes rem ,nisi cum illa qu�m ego mandassem tibi occiperes tute ? amare et mi ires consultum male ?
sanun es ?
rem repperi omnem ex tuo magistro .ne nega .
perdidisti me .
etiamne ultro tuis me prolectas probris ?
quid ?
amas bacchidem ?
duas ergo hic intus eccas bacchides .
quid ? duas ?
�tque ambas sorores .
loqueris nunc nugas sciens .
postremo ,si pergis parvam mihi fidem arbitrarier ,tollam ego ted in collum atque intro hinc auferam .
immo ibo ,mane .
non maneo ,neque tu me habebis falso suspectum .
sequor .-
parasitus ego sum hominis nequam atque improbi ,militis ,qui amicam secum avexit ex samo .nunc me ire iussit ad eam et percontarier ,utrum aurum reddat anne eat secum semul .
tu dudum ,puere ,cum illac usque isti semul :
adi actutum ad fores .
recede hinc dierecte .
ut pulsat propudium !
comesse panem tris pedes latum potes ,fores pultare nescis .
ecquis in aedibust ? heus ,ecquis hic est ?
ecquis hoc aperit ostium ?
ecquis �xit ?
quid istuc ?
quae istaec est pulsatio ?
* quae te mala crux agitat ,qu� ad istunc modum alieno viris tuas extentes ostio ?
fores paene exfregisti .
quid nunc vis tibi ?
adulescens ,salve .
salve .
sed quem quaeritas ?
bacchidem .
vtram ergo ?
nil scio nisi bacchidem .
paucis : me misit miles ad eam cleomachus ,vel ut ducentos ph�lippos reddat aureos vel ut hinc in elatiam hodie eat secum semul .non it .negat se ituram .abi et renuntia .
alium illa amat ,non illum .
duc te ab aedibus .
nimis iracunde .
at scin quam iracundus siem ?
ne t�bi hercle haud longe est os ab infortunio ,ita dentifrangibula haec meis manibus gestiunt .
cum ego huius verba interpretor ,mihi cautiost ,ne nucifrangibula excussit ex malis meis .
tuo ego istaec igitur dicam illi periculo .
quid ais tu ?
ego istuc illi dicam .
dic mihi ,quis tu es ? illius sum integumentum corporis .nequam esse oportet cui tu integumentum improbu ' s .
sufflatus ille huc veniet .
dirrumptum velim .
numquid vis ?
abeas .
vale ,dentifrangibule .
- et tu ,integumentum ,vale .
in eum nunc haec res v�nit locum ,ut quid consili dem meo sodali super amica nesciam ,qui iratus renumeravit omne aurum patri ,neque nummus ullust qui reddatur militi .
sed huc concedam ,nam concrepuerunt fores .
mnesilochus eccum maestus progreditur foras .
p�tulans ,protervo �racundo �nimo ,indomito inc�gitato ,sine modo et modestia sum ,sine bono iure atque honore ,incredibilis imposque animi ,�namabilis inlepidus vivo ,malevolente ingenio natus .postremo id mi est quod volo ego esse �liis .credibile h�c est ?
nequi�r nemost neque ind�gnior quoi di b�ne faciant neque qu�m quisquam homo a�t amet aut �deat .
inim�cos quam am�cos aequ�mst med hab�re ,mal�s quam bon�s par mag�s me iuv�re .
�mnibus probris ,quae �mprobis viris d�gna sunt ,d�gnior n�llus est homo ;
qu� patri r�ddidi omne a�rum amans ,mihi qu�d fuit pra� manu .
s�mne ego homo miser ?
p�rdidi m� simulque �peram chrysali .
cons�landus hic mist ,�bo ad eum .mnes�loche ,quid fit ?
p�rii .
di m�lius faciant .
p�rii .
non t�ces ,insipiens ?
t�ceam ?
san�s satis non es .
p�rii .
m�lta mala mi in p�ctore nunc �cria atque ac�rba eveniunt .
criminin me habuisse f�dem ?
imm�rito tibi �ratus fui .
heia ,bonum habe �nimum .
vnde habeam ?
mortuos pluris pretist quam �go sum .militis parasitus venerat modo aurum petere hinc ,eum ego meis dictis malis his foribus atque hac platea abegi ; reppuli ,reieci hominem .
quid mi id prodest ?
quom ipse veniet ,quid faciam ?
nil habeo miser .
si mihi sit ,n�n pollicear .
scio ,dares ,novi tuom .
e� quod amas tamen nunc agitas sat tute tuarum r�rum ;
sin lib�r sies egone ut opem mi ferre posse p�tem inopem te ? non potest .tace modo : deus respiciet nos aliquis .
nugae .
vale .
mane .quid est ?
tuam c�piam eccam chrysalum video .
hunc h�minem decet auro �xpendi ,huic d�cet statuam statui �x auro ;
nam d�plex hodie facin�s feci ,duplic�bus spoliis sum adf�ctus .
�rum maiorem m�um ut ego hodie l�si lepide ,ut l�dificatust .
c�llidum senem c�llidis dolis c�mpuli et p�rpuli ,mi �mnia ut cr�deret .
n�nc amanti ero f�lio senis ,qu�cum �go bibo ,qu�cum �do et amo ,r�gias c�pias a�reasque �ptuli ,�t domo s�meret ne� foris qua�reret .
n�n mihi ist� placent p�rmenon�s ,syri ,qu� duas aut tr�s minas a�ferunt eris .n�quius nil �st quam egens c�nsili serv�s ,nisi h�bet multipotens p�ctus : �bicumque us�s siet ,p�ctore exprom�t suo .
null�s frugi esse p�test homo ,nisi qui �t bene et m�le facere tenet .
�mprobis cum �mprobus sit ,h�rpaget f�ribus ,f�retur qu�d queat ,v�rsipellem fr�gi c�nvenit esse hominem ,p�ctus quoi sap�t : bonus s�t bonis ,malus s�t malis ; utc�mque res sit ,ita �nimum h�beat .
s�d lubet sc�re quantum a�rum erus sibi d�mpsit et qu�d suo r�ddidit patri .
d�cimam partem e� dedit ,s�bi novem abstulit .
s�d quem quaero �ptume eccum �bviam mihi est .
n�m qui nummi �xcider�nt ,ere ,tibi ,quod s�c terram optu�re ?
quid v�s maestos tam tr�stesque esse c�nspicor ?
non pl�cet nec temere est �tiam .
quin mihi r�spondetis ?
chr ? sale ,occidi .
fortassis tu auri dempsisti parum ?
quam ,malum ,parum ?
immo vero nimio minus multo parum .
an tu ,quoniam occasio ad eam rem fuit mea virtute parta ,ut quantum velles tantum sumeres ,sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus ?
an nescibas quam eius modi h�mini raro tempus se daret ?
erras .
at quidem t�te errasti ,cum parum immersti ampliter .
pol tu quam nunc med accuses magis ,si magis rem noveris .
occidi .
animus iam istoc dicto plus praesagitur mali .
perii .
quid ita ?
quia patri omne cum ramento reddidi .
reddidisti ?
reddidi .
omnene ?
oppido .
occisi sumus .
qui in mentem venit tibi istuc facinus facere tam malum ?
bacchidem atque hunc suspicabar propter crimen ,chrysale ,mi male consuluisse : ob eam rem omne aurum iratus reddidi meo patri .
quid ,ubi reddebas aurum ,dixisti patri ?
m� id aurum accepisse extemplo ab hospite archidemide .
em ,istoc dicto d�disti hodie �n cruciatum chrysalum ;
nam �bi me aspiciet ,ad carnuficem rapiet continuo senex .
ego patrem exoravi .
nempe ergo hoc ut faceret quod loquor ?
immo tibi ne noceat neu quid ob eam rem suscenseat ;
atque aegre impetravi .
nunc hoc tibi curandumst ,chrysale .
quid vis curem ?
vt ad senem etiam �lteram facias viam .
compara ,fabricare finge quod lubet ,conglutina ,ut senem hodie doctum docte fallas aurumque auferas .
vix videtur fieri posse .
perge ,ac facile ecfeceris .
quam ,malum ,f�cile ,quem mendaci prendit manufesto modo ?
quem si orem ut mihi nil credat ,id non ausit credere .
immo si audias quae dicta dixit me adversum tibi .
quid dixit ?
si tu illum solem sibi solem esse diceres ,se illum lunam credere esse et noctem qui nunc est dies .
emungam hercle hominem probe hodie ,ne id nequiquam dixerit .
nunc quid nos vis facere ?
�nim nil nisi ut ametis impero .
ceterum quantum lubet me poscitote aurum : ego dabo .
quid mihi refert chrysalo esse nomen ,nisi factis probo ?
sed nunc quantillum usust auri tibi ,mnesiloche ? dic mihi .
militi nummis ducentis iam usus est pro bacchide .
ego dabo .
tum nobis opus est sumptu .
ah ,placide volo unum quidque agamus : hoc ubi egero ,tum istuc agam .
de ducentis nummis primum intendam ballistam in senem ;
ea ballista si pervortam turrim et propugnacula ,recta porta invadam extemplo in oppidum anticum et vetus : si id capso ,geritote amicis vostris aurum corbibus ,sicut animus sperat .
apud test animus noster ,chrysale .
nunc tu abi intro ,pistoclere ,ad bacchidem ,atque ecfer cito quid ?
stilum ,ceram et tabellas ,linum .
iam faxo hic erunt .
- quid nunc es facturus ? id mihi dice .coctumst prandium ?
vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia ?
sicut dicis .
pistoclero nulla amica est ?
immo adest .alteram ille amat sororem ,ego alteram ,ambas bacchides .
quid tu loquere ?
hoc ,ut futuri sumus .
vbist biclinium vobis stratum ?
quid id exquaeris ?
res itast ,dici volo .
nescis quid ego acturus sim nec facinus quantum exordiar .
cedo manum ac subsequere propius me ad fores .
intro inspice .
euax ,nimis bellus �tque ut esse maxume optabam locus .
quae imperavisti .
imperatum bene bonis factum ilicost .
quid parasti ?
quae parari tu iussisti �mnia .
cape stilum propere et tabellas tu has tibi .
quid postea ?
nam propterea te volo scribere ,ut pater cognoscat litteras quando legat .
scribe .
quid scribam ?
salutem tuo patri verbis tuis .
quid si potius morbum mortem scribat ? id erit rectius .
ne interturba .
iam imperatum in cera inest .
dic quem ad modum .
' mnesilochus salutem dicit suo patri .
' adscribe hoc cito : ' chrysalus mihi usque quaque loquitur nec recte ,pater ,quia tibi aurum reddidi et qu�a non te fraudaverim .' mane dum scribit .
celerem oportet esse amatoris manum .
atque ? idem hercle em perdundum magis quam ad scribundumst cito .
loquere .hoc scriptumst .' nunc ,pater mi ,proin tu ab eo ut caveas tibi ,sycophantias componit ,aurum ut abs ted auferat ; et profecto se ablaturum dixit .
' plane adscribito .
dic modo .' atque id pollicetur se daturum aurum mihi ,quod dem scortis quodque in lustris comedim congraecem ,pater .sed ,pater ,vide n� tibi hodie verba det :
quaeso cave .
' loquere porro .
adscribe dum etiam .
loquere quid scribam modo .
' sed ,pater ,quod promisisti mihi ,te quaeso ut memineris ,ne illum verberes ;
verum apud te vinctum adservato domi .
' cedo tu ceram ac linum actutum .
age obliga ,obsigna cito .
obsecro ,quid ist�s ad istunc usust conscriptis modum ,ut tibi ne quid credat atque ut vinctum te adservet domi ?
quia mi ita lubet .
potin ut cures te atque ut ne parcas mihi ?
mea fiducia �pus conduxi et meo periclo rem gero .
aequom dicis .
cedo tabellas .
accipe .
animum advortite .
mnesiloche et tu ,pistoclere ,iam facite in biclinio cum amica sua uterque accubitum eatis ,ita negotiumst ,atque ibidem ubi nunc sunt lecti strati potetis cito .
numquid aliud ?
�bi erit accubitum semel ,ne quoquam exsurgatis ,donec a me erit signum datum .
o imperatorem probum !
iam bis bibisse oportuit .
fugimus .
- vos vostrum curate officium ,ego efficiam meum .
ins�num magnum molior negotium ,metuoque ut hodie possiem emolirier .
sed nunc truculento mi atque saevo usus senest ;
nam non conducit h�ic sycophantiae senem tranquillum �sse ubi me aspexerit .
versabo ego illum hodie ,si vivo ,probe .
tam frictum ego illum reddam quam frictum est cicer .
adambulabo ad ostium ,ut ,quando exeat ,extemplo advenienti ei tabellas dem in manum .
nimium illaec res est magnae dividiae mihi ,supterfugisse sic mihi hodie chrysalum .
salvos sum ,iratus est senex .
nunc est mihi adeundi ad hominem tempus .
quis loquitur prope ?
atque hic quidem ,opinor ,chrysalust .
accessero .
bone serve ,salve .
quid fit ?
quam mox navigo in ephesum ,ut aurum repetam ab theotimo domum ?
taces ?
per omnis deos adiuro ,ut ni meum gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit ,ut tua iam virgis latera lacerentur probe ferratusque in pistrino aetatem conteras .
omnia rescivi scelera ex mnesilocho tua .
men criminatust ? optimest :
ego sum malus ,ego sum sacer ,scelestus .
specta rem modo ;
ego verbum faciam nullum .
etiam ,carnufex ,minitare ?
nosces tu illum actutum qualis sit .
nunc has tabellas ferre me iussit tibi .
orabat ,quod istic esset scriptum ut fieret .
cedo .nosce signum .
novi .ubi ipse est ?
nescio .
nil iam me oportet scire .oblitus sum omnia .scio me �sse servom .nescio etiam id quod scio .nunc ab trasenna hic turdus lumbricum petit ; pendebit hodie pulcre ,ita intendi tenus .mane dum parumper ; iam exeo ad te ,chrysale .- vt verba mihi dat ,ut nescio quam rem gerat .
servos arcessit intus qui me vinciant .
bene navis agitatur ,pulcre haec confertur ratis .
sed conticiscam ,nam audio aperiri fores .
constringe tu illi ,artamo ,actutum manus .
quid feci ?
impinge pugnum ,si muttiverit .
quid hae locuntur litterae ?
quid me rogas ?
ut ab illo accepi ,ad te obsignatas attuli .
eho tu ,* loquitatusne es gnato meo male per sermonem ,quia mi id aurum reddidit ,et te dixisti id aurum ablaturum tamen per sycophantiam ?
egone istuc dixi ?
ita .quis homost qui dicat me dixisse istuc ?
tace ,nullus homo dicit : hae tabellae te arguont ,quas tu attulisti .em hae te vinciri iubent .aha ,bellorophontem tuos me fecit filius : egomet tabellas tetuli ut vincirer .
sine .
propterea hoc facio ,ut suadeas gnato meo ut pergraecetur tecum ,tervenefice .
o stulte ,stulte ,nescis nunc venire te ;
atque in eopse adstas lapide ,ut praeco praedicat .
responde :
quis me vendit ?
quem di diligunt adulescens moritur ,dum valet sentit sapit .
hunc si ullus deus amaret ,plus annis decem ,plus iam viginti mortuom esse oportuit :
terrai �dium �mbulat ,iam nil sapit nec sentit ,tantist quantist fungus putidus .
tun terrae me odium esse autumas ?
abducite hunc intro atque adstringite ad columnam fortiter .
numquam auferes hinc aurum .
�t qui iam dabis .
dabo ?
atque orabis me quidem ultro ut auferam ,cum illum rescisces criminatorem meum quanto in periclo et quanta in pernicie siet .
tum libertatem chrysalo largibere ;
dic ,scelerum caput ,dic ,quo in periclo est meus mnesilochus filius ?
sequere hac me ,faxo iam scies .
quo gentium ?
tres unos passus .
vel decem .
agedum tu ,artamo ,forem hanc pauxillum �peri ;
placide ,ne crepa ;
sat est .
accede huc tu .
viden convivium ?
video exadvorsum pistoclerum et bacchidem .
qui sunt in lecto illo altero ?
interii miser .
novistine hominem ?
novi .dic sodes mihi ,bellan videtur specie mulier ?
admodum .
quid ill�m ,meretricemne esse censes ?
quippini ?
frustra es .
quis igitur obsecrost ?
inveneris .
ex me quidem hodie numquam fies certior .
meamne h�c mnesilochus ,nicobuli filius ,per vim ut retineat mulierem ?
quae haec factiost ?
quis ill�st ?
per tempus hic venit miles mihi .
non me arbitratur militem ,sed mulierem ,qui me meosque non queam defendere .
nam neque bellona mi umquam neque mars creduat ,ni illum exanimalem faxo ,si convenero ,nive exheredem fecero vitae suae .
chrysale ,quis ille est qui minitatur filio ?
vir hic �st illius mulieris quacum accubat .
quid ,vir ? vir ,inquam .nuptanest illa ,obsecro ?
scies ha�d multo post .
oppido interii miser .
quid nunc ?
scelestus tibi videtur chrysalus ?
age nunc vincito me ,auscultato filio .
dixin tibi ego illum inv�nturum te qualis sit ?
quid nunc ego faciam ?
nam n� ego exsolvor ,iam manufesto hominem opprimet .
nihil est lucri quod me hodie facere mavelim ,quam illum cubantem cum illa opprimere ,ambo ut necem .
quin tu me exsolvi iubes ?
exsolvite istum .
perii ,pertimui miser .
tum illam ,quae corpus publicat volgo suom ,faxo se haud dicat nactam quem derideat .
pacisci cum illo paulula pecunia potes .
pacisce ergo ,obsecro ,quid tibi lubet ,dum ne manifesto hominem opprimat neve enicet .
nunc nisi ducenti philippi redduntur mihi ,iam illorum ego animam amborum exsorbebo oppido .
perge obsecro ,pacisce quid vis .
ibo et faciam sedulo .
quid clamas ?
vbi erus tuos est ?
nusquam .nescio .
vis tibi ducentos nummos iam promittier ,ut ne clamorem hic facias neu convicium ?
nihil est quod malim .
atque ut tibi mala multa ingeram ?
tuo arbitratu .
vt subblanditur carnufex .
pater hic mnesilochi est ; sequere ,is promittet tibi .
tu aurum rogato ;
ceterum verbum sat est .
quid f�t ?
ducentis ph�lippis rem pepigi .
ah ,salus mea ,servavisti me .
quam mox dico ' dabo '?
roga hunc tu ,tu promitte huic .
promitto ,roga .
ducentos nummos aureos philipp�s probos dabin ?
' dabuntur ' inque .responde .
dabo .quid nunc ,impure ?
numquid debetur tibi ?
quid ill� molestu ' s ?
quid illum morte territas ?
et ego te et ille mact�mus infortunio .
si tibi est machaera ,at nobis veruinast domi : qua quidem te faciam ,si tu me inritaveris ,confossiorem soricina nenia .iam dudum hercle equidem sentio ,suspicio quae te sollicitet : eum esse cum illa muliere .
immo est quoque .
ita me iuppiter iuno ceres minerva ? latona spes opis virtus venus castor polluces mars mercurius hercules summanus sol saturnus dique omnes ament ,ut ille cum illa neque cubat neque ambulat neque osculatur neque illud quod dici solet .
vt iurat !
servat me ille suis periuriis .
vbi nunc mnesilochus ergost ?
rus misit pater .
illa autem in arcem �biit aedem visere minervae .
nunc apertast .i ,vise estne ibi .
abeo ad forum igitur .
v�l hercle �n malam crucem .
hodie exigam aurum hoc ?
exige ,ac suspende te : ne supplicare hunc censeas tibi ,nihili homo .
- ille est amotus .
sine me ( per te ,ere ,opsecro deos immortales ) ire huc intro ad filium .
quid eo intro ibis ?
vt eum dictis plurumis castigem ,cum haec sic facta ad hunc faciat modum .
immo oro ut facias ,chrysale ,et ted opsecro ,cave p�rsis in eum dicere .
etiam me mones ?
satin est si plura ex me audiet hodie mala ,quam audivit umquam clinia ex demetrio ?-
lippi illic oculi servos est simillimus : si non est ,nolis esse neque desideres ; si est ,abstinere quin attingas non queas .
nam ni illic hodie forte fortuna hic foret ,miles mnesilochum cum uxore opprimeret sua atque obtruncaret moechum manufestarium .
nunc quasi ducentis ph�lippis emi filium ,quos dare promisi militi : quos non dabo temere etiam prius quam filium convenero .
numquam edepol quicquam temere credam chrysalo ;
verum lubet etiam mi has perlegere denuo :
aequomst tabellis consignatis credere .
atr�dae duo fratr�s cluent fec�sse facinus m�xumum ,quom priami patriam pergamum divina moenitum manu armis ,equis ,exercitu atque eximiis bellatoribus mille cum numero navium decumo anno post subegerunt .
non pedibus termento fuit praeut �go erum expugnabo meum sine classe sineque exercitu et tanto numero militum .
[ cepi expugnavi amanti erili filio aurum ab suo patre .
] nunc prius quam h�c senex venit ,libet l�mentari dum �xeat .
o troia ,o patria ,o pergamum ,o priame periisti senex ,qui misere male mulcabere quadring�ntis philippis aureis .
nam ego has tabellas obsignatas consignatas quas fero non sunt tabellae ,sed equos quem misere achivi ligneum .
ab eo haec sumptae ;
mnesilochus sino est relictus ,ellum non in busto achilli ,sed in lecto accubat ;
bacchidem habet secum :
ille olim h�buit ignem qui signum daret ,hunc ipsum exurit ;
ego sum vlixes ,cuius consilio haec gerunt .
] tum quae hic sunt scriptae litterae ,hoc in equo �nsunt milites armati atque animati probe .
ita res successit mi usque adhuc .
atque hic equos non in arcem ,verum in arcam faciet impetum : exitium excidium exlecebra fiet hic equos hodie auro senis .nostro seni huic stolido ,ei profecto nomen facio ego ilio ; miles menelaust ,ego agamemno ,�dem vlixes lartius ,mnesilochust alexander ,qui erit exitio rei patriae suae ; is helenam avexit ,cuia causa nunc facio obsidium ilio .nam illi �tidem vlixem audivi ,ut ego sum ,fuisse et audacem et malum : �n dolis ego pr�nsus sum ,ille mend�cans paene inv�ntus interiit ,dum �bi exquirit fata iliorum ;
ads�militer mi hodie �ptigit .
v�nctus sum ,sed d�lis me exemi : item se �lle servav�t dolis .�lio tria fu�sse audivi f�ta quae illi f�rent exitio : signum ex arce si periisset ; alterum etiamst troili mors ; tertium ,cum portae phrygiae limen superum scinderetur :
paria item tria eis tribus sunt fata nostro huic ilio .nam d�dum primo ut d�xeram nostr� seni mend�cium et de h�spite et de auro �t de lembo ,ibi s�gnum ex arce iam abstuli .
iam d�o restabant f�ta tunc ,nec m�gis id ceperam �ppidum .
post ubi tabellas ad senem detuli ,ibi occidi troilum ,cum censuit mnesilochum cum uxore esse dudum militis .[ �bi vix me exsolvi :
�d periclum ads�milo ,vlixem ut pra�dicant c�gnitum ab helena esse proditum hecubae ;
sed ut olim ille se blanditiis exemit et persuasit s� ut amitteret ,�tem ego dolis me illo �xtuli e per�clo et decep� senem .
] post c�m magnifico m�lite ,urbes v�rbis qui inerm�s capit ,conflixi atque hominem reppuli ;
dein pugnam conserui seni : eum ego �deo uno mend�cio dev�ci ,uno ictu ext�mpulo c�pi spolia .
is n�nc ducentos n�mmos philippos m�liti ,quos d�re se promis�t ,dabit .
nunc �lteris etiam ducentis usus est ,qui dispensentur �lio capto ,ut sit mulsum qui triumphent milites .
[ sed pr�amus hic multo illi praestat :
non quinquaginta modo ,quadring�ntos filios habet �tque equidem omnis lectos sine probro :
eos �go hodie omnis contruncabo du�bus solis ictibus .] [ nunc pr�amo nostro si �st quis emptor ,c�mptional�m senem vendam ego ,venalem quem habeo ,extemplo ubi oppidum expugnavero .] sed pr�amum adstantem eccum �nte portam v�deo .adibo atque adloquar .
qu�ianam vox pr�pe me sonat ?
o nicobule .
quid fit ?
qu�d quod te misi ,�cquid eg�sti ?
r�gas ?
congredere .
gradior .
optumus sum orat�r .
ad lacrumas co�gi hominem c�stigando maleque dictis ,quae quidem qu�vi comminisci .
quid ait ?
he uttered not a word : crying , he listened in silence to what i was saying ; in silence he wrote down on his tablets ; these sealed he gave to me ; he bade me deliver them to you . gives him the tablets .
lacrumans tacitus auscultabat quae ego loquebar ;
nosce signum .
estne eius ?
novi .libet perlegere has .
perlege .nunc s�perum limen sc�nditur ,nunc �dest exitium �lio ,turb�t equos lepide l�gneus .
chrys�le ,ades ,dum ego has p�rlego .
quid m� tibi adesse opus �st ? volo ,[ ut quod iubeo facias ] �t scias quae hic scr�pta sient .
n�l moror neque sc�re volo .
t�men ades .
quid op�st ?
taceas :
qu�d iubeo id faci�s .
adero .
e�ge litter�s minutas .
qu� quidem vide�t parum ; v�rum ,qui satis v�deat ,grandes s�tis sunt .animum adv�rtito igitur .
n�lo inquam .
at volo �nquam .
hoc �ge sis nunciam .
when you choose ,read on ; i devote to you the attention of my ears . looking close . bless me ! the letters are small . to one , indeed , who cannot see well with his eyes but they are quite large enough for one who can see well .
a�rium operam t�bi dico .
sed qu�dquid est ,pell�gere certumst .
' pat�r ,ducentos ph�lippos quaeso chr ? salo da ,si esse salvom vis me aut vitalem tibi .' malum quidem hercle magnum .tibi dico .
quid est ?
non prius salutem scripsit ?
nusquam sentio .
non dabis ,si sapies ; verum si das maxume ,ne ille alium gerulum quaerat ,si sapiet ,sibi : nam ego non laturus sum ,si iubeas maxume .
sat sic suspectus sum ,cum careo noxia .
ausculta porro ,dum hoc quod scriptumst perlego .
inde a principio iam inpudens epistula est .' pudet prodire me ad te in conspectum ,pater : tantum flagitium te scire audivi meum ,quod cum peregrini cubui uxore militis .' pol haud derides ; nam ducentis aureis philipp�s redemi vitam ex flagitio tuam .
nihil est illorum quin ego illi dixerim .
' stulte fecisse fateor .
sed quaeso ,pater ,ne me ,in stultitia si deliqui ,deseras .
ego animo cupido atque oculis indomitis fui ; persuasumst facere quoius me nunc facti pudet .
' prius t� cavisse ergo qu�m pudere aequom fuit .
eadem istaec verba dudum illi dixi omnia .
' quaeso ut sat habeas id ,pater ,quod chrysalus me obiurigavit plurumis verbis malis ,et me meliorem fecit praeceptis suis ,ut te ei habere gratiam aequom sit bonam .
' estne istuc istic scriptum ?
em specta ,tum scies .
vt qui deliquit supplex est ultro omnibus .
' nunc si me fas est obsecrare abs te ,pater ,da mihi ducentos nummos philippos ,te obsecro .
' ne unum quidem hercle ,si sapis .
sine perlegam .
' ego ius iurandum verbis conceptis dedi ,daturum id me hodie mulieri ante vesperum ,prius quam � me abiret .
nunc ,pater ,ne perierem cura atque abduce me hinc ab hac quantum potest ,quam propter tantum damni feci et flagiti .
cave t�bi ducenti nummi dividiae fuant ; sescenta tanta reddam ,si vivo ,tibi .
vale atque haec cura ' .
quid nunc censes ,chrysale ?
nihil ego tibi hodie consili quicquam dabo ,neque ego haud committam ut ,si quid peccatum siet ,fecisse dicas de mea sententia .
verum ,ut ego opinor ,s� ego in istoc sim loco ,dem potius aurum quam illum corrumpi sinam .
duae condiciones sunt : utram tu �ccipias vide : vel ut aurum perdas vel ut amator perieret .
ego neque te iubeo neque veto ,neque suadeo .
miseret me illius .
tuos est ,non mirum facis .
si plus perdundum sit ,periisse suaviust ,quam illud flagitium volgo dispalescere .
ne ille edepol ephesi multo mavellem foret ,dum salvos esset ,quam revenisset domum .
quid ego istic ?
binos ducentos philippos iam intus ecferam ,et militi quos dudum promisi miser et istos .
mane istic ,iam exeo ad te ,chrysale .
- fit vasta troia ,scindunt proceres pergamum .
scivi ego iam dudum fore me exitio pergamo .
edepol qui me esse dicat cruciatu malo dignum ,ne ego cum �llo pignus haud ausim dare ;
tantas turbellas facio .sed crepuit foris : ecfertur praeda ex troia .
taceam nunciam .
cape hoc tibi aurum ,chrysale ,i ,fer filio .
ego ad forum autem hinc ibo ,ut solvam militi .
non equidem accipiam .
nolo ego mihi credi .
cape vero ,odiose facis .
non equidem capiam .
at quaeso .
dico ut res se habet .
morare .
nolo ,inquam ,aurum concredi mihi .
vel da aliquem qui servet me .
ohe ,odiose facis .
cedo ,s� necesse est .
cura hoc .
iam �go huc revenero .
- curatum est - esse te senem miserrumum .hoc est incepta efficere pulcre : bellule mi evenit ,ut ovans praeda onustus incederem ;
salute nostra atque urbe capta per dolum domum reduco �ntegrum omnem exercitum .
sed ,spectatores ,vos nunc ne miremini quod non triumpho : pervolgatum est ,nil moror ;
verum tamen accipientur mulso milites .
nunc hanc praedam omnem iam ad quaestorem deferam .
quam m�gis in pectore me� foveo quas m�us filius turb�s turbet ,quam se �d vitam et quos �d mores praec�pitem inscitus cap�ssat ,magis c�rae est magisque adf�rmido ,ne is p�reat neu corr�mpatur .
scio ,f�i ego illa aetate �t feci illa omn�a ,sed more mod�sto ;
neque pl�citant mores qu�bus video volgo �n gnatos ess� parentes :
[ duxi ,h�bui scortum ,p�tavi ,dedi ,donavi ,sed enim �d raro .
] ego d�re me meo gnato �nstitui ,ut animo �bsequium sum�re possit ;
aequom �sse puto ,sed nimis nolo des�diae ei dare l�dum .
nunc mn�silochum ,quod m�ndavi ,viso �cquid eum ad virt�tem aut ad frugem �pera sua comp�lerit ,sic ut e�m ,si conven�t ,scio fe - cisse :
e�st ingenio n�tus .
quic�mque ubi ubi sunt ,qu� fuerunt quiqu� futuri sunt p�sthac stult� ,stolidi ,fatu� ,fungi ,bard� ,blenni ,bucc�nes ,sol�s ego omnis longe �ntideo stult�tia et moribus �ndoctis .
peri� ,pudet :
hocine me a�tatis lud�s bis factum esse �ndigne ?
magis quam �d reputo ,tam m�gis uror quae m�us filius turb�vit .
perd�tus sum atque erad�catus sum ,omn�bus exemplis �xcrucior .
omn�a me mala cons�ctantur ,omn�bus exitiis �nterii .
chrys�lus med hodie l�ceravit ,chrys�lus me miserum sp�liavit : is m� scelus auro usque �ttondit dolis d�ctis indoctum ,�t lubitumst .
ita m�les memorat m�retricem esse eam quam �lle uxorem esse �iebat ,omn�aque ut quidque actum est memoravit ,eam s�bi hunc ann�m cond�ctam ,relic�om id auri fact�m quod ego ei stult�ssimus homo prom�sissem :
hoc �st demum quod p�rcrucior ,me hoc a�tatis lud�ficari ,[ immo edepol sic ludos factum ] can� capite atque alb� barba miser�m me auro esse em�nctum .
perii ,h�c servom meum n�n nauci facere �sse ausum !
atque ego ,si �libi plus p�rdiderim ,minus a�gre habeam minusque �d mihi damno d�cam .
certo h�c prope me mihi n�scio quis loqui v�sust ;
sed quem v�deo ?
hic quid�mst pater mnesilochi .
e�ge ,socium aer�mnae et mei mali v�deo .
philox�ne ,salve .
et tu .unde �gis ?
vnde homo miser �tque infortun�tus .
at p�l ego ibi sum ,esse ubi m�serum hominem decet �tque infortun�tum .
igit�r pari fortuna ,a�tate ut sumus ,�timur .
sic est .
s�d tu ,qu�d tibist ?
p�l mihi par ,idem est qu�d tibi .
n�mquid nam ad f�lium haec a�gritudo �ttinet ?
�dmodum .
id�m mihi m�rbus in p�ctorest .
�t mihi chr ? salus �ptumus homo p�rdidit f�lium ,me �tque rem omn�m meam .
qu�d tibi ex f�lio nam ,�bsecro ,aegr�st ?
ambo a�que amic�s habent .
qui sc�s ?
vidi e� mihi ,d�sperii .
qu�d dubitamus p�ltare atque huc �vocare amb�s foras ?
haud moror .
heus bacchis ,iube sis actutum aperiri fores ,nisi mavoltis fores et postes comminui securibus .
quis s�nitu ac tum�ltu tant� nomin�t me atque p�ltat aedes ?
ego �tque hic .
quid h�c est neg�ti nam ,am�bo ?
quis h�s huc ov�s adegit ?
ov�s nos voc�nt pessuma� .
pastor h�rum dorm�t ,quom haec eunt s�c a pec� balit�ntes .
at p�l nitent ,haud s�rdidae vid�ntur ambae .
attonsae ha� quidem �mbae usque s�nt .
vt vid�ntur der�dere n�s .
sine suo �sque arbitr�tu .
rer�n ter in ann� tu has t�nsitari ?
pol h�die altera i�m bis det�nsa certo est .
vetula� sunt ,? thimiame .
at bon�s fuisse cr�do .
vid�n limul�s ,obsecr� ,ut intu�ntur ?
ec�stor sine �mni arbitr�r malitia �sse .
merito h�c nobis f�t ,qui quidem h�c vener�mus .
cog�ntur quidem �ntro .
haud sci� quid eo op�s sit ,quae n�c lac nec l�nam ullam hab�nt .
sic sine �stent .
exs�lvere qu�nti fu�re ,omnis fr�ctus iam ill�s decid�t .
non vid�s ,ut pal�ntes sola� libera� grass�ntur ?
quin aetate cr�do esse m�tas : ne b�lant quid�m ,quom a pec� cetero �bsunt .stultae �tque haud mala� videntur .
rev�rtamur �ntro ,sor�r .
ilico �mbae man�te :
haec ov�s volunt vos .
pr�digium hoc quid�mst : humana n�s voce appell�nt oves .
haec oves vobis malam rem magnam ,quam debent ,dabunt .
si quam debes ,te condono : tibi habe ,numquam abs te petam .
sed quid est quapropter nobis vos malum minitamini ?
quia nostros agnos conclusos istic esse aiunt duos .
et praeter eos agnos meus est istic clam mordax canis :
qui nisi nobis producuntur iam atque emittuntur foras ,arietes truces nos erimus ,iam in vos incursabimus .
soror ,�st quod te volo s�creto .
eho ,am�bo .
quo illaec �beunt ?
senem ill�m tibi dedo ult�riorem ,lepide �t lenitum r�ddas ; ego ad h�nc iratum adgr�diar ,si poss�mus nos hos intro �nlicere huc .meum p�nsum ego lepide acc�rabo ,quamquam �diost mortem ampl�xari .facito �t facias .tace�s .
tu tuom facito :
�go quod dixi haud m�tabo .
quid illa�c illic in c�nsilio duae s�creto cons�ltant ?
quid a�s tu ,homo ?
quid m� vis ?
pudet d�cere me tibi qu�ddam .
quid est qu�d pudeat ?
sed am�co homini tibi qu�d volo credere c�rtumst .
nihil� sum .istuc iam pr�dem scio .sed qu� nihili es ? id m�mora .tact�s sum vehement�r visco ; cor st�mulo foditur .
p�l tibi multo aequ�us est coxend�cem .
sed qu�d istuc est ?
ets� iam ego ipsus quid s�t probe scire put� me ;
viden h�nc ?
video .
haud mala est m�lier .
pol v�ro ista mala et t� nihili .
quid m�lta ?
ego amo .
an amas ?
nai\ ga/r .
tun ,h�mo putide ,amat�r istac fieri a�tate audes ?
qu� non ?
quia fl�gitium est .
quid op�st verbis ?
meo f�lio non sum ir�tus ,neque t� tuost aequom esse �ratum :
si am�nt ,sapienter f�ciunt .
sequere h�c .
eunt eccas t�ndem probri p�rlecebrae et persu�strices .
quid n�nc ?
etiam redd�tis nobis fili�s et servom ?
�bin hinc ?
non h�mo tu quidem es ,qui ist�c pacto tam l�pidam inlepide app�lles .
senex �ptime quantumst �n terra ,sine me h�c exorare �bs te ,ut ist�c delictum d�sistas tanto �pere ire oppugn�tum .
ni abe�s ,quamquam tu b�lla es ,malum t�bi magnum dabo i�m .
patiar ,non m�tuo ,ne quid m�hi doleat quod f�rias .
vt bland�loquast !
ei m�hi ,metuo .
hic magis tr�nquillust .
i hac m�cum intro atque ibi ,s� quid vis ,fili�m concastig�to .
abin � me ,scelus ?
sine ,m�a pietas ,te exorem .
exores t� me ?
ego qu�dem ab hoc certe ex�rabo .
immo ego te �ro ,ut me intro abd�cas .
lepid�m te .
at scin quo p�cto me ad te intro �bducas ?
mecum �t sis .
omn�a quae cupio c�mmemoras .
�ta sum .
i hac m�cum intro ,ubi tibi s�t lepide vict�bus ,vino atque ungu�ntis .
satis ,s�tis iam vostrist c�nvivi :
quadring�ntis philippis f�lius me et chrys�lus circumdux�runt .
quem qu�dem ego ut non excr�ciem ,alt�rum tantum auri n�n meream .
quid t�ndem ,si dim�dium auri redd�tur ,in hac mecum �ntro ?
atque ut eis d�licta ignosc�s .
faciet .
minime ,nolo .nil m�ror ,sine sic .malo �llos ulcisci �mbo .eti�m tu ,homo nihili ? qu�d di dant boni c�ve culpa tua amissis : dim�dium auri datur :
�ccipias ,pot�sque et scortum acc�mbas .
egon �bi filius corr�mpatur meus ,�bi potem ?
potandumst .
egon ,cum ha�c cum illo accubet ,�nspectem ?
immo equid�m pol tecum acc�mbam ,te am�bo et te amplex�bor .
caput pr�rit ,perii ,v�x negito .
non t�bi venit in ment�m ,amabo ,si d�m vivas tibi b�ne facias tam p�l id quidem esse haud perl�nginquom ,neque ,si h�c hodie amiss�s ,post in morte �venturum esse �mquam ?
quid ag� ?
quid agas ?
rogit�s etiam ?
libet �t metuo .
quid m�tuis ?
ne obn�xius filio sim �t servo .
mel m�um ,amabo ,etsi haec f�unt ,tuost :
�nde illum sum�re censes ,nisi qu�d tute illi d�deris ?
hanc v�niam illis sine te �xorem .
vt terebr�t !
satin offirm�tum quod m�hi erat ,id me ex�rat ?
tua sum �pera et propter te �mprobior .
nem�nis quam mea mav�llem .
satin �go istuc habeo f�rmatum ?
quod s�mel dixi haud mut�bo .
it di�s ,ite intro acc�bitum ,fili� vos exspect�nt intus .quam qu�dem actutum emori�mur .
vesp�r hic est ,sequimini .
d�cite nos quo l�bet tamquam quidem add�ctos .
lepide �psi hi sunt capt� ,suis qui fili�s fecere ins�dias .
h� senes nisi fu�ssent nihili iam �nde ab adulesc�ntia ,non hodie hoc tantum flagitium facerent canis capitibus ;
neque adeo haec faceremus ,ni antehac vidissemus fieri ,ut apud lenones rivales filiis fierent patres .
spectatores ,vos valere volumus et clare adplaudere .
iuventus nomen indidit scorto mihi ,eo qu�a invocatus soleo esse in convivio .
scio abs�rde dictum hoc derisores dicere ,at ego aio recte .
nam scortum in convivio sibi amator ,talos quom iacit ,scortum invocat .
estne invocatum an non est ?
est planissume ;
verum hercle vero nos parasiti planius ,quos numquam quisquam neque vocat neque invocat .quasi mures semper edimus alienum cibum ;
ubi res prolatae sunt ,quom rus homines eunt ,simul prolatae res sunt nostris dentibus .
quasi ,cum caletur ,cocleae in occulto latent ,suo sibi suco vivont ,ros si non cadit ,item parasiti rebus prolatis latent in occ�lto miseri ,victitant suco suo ,dum ruri rurant homines quos ligurriant .
prolatis rebus parasiti venatici sumus ,quando res redierunt ,molossici odiosicique et multum incommodestici .
et hic quidem hercle ,nisi qui colaphos perpeti potest parasitus frangique aulas in caput ,[ vel ] ire extra portam trigeminam ad saccum licet .quod mihi ne eveniat ,non nullum periculum est .nam postquam meus rex est potitus hostium - ita nunc belligerant aetoli cum aleis ;
nam aetolia haec est ,illic est captus in alide ,philopolemus ,huius hegionis filius senis ,qui hic habitat ,quae aedes lamentariae mihi sunt ,quas quotienscumque conspicio fleo ;
nunc hic occepit quaestum hunc fili gratia inhonestum et maxime alienum ingenio suo :
homines captivos commercatur ,si queat aliquem invenire ,suom qui mutet filium .
quod quidem ego nimis quam cupio * ut impetret ;
nam ni illum recipit ,nihil est quo me recipiam .
nam nulla est spes iuvent�tis ,sese omnis amant ;
ille d�mum antiquis est adulescens moribus ,cuius n�mquam voltum tranquillavi gratiis .
condigne pater est eius moratus moribus .
nunc ad eum pergam .sed aperitur ostium ,unde s�turitate saepe ego exii ebrius .
advorte animum sis tu :
istos captivos duos ,heri quos emi de praeda a quaestoribus ,eis indito catenas singularias istas ,maiores ,quibus sunt iuncti ,demito ;
sinito ambulare ,si foris si intus volent ,sed uti adserventur magna diligentia .
semel fugiendi si data est occasio ,satis est ,numquam postilla possis prendere .
omnes profecto liberi lubentius sumus qu�m servimus .
non videre ita tu quidem .
si non est quod dem ,mene vis dem ipse - in pedes ?
si dederis ,erit extemplo mihi quod dem tibi .
avis m� ferae consimilem faciam ,ut praedicas .
ita ut d�cis : nam si faxis ,te in caveam dabo .sed satis verborumst .cura quae iussi atque abi .
ego ibo ad fratrem ad alios captivos meos ,visam ne nocte hac quippiam turbaverint .
inde m� continuo recipiam rursum domum .
aegre est mi ,hunc facere quaestum carcerarium propter sui gnati miseriam miserum senem .sed si ullo pacto ille huc conciliari potest ,vel carnificinam hunc facere possum perpeti .
quis hic l�quitur ?
ego ,qui tuo maerore maceror ,macesco ,consenesco et tabesco miser ; ossa atque pellis sum miser a macritudine ; neque umquam quicquam me iuvat quod edo domi : foris aliquantillum etiam quod gusto ,id beat .
ergasile ,salve .
di te bene ament ,hegio .
ne fle .
egone illum non fleam ?
�gon non defleam talem adulescentem ?
semper sensi ,filio meo te �sse amicum ,et illum intellexi tibi .
tum denique homines nostra intellegimus bona ,quom quae in potestate habuimus ,ea amisimus .
ego ,postquam gnatus tuos potitust hostium ,expertus quanti fuerit nunc desidero .
alienus cum eius incommodum tam aegre feras ,quid me patrem par facerest ,cui ille est unicus ?
alienus ego ?
alienus illi ?
aha ,hegio ,numquam istuc dixis neque animum induxis tuom ;
tibi ille �nicust ,mi etiam unico magis unicus .
laudo ,malum cum amici tuom ducis malum .
nunc habe bonum animum .eheu ,huic illud dolet ,quia nunc remissus est edendi exercitus .
nullumne interea nactu ' s ,qui posset tibi remissum quem dixti imperare exercitum ?
quid credis ?
fugitant omnes hanc provinciam ,quoi optigerat postquam captust philopolemus tuos .
non pol mirandum est fugitare hanc provinciam .
multis et multigeneribus opus est tibi militibus :
primumdum opus est pistorensibus ;
eorum sunt aliquot genera pistorensium : opus p�niceis est ,opus placentinis quoque ; opus turdetanis ,opust ficedulensibus ; iam maritumi omnes milites opus sunt tibi .
vt saepe summa ingenia in occulto latent ;
hic qualis imperator nunc privatus est .
habe modo bonum animum ,nam illum confido domum in his diebus me reconciliassere .
nam eccum hic captivom adulescentem intus aleum ,prognatum genere summo et summis ditiis : hoc illum me mutare confido pote .
ita di deaeque faxint .
sed num quo foras vocatus es ad cenam ?
nusquam ,quod sciam .
sed quid tu id quaeris ?
propterea te vocari ad te ad cenam volo .
facete dictum .
sed si pauxillo potes contentus esse .
age sis ,roga emptum :
nisi qui meliorem adferet quae mi atque amicis placeat condicio magis ,quasi fundum vendam ,meis me addicam legibus .
profundum vendis tu quidem ,haud fundum ,mihi .
sed si venturu ' s ,temperi .
em ,vel iam otium est .
i modo ,venare leporem : nunc irim tenes ; nam meus scruposam victus commetat viam .
numquam istoc vinces me ,hegio ,ne postules :
cum calceatis dentibus veniam tamen .
asper meus victus sane est .
sentisne essitas ?
terrestris cena est .
sus terrestris bestia est .
multis holeribus .
curato aegrotos domi .
numquid vis ?
venias temperi .
memorem mones .
- ibo intro atque intus subducam ratiunculam ,quantillum argenti mi �pud trapezitam siet .ad fratrem ,quo ire dixeram ,mox ivero .-
si di �mmortales �d voluerunt ,v�s hanc aerumnam �xsequi ,dec�t id pati animo a�quo : si id faci�tis ,levior l�bos erit .
domi fu�stis ,credo ,l�beri :
indigna digna habenda sunt ,erus quae facit .
oh oh oh .
�iulatione haud opus est ,oculis haud lacrimantibus :
in r� mala animo s� bono utare ,�diuvat .
at n�s pudet ,quia c�m catenis s�mus .
at pigeat p�stea nostrum erum ,si vos �ximat v�nculis ,a�t solut�s sinat ,qu�s argento �merit .
quid a n�bis metuit ?
sc�mus nos n�strum offici�m quod est ,s� solut�s sinat .
�t fugam f�ngitis :
s�ntio quam rem �gitis .
n�s fugiamus ?
qu� fugiamus ?
in patriam .
apage ,haud n�s id deceat ,f�gitivos imit�ri .
immo edepol ,si �rit occasio ,ha�d dehortor .
�num exor�re vos s�nite nos .
qu�dnam id est ?
�t sine hisce arbitris �tque vobis nobis d�tis l�cum loquendi .
f�at .absc�dite hinc :
n�s conced�mus huc .
s�d brevem or�tionem �ncipisse .
em ist�c mihi certum erat .
c�ncede huc .ab�te ab �stis .
obn�xii �mbo v�bis sumus pr�pter hanc r�m ,quom quae v�lumus nos copia est ? ea facitis nos compotes .
s�cede huc n�nciam ,s� videt�r ,procul ,ne arbitri dicta nostra arbitrari queant neu permanet palam haec nostra fallacia .nam doli non doli sunt ,nisi astu colas ,sed malum maxumum ,si id palam provenit .
nam s� erus mihi es tu �tque ego me t�om esse servom ass�mulo ,tamen v�so opust ,cauto est opus ,ut hoc s�brie sineque �rbitris acc�rate ag�tur ,docte �t dilig�nter ;
tanta �ncepta r�s est : haud s�mnicul�se hoc ag�ndum est .
ero �t me vol�s esse .
sp�ro .
nam t� nunc vid�s pro tu� caro c�pite carum �fferre m� meum cap�t vilit�ti .scio .at sc�re memento ,qu�ndo id qu�d voles hab�bis ; nam f�re maxima pars m�rem hunc homin�s habent : quod s�bi volunt ,dum id �mpetrant ,bon� sunt ; sed �d ubi iam penes s�se habent ,�x bonis p�ssimi et fra�dulent�ssimi f�unt : nunc �t mihi t� volo esse a�tumo .
[ qu�d tibi su�deam ,su�deam me� patri .
] p�l ego si te a�deam ,me�m patrem n�minem :
a�dio .
et propt�rea saepi�s te uti mem�neris moneo :
non ego erus tibi ,sed servos sum ;
nunc obsecro te hoc unum - quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom ,ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint ,quom antehac pro iure imperitabam meo ,nunc te oro per precem - per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris ,perque cons�rvitium commune ,qu�d hostica evenit manu ,ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi ,atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris .
scio quidem me te esse nunc et te esse me .
iam ego revertar intro ,si ex his quae volo exquisivero .
ubi sunt isti quos ante aedis iussi huc produci foras ?
edepol tibi ne in quaestione essemus cautum intellego ,ita vinclis custodiisque circum moeniti sumus .
qui cavet ne decipiatur ,vix cavet ,cum etiam cavet ; etiam cum cavisse ratus est ,saepe is cautor captus est .
an vero non iusta causa est ,ut vos servem sedulo ,quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia ?
neque pol tibi nos ,quia nos servas ,aequomst vitio vortere ,neque te nobis ,s� abeamus hinc ,si fuat occasio .
vt vos hic ,itidem illic apud vos meus servatur filius .
captus est ?
ita .non igitur nos soli ignavi fuimus .
secede huc .
nam sunt quae �x te solo scitari volo .quarum rerum te falsilocum mi esse nolo .non ero quod sciam .si quid nescibo ,id nescium tradam tibi .
nunc senex est in tostrina ,nunc iam cultros attinet .
ne id quidem ,involucrum inicere ,voluit ,vestem ut ne inquinet .
sed utrum strictimne adtonsurum dicam esse an per pectinem ,nescio ; verum ,si frugist ,usque admutilabit probe .
quid tu ?
servosne esse an liber mavelis ,memora mihi .proxumum quod sit bono quodque a malo longissume ,id volo ; quamquam non multum fuit molesta servitus ,nec mihi secus erat quam si essem familiaris filius .
eugepae ,thalem talento non emam milesium ,nam ad sapientiam huius * nimius nugator fuit .
ut facete orationem ad servitutem contulit .
quo de genere natust illic philocrates ?
quod genus illi est unum pollens atque honoratissumum .
quid ipsus hic ?
quo honore est illic ?
summo ,atque ab summis viris .
[ tum igitur ei cum in aleis tanta gratia est ,ut praedicas ,] quid divitiae ,suntne opimae ?
vnde excoquat sebum senex .
quid pater ,vivitne ?
vivom ,cum inde abimus ,liquimus ; nunc vivat ne necne ,id orcum scire oportet scilicet .salva res est ,philosophatur quoque iam ,non mendax modo est .
quid erat ei nomen ?
thensaurochrysonicochrysides .
videlicet propter divitias inditum id nomen quasi est .
immo edepol propter avaritiam ipsius atque audaciam .[ nam ille quidem theodoromedes fuit germano nomine .
] quid tu ais ?
tenaxne pater est eius ?
immo edepol pertinax ;
quin etiam ut magis n�scas : genio suo ubi quando sacruficat ,ad rem divinam quibus est opus ,samiis vasis utitur ,ne ipse genius surripiat : proinde aliis ut credat vide .
sequere hac me igitur .
eadem ego ex hoc quae volo exquaesivero .
philocrates ,hic fecit ,hominem frugi ut facere oportuit .
n�m ego ex hoc quo genere gnatus sis scio ,hic fassust mihi ; haec tu eadem si confiteri vis ,tua ex re feceris : quae tamen scio scire me ex hoc .fecit officium hic suom ,cum tibi est confessus verum ,quam quam volui sedulo meam nobilitatem occultare et genus et divitias meas ,hegio ; nunc quando patriam et libertatem perdidi ,non ego ist�nc me potius quam te metuere aequom censeo .vis hostilis cum istoc fecit meas opes aequabiles ; memini ,cum dicto haud audebat : facto nunc laedat licet .
sed viden ?
fortuna humana fingit artatque ut lubet :
me ,qui liber fueram ,servom fecit ,e summo infimum ;
qui imperare insueram ,nunc alterius imperio obsequor .
et quidem si ,proinde ut ipse fui imperator familiae ,habeam dominum ,non verear ne iniuste aut graviter mi imperet .
hegio ,hoc te monitum ,nisi forte ipse non vis ,voluerim .
loquere audacter .
tam ego fui ante liber quam gnatus tuos ,tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus ,tam ille apud nos servit ,quam ego nunc hic apud te servio .
est profecto deus ,qui quae nos gerimus auditque et videt :
is ,uti tu me hic habueris ,proinde illum illic curaverit ;
bene merenti bene profuerit ,male merenti par erit .
quam tu filium tuom ,tam p�ter me meus desiderat .
memini ego istuc .
sed faterin eadem quae hic fassust mihi ?
ego patri meo esse fateor summas divitias domi meque summo genere gnatum .sed te optestor ,hegio ,ne tuom animum avariorem faxint divitiae meae : ne patri ,tam �tsi sum unicus ,decere videatur magis ,me saturum servire apud te sumptu et vestitu tuo potius quam illi ,ubi minime honestumst ,mendicantem vivere .
[ ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis .
] non ego �mnino lucrum omne esse utile homini existimo :
scio ego ,multos iam lucrum lutulentos homines reddidit ; est etiam ubi profecto damnum praestet facere quam lucrum .odi ego aurum : multa multis saepe suasit perperam .
nunc hoc animum advorte ,ut ea quae sentio pariter scias .
filius meus illic apud vos servit captus alide :
eum si reddis mihi ,praeterea �num nummum ne duis ; et te et hunc amittam hinc .alio pacto abire non potes .
optumum atque aequissumum oras optumusque hominum es homo .
sed is privatam servitutem servit illi an publicam ?
privatam medici menarchi .
pol is quidem huius est cliens .
tam hoc quidem tibi in proclivi quam imber est quando pluit .
fac is homo ut redimatur .faciam .
sed te id oro ,hegio - quid vis ,dum ab re ne quid ores ,faciam .
ausculta ,tum scies .
ego me amitti ,donicum ille huc redierit ,non postulo .
verum quaeso ut aestumatum hunc mihi des ,quem mittam ad patrem ,ut is homo redimatur illi .
immo alium potius misero hinc ,ubi erunt indutiae ,illuc ,tuom qui conveniat patrem ,qui tua quae tu iusseris mandata ita �t velis perferat .
at nihil est ignotum ad illum mittere : operam luseris .
hunc mitte ,hic transactum reddet omne ,si illuc venerit .
nec quemquam fideliorem neque cui plus credat potes mittere ad eum nec qui magis sit servos ex sententia ,neque adeo cui suom concredat filium hodie audacius .
ne vereare ,meo periclo h�ius ego experiar fidem ,fretus ingenio eius ,quod me �sse scit erga se benevolum .
mittam equidem istunc aestumatum tua fide ,si vis .
volo ; quam citissime potest ,tam hoc cedere ad factum volo .
num quae causa est quin ,si ille huc non redeat ,viginti minas mihi des pro illo ?
optuma immo .
solvite istum nunciam ,atque utrumque .
di tibi omnis omnia optata offerant ,cum me tanto honore honestas cumque ex vinclis eximis .
hoc quidem haud molestumst ,iam quod collus collari caret .
quod bonis bene fit beneficium ,gratia ea gravida est bonis .
nunc tu illum si illo es missurus ,dice monstra praecipe quae ad patrem vis nuntiari .
vin vocem huc ad te ?
voca .
quae res bene vortat mihi meoque filio vobisque ,volt te novos erus operam dare tuo veteri domino ,quod is velit ,fideliter .
nam ego te aestumatum hu�c dedi viginti minis ,hic autem t� ait mittere hinc velle ad patrem ,meum ut illic redimat filium ,mutatio inter me atque illum ut nostris fiat filiis .
vtroque vorsum rectumst ingenium meum ,ad te atque ad illum ; pro rota me uti licet : vel ego huc vel illuc vortar ,quo imperabitis .
tute tibi tuopte ingenio prodes plurumum ,cum servitutem �ta fers ut ferri decet .
sequere .
em tibi hominem .
grati�m habeo tibi ,quom copiam istam mi et potestatem facis ,ut ego ad parentes hunc remittam nuntium ,qui me quid rerum hic agitem et quid fieri velim patri meo ,ordine omnem rem ,illuc perferat .
nunc ita convenit inter me atque hunc ,tyndare ,ut te aestumatum in alidem mittam ad patrem ,si non rebitas huc ,ut viginti minas dem pro te .
recte convenisse sentio .
nam pater expectat aut me aut aliquem nuntium ,qui hinc ad se veniat .
ergo animum advortas volo quae nuntiare hinc te volo in patriam ad patrem .
ph�locrates ,ut adhuc locorum feci ,faciam sedulo ,ut potissimum quod in rem recte conducat tuam ,id petam idque persequar corde et animo atque viribus .
facis ita ut te facere oportet .nunc animum advortas volo : omnium primum salutem dicito matri et patri et cognatis et si quem alium benevolentem videris ; me hic valere et servitutem servire huic homini optumo ,qui me honore honestiorem semper fecit et facit .
istuc ne praecipias ,facile memoria memini tamen .
nam equidem ,nisi quod custodem habeo ,liberum me esse arbitror .
dicito patri ,quo pacto mihi cum hoc convenerit de huius filio .
quae memini ,mora mera est monerier .
vt eum redimat et remittat nostrum huc amborum vicem .
meminero .
at quamprimum pote : istuc in rem utriquest maxime .
non tuom tu magis videre quam ille suom gnatum cupit .
meus mihi ,suos cuique est carus .
numquid aliud vis patri nuntiari ?
me hic valere et ( tute audacter dicito ,tyndare ) inter nos fuisse ingenio haud discordabili ,neque te commeruisse culpam ( neque me adversatum tibi ) beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen ;
neque med umquam deseruisse te neque factis neque fide ,rebus in dubiis egenis .haec pater quando sciet ,tyndare ,ut fueris animatus erga suom gnatum atque se ,numquam erit tam avarus ,quin te gratiis emittat manu ? et mea opera ,si hinc rebito ,faciam ut faciat facilius .
nam tua opera et comitate et virtute et sapientia fecisti ut redire liceat ad parentis denuo ,c�m apud hunc confessus es et genus et divitias meas :
feci ego ista �t commemoras ,et te meminisse id gratum est mihi .
merito tibi ea evenerunt a me ; nam nunc ,philocrates ,s� ego item memorem quae me erga multa fecisti bene ,nox diem adimat ;
nam quasi servos meus esses ,nihilo setius tu mihi obsequiosus semper fuisti .
di vostram fidem ,hominum ingenium liberale .
ut lacrumas excutiunt mihi .
videas corde amare inter se .
quantis lautus laudibus suom erum servos collaudavit .
p�l istic me haud centesimam partem laudat quam ipse meritust ut laudetur laudibus .
ergo cum optume fecisti ,nunc adest occasio bene facta cumulare ,ut erga hunc rem geras fideliter .
magis non factum possum velle ,quam opera experiar persequi ;
id ut scias ,iovem supremum testem laudo ,hegio ,me infidelem non futurum philocrati .probus es homo .
nec me secus umquam ei facturum quicquam quam memet mihi .
et ,quo minus dixi quam volui de te ,animum advortas volo ,atque horunc verborum causa caveto mi iratus fuas ;
sed ,te quaeso ,cogitato hinc mea fide mitti domum te aestimatum ,et m�am esse vitam hic pro te positam pignori ,ne tu me ignores ,quom extemplo meo � conspectu abscesseris ,quom me servom in servitute pro ted hic reliqueris ,tuque te pro libero esse ducas ,pignus deseras neque des operam pro me ut huius reducem facias filium ;
[ scito te hinc minis viginti a�stumatum mittier .
] fac fidelis sis fideli ,cave fidem fluxam geras :
nam pater ,scio ,faciet quae illum facere oportet omnia ;
serva tibi in perpetuom amicum me ,atque hunc inventum inveni .
haec per dexteram tuam te dextera retinens manu opsecro ,infidelior mihi ne fuas quam ego sum tibi .
tu h�c age .tu mih� erus nunc es ,tu patronus ,tu pater ,tibi commendo spes opesque meas .
mandavisti satis .
satin habes ,mandata quae sunt facta si refero ?
satis .
et tua et tua huc ornatus reveniam ex sententia .
numquid aliud ?
vt quam primum possis redeas .
res monet .
sequere me ,viaticum ut dem � trapezita tibi ,eadem opera a praetore sumam syngraphum .
quem syngraphum ?
quem hic ferat secum ad legionem ,hinc ire huic ut liceat domum .
tu intro abi .
bene ambulato .
- bene vale .
edepol rem meam constabilivi ,quom illos emi de praeda a quaestoribus ;
expedivi ex servitute filium ,si dis placet .at etiam dubitavi ,hos homines emerem an non emerem ,diu .
servate istum sultis intus ,servi ,ne quoquam pedem ecferat sine custodela .
iam ego apparebo domi ; ad fratrem modo captivos alios inviso meos ,eadem percontabor ,ecquis hunc �dulescentem noverit .
sequere tu ,te ut amittam ;
ei rei primum praevorti volo .- m�ser homo est ,qui ipse sibi quod edit quaerit et id aegre invenit ,sed ille est miserior ,qui et aegre quaerit et nihil invenit ; ille miserrimust ,qui cum esse cupit ,tum quod edit non habet .
nam hercle ego huic die ,si liceat ,oculos effodiam libens ,ita malignitate oneravit omnis mortalis mihi ;
neque ieiuniosiorem neque magis ecfertum fame vidi nec quoi minus procedat quidquid facere occeperit ,ita venter gutturque resident esurialis ferias .ilicet parasiticae arti maximam malam crucem ,ita iuventus iam ridiculos inopesque ab se segregat .
nil morantur iam lacones unisubselli viros ,plagipatidas ,quibus sunt verba sine penu et pecunia :
eos requirunt ,qui libenter ,quom ederint ,reddant domi ;
ipsi obsonant ,quae parasitorum ante erat provincia ,ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt quam in trib� aperto capite sontes condemnant reos ; neque ridiculos iam terrunci faciunt ,sese omnes amant .n�m uti dudum hinc abii ,accessi ad adulescentes in foro .' salvete ' inquam .' quo imus una ' �nquam ' ad prandium ?' atque illi tacent .' quis ait " hoc " aut quis profitetur ?' inquam .quasi muti silent ,neque me rident .
' ubi cenamus ?'
inquam .
�tque illi abnuont .dico unum ridiculum dictum de dictis melioribus ,quibus solebam menstruales epulas ante adipiscier : nemo ridet ; scivi extemplo rem de compecto geri ;
ne canem quidem irritatam voluit quisquam imitarier ,saltem ,si non arriderent ,dentes ut restringerent .
abeo ab illis ,postquam video me sic ludificarier ;
pergo ad alios ,venio ad alios ,deinde ad alios :
omnes de compecto r�m agunt ,quasi in velabro olearii .
nunc redeo inde ,quoniam m� ibi video ludificarier .
item alii parasiti frustra obambulabant in foro .
nunc barbarica lege certumst ius meum omne persequi :
qui consilium iniere ,quo nos victu et vita prohibeant ,is diem dicam ,irrogabo multam ,ut mihi cenas decem meo arbitratu dent ,cum cara annona sit .sic egero .nunc ibo ad portum hinc : est illic mi una spes cenatica ; si �a decolabit ,redibo huc ad senem ad cenam asperam .-
quid est su�vius ,quam bene r�m gerere ,bon� public� ,sic ut �go feci her� ,cum emi h�sce homines :
ubi qu�sque vident ,e�nt obviam gratul�nturque e�m rem .
�ta me miserum restitando retinendoque lassum reddiderunt :
vix �x gratul�ndo mis�r iam eminebam .tandem �bii ad praet�rem ; ib� vix requi�vi : rogo s ? ngraphum ,datur mi �lico ; dedi t ? ndaro :
ille abi�t domum .
inde �lico praev�rtor dom�m ,postquam id �ctum est ; eo pr�tinus ad fratr�m ,mei ubi s�nt alii capt�vi .
rogo ,philocratem ex alide ecquis hominum noverit :
tandem hic exclamat ,eum sibi esse sodalem ;
dico eum esse apud me ;
iussi �lico hunc exsolvi .
nunc tu sequere me ,ut qu�d me oravisti �mpetres ,eum h�minem uti conv�nias .
-
nunc �llud est ,cum m� fuisse quam �sse nimio m�velim :
nunc spes opes auxiliaque a me segregant spernuntque se .
hic ill�st dies ,cum nulla vitae meae salus sperabilest ,neque ? ex�lium exitio est n�que adeo spes ,quae mi hunc aspellat metum ,nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis ,[ nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est ] neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est ,nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis : operta quae fuere aperta sunt ,patent praestigiae ,�mnis res palam est ,n�que de hac re negotium est ,qu�n male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque .perdidit me aristophontes hic qui venit
quid machiner ?
quid comminiscar ?
maxumas nug�s ineptus incipisso .
haereo .
quo ill�m nunc hominem pr�ripuisse f�ras se dicam ex a�dibus ?
n�nc enim vero ego �ccidi :
e�nt ad te hostes ,tyndare .
qu�d loquar ?
quid fabulabor ?
quid negabo aut quid fatebor ?
mihi r�s omnis �n incerto sita est .quid rebus confidam meis ?
utin�m te di prius perderent ,quam periisti e patria tua ,aristophontes ,qui ex parata re imparatam omnem facis .
occ�sa est haec res ,nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam .
sequere .
�m tibi hominem .
adi ,atque adloquere .
quis homo est me hominum miserior ?
qu�d istuc est quod meos te dicam fugitare oculos ,tyndare ,proque ignoto me aspernari ,quasi me numquam noveris ? equidem tam sum servos quam tu ,etsi ego domi liber fui ,tu usque a puero servitutem servivisti in alide .edepol minime miror ,si te fugitat aut oculos tuos ,aut si te odit ,qui istum appelles tyndarum pro philocrate .hegi� ,hic hom� rabiosus habitus est in alide ,ne tu qu�d istic fabuletur auris immittas tuas .
nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem ,et illic isti qui insputatur morbus interdum venit .
proin tu ab istoc procul recedas .vltro istum a me .ain ,verbero ? me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem ,et eum morbum mi esse ,ut qui me �pus sit insputarier ?
ne verere ,multos iste morbus homines macerat ,quibus insputari saluti fuit atque is profuit .
quid tu autem ?
etiam huic credis ?
quid ego credam huic ?
insanum esse me ?
viden tu hunc ,quam �nimico voltu intuetur ?
concedi optumumst ,hegio : fit qu�d tibi ego dixi ,gl�scit rabies ,cave tibi .
credidi esse insanum extemplo ,ubi te appellavit tyndarum .
quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit qui siet .
at etiam te suom sodalem esse aibat .
haud vidi mag�s .
et quidem alcumeus atque orestes et lycurgus postea una opera mihi sunt sodales qua iste .
at etiam ,furcifer ,male loqui mi aud�s ?
non ego te novi ?
pol planum id quidem est ,non novisse ,qui istum appelles tyndarum pro philocrate .
quem vides ,eum ignoras : illum nominas quem non vides .
immo iste eum sese ait ,qui non est ,esse ,et qui vero est ,negat .
tu �nim repertu ' s ,philocratem qui superes veriverbio .
pol ego ut rem video ,tu inventu ' s ,vera vanitudine qui convincas .
sed quaeso hercle ,agedum aspice ad me .
em .dic modo :
tun negas te tyndarum esse ?
n�go ,inquam .tun te philocratem esse ais ? �go ,inquam .
tune huic credis ?
plus quidem quam tibi aut mihi .
nam �lle quidem ,quem tu hunc memoras esse ,hodie hinc abiit alidem ad patrem huius .
quem patrem ,qui servos est ?
et tu quidem servos es ,liber fuisti ,et ego me confido fore ,si huius huc reconciliasso in libertatem filium .
quid ais ,furcifer ?
tun te gnatum esse memoras liberum ?
non equidem me liberum ,sed philocratem esse aio .
quid est ?
ut scelestus ,hegio ,nunc iste te ludos facit .
n�m is est servos ipse ,neque praeter se umquam ei servos fuit .
quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas domist ,omnis inveniri similis tui vis ; non mirum facis :
est miserorum ,ut malevolentes sint atque invideant bonis .
filium tuom qu�d redimere se ait ,id ne utiquam mihi placet .
scio te id nolle fieri ; efficiam tamen ego id ,si di adiuvant .illum restituam huic ,hic autem in alidem me meo patri .propterea ad patrem hinc amisi tyndarum .quin tute is es : neque praeter te in alide ullus servos istoc nominest .
pergin servom me exprobrare esse ,id quod vi hostili optigit ?
enim iam nequeo contineri .
heus ,audin quid ait ?
quin fugis ?
iam illic hic nos insectabit lapidibus ,nisi illunc iubes comprehendi .
crucior .
ardent oculi : fit opus ,hegio ;
viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis ?
atra bilis agitat hominem .
at pol te ,si hic sapiat senex ,pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat .
iam deliramenta loquitur ,laruae stimulant virum .
hercle qui ,si hunc comprehendi iusseris ,sapias magis .
crucior ,lapidem non habere m� ,ut illi mastigiae cerebrum excutiam ,qui me insanum verbis concinnat suis .
audin lapidem quaeritare ?
solus te solum volo ,hegio .
istinc loquere ,si quid vis ,procul .tamen audiam .
namque edepol si adbites propius ,os denasabit tibi mordicus .
neque pol me insanum ,h�gio ,esse creduis neque fuisse umquam ,neque esse morbum quem istic autumat .
verum si quid metuis a me ,iube me vinciri : volo ,dum istic itidem vinciatur .
immo enim vero ,hegio ,istic ,qui volt ,vinciatur .
tace modo .
ego te ,philocrates false ,faciam ut verus hodie reperiare tyndarus .
quid mi abnutas ?
tibi ego abnuto ?
quid agat ,si absis longius ?
quid ais ?
quid si adeam hunc insanum ?
nugas .ludificabitur ,garriet quoi neque pes umquam neque caput compareat .ornamenta absunt :
aiacem ,hunc cum vides ,ipsum vides .
nihili facio .
tamen adibo .
nunc ego omnino occidi ,nunc ego int�r sacrum saxumque sto ,nec quid faciam scio .
do tibi operam ,aristophontes ,si quid est quod me velis .
ex me audibis vera quae nunc falsa opinare ,hegio .
sed hoc prim�m ,me expurigare tibi volo ,me insaniam neque tenere neque mi esse ullum morbum ,nisi quod servio .at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem ,ut istic philocrates non magis est quam aut ego aut tu .
eho dic mihi ,quis illic igitur est ?
quem dudum dixi a principio tibi .
hoc si secus reperies ,nullam causam dico quin mihi et parentum et libertatis apud te deliquio siet .
quid tu ais ?
me tuom esse servom et te meum erum .
haud istuc rogo .fuistin liber ?
fui .enim vero non fuit ,nugas agit .
qui tu scis ?
an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix ,qui id tam audacter dicere audes ?
puerum te vidi puer .
at ego te video maior maiorem :
�m rursum tibi .meam rem non cures ,si recte facias .num ego curo tuam ?
fuitne huic pat�r thensaurochrysonicochrysides ?
non fuit ,neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem .
philocrati theodoromedes fuit pater .
pereo probe .
quin quiescis ?
i dierectum cor meum ,ac suspende te .
satin istuc mihi exquisitum est ,fuisse hunc servom in alide neque esse hunc philocratem ?
tam satis quam numquam hoc invenies secus .sed ubi is nunc est ?
vbi ego minime atque ipsus se volt maxume .
sed vide sis .
quin exploratum dico et provisum hoc tibi .
certon ?
quin nihil ,inquam ,invenies magis hoc certo certius .
philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer .
sed qua faciest tuos sodalis philocrates ?
dicam tibi : macilento ore ,naso acuto ,corpore albo ,oculis nigris ,subrufus aliquantum ,crispus ,cincinnatus .
convenit .
vt quidem hercle in medium ego hodie pessume processerim .
vae illis virgis miseris ,quae hodie in tergo morientur meo .
verba mihi data esse video .
quid cessatis ,compedes ,currere ad me meaque amplecti crura ,ut vos custodiam ?
satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo ? illic servom se assimulabat ,hic sese autem liberum .
nuculeum amisi ,retinui pignori putamina .
ita mihi st�lido sursum versum os sublevere offuciis .
hic quidem m� numquam irridebit .
colaphe ,cordalio ,corax ,ite istinc ,ecferte lora .
num lignatum mittimur ?
in�cite huic manicas * mastigiae .
quid hoc �st negoti ?
quid ego deliqui ?
rogas ,sator sartorque scelerum ,et messor maxume ?
non occatorem dicere audebas prius ?
nam semper occant prius quam sariunt rustici .
at ut c�nfidenter * mihi contra astitit .
decet innocentem servom �tque innoxium confidentem esse ,suom apud erum potissimum .
adstringite isti sultis vehementer manus .
tu�s sum ,tu has quidem vel praecidi iube .
sed quid negoti est ,quam ob rem suscenses mihi ?
quia me meamque rem ,quod in te uno fuit ,tuis scelestis falsidicis fallaciis deartuasti dilaceravisti atque opes confecisti omnes ,res ac rationes meas : ita mi exemisti philocratem fallaciis .illum esse servom credidi ,te liberum ;
ita vosmet aiebatis itaque nomina inter vos permutastis .
fateor ,omnia facta esse ita ut tu dicis ,et fallaciis abiisse eum abs te mea opera atque astutia ; an ,obsecro hercle te ,id nunc suscenses mihi ?
at cum cruciatu maxumo id factumst tuo .
dum ne ob male facta ,peream ,parvi aestumo .
si ego hic peribo ,ast ille ut dixit non redit ,at erit mi hoc factum mortuo memorabile ,me meum erum captum ex servitute atque hostibus reducem fecisse liberum in patriam ad patrem ,meumque potius me caput periculo praeoptavisse ,quam is periret ,ponere .
facito ergo ut acherunti clueas gloria .
qui per virtutem ,periit ,at non interit .
quando ego te exemplis pessumis cruciavero atque ob sutelas tuas te morti misero ,vel te interiisse vel periisse praedicent ;
dum pereas ,nihil intererit : dicant vivere .pol si istuc faxis ,haud sine poena feceris ,si ille huc rebitet ,sicut confido affore .pro di immortales ,nunc ego teneo ,nunc scio quid hoc s�t negoti .
meus sodalis philocrates in libertate est ad patrem in patria .
bene est ,nec quisquam est mihi ,aeque melius cui velim .
sed hoc mihi aegre est ,me huic dedisse operam malam ,qui nunc propter me meaque verba vinctus est .
votuin te quicquam mi hodie falsum proloqui ?
votuisti .
cur es ausus mentiri mihi ?
quia vera obessent illi quoi operam dabam : nunc falsa prosunt .
at tibi oberunt .
optumest .
at erum servavi ,quem servatum gaudeo ,cui me custodem addiderat erus maior meus .
sed malene id factum �rbitrare ?
pessume .
at ego aio recte ,qui abs te sorsum sentio .
nam cogitato ,si quis hoc gnato tuo tuos servos faxit ,qualem haberes gratiam ?
emitteresne necne eum servom manu ?
essetne apud te is servos acceptissimus ?
responde .
opinor .
cur ergo iratus mihi es ?
quia illi fuisti quam mihi fidelior .
quid ?
tu una nocte postulavisti et die recens captum hominem ,nuperum novicium ,te perdocere ut melius consulerem tibi ,quam illi ,quicum una a puero aetatem exegeram ?
ergo ab eo petito gratiam istam .
ducite ,ubi ponderosas crassas capiat compedes .inde ibis porro in latomias lapidarias .
ibi quom alii octonos lapides effodiunt ,nisi cotidiano sesquiopus confeceris ,sescentoplago nomen indetur tibi .
per deos atque homines ego te obtestor ,hegio ,ne tu istunc hominem perduis .
curabitur ; nam noctu nervo vinctus custodibitur ,interdius sub terra lapides eximet :
diu ego h�nc cruciabo ,non uno absolvam die .
certumne est t�bi istuc ?
non moriri certius .
abducite istum actutum ad hippolytum fabrum ,iubete huic crassas compedes impingier ;
inde extra portam ad meum libertum cordalum in lapicidinas facite deductus siet :
atque hunc me velle dicite ita curarier ,ne qui deterius huic sit quam cui pessume est .
cur ego te invito me esse salvom postulem ?
periclum vitae meae tuo stat periculo .
post mortem in morte nihil est quod metuam mali .
etsi pervivo usque ad summam aetatem ,tamen breve spatium est perferundi quae minitas mihi .
vale atque salve ,etsi aliter ut dicam meres .
tu ,aristophontes ,de me ut meruisti ,ita vale ; nam mihi propter te hoc optigit .
abducite .
at unum hoc quaeso ,si huc rebitet philocrates ,ut mi eius facias conveniundi copiam .
periistis ,nisi hunc iam e conspectu abducitis .
vis haec quidem hercle est ,et trahi et trudi simul .
- illic �st abductus recta in phylacam ,ut dignus est .
ego ill�s captivis aliis documentum dabo ,ne tale quisquam facinus incipere audeat .
quod absque hoc esset ,qui mihi hoc fecit palam ,usque offrenatum suis me ductarent dolis .
nunc certum est nulli posthac quicquam credere .
satis s�m semel deceptus .speravi miser ex servitute me exemisse filium :
ea spes elapsa est .
perdidi unum filium ,puerum quadrimum quem mihi servos surpuit ,neque eum servom umquam repperi neque filium ;
quod hoc �st scelus ?
quasi in orbitatem liberos produxerim .
sequere hac .
reducam te ubi fuisti .
neminis miserere certum est ,quia mei miseret neminem .
- exauspicavi ex vinclis .nunc intellego redauspicandum esse in catenas denuo .- i�ppiter supreme ,servas me measque auges opes ,m�ximas opimitates opiparasque offers mihi ,laud�m lucrum ,ludum iocum ,festivitatem ferias ,pomp�m penum ,potationis saturitatem ,gaudium ,n�c cuiquam homini supplicare * nunc certum est mihi ;
nam v�l prodesse amico possum vel inimicum perdere ,ita h�c me amoenitate amoena amoenus oneravit dies .
s�ne sacris hereditatem sum aptus effertissimam .
nunc �d senem cursum capessam hunc hegionem ,cui boni tantum affero quantum ipsus a dis optat ,atque etiam amplius .
nunc c�rta res est ,eodem pacto ut comici servi solent con�ciam in collum pallium ,primo ex med hanc rem ut audiat ;
sper�que me ob hunc nuntium aet�rnum adepturum cibum .
quanto �n pectore h�nc rem me� magis vol�to ,tanto mi aegritudo aucti�r est in animo .
ad illum modum sublitum os esse mi hodie !
neque �d perspicere quivi .
quod c�m scibit�r ,tum per �rbem inrid�bor .
cum extemplo ad forum advenero ,omnes loquentur : ' hic illest senex doctus ,quoi verba data sunt .
' sed ergasilus estne hic ,proc�l quem video ?
conl�cto quidem est pallio .quidnam acturust ?
move �ps te moram �tque ,erg�sile ,age hanc rem .
�minor interminorque ,ne mi obstiterit obviam nisi quis satis diu vixisse sese homo arbitrabitur .
nam qui obstiterit ,ore sistet .
hic homo pugilatum incipit .
facere certumst .
proinde ita omnes itinera insistant sua ,ne quis in hanc plateam negoti conferat quicquam sui .nam meus est ballista pugnus ,cubitus catapultast mihi ,umerus aries ,tum genu quemque icero ad terram dabo ,dentilegos omnes mortales faciam ,quemque offendero .quae illaec eminatiost nam ?
nequeo mirari satis .
faciam ut huius diei locique meique semper meminerit .
[ qui mihi in cursu opstiterit ,faxo vitae is extemplo opstiterit suae .
] quid hic homo tantum incipissit facere cum tantis minis ?
prius edico ,ne quis propter culpam capiatur suam : continete vos domi ,prohibete a vobis vim meam .
mira edepol sunt ,n� hic in ventrem sumpsit confidentiam .
vae misero illi ,cuius cibo iste factust imperiosior .
tum pistores scrofipasci ,qu� alunt furfuribus sues ,quarum odore praeterire nemo pistrinum potest : eorum si quoiusquam scrofam in publico conspexero ,ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures .basilicas edictiones atque imperiosas habet :
satur homost ,habet profecto in ventre confidentiam .
tum piscatores ,qui praebent populo pisces foetidos ,qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio ,quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum ,eis ego ora verberabo surpiculis piscariis ,ut sciant ,alieno naso quam exhibeant molestiam .
tum lanii autem ,qui concinnant liberis orbas oves ,qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt ,qui petroni nomen indunt verveci sectario ,eum ego si in via petronem publica conspexero ,et petronem et dominum reddam mortales miserrumos .
eugepae ,edictiones aedilicias hic quidem habet ,mirumque adeost ni hunc fecere sibi aet�li agoranomum .
non ego nunc parasitus sum ,sed regum rex regalior ,tantus ventri commeatus meo adest in portu cibus .
sed ego cesso hunc hegionem onerare laetitia senem ,qu� homine hominum adaeque nemo vivit fortunatior ? quae illaec est laetitia ,quam illic laetus largitur mihi ? heus ubi estis ? ecquis hic est ? ecquis hoc aperit ostium ? hic homo ad cenam recipit se ad me .
�perite hasce ambas fores prius quam pultando assulatim foribus exitium adfero .
perl�bet hunc hominem colloqui .
erg�sile .
ergasilum qui vocat ?
resp�ce .
fortuna quod tibi nec f�cit nec faciet ,me iubes .
s�d quis est ?
r�spice ad me ,h�gio sum .�h mihi ,qu�ntum est hominum �ptumorum �ptume ,in t�mpore advenis .
nesc�o quem ad portum n�ctus es ubi c�nes ,eo fast�dis .
c�do manum .
manum ?
manum ,inquam ,cedo tuam actutum .
tene .gaude .
quid ego gaudeam ?
quia ego impero ,age gaude modo .
pol maerores mi antevortunt gaudiis .
[ noli irascier ] i�m ego ex corpore exigam omnis maculas maerorum tibi .
gaude audacter .
gaudeo ,etsi nil scio quod gaudeam .
iub� - quid iubeam ?
ignem ingentem fieri .
ignem ingentem ?
ita dico ,magnus ut sit .
quid ? me ,volturi ,tuan causa aedis incensurum censes ?
noli irascier .
iuben an non iubes astitui a�las ,patinas elui ,? laridum atque epulas foveri foculis ferventibus ? alium pisces praestinatum abire ?
hic vigilans somniat .
alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos ?
scis bene esse ,si sit unde .
? pernam atque ophthalmiam ,horaeum ,scombrum et trygonum et cetum ,et mollem caseum ?
nominandi istorum tibi erit magis quam edundi copia hic apud me ,ergasile .
mean me causa hoc censes dicere ?
nec nihil hodie nec multo plus tu hic edes ,ne frustra sis .
proin tu tui cottidiani victi ventrem ad me afferas .
quin ita faciam ,ut tu te cupias facere sumptum ,etsi ego vetem .
egone ?
tune .tum tu mi igitur erus es .
immo benevolens .
vin te faciam fortunatum ?
malim quam miserum quidem .
cedo manum .
em manum .
di te omnes adiuvant .
nil sentio .
non enim es in senticeto ,eo non sentis .sed iube vasa tibi pura apparari �d rem divinam cito ,atque agnum afferri proprium pinguem .
cur ?
cui deorum ?
mi hercle ,nam �go nunc tibi sum summus iuppiter ,idem ego sum salus ,fortuna ,lux ,laetitia ,gaudium .
proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi .
esurire mihi videre .
mi quidem esurio ,non tibi .
tuo arbitratu ,facile patior .
credo ,consuetu ' s puer .iuppiter te dique perdant .te hercle - mi aequom est gratias agere ob nuntium ; tantum ego nunc porto a portu tibi boni :
nunc tu mihi places .
abi ,stultu ' s ,sero post tempus venis .
igitur olim si advenissem ,magis tu tum istuc diceres ;
nam filium tuom modo in portu philopolemum vivom ,salvom et sospitem vidi in publica celoce ,ibid�mque illum adulescentulum aleum una et tuom stalagmum servom ,qui aufugit domo ,qui tibi surripuit quadrimum puerum filiolum tuom .
abi in malam rem ,ludis me .ita me amabit sancta saturitas ,hegio ,itaque suo me semper condecoret cognomine ,ut ego vidi .meum gnatum ?
tuom gnatum et genium meum .
et captivom illum alidensem ?
ma\ to\n *)apo/llw .
et servolum meum stalagmum ,meum qui gnatum surripuit ?
nai\ ta\n *ko/ran .iam credo ?
nai\ ta\n *praine/sthn .
venit ?
nai\ ta\n *signi/an .
certon ?
nai\ to\n *frousinw=na .
vide sis .
nai\ to\n *)ala/trion .
quid tu per barbaricas urbes iuras ?
quia enim item asperae sunt ut tuom victum autumabas esse .
vae aetati tuae .
quippe quando mihi nil credis ,quod ego dico sedulo .
sed stalagmus quoius erat tunc nationis ,cum hinc abit ?
siculus .
at nunc siculus non est ,boius est ,boiam terit :
liberorum quaerundorum causa ei ,credo ,uxor datast .
dic ,bonan fide tu mi istaec verba dixisti ?
bona .di immortales ,iterum gnatus videor ,si vera autumas .
ain tu ?
dubium habebis etiam ,sancte quom ego iurem tibi ?
postremo ,hegio ,si parva iuri iurandost fides ,vise ad portum .
facere certumst .
tu intus cura quod opus est .
sume ,posce ,prome quid vis .
te facio cellarium .nam hercle ,nisi mantiscinatus probe ero ,fusti pectito .
aeternum tibi dapinabo victum ,si vera autumas .
vnde id ?
a me meoque gnato .
sponden tu istud ?
spondeo .
at ego tuom tibi advenisse filium respondeo .
cura quam optume potes .
- bene ambula et redambula .
illic hinc abiit ,mihi rem summam credidit cibariam .
di immortales ,iam ut ego collos praetruncabo tegoribus ,quanta pernis pestis veniet ,quanta labes larido ,quanta sumini absumedo ,quanta callo calamitas ,quanta laniis lassitudo ,quanta porcinariis .nam si alia memorem ,quae ad ventris victum conducunt ,morast .
nunc ibo ,ut pro praefectura mea ius dicam larido ,et quae pendent indemnatae pernae ,eis auxilium ut feram .
-
di�spiter te dique ,ergasile ,perdant et ventrem tuom ,paras�tosque omnis ,et qui posthac cenam parasitis dabit .
clad�s calamitasque ,intemperies m�do in nostram advenit domum .
quasi l�pus esuriens ille metui ne in me faceret impetum .
ubi * * * impetum nimisque h�rcle ego illum male formidabam ,ita frendebat dentibus .
adv�niens deturbavit totum cum carne carnarium :
arr�puit gladium ,praetruncavit tribus tegoribus glandia ;
aul�s calicesque omnes confregit ,nisi quae modiales erant .
cocum p�rcontabatur ,possentne seriae fervescere .cell�s refregit omnis intus reclusitque armarium .
ads�rvate istunc ,sultis ,servi .
ego ibo ,ut conveniam senem ,dicam �t sibi penum alium adornet ,siquidem sese uti volet ;
nam h�c quid�m ,ut adornat ,aut iam nihil est aut iam nihil erit .
-
iov� disque ag� grati�s merito m�gnas ,quom reducem tuo te patri reddiderunt quomque ex miseriis plurimis me exemerunt ,? quae adhuc carens dum huc fui sustentabam ,quomque hunc conspicor in potestate nostra ,quomque huius reperta est fides firma nobis .s�tis iam dolui ex �nimo ,et cura m� satis et lacrumis m�ceravi ,s�tis iam audivi tu�s aerumnas ,�d portum mihi qu�s memorasti .
h�c agamus .
quid nunc ,quoniam tecum servavi fidem tibique hunc reducem in libertatem feci ?
fecisti ut tibi ,philocrates ,numquam referre gratiam possim satis ,proinde ut tu promeritu ' s de me et filio .
immo potes ,pater ,et poteris et ego potero ,et d� eam potestatem dabunt ut beneficium bene merenti nostro merito muneres ;
quid opust verbis ?
lingua nullast qua negem quidquid roges .
postulo abs te ,ut mi illum reddas servom ,quem hic reliqueram pignus pro me ,qui mihi melior quam sibi semper fuit ,pro bene factis eius ut ei pretium possim reddere .
quod bene fecisti referetur gratia id quod postulas ; et id et aliud ,quod me orabis ,impetrabis .
atque te nolim suscensere quod ego iratus ei feci male .
quid fecisti ?
in lapicidinas compeditum condidi ,ubi rescivi mihi data esse verba .
vae misero mihi ,propter meum caput labores homini evenisse optumo .
at ob eam rem mihi libellam pr� eo argenti ne duis :
gratiis a me ,ut sit liber ,ducito .
edepol ,hegio ,facis benigne .sed quaeso ,hominem ut iubeas arcessi .
licet .
ubi est�s vos ?
ite actutum ,tyndarum huc arcessite .
vos ite intro .interibi ego ex hac statua verberea volo erogitare ,meo minore quid sit factum filio .
vos lavate interibi .
sequere hac ,philocrates ,me intro .
- sequor .
age tu illuc procede ,bone vir ,lepidum mancupium meum .
quid me oportet facere ,ubi tu talis vir falsum autumas ?
fui ego bellus ,lepidus : bonus vir numquam ,neque frugi bonae ,neque ero umquam ,ne erres : spem ponas me bonae frugi fore .
propemodum ubi loci fortunae tuae sint facile intellegis .
s� eris verax ,tua ex re ,facies ex mala meliusculam .recte et vera loquere ,sed neque vere neque tu recte adhuc fecisti umquam .
quod ego fatear ,credin pudeat cum autumes ?
at ego faciam ut pudeat ,nam in ruborem te totum dabo .
eia ,credo ego imperito plagas minitaris mihi .
tandem ista aufer ac dic quid fers ,ut feras hinc quod petis .
satis facundu ' s .
sed iam fieri dicta compendi volo .
vt vis fiat .
bene morigerus fuit puer ,nunc non decet .
hoc agamus .iam animum advorte ac mihi quae dicam edissere .[ s� eris verax ,ex tuis rebus feceris meliusculas .] nugae istaec sunt .
non me censes scire quid dignus siem ?
at ea subterfugere potis es pauca ,si non omnia .
nam multa evenient ,et merito meo ,quia et fugi et tibi surripui filium et eum vendidi .
cui homini ?
theodoromedi in alide polyplusio ,sex minis .
pro di immortales ,is quidem huius est pater philocrati .
quin melius novi quam tu et vidi saepius .
serva ,iuppiter supreme ,et me et meum gnatum mihi .
philocrates ,per tuom te genium �bsecro ,exi ,te volo .
hegio ,assum .si quid me vis ,impera .
hic gnatum meum tuo patri ait se vendidisse sex minis in alide .
quam diu id factum est ?
hic annus incipit vicensimus .
falsa memorat .
aut ego aut tu .
nam tibi quadrimulum tuos pater peculiarem parvolo puero dedit .
quid erat ei nomen ?
si vera dicis ,memoradum mihi .
paegnium vocitatust ,post vos indidistis tyndaro .
cur ego te non novi ?
quia mos est oblivisci hominibus neque novisse cuius nihili sit faciunda gratia .
dic mihi ,isne ist�c fuit ,quem vendidisti meo patri ,qui mihi peculiaris datus est ?
huius filius .vivitne is homo ?
argentum accepi ,nil curavi ceterum .
quid tu ais ?
quin istic ipsust tyndarus tuos filius ,ut quidem hic �rgumenta loquitur .
nam is mecum a puero puer bene pudiceque educatust usque ad adulescentiam .
et miser sum et fortunatus ,si vos vera dicitis ;
eo miser sum quia male illi feci ,si gnatust meus .
eheu ,qu�m ego plus minusve feci quam me aequom fuit .quod male feci crucior ; modo si infectum fieri possiet .
sed eccum incedit huc ornatus ha�d ex suis virtutibus .
vidi ego multa saepe picta ,quae acherunti fierent cruciamenta ,verum enim vero nulla adaeque est acheruns atque ubi ego fui ,in lapicidinis .
illic ibi demumst locus ,ubi labore lassitudo est exigunda ex corpore .
nam ubi illo adveni ,quasi patriciis pueris aut monerulae ,aut anites aut coturnices dantur ,quicum lusitent ,itidem mi haec advenienti upupa ,qui me delectem ,datast .
sed erus eccum ante ostium ,et erus alter eccum ex alide rediit .salve ,�xoptate gnate mi .hem ,quid gnate mi ? attat ,scio cur te patrem adsimules esse et me filium : quia mi item ut parentes lucis das tuendi copiam .
salve ,tyndare .
et tu ,quoius causa hanc aerumnam exigo .
at nunc liber in divitias faxo venies .
nam tibi pater hic est ; hic servos ,qui te huic hinc quadrimum surpuit ,vendidit patri meo te sex minis ,is te mihi parvolum peculiarem parvolo puero dedit : illic ind�cium fecit ; nam hunc ex alide huc reduximus .quid huius filium ?
intus eccum fratrem germanum tuom .
[ quid tu ais ?
adduxtin illum huius captivom filium ?
quin ,inquam ,intus hic est .fecisti edepol et recte et bene .nunc tibi p�ter hic est : hic fur est tuos ,qui parvom hinc te abstulit .
at ego hunc grandis grandem natu ob furtum ad carnificem dabo .
meritus est .
ergo edepol merito meritam mercedem dabo .
sed tu dic oro : pater meus tune es ?
ego sum ,gnate mi .
nunc demum in memoriam redeo ,cum mecum recogito .] nunc edepol demum in memoriam regredior ,audisse me quasi per nebulam ,h�gionem meum patrem vocarier .
is ego sum .
compedibus quaeso ut tibi sit levior filius atque huic gravior servos .
certum est principio id praevortier .
eamus intro ,ut arcessatur faber ,ut istas compedes tibi adimam ,huic dem .
quoi peculi nihil est ,recte feceris .
spectatores ,ad pudicos mores facta haec fabula est ,neque in hac subigitationes sunt neque ulla amatio nec pueri suppositio nec arg�nti circumductio ,neque ubi amans adulescens scortum liberet clam suom patrem .
huius modi paucas poetae reperiunt comoedias ,ubi boni meliores fiant .
nunc vos ,si vobis placet et si placuimus neque odio fuimus ,signum hoc mittite : qui pudicitiae esse voltis praemium ,plausum date .
non mihi licere meam rem me solum ,ut volo ,loqui atque cogitare ,sine ted arbitro ?
quid tu ,malum ,me sequere ?
quia certum est mihi ,quasi umbra ,quoquo tu ibis ,te semper sequi ;
quin edepol etiam si in crucem vis pergere ,sequi decretumst .
dehinc conicito ceterum ,possisne necne clam me sutelis tuis praeripere casinam uxorem ,proinde ut postulas .
quid tibi negotist mecum ?
quid ais ,impudens ?
quid in urbe reptas ,vilice haud magni preti ?
lubet .
quin ruri es in praefectura tua ?
quin potius quod legatum est tibi negotium ,id curas atque urbanis rebus te apstines ?
huc mihi venisti sponsam praereptum meam :
abi rus ,abi dierectus tuam in provinciam .
chaline ,non sum oblitus officium meum :
praefeci ruri recte qui curet tamen .
ego huc quod veni in urbem si impetravero ,uxorem ut istam ducam ,quam tu deperis ,bellam et tenellam casinam ,conservam tuam ,quando ego eam mecum rus uxorem abduxero ,ruri incubabo usque in praefectura mea .
tun illam ducas ?
hercle me suspendio ,quam tu eius potior fias ,satiust mortuom .
mea praedast illa : proin tu te in laqueum induas .
ex sterculino effosse ,tua illaec praeda sit ?
scies h�c ita esse .
vae tibi .
quot te modis ,si vivo ,habebo in nuptiis miserum meis .
quid tu mihi facies ?
egone quid faciam tibi ?
primum omnium huic lucebis novae nuptae facem ; postilla ,ut semper ,improbus nihilique eris : post id locorum quando ad villam veneris ,dabitur tibi amphora una et una semita ,fons unus ,unum ahenum et octo dolia : quae nisi erunt semper plena ,ego te implebo flagris .
ita te aggerunda curvom aqua faciam probe ,ut postilena possit ex te fieri .
post autem �rvi nisi tu acervom �deris aut quasi lumbricus terram ,quod te postules gustare quicquam ,numquam edepol ieiunium ieiunumst aeque atque ego te ruri reddibo .
post id ,quom lassus fueris et famelicus ,noctu ut condigne te cubes curabitur .
quid facies ?
concludere in f�nestram firmiter ,unde auscultare possis qu�m ego illam ausculer : quom mi illa dicet ' mi animule ,mi olympio ,mea vita ,mea mellilla ,mea festivitas ,sine tuos ocellos deosculer ,voluptas mea ,sine amabo ted amari ,meus festus dies ,meus pullus passer ,mea columba ,mi lepus ' ,quom mi haec dicentur dicta ,tum tu ,furcifer ,quasi mus ,in medio pariete versabere .
nunc ne tu te mihi respondere postules ,abeo intro .
taedet tui sermonis .- te sequor .
hic quidem pol certo nil ages s�ne med arbitro .
-
obs�gnate c�llas ,ref�rte anulum �d me :
vir s� quid vol�t me ,facite h�nc accers�tis .
pr�ndium i�sserat s�nex sibi parari .
st !
tace �tque abi ;
n�que paro n�que hodie coquetur ,qu�ndo is mi et f�lio �dvorsat�r suo �nimi amor�sque caus� sui ,fl�gitium illud h�minis .ego ill�m fame ,ego ill�m siti ,maled�ctis ,malef�ctis am�torem ulc�scar ,ego p�l illum probe �ncommod�s dictis �ngam ,f�ciam uti pro�nde ut est d�gnus vit�m colat ,�cheruntis p�bulum ,fl�giti persequentem ? stabul�m nequitiae .
nunc h�c meas fort�nas eo qu�stum ad vic�nam .
s�d foris concr�puit ,atque e�pse eccam egredit�r foras :
non p�l per tempus iter h�c mi incepi .
sequim�ni ,comites ,in pr�xumum me huc .
heus v�s ,ecquis haec quae l�quor audit ?
ego hic �ro ,vir si aut quispi�m quaeret .
nam �bi domi s�la sum ,s�por manus c�lvitur .
myrrh�na ,salve .
salv� mecastor .
s�d quid tu es trist�s ,amabo ?
it� solent omnes quae s�nt male nuptae :
nam ego �bam ad te .
et pol ego �stuc ad te .
sed qu�d est quod tuo nunc �nimo aegrest ?
nam qu�d tibi est a�gre ,idem mi �st dividiae .
credo �castor ,nam v�cinam nem�nem amo merito m�gis quam te nec ? qua in plura sint mihi quae ego velim .
am� te ,atque ist�c expet� scire qu�d sit .
p�ssumis m� modis d�spicat�r domi .h�m ,quid est ?
d�c idem ( n�m pol hau s�tis meo c�rde accep� querellas tuas ) �psecro .
v�r me habet p�ssumis d�spicat�m modis ,n�c mihi i�s meum �ptinendi optio est .
m�ra sunt ,v�ra si pra�dicas ,n�m viri i�s suom ad m�lieres �ptinere ha�d queunt .
qu�n mihi anc�llulam ingr�tiis p�stulat ,qua� mea est ,qua� meo ed�cta sumpt� siet ,v�lico suo s� dare ,s�d ipsus eam amat .
obsecro t�ce .
nam hic nunc licet d�cere : n�s sumus .ita est .
unde �a tibi est ?
n�m pecul� probam n�l habere �ddecet cl�m virum ,�t quae habet ,p�rtum ei haud c�mmode est ,qu�n viro aut s�btrahat aut stupro inv�nerit .
h�c viri c�nseo esse �mne ,quidqu�d tuom est .
tu quidem advorsum tuam amicam omnia loqueris .
tace s�s ,stulta ,et mi ausc�lta .
nol� sis tu illi adv�rsari ,sine am�t ,sine quod libet �d faciat ,quand� tibi nil domi d�licuom est .
satin s�na es ?
nam tu quidem �dvorsus tuam ista�c rem loquere .
ins�piens ,semp�r tu huic verbo v�tato abs tuo v�ro .cui verbo ? ei f�ras ,mulier .
st ,t�ce ,quid est ?
�m .
quis est ,qu�m vides ?
intro �bi ,adpropera ,�ge amab� .
impetr�s ,abeo .
mox m�gis cum otium mi et tibi �rit ,igitur tec�m loquar .
nunc vale .
v�leas .
omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis antevenire ,nec potis quicquam commemorari quod plus salis plusque leporis hodie habeat ;
cocos equidem nimis demiror ,tot qui utuntur condimentis ,eos eo condimento uno non utier ,omnibus quod praestat .
nam �bi amor condim�ntum inerit ,cuiv�s placituram escam cr�do ; neque s�lsum neque suave �sse potest quicquam ,�bi amor non adm�scetur : fel qu�d amarumst ,id m�l faciet ,hominem �x tristi lepidum �t lenem .hanc �go de me coni�cturam domi f�cio magis quam ex a�ditis ; qui qu�m amo casinam ,m�gis niteo ,mund�tiis munditiam �ntideo : myrop�las omnes sollicito ,ubic�mque est lepidum ungu�ntum ,unguor ,ut ill� placeam ;
et placeo ,�t videor .
sed ux�r me excruciat ,qu�a vivit .
tristem �stare aspici� .
blande haec mihi m�la res appell�nda est .
ux�r mea meaque amo�nitas ,quid tu agis ? abi atque abstine manum .hei� ,mea iuno ,n�n decet esse t� tam tristem tu� iovi .quo n�nc abis ?
m�tte me .
mane .non m�neo .
at pol ego t� sequar .
�bsecro ,sanun est ?
s�nus quom t�d amo .
n�lo ames .
n�n potes �mpetrare .
�necas .
v�ra dic�s velim .
cr�do ego ist�c tibi .
r�spice ,o mi lepos .
nempe ita ut t� mihi es .
unde h�c ,amabo ,ungu�nta olent ?
oh p�rii ,manufest� miser t�neor .
cess� caput p�llio det�rgere ?
�t te bonus merc�rius perdat ,m ? ropola ,quia haec m�hi dedisti .�ho tu nihili ,c�na culex ,vix t�neor quin quae d�cent te dicam ,s�necta aetate �nguentatus p�r vias ,ign�ve ,incedis ?
p�l ego amico d�di cuidam operam ,dum �mit unguenta .
vt cito comm�ntust .
�cquid te pudet ?
�mnia quae tu v�s .
vbi in lustr� iacuisti ?
�gone in lustra ?
sc�o plus quam tu me �rbitrare .qu�d id est ? quid scis ? t� sene omni�m ? senem n�minem esse ign�viorem .
�nde is ,nihili ?
ub� fuisti ?
�bi bibisti ?
m�des mecastor :
v�de ,palliolum ut r�gat .
di me et te �nfelicent ,si �go in os m�um hodie vin� guttam �ndidi .
immo age ,�t lubet ,b�be ,es ,disperde rem .
�he ,iam satis ,ux�r ,comprime te ,n�mium tinnis ,rel�nque aliquantum or�tionis ,cr�s quod mecum l�tiges .
s�d quid ais ?
iam domuisti animum ,potius ut quod vir velit fieri ,id facias ,quam adversere contra ?
qua de re ?
rogas ?
super ancilla casina ,ut detur nuptum nostro vilico ,servo frugi atque ubi illi bene sit ligno ,aqua calida ,cibo ,vestimentis ,ubique educat pueros quos pariat ? potius quam illi servo nequam des ,armigero nili atque improbo ,cui homin� hodie peculi nummus non est plumbeus .
mirum ecastor ,te senecta a�tate officium tuom non meminisse .
quid iam ?
quia ,si facias recte aut commode ,me sinas curare ancillas ,quae mea est curatio .
qui ,malum ,homini scutigerulo d�re lubet ?
qu�a enim filio nos oportet opitulari �nico .
at quamquam unicust ,nihilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater :
illum mi aequiust quam me illi quae volo concedere .
tu ecastor tibi ,homo ,malam rem quaeris .subolet ,sentio .
egone ?
tu .nam quid friguttis ?
quid istuc tam cupide cupis ?
vt enim frugi servo detur potius quam servo improbo .
quid si ego impetro atque exoro a vilico ,causa mea ut eam illi permittat ?
quid si ego autem ab armigero impetro ,ut eam illi permittat ?
atque h�c credo impetrassere .
convenit .
vin tuis chalinum huc evocem verbis foras ?
t� eum orato ,ego autem orabo vilicum .
sane volo .
iam hic erit .
nunc experiemur ,nostrum uter sit blandior .
- hercules dique istam perdant ,quod nunc liceat dicere .
ego discrucior miser amore ,illa autem quasi ob industriam mi advorsatur .
subolet hoc iam uxori quod ego machinor :
qui illum di omnes deaeque perdant .
te uxor aiebat tua me vocare .
ego �nim vocari iussi .
eloquere quid velis .
primum ego te porrectiore fronte volo mecum loqui ;
stultitia est ei te esse tristem ,cuius potestas plus potest .
probum te et frugi hominem iam pridem esse arbitror .
intellego .
quin ,si ita arbitrare ,emittis me manu ?
quin id volo .sed nihil est ,me cupere factum ,nisi tu factis adiuvas .
quid velis modo id velim me scire .
ausculta ,ego eloquar .
casinam ego uxorem promisi vilico nostro dare .
at tua uxor filiusque promiserunt mihi .
scio .sed utrum nunc tu caelibem te �sse mavis liberum an maritum servom aetatem degere et gnatos tuos ?
optio haec tua est : utram harum vis condicionem accipe .liber si sim ,meo periclo vivam ; nunc vivo tuo .
de casina certum est concedere homini nato nemini .
intro abi atque actutum uxorem huc evoca ante aedis cito ,et sitellam huc tecum efferto c�m aqua ,et sortis .
satis placet .
ego pol istam iam aliquovorsum tragulam decidero .nam si sic nihil impetrare potero ,saltem sortiar .
ibi ego te et suffragatores tuos ulciscar .
attamen mi obtinget sors .
mi illa nubet ,machinare quid lubet quo vis modo .
abin hinc ab oculis ?
invitus me vides ,vivam tamen .
- sumne ego miser homo ?
satin omnes res sunt advorsae mihi ?
iam metuo ,ne olympionem mea uxor exoraverit ne casinam ducat :
si id factum est ,ecce me nullum senem ;
si non impetravit ,etiam specula in sortist mihi .
si sors autem decolassit ,gladium faciam culcitam eumque incumbam .
sed progreditur optume eccum olympio .
vna edepol opera in furnum calidum condito atque ibi torreto me pro pane rubido ,era ,qua istuc opera a me impetres quod postulas .salvos sum ,salva spes est ,ut verba audio .quid tu me tua ,era ,libertate territas ?
qui si tu nolis filiusque etiam tuos ,vobis invitis atque amborum ingratiis una libella liber possum fieri .
quid ist�c est ?
quicum litigas ,olympio ?
cum eadem qua tu semper .
cum uxor� mea ?
quam tu mi uxorem ?
quasi venator tu quidem es : dies �tque noctes cum cane aetatem exigis .quid agit ,quid loquitur tecum ?
orat ,obsecrat ,ne casinam uxorem ducam .
quid tu postea ?
negavi enim ipsi me concessurum iovi ,si is mecum oraret .
di te servassint mihi .
nunc in fermento totast ,ita turget mihi .
ego edepol illam mediam diruptam velim .
credo edepol esse ,siquidem tu frugi bonae es .
verum edepol tua mihi odiosa est amatio :
quid id refert tua ?
unus tibi hic dum propitius sit iuppiter ,tu istos minutos cave deos flocci feceris .
quasi tu nescias ,repente ut emoriantur humani ioves .
si tu iuppiter sis mortuos ,cum ad deos minoris redierit regnum tuom ,quis mihi subveniet tergo aut capiti aut cruribus ?
opinione melius res tibi habe�t tua ,si hoc impetramus ,ut ego cum casina cubem .
non hercle opinor posse ,ita uxor acriter tua instat ,ne mihi detur .
coniciam sortis in sitellam et sortiar tibi et chalino .
necessum est vorsis gladiis depugnarier .
quid si sors aliter quam voles evenerit ?
bene dice .
dis sum fretus ,deos sperabimus .non ego istud verbum �mpsim tittibilicio ; nam omnes mortales dis sunt freti ,sed tamen vidi ego dis fretos saepe multos decipi .
st ,t�ce parumper .
quid vis ?
eccum exit foras chalinus intus cum sitella et sortibus .
nunc nos conlatis signis depugnabimus .
f�ce ,chaline ,certiorem me ,quid meus vir me velit .
ille edepol videre ardentem te extra portam mortuam .
credo ecastor velle .
at pol ego hau credo ,sed certo scio .
plus artificum est mihi quam rebar : hariolum hunc habeo domi .
quid si propius attollamus signa eamusque obviam ?
sequere .
quid vos agitis ?
adsunt quae imperavisti omnia : uxor ,sortes ,situla atque egomet .
te uno adest plus quam ego volo .
tibi quidem edepol ita videtur ;
stimulus ego nunc sum tibi ,fodico corculum ; adsudascis iam ex metu ,mastigia .
tace ,chaline .
comprime istum .
adpone hic sitellam ,sortis cedo mihi .
animum advortite .
atque ego censui aps te posse hoc me impetrare ,uxor mea ,casina ut uxor mihi daretur ; et nunc etiam censeo .
tibi daretur illa ?
mihi enim - ah ,non id volui dicere :
dum mihi volui ,huic dixi ,atque adeo mihi dum cupio - perperam iam dudum hercle fabulor .
pol tu quidem ,atque etiam facis .
huic - immo hercle mihi - vah ,tandem redii vix veram in viam .
per pol saepe peccas .
ita fit ,ubi quid tanto opere expetas .
sed te uterque tuo pro iure ,ego atque hic ,oramus .
dicam enim ,mea mulsa :
de istac casina huic nostro vilico gratiam facias .
at pol ego n�que facio neque censeo .
tum igitur ego sortis utrimque * iam .
quis votat ?
optimum atque aequissimum istud esse iure iudico .
postremo ,si illuc quod volumus eveniet ,gaudebimus ; sin secus ,patiemur animis aequis .tene sortem tibi .vide quid scriptum est .
vnum .iniquom est ,quia isti prius quam mihi dedit .
accipe hanc sis .
cedo .mane ,unum venit in mentem modo :
vide ne quae illic insit alia sortis sub aqua .
verbero ,men te censes esse ?
nulla est .habe quietum animum modo .quod bonum atque fortunatum sit mihi - magnum malum tibi quidem edepol credo eveniet ;
novi pietatem tuam .
sed mane dum : num ista aut populna sors aut abiegnast tua ?
quid tu id curas ?
quia enim metuo ,n� in aqua summa natet .
? auge cave .
conicite sortes nunciam ambo huc .
eccere .
uxor ,aequa .
noli uxori credere .
habe animum bonum .
credo hercle ,hodie devotabit sortis si attigerit .
tace .taceo .
deos quaeso - vt quidem tu hodie canem et furcam feras .
mihi ut sortito eveniat - vt quidem hercle pedibus pendeas .
at tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos .
quid times ?
paratum oportet esse iam laqueum tibi .
periisti .
animum advortite ambo .
taceo .
nunc tu ,cleostrata ,ne a me memores malitiose de hac re factum aut suspices ,tibi permitto : tute sorti .
perdis me .
lucrum facit .
bene facis .
deos quaeso - ut tua sors ex sitella effugerit .
ain tu ?
quia tute es fugitivos ,omnes te imitari cupis ?
utinam tua quidem ,sicut factum esse herculeis praedicant quondam prognatis ,in sortiendo sors deliquerit .
tu ut liquescas ipse ,actutum virgis calefactabere .
hoc age sis ,olympio .
si hic litteratus me sinat .
quod bonum atque fortunatum mihi sit .
ita vero ,et mihi .non .immo hercle .immo mihi hercle .hic vincet ,tu vives miser .
percide os tu illi ? hodie .
age ,ecquid fit ?
ne obiexis manum .
compressan palma an porrecta ferio ?
age ut vis .
em tibi .
quid tibi istunc tactio est .
quia iuppiter iussit meus .
feri malam ,ut ille ,rursum .
perii ,pugnis caedor ,iuppiter .
quid tibi tactio hunc fuit ?
quia iussit haec iuno mea .
patiundum est ,siquidem me vivo mea uxor imperium exhibet .
tam huic loqui licere oportet quam isti .
cur omen mihi vituperat ?
temperi ,postquam oppugnatum est os .
age ,uxor ,nunciam sorti .
vos advortite animum .
prae metu ubi sim nescio .
perii ,cor lien�sum ,opinor ,habeo ,iam dudum salit ,de labore pectus tundit .
teneo sortem .
ecfer foras .
iamne mortuo ' s ?
ostende .
mea haec est .
mala crux �ast quidem .
victus es ,chaline .
cum nos di iuvere ,olympio ,gaudeo .
pietate factum est mea atque maiorum meum .
intro abi ,uxor ,atque adorna nuptias .
faciam ut iubes .
scin tu rus hinc esse ad villam longe quo ducat ?
scio .intro abi et ,quamquam hoc tibi aegre est ,tamen fac accures .
licet .
- eamus nos quoque intro ,hortemur ut properent .
numquid moror ?-
nam praesente hoc plura verba fieri non desidero .
-
si nunc me suspendam ,meam operam luserim et praeter operam restim sumpti fecerim et meis inimicis voluptatem creaverim .
quid opus est ,qui sic mortuos ?
equidem tamen sorti sum victus ,casina nubet vilico .
atque id non tam aegrest iam ,vicisse vilicum ,quam id expetivisse opere tam magno senem ,ne ea mihi daretur atque ut illi nuberet .
ut sussultabat ,postquam vicit vilicus .
attat ,concedam huc ,audio aperiri foris ,mei benevolentes atque amici prodeunt .hinc ex insidiis hisce ego insidias dabo .
sine modo rus veniat : ego remittam ad te virum cum furca in urbem tamquam carbonarium .
ita fieri oportet .
factum et curatum dabo .
volui chalinum ,si domi esset ,mittere tecum obsonatum ,ut etiam in maerore insuper inimico nostro miseriam hanc adiungerem .
recessim cedam ad parietem ,imitabor nepam ;
captandust horum clanculum sermo mihi .nam illorum me alter cruciat ,alter macerat .
at candidatus cedit hic mastigia ,stimulorum loculi .
protollo mortem mihi ; certum est ,hunc acheruntem praemittam prius .
vt tibi ego inventus sum obsequens .
quod maxime cupiebas ,eius copiam feci tibi .erit hodie tecum quod amas clam uxorem .tace .ita me di bene ament ,ut ego vix reprimo labra ob ist�nc rem quin te deosculer ,voluptas mea .quid ,deosculere ?
quae res ?
quae voluptas tua ?
? ecquid amas nunc me ?
immo edepol me quam te minus .
licetne amplecti te ?
quid ,amplecti ? licet .vt ,quia te tango ,mel mihi videor lingere .vltro te ,amator ,apage te a dorso meo .illuc est ,illuc ,quod hic hunc fecit vilicum : eidem me pridem ,cum ei advorsum veneram ,facere atriensem voluerat sub ianua .
vt tibi morigerus hodie ,ut voluptati fui .
vt tibi ,dum vivam ,bene velim plus quam mihi .
hodie hercle ,opinor ,hi conturbabunt pedes : solet hic barbatos sane sectari senex .vt ego hodie casinam deosculabor ,ut mihi bona multa faciam clam meam uxorem .attatae ,nunc pol ego demum in rectam redii semitam .
hic ipsus casinam deperit .
habeo viros .
iam hercle amplexari ,iam osculari gestio .
sine prius deduci .
quid ,malum ,properas ?
amo .at non opinor fieri hoc posse hodie .potest ,siquid�m cras censes te posse emitti manu .enim v�ro huc aures magis sunt adhibendae mihi : iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos .apud hunc sodalem meum atque vicinum mihi locus est paratus : ei ego amorem omnem meum concredui ; is mihi se locum dixit dare .
quid eius uxor ?
ubi erit ?
lepide repperi .mea ux�r vocabit huc eam ad se in nuptias ,ut hic sit secum ,se adiuvet ,secum cubet ;
ego iussi ,et dixit se facturam uxor mea .
illa hic cubabit ,vir aberit faxo domo ;
tu rus uxorem duces : id rus hic erit tantisper dum �go cum casina faciam nuptias .
hinc tu ante lucem rus cras duces postea .
satin docte ?
astute .
age modo ,fabricamini ,malo hercle vestro tam vorsuti vivitis .
scin quid nunc facias ?
loquere .
tene marsuppium ,abi atque obsona ,propera ,sed lepide volo ,molliculas escas ,�t ipsa mollicula est .
licet .
emito sepiolas ,lepadas ,lolligunculas ,horde�as .
immo tritice�as ,si sapis .
soleas .
qui quaeso potius quam sculponeas ,quibus b�ttuatur t�bi os ,senex nequissime ?
vin lingulacas ?
quid opust ,quando uxor domi est ?
ea lingulaca est nobis ,nam numquam tacet .
in re praesenti ex copia piscaria consulere quid emam potero .
a�quom oras ,abi .
argento parci nolo ,obsonato ampliter .
nam mihi vicino hoc etiam convento est opus ,ut quod mandavi curet .
iamne abeo ?
volo .- tribus n�n conduci possum libertatibus ,quin ego illis hodie comparem magnum malum quinque hanc omnem rem meae erae iam faciam palam .
manifesto teneo in noxia inimicos meos .
sed si nunc facere volt era officium suom ,nostra omnis lis est .
pulchre praevortar viros .nostro omine it dies ; iam victi vicimus .
ibo intro ,ut id quod alius condivit cocus ,ego nunc vicissim ut alio pacto condiam ,quo id quoi paratum est ut paratum ne siet sitque ei paratum quod paratum non erat .
-
n�nc amici �nne inimici s�s imago ,alc�sime ,mihi sciam ,nunc specimen specitur ,nunc certamen cernitur .
cur amem me castigare ,id ponito ad compendium ,' cano capite ' ' aetate aliena ' eo addito ad compendium ,' cui sit uxor ' id quoque illuc ponito ad compendium .miseriorem ego ex amore quam te vidi neminem .
fac vacent aedes .
quin edepol servos ,ancillas domo certum est omnis mittere ad te .
oh ,nimium scite scitus es .
sed facito dum merula ? pervorsus quos cantat colas :
meminero .
em ,nunc enim te demum nullum scitum scitiust .cura ,ego ad forum modo ibo : iam hic ero .
bene ambula .
fac habeant linguam tuae aedes .
quid ita ?
cum veniam ,vocent .
attatae ,caedundus t� homo es : nimias delicias facis .
quid me amare refert ,nisi sim doctus ac dicaculus ?
sed tu cave in quaesitione mihi sis .
- vsque adero domi .
-
hoc erat ecastor quod me vir tanto opere orabat meus ,ut properarem arcessere hanc huc ad me vicinam meam ,liberae aedes ut sibi essent ,casinam quo deducerent .nunc adeo nequaquam arcessam ,ne illis ignavissumis liberi loci potestas sit ,vetulis vervecibus .
sed eccum �greditur ,senati columen ,praesidium popli ,meus vicinus ,meo viro qui liberum praehibet locum .
non ecastor vilis emptu est ,modio qui venit salis .
miror huc iam non arcessi in proxumum uxorem meam ,quae iam dudum ,si arcessatur ,ornata exspectat domi .
sed eccam ,opino arcessit .
salve ,cleostrata .
et tu ,alcesime .
ubi tua uxor ?
nam tuos vir me or�vit ,ut eam �stuc ad te adiutum mitterem .
vin vocem ?
sine eam * nolo si occupata est .
otium est .
nil moror ,molesta ei esse nolo ; post convenero .
non ornatis istic apud vos nuptias ?
orno et paro .
non ergo opus est adiutrice ?
satis domist .
ubi nuptiae fuerint ,tum istam convenibo .
nunc vale ,atque istanc iube .
- quid ego nunc faciam ?
flagitium maxumum feci miser ,propter operam illius hirqui �mprobi ,ed�ntuli ,qui hoc mih� contraxit ;
operam uxoris polliceor foras ,quasi catillatum .
flagitium h�minis ,qui dixit mihi suam �xorem hanc arcessituram esse ; �a se eam n�gat morarier .
atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic vicinae meae .
verum autem altrovorsum qu�m eam mecum rationem puto ,si quid eius esset ,esset mecum postulatio .
ibo intro ,ut subducam navim rusum in pulvinaria .
- i�m hic est lepide ludificatus .
miseri ut festinant senes .
nunc ego ill�m nihili decrepitum meum virum veniat velim ,ut eum ludificem vicissim ,postquam hunc delusi alterum .
nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos .
sed eccum incedit .
at ,quom aspicias tristem ,frugi censeas .
stultitia magna est ,mea quidem sententia ,hominem amatorem ullum ad forum procedere ,in eum diem quoi quod amet in mundo siet ;
nam meo quidem animo qui advocatos advocet rogitare oportet prius et per contarier ,adsitne ei animus necne adsit ,quem �dvocet :
si neget adesse ,exanimatum amittat domum .
sed uxorem ante aedis eccam .ei misero mihi ,metuo ne non sit surda atque haec audiverit .
audivi ecastor cum malo magno tuo .
accedam propius .
quid agis ,mea festivitas ?
te ecastor praestolabar .
iamne ornata res ?
iamne hanc traduxti huc ad nos vicinam tuam ,quae te adiutaret ?
arcessivi ,ut iusseras .verum hic sodalis tuos ,amicus optumus ,nescio quid se sufflavit uxori suae : negavit posse ,quoniam arcesso ,mittere .
vitium tibi istuc maxumum est ,blanda es parum .
non matronarum officiumst ,sed meretricium ,viris alienis ,mi vir ,subblandirier .
i tu atque arcesse illam :
propera ergo .
licet .
iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum ;
miserrumum hodie ego hunc habebo amasium .
-
viso huc ,amator si a foro rediit domum ,qui me atque uxorem ludificatust ,larua .
sed eccum ante aedis .
ad te hercle ibam commodum .
et hercle ego ad te .
quid ais ,vir minimi preti ?
quid tibi mandavi ?
quid tecum oravi ?
quid est ?
vt bene vocivas aedis fecisti mihi ,ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam .
satin propter te pereo ego atque occasio ?
quin tu suspendis te ?
nempe t�te dixeras ,tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam .
ergo arcessivisse ait sese ,et dixisse te eam n�n missurum .
quin eapse ultro mihi negavit eius operam se morarier .
quin eapse me adlegavit ,qui istam arcesserem .quin nihili facio .
quin me perdis .
quin benest ,quin etiam diu morabor ,quin cupio tibi - quin - aliquid aegre facere .quin faciam lubens .numquam tibi hodie ' quin ' erit plus quam mihi .quin hercle di te perdant postremo quidem .
quid nunc ?
missurusne es ad me uxorem tuam ?
ducas ,easque in maxumam malam crucem cum h�c cum �stac ,cumque amica etiam tua .
abi et aliud cura ,ego iam per hortum iussero meam ist�c transire uxorem ad uxorem tuam .
- nunc tu mi amicus es in germanum modum .
qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum aut quid ego umquam erga venerem inique fecerim ,cui sic tot amanti mi obviam eveniant morae ?
attat ,quid ill�c clamoris ,opsecro ,in nostrast domo ?
n�lla sum ,n�lla sum ,t�ta ,tota �ccidi ,cor metu mortuomst ,membra miserae tremunt ,nescio unde auxili ,praesidi ,perfugi mi aut opis copiam comparem aut expetam : tanta factu modo mira miris modis intus vidi ,novam atque integram audaciam .cave tibi ,cleostrata ,apscede ab ista ,opsecro ,n� quid in t� mali f�xit ira p�rcita .
eripite isti gladium ,quae suist impos animi .
nam quid est quod haec huc timida atque exanimata exsiluit foras ?
pardalisca .
perii ,unde meae usurpant aures sonitum ?
respice modo ad me .
o ere mi - quid tibi est ?
quid timida es ?
perii .
quid ,periisti ?
perii ,et tu periisti .a ,perii ?
quid ita ?
vae tibi .
immo ,vae tibi sit .
ne cadam ,amabo ,tene me .
quidquid est ,eloquere mihi cito .
contine pectus ,face v�ntum ,amabo ,p�llio .
timeo h�c negoti qu�d siet ,nisi ha�c meraclo se �spiam perc�ssit flore liberi .
�ptine aur�s ,amabo .
i �n malam a m� crucem ,p�ctus ,aur�s ,caput t�que di p�rduint ,n�m nisi ex t� scio ,qu�dquid hoc �st ,cito ,hoc i�m tibi ist�c cerebr�m disp�rcutiam ,�xcetra tu ,ludibrio pessuma adhuc quae me habuisti .ere m� - quid vis mea me �ncilla ?
nimi�m saevis .
numer� dicis .
sed h�c quidquid �st eloquere ,�n pauca c�nfer :
scibis ,a�di .
mal�m pessum�mque hic modo intus �pud nos tua �ncilla hoc p�cto exord�ri co�pit ,quod ha�d attic�m condec�t discipl�nam .
quid �st id ?
tim�r praeped�t dicta l�nguae .
poss�m scire ego �stuc ex t� quid neg�tist ?
dicam .
tua �ncilla ,qu�m tu tu� vilic� vis dare �xorem ,ea �ntus - quid �ntus ?
quid �st ?
imit�tur mal�rum mal�m discipl�nam ,vir� quae suo �nterminetur :
vitam - quid �rgo ?
ah - quid �st ?
inter�mere ait v�lle vitam ,gladium - h�m .gladium - quid e�m gladium ?
habet .
e� misero mihi ,c�r eum habet ? ins�ctatur �mnis dom� per aedis ,nec qu�mquam prope �d se s�nit adire : ita �mnes sub �rcis ,sub l�ctis lat�ntes met� mussit�nt .
occidi �tque int�rii .
quid �lli obi�ctumst mal� tam rep�nte ?
ins�nit .
scel�stissimum me esse cr�do .
imm� si sci�s dicta qua� dixit h�die - ist�c expet� scire .
qu�d dixit ?
a�di .
per �mnis de�s et de�s deier�vit ,occ�surum eum h�c nocte qu�cum cub�ret .
men �ccidet ?
vah .quid c�m ea neg�ti tib�st ?
peccavi :
ill�c dicer� ,vilic�m ,vol�bam .
sci�ns de via �n semit�m degr�dere .
numqu�d mihi min�tur ?
tibi �nfesta solist pl�s quam cuiquam .
quam ob rem ?
quia se d�s uxorem ol ? mpioni ,neque se tuam nec se suam neque viri vitam sinere in cr�stinum prot�lli :
id huc m�ssa sum tibi ut d�cerem ,�b ea uti cave�s tibi .
perii h�rcle eg� miser .
d�gnus es .neque �st neque fu�t me sen�x quisquam am�tor ada�que mis�r .ludo ego h�nc facete ;
nam qua� facta d�xi omnia hu�c falsa d�xi :
era �tque haec dolum �x proxumo h�nc protul�runt ,ego h�nc missa s�m ludere .
he�s pardal�sca .
quid �st ?
est - quid ?
�st quod volo �xquirere �x te .
moram �ffers mihi .
�t tu mihi �ffers maer�rem .
sed �tiamne hab�t nunc c�sina gladium ?
hab�t ,sed du�s .
quid ,du�s ?
alter� te occ�surum a�t ,alter� vilicum h�die .
occ�sissim�s sum omni�m qui vivont .
lor�cam indu�m mi optumum �sse opinor .
quid �xor mea ?
n�n adiit �tque ademit ?
nemo a�det prope �ccedere .
�xoret .
�rat :
neg�t ponere �lio modo �llo prof�cto ,nis� se sci�t vilic� non datum �ri .
atque �ngrati�s ,quia non v�lt ,nubet h�die .
nam qu�r non ego �d perpetr�m quod co�pi ,ut n�bat mihi ?
�llud quid�m volebam ,nostr� vilico .
saep�cule peccas .
tim�r praeped�t verba .
v�rum ,obsecr� te ,dic m�d uxorem �rare ut �xoret �llam ,gl�dium ut ponat �t redire me �ntro ut liceat .
n�ntiabo .
�t tu orato .
et ego �rabo .
at blande �rato ,ut sol�s .
sed audin ?
si eff�xis hoc ,sole�s tibi dabo ,et �nulum in digitum a�reum et bona pl�ruma .
oper�m dabo .
face ut �mpetres .
eo n�nciam ,nisi qu�ppiam remor�re me .
abi et c�ra .
redit �ccum tandem ops�natu meus �diutor ,pomp�m ducit .
vide ,f�r ,sentis s�b signis duc�s .
qui vero hi s�nt sentis ?
quia qu�d tetigere ,il�co rapiunt ,si e�s ereptum ,il�co scindunt : ita qu�quo adveniunt ,�biubi sunt ,duplic� damno domin�s multant .heia .�ttat .
cesso m�gnufice patrici�que amicirier �tque ita ero meo ire �dvorsum ?
bone v�r ,salve .fate�r .quid fit ? tu am�s :
ego �surio et sitio .
lepide �xcuratus inc�ssisti .aha ,hodie * * mane v�ro ,quamquam f�stidis .fu f� ,fetet tuos m�hi sermo .
quae r�s ?
haec res .
eti�mne adstas ?
enim v�ro pra/gmata/ moi pare/xeis .
dabo tibi me/ga kako/n ,ut ego opinor ,nisi resistis .w)= *zeu= ,potin a me abeas ,nisi me vis vomere hodie ?
m�ne .
quid est ?
quis hic �st homo ?
erus s�m .
quis erus ?
cuius t� servo ' s .
serv�s ego ?
atqu� meus .
non s�m ego l�ber ?
mem�nto ,mem�nto .
mane �tque asta .
om�tte .
serv�s sum tu�s .
optum�st .
opsecr� te ,ol ? mpisce m� ,mi pat�r ,mi patr�ne .
tuos sum �quidem .
quid mi �pust servo tam n�quam ?
quam mox recre�s me ?
cen� modo si sit c�cta .
hisce �rgo abeant .proper� cito intr� ite �t cito deproper�te .ego iam �ntus ero ,facite cenam mihi ut ebria sit .s�d lepide nitid�que volo ,n�l moror barbaric� bliteo .stasne etiam ? i sis ,ego hic habeo .
numquid est ceterum quod morae sit ?
gladi�m casinam intus hab�re ait ,qui me �tque te int�rimat .
scio .s�c sine hab�re ; nug�s agunt :
n�vi ego ill�s malas m�rces .
quin tu � modo m�cum domum .
at p�l malum m�tuo .
i t� modo ,perspicit� prius quid �ntus ag�tur .
tam m�hi mea v�ta quam t�a tibi c�rast .
verum � modo .
si t� iubes ,em �bitur tecum .
nec pol ego nemeae credo neque ego olympiae neque usquam ludos tam festivos fieri quam hic intus fiunt ludi ludificabiles seni n�stro et nostro olympioni vilico .
omnes festinant intus totis aedibus ,senex �n culina clamat ,hortatur coquos :
' quin agitis hodie ?
quin datis ,si quid datis ?
properate ,cenam iam esse coctam oportuit .
' vilicus is autem cum corona ,candide vestitus ,lautus exornatusque ambulat .
sed nimium lepide dissimulant ,quasi nil sciant fore huius quod futurumst ;
digne autem coqui nimis l�pide ei rei dant operam ,ne cenet senex ,aulas pervortunt ,ignem restingunt aqua : illarum oratu faciunt ; illae autem senem cupiunt extrudere incenatum ex aedibus ,ut ipsae solae ventres distendant suos .novi ego illas ambestrices : corbitam cibi comesse possunt .
sed aperitur ostium .
si sapitis ,uxor ,vos tamen cenabitis ,cena ubi erit cocta ;
nam novom maritum �t novam nuptam volo rus prosequi ,novi hominum mores maleficos ,ne quis eam abripiat .
facite vostro animo volup .
sed properate istum atque istam actutum emittere ,tandem ut ? veniamus luci ;
�go cras hic ero .cras habuero ,uxor ,ego tamen convivium .fit quod futurum dixi : incenatum senem foras extrudunt mulieres .
quid tu hic agis ?
ego eo quo me ipsa misit .
veron ?
serio .
quid hic speculare ?
nil equidem speculor .
abi : tu hic cunctas ,intus alii festinant .eo .- abi hinc sis ergo ,pessumarum pessuma .
iamne abiit illaec ?
dicere hic quidvis licet .
qui amat ,tamen hercle ,si esurit ,nullum esurit .
sed ecc�m progreditur cum corona et lampade meus socius ,compar ,commaritus vilicus .
�ge tibicen ,dum �llam educunt h�c novam nupt�m foras ,suavi cantu concelebra omnem hanc plateam hymenaeo .
hymen hymenaee o hymen .
quid agis ,mea salus ?
esurio hercle ,atque adeo hau salubriter .
at ego am� .
at ego hercle nihili facio .tibi amor pro cibost ,mihi ieiunitate iam dudum intestina murmurant .
nam quid illa�c nunc tam diu intus remorantur remeligines ?
quasi ob industriam ,quanto ego plus propero ,procedit minus .
quid si etiam suffundam hymenaeum ,si qui citius prodeant ?
censeo ,et ego te adiutabo in nuptiis communibus .hymen hymenaee o hymen .perii hercle ego miser ,dirumpi hymenaeum cantando licet : illo morbo quo dirumpi cupio ,non est copia .
edepol ne tu ,s� equos esses ,esses indomabilis .
quo argumento ?
nimis tenax es .
num me expertu ' s uspiam ?
di melius faciant .
sed crepuit ostium ,exitur foras .
di hercle me cupiunt servatum .
iam oboluit casinus procul .
sospes iter incipe hoc ,uti viro tuo s�mper sis superstes ,tuaque �t potior poll�ntia sit vinc�sque virum victr�xque sies ,tua v�x superet tuomque imperium :
vir te vestiat ,tu virum despolies .noct�que et diu ut viro s�bdola sis ,�psecro ,memento .
malo m�xumo suo hercle �lico ,ubi t�ntillum pecc�ssit .
tace .n�n taceo .
quae r�s ?
faci�s tu hanc r�m mi ex par�ta impar�tam .
id qua�runt vol�nt ,haec ut �nfecta f�ciant .
age ol ? mpio ,quando v�s ,uxorem �ccipe hanc ab nobis .
date �rgo ,dat�rae si umquam �stis hodie .
ab�te intro .
am�bo ,integrae �tque imper�tae huic imp�rcito .
futurum est .
val�te .
ite i�m .
ite .i�m valete .
iamne �bscessit �xor ?
dom�st ,ne time .
e�ax ,nunc p�l demum ego sum l�ber .
me�m corcul�m ,melcul�m ,verculum .
he�s tu ,malo ,s� sapies ,cav�bis ;
me�st haec .
sci� ,sed meus fructus est prior .
all - powerful venus , a happy existence hast thou given me in giving me the possession of her ! a dear little body ! a dear little honey ! hugs chalinus , who pretends to struggle .
�mmo ego h�nc tenebo .
venus m�ltipotens ,bona m�lta mihi ded�sti ,huius c�m copi�m mihi ded�sti .o corp�sculum malaculum ,mea ux�rcula .quae res ? quid est ? �nstitit plantam quasi l�ca bos .tac� sis ,nebula ha�d est mollis aeque atque huius pectus est .
edepol papillam bellulam - ei misero mihi .
quid est ?
p�ctus mi icit non cubito ,verum ariete .
quid tu ergo hanc ,quaeso ,tractas tam dura manu ?
at mihi ,qui belle hanc tracto ,non bellum facit .
vah .quid negotist ?
opsecro ,ut valentulast ,paene exposivit cubito .
cubitum ergo ire volt .
quin imus ergo ?
i ,belle belliatula .
acc�ptae bene �t commode �ximus �ntus lud�s visere h�c in viam nupti�lis .
l�bet chalinum qu�d agat scire ,n�vom nuptum cum n�vo marito .
nec f�llaciam �stuti�rem ullus f�cit po�ta ,atque ut ha�c est fabr� facta ab n�bis .
opt�nso ore n�nc pervel�m progred�ri sen�m ,quo sen�x nequi�r nullus v�vit .ne illum quidem n�quiorem �rbitror �sse ,qui locum pra�bet ill� * t� nunc praesidem volo h�c ,pardal�sca ,esse ,qui h�nc exeat eum ut l�dibrio h�beas .
libens fecero et solens .
* spectato : hinc omnia ,intus quid agant * * pone me ,amabo .et ibi audacius licet qua� velis l�bere pr�loqui .tace ,vostr� foris cr�puit .
neque qu� fugiam neque ub� lateam neque hoc d�decus quo modo c�lem scio ,t�ntum erus atque ego fl�gitio super�vimus nuptiis n�stris ,ita n�nc pudeo atque ita n�nc paveo atque ita inr�diculo sumus �mbo .sed ego �nsipiens nova n�nc facio : pudet qu�m prius non puditum �mquamst .oper�m date ,dum mea f�cta itero : est opera� pretium auribus �ccipere ,ita r�dicula auditu ,�teratu ea s�nt quae ego intus t�rbavi .ubi intro h�nc novam nuptam d�duxi ,rect� via in conclave �bduxi .
sed t�nebrae ibi erant tamquam �n puteo ;
i placed ,i propped things against the door ; i struggled hard that before the old fellow * * * * with my bride . then i began to be slow in my proceedings , for i looked behind me every now and then , lest the old fellow should break in * * * * * , a kiss , that provocative to lust , i asked of her first . she pushed back my hand , and allowed me not to give her a kiss in a quiet way .
c�nloco f�lcio m�llio bl�ndior ,�t prior qu�m senex n�p tias p�rpetrem .
t�rdus esse �lico co�pi ,quoniam * respecto identidem ,ne senex * inlecebram stupri principio eam savium posco ,r�ppulit m�hi manum ,n�que enim dare sibi s�vium me sivit .enim i�m magis adproper� ,magis iam libet �n casinam inruere * cupio �llam operam seni s�rripere ,forem �bdo ,ne senex me �pprimeret .�gedum ,tuadi hunc .
�psecro ,ubi t�a nova n�ptast ?
perii h�rcle ego ,manif�sta res .
omnem �rdine rem fat�ri ergo aequom est .
qu�d intus agitur ?
qu�d agit casina ?
satin m�rigera est ?
pudet d�cere .
memora �rdine ,ut occ�peras .
pudet h�rcle .
age audacter * post qu�m decubuisti ,�nde volo memor�re quid est factum * * flagitium est .cavebunt qui audierint .faciant * * hoc magnus est .
perdis .
quin tu pergis ?
vbi * us suptus porro * quid ?
babae .
quid ?
papae .
* est ?
oh ,erat maximum .
* ferrum ne haberet metui : id quaerere occepi * dum gladium quaero ,* ne habeat ,arripio capulum .s�d cum cogit� ,non habuit gl�dium ,nam esset fr�gidus .
�loquere .
at pud�t .
num radix f�it ,non fu�t .
num cucumis ?
profecto hercle * non fuit quicquam holerum ,nis� ,quidquid erat ,c�lamitas prof�cto attigerat n�mquam .�ta ,quidquid erat ,grande erat .
qu�d fit denique ?
edisserta .
vbi appello casinam ,? inquit ' am�bo ,mea ux�rcula ,cur v�rum tuom sic me sp�rnis ? nimis t� quidem hercle imm�rito me� mi haec fac�s ,quia mih� te expet�vi .' �lla haud verbum f�cit et saepit v�ste id qui estis m�lieres .�bi illum saltum v�deo opsaeptum ,r�go ut alter� sinat ire .volo ,ut obvertam ,cubitis im * ullum muttit e * surgo ,ut in eam in * atque illam in * perlepide narrat * savium * it� quasi saetis l�bra mihi comp�ngit barba ,cont�nuo in genua ut �stiti
dec�do de lecto pra�cipes :
subs�lit ,optundit �s mihi .
ind� foras tacitus pr�fugiens exeo h�c ornatu qu� vides ,ut s�nex hoc eodem p�culo ,quo eg� bibi ,biberet .
�ptume est .
s�d ubi est palliol�m tuom ?
hic �ntus rel�qui .
quid n�nc ? satin lepide adita est vob�s manus ? m�rito .
s�d concrepuer�nt fores .
num illa m� nunc s�quitur ?
m�xumo ego ardeo fl�gitio n�c quid agam meis r�bus scio ,n�c meam ut uxorem �spiciam c�ntra oculis ,ita d�sperii ; �m nia palam s�nt probra ,�mnibus modis �ccidi miser .* ita m�nufesto fauc�bus teneor * nec quibus modis purgem scio me meae uxori .* at que exp�lliatus s�m miser ,* cla ndestinae n�ptiae .* censeo * mihi optumum est .* intro ad uxorem meam s�fferamque e� meum t�rgum ob ini�riam .s�d ecquis est qu� homo mun�s velit f�ngier pr� me ? quid n�nc agam n�scio ,nisi ut �mprobos famulos imiter
vapulo hercle ego invitus tamen etsi malum merui .
hac dabo protinam me et fugiam .
heus ,sta �lico ,am�tor .�ccidi ,revoc�r :
quasi non a�diam ,ab�bo .
�bi tu es ,qui c�lere mores m�ssilienses p�stulas ? nunc tu si vis subigitare me ,probast occasio .
redi sis in cubiculum ;
periisti hercle .
age ,accede huc modo .
nunc ego tecum aequom arbitrum extra considium captavero .perii ,fusti defloccabit iam illic homo lumbos meos .hac iter faciundumst ,nam illac lumbifragiumst obviam .iubeo te salvere ,amator .ecce autem uxor obviamst : [ nunc ego int�r sacrum saxumque sum nec quo fugiam scio .] hac lupi ,hac canes :
lupina scaeva fusti rem gerit ;
hercle opinor permutabo ego illuc nunc verbum vetus : hac ibo ,caninam scaevam spero meliorem fore .quid agis ,dismarite ? mi vir ,unde hoc ornatu advenis ?
quid fecisti scipione aut quod habuisti pallium ?
in adulterio ,dum moechissat casinam ,credo perdidit .
occidi .
etiamne imus cubitum ?
casina sum .
i in malam crucem .
non amas me ?
quin responde ,tuo quid factum est pallio ?
bacchae hercle ,uxor - bacchae ?
bacchae hercle ,uxor - nugatur sciens ,nam ecastor nunc bacchae nullae ludunt .oblitus fui ,sed tam�n bacchae - quid ,bacchae ? sin id fieri non potest - times ecastor .egone ? mentire hercle .nam palles male .n %1 .......... quid me v %1 e %1 .... u %1 s %1 .....
am me rog %1 a %1 s ?
non taces ?
non herle vero taceo .
nam tu maxumo me opsecravisti opere ,casinam ut poscerem uxorem mihi t�i amoris causa .
ego istuc feci ?
rogitas etiam ?
si quidem hercle feci ,feci nequiter .
redi modo huc intro : monebo ,si qui meministi minus .
hercle ,opinor ,potius vobis credam quod vos dicitis .
sed ,uxor ,da viro tuo hanc veniam .
si umquam posthac aut amasso casinam aut occepso modo ,ne ut eam amasso ,s� ego umquam adeo posthac tale admisero nulla causast ,quin pendentem me ,uxor ,virgis verberes .
censeo ecastor veniam hanc dandam .
faciam ut iubes .
propter eam rem hanc tibi nunc veniam minus gravate prospero ,hanc ex longa longiorem ne faciamus fabulam .
non irata es ?
non sum irata .
tuaen fidei credo ?
meae .lepidiorem uxorem nemo quisquam quam ego habeo hanc habet .
age tu ,redde huic scipionem et pallium .
tene ,si lubet .
mihi quidem edepol insignite factast magna iniuria : duobus nupsi ,neuter fecit quod novae nuptae solet .
spectatores ,quod futurumst intus ,id memorabimus .
haec casina huius reperietur filia esse ex proxumo eaque nubet euthynico nostro erili filio .
nunc vos aequomst manibus meritis meritam mercedem dare :
qui faxit ,clam uxorem ducet semper scortum quod volet ;
verum qui non manibus clare ,quantum poterit ,plauserit ,ei pro scorto supponetur hircus unctus nautea .
cum ego �ntehac te am�vi et mi am�cam esse cr�vi ,mea g ? mnasium ,et m�trem tu�m ,tum id mihi h�die ap�ruistis ,tu �tque haec :
sor�r si mea �sses ,qui m�gis potuer�tis mihi hon�rem ire habitum ,n�scio ,nisi ,ut meus est animus ,fieri non posse arbitror ; �ta omnibus relictis rebus mihi frequentem operam dedistis .�o ego vos amo �t eo � me magnam iniistis gratiam .pol isto quidem nos pretio facile est frequentare tibi utilisque habere : ita in pr�ndio nos lepide �c nitide acc�pisti ap�d te ,ut semp�r meminer�mus .
lub�nti edepol �nimo factum �t fiet � me ,quae v�s arbitr�bor velle ,�a ut expet�ssam .
qu�d ille dixit ,qu� secundo v�nto vectus �st tranquill� mari ,v�ntum gaudeo - �castor ad t�d ,ita hodie h�c accepta� sumus su�vibus modis ,n�c nisi disciplina apud te fuit quicquam ibi quin mihi placeret .
quid ita ,amabo ?
raro nimium dabat quod biberem ,id merum infuscabat .
am�bo ,hicine �stud dec�t ?
iusque f�sque est : nemo �lienus h�c est .
merit� vostro am� vos ,qu�a me colitis et m�gni facitis .
decet pol ,mea selenium ,hunc �sse ordin�m benevol�ntis int�r se b�neque amicitia �tier ,ubi ist�s videas summ� genere nat�s ,summatis m�tronas ,ut am�citiam colunt �tque ut eam iunct�m bene habent int�r se .
si idem ist�d nos faciam�s ,si id�m imit�mur ,it� tamen v�x vivim�s cum inv�dia summa .
su�rum opum nos v�lunt esse indig�ntes .
vir�s cum su�s praedic�nt nos sol�re ,su�s paelic�s esse ai�nt ,eunt depr�ssum .
quia n�s libertina� sumus ,et ego �t tua mater ,�mbae meretrices fuimus : illa te ,ego hanc mihi educavi ex patribus conventiciis .
neque ego hanc superbiai causa pepuli ad meretricium quaestum ,nisi ut ne �surirem .
at satius fuerat eam viro dare nuptum potius .
heia ,haec quidem ecastor cottidie viro n�bit ,nupsitque hodie ,nubet mox noctu :
numquam ego hanc viduam cubare sivi .
nam si haec non nubat ,lugubri fame familia pereat .
necesse est ,quo tu me modo voles esse ,ita esse ,mater .
ecastor haud me paenitet ,si ut dicis ita futura es .nam si quidem ita eris ut volo ,numquam senecta fies semperque istam quam nunc habes aetatulam optinebis ,multisque damno et mihi lucro sin� meo saepe eris sumptu .
di faxint .
sine opera tua di horunc nil facere possunt .
equidem hercle addam operam sedulo ;
meus oculus ,mea selenium ,numquam ego te tristiorem vidi esse .
quid ,cedo ,te obsecro tam abhorret hilaritudo ?
neque munda adaeque es ,ut soles ( hoc sis vide ,ut petivit suspiritum alte ) et pallida es .
eloquere utrumque nobis ,et quid tibi est et quid velis nostram operam ,ut nos sciamus .
noli ,obsecro ,lacrumis tuis mi exercitum imperare .
m�d excrucio ,mea gymnasium : male mihi est ,male maceror ; doleo ab animo ,doleo ab oculis ,doleo ab aegritudine .
quid dicam ,nisi stultitia mea me in maerorem rapi ?
indidem unde oritur facito ut facias stultitiam sepelibilem .
quid faciam ?
in latebras abscondas pectore penitissimo .
tuam stultitiam sola facito ut sc�as sine aliis arbitris .
at mihi cordolium est .
quid ?
id unde est tibi cor ? commemora obsecro ; quod neque ego habeo neque quisquam alia mulier ,ut perhibent viri .siquid est quod dole�t ,dolet ; si a�tem non est - tamen hoc hic dolet .
amat haec mulier .
eho an amare occipere amarum est ,obsecro ?
namque ecastor amor et melle et felle est fecundissimus ;
ad istam faciem est morbus ,qui me ,mea gymnasium ,macerat .
perfidiosus est amor .ergo in m� peculatum facit .
bono animo es ,erit isti morbo melius .
confidam fore ,si medicus veniat qui huic morbo facere medicinam potest .
veniet .
spissum istuc amanti est verbum ,veniet ,nisi venit .
sed ego mea culpa et stultitia peius misera maceror ,quom ego illum unum mi exoptavi ,quicum aetatem degerem .
matronae magis c�nducibilest istuc ,mea selenium ,unum amare et c�m eo aetatem exigere quoi nuptast semel .verum enim m�retrix fortunati est oppidi simillima : non potest suam rem obtinere sola sine multis viris .hoc volo agatis .qua accersitae causa ad me estis ,eloquar .
nam mea mater ,quia ego nolo me meretricem dicier ,obsecutast de ea re ,gessit morem morigerae mihi ,ut me ,qu�m ego amarem graviter ,sineret c�m eo vivere .
stulte ecastor fecit .
sed tu enumquam cum quiquam viro consuevisti ?
nisi quidem cum alcesimarcho ,nemine ,neque pud�citiam meam mi �lius quisquam imminuit .
obsecro ,qu� is homo insinuavit pacto se ad te ?
per dionysia mater pompam me spectatum duxit .
dum redeo domum ,conspicillo consecutust clanculum me usque ad fores .inde in amicitiam insinuavit cum matre et mecum simul blanditiis ,muneribus ,donis .mihi istunc vellem hominem dari ,ut ego illum vorsarem !
quid opust verbis ?
consuetudine coepi amare contra ego illum ,et ille me .
o mea selenium ,adsimulare amare oportet .
nam si ames ,extempulo melius illi multo ,qu�m ames ,consulas quam rei tuae .
at ille conceptis iuravit verbis apud matrem meam ,me uxorem ducturum esse :
ei nunc alia ducendast domum ,sua cognata lemniensis ,quae habitat hic in proxumo .nam e�m pater eius sub�git .
nunc mea mater iratast mihi ,quia non redierim domum ad se ,postquam hanc rem resciverim ,eum uxorem ducturum esse aliam .
nihil amori iniuriumst .
nunc te amabo ut hanc hic unum triduom hoc solum sinas esse et hic servare apud me .nam ad matrem accersita sum .
quamquam istud mihi erit molestum triduom ,et damnum dabis ,faciam .
facis benigne et amice .
sed tu ,gymnasium mea ,si me absente alcesimarchus veniet ,nolito acriter eum incl�mare ( utut erga me est meritus ,mihi cordi est tamen ) ,sed ,amabo ,tranquille :
ne quid ,quod illi doleat ,dixeris .accipias clavis : si quid opus tibi erit prompto ,promito .
ego volo ire .
vt mi excivisti lacrimas .
gymnasium mea ,bene vale .
cura te ,amabo .
sicine immunda ,obsecro ,ibis ?
immundas fortunas aequom est squalorem sequi .
amiculum hoc sustolle saltem .
sine trahi ,cum egomet trahor .
quando ita tibi lubet ,vale atque salve .
si possim ,velim .
- numquid me vis ,mater ,intro quin eam ?
ecastor mihi visa amare .
istoc ergo auris graviter obtundo tuas ,ne quem ames .
abi intro .
numquid me vis ?
vt valeas .
vale .-
idem m�hi magnae quod parti est vitium mulierum quae hunc quaestum facimus : quae ubi saburratae sumus ,largiloquae extemplo sumus ,plus loquimur quam sat est .
nam ego illanc olim ,quae hinc flens abiit ,parvolam puell�m proiectam ex angiportu sustuli .
[ adulescens quidam hic est adprime nobilis quin ego nunc quia sum onusta mea ex sententia quiaque adeo me complevi flore liberi ,magis l�bera uti lingua conlibitum est mihi ,tacere nequeo misera quod tacito usus est .sicyone ,summo genere ; ei vivit pater .is amore misere hanc deperit mulierculam ,quae hinc modo flens abiit .
contra amore eum haec deperit .
] eam meae ego amicae dono huic meretrici dedi ,quae saepe mecum mentionem fecerat ,puerum aut puellam alicunde ut reperirem sibi ,recens natum ,eapse quod sibi supponeret .
ubi mihi potestas primum evenit ,ilico feci eius ei quod me oravit copiam .
postquam eam puellam � me accepit ,ilico eandem puellam peperit quam a me acceperat ,sine obstetricis opera et sine doloribus ,item ut aliae pariunt ,quae malum quaerunt sibi .
nam amatorem aibat esse peregrinum sibi suppositionemque eius facere gratia .id duae nos solae scimus : ego quae illi dedi et illa quae a me accepit ,praeter vos quidem .haec sic res gesta est .si quid usus venerit ,meminisse ego hanc rem vos volo .
ego abeo domum .
-
vtrumque haec ,et multiloqua et multibiba ,est anus .
satin v�x reliquit deo quod loqueretur loci ,it� properavit de puellae proloqui suppositione .
quod si tacuisset ,tamen ego eram dicturus ,deus ,qui poteram planius .nam mihi auxilio est nomen .nunc operam date ,ut ego argumentum hoc vobis plane perputem .fuere sicyoni iam diu dionysia .
mercator venit huc ad ludos lemnius ,isque hic compressit virginem ,adulescentulus ,vi ,vinulentus multa nocte in via .
is ubi malam rem scit se meruisse ,ilico pedibus perfugium peperit ,in lemnum aufugit ,ubi habitabat tum .
�lla quam compresserat decumo post mense exacto hic peperit filiam .
quoniam reum eius facti nescit qui siet ,paternum servom sui participat consili ,dat eam puellam ei servo exponendam ad necem .
ille clam �bservavit servos qui eam proiecerat quo aut quas in aedis haec puellam deferat .
ut eampse vos audistis confiterier ,dat eam puellam meretrici melaenidi ,eaque educavit eam sibi pro filia bene ac pudice .
tum illic autem lemnius propinquam uxorem duxit ,cognatam suam .
ea diem suom obiit ,facta morigera est viro .
post quam ille uxori iusta fecit ,ilico huc commigravit ; duxit uxorem hic sibi eandem quam olim virginem hic compresserat ,et eam cognoscit esse ,quam compresserat ; illa illi dicit ,eius se ex iniuria peperisse gnatam �tque eam se servo ilico dedisse exponendam .
ille extemplo servolum iubet illum eundem persequi ,si qua queat reperire quae sustulerit .
ei rei nunc suam operam usque assiduo servos dat ,si possiet meretricem illam invenire ,quam olim tollere ,cum ipse exponebat ,ex insidiis viderat .
nunc quod relicuom restat volo persolvere ,ut expungatur nomen ,ne quid debeam .
adulescens hic est sicyoni ,ei vivit pater ; is amore proiecticiam illam deperit quae dudum flens hinc abiit ad matrem suam ,et illa hunc contra ,qui est amor suavissimus .ut sunt humana ,nihil est perpetuom datum .pater adulescenti dare volt uxorem ;
hoc ubi mater rescivit ,iussit accersi eam domum .
haec sic res gesta est .
bene valete et vincite virtute vera ,quod fecistis antidhac ; servate vostros socios ,veteres et novos ,augete auxilia vostra iustis legibus ,perdite perduelles ,parite laudem et lauream ,ut vobis victi poeni poenas sufferant .-
credo �go amorem primum �pud homines carn�ficinam comm�ntum .
hanc �go de me coni�cturam domi f�cio ,ni foris qua�ram ,qui omn�s homines supero [ atque ] �ntideo cruci�bilitatibus �nimi .
iact�r [ crucior ] agitor stimul�r ,versor in am�ris rota ,miser �xanimor ,feror d�fferor distrahor d�ripior ,ita n�bilam mentem animi h�beo .ubi sum ,�bi non sum ,�bi non sum ,�bist animus ,ita mi �mnia sunt ing�nia ; quod l�bet ,non lubet iam id c�ntinuo ,ita me amor lassum animi l�dificat ,fugat ,�git ,appetit ,rapt�t ,retinet ,lact�t ,largitur : qu�d dat non dat ;
d�ludit :
modo qu�d suasit ,id d�ssuadet ,quod d�ssuasit ,id ost�ntat .
marit�mis moribus mecum experitur ita m�um frangit amantem �nimum ; neque ,n�si quia miser non e� pessum ,mihi �lla abest perdito p�rmities .ita p�ter apud villam d�tinuit me hos di�s sex ruri c�ntinuos ,neque l�citum interea est m�am amicam vis�re * estne h�c miserum memor�tu ? * * * 3 gloss .plaut .nudiussextus gel .3 n .a .6 .7 .3 p�tine tu homo facinus facere strenuom ? aliorum affatim est qui faciant .sane ego me nolo fortem perhiberi virum .* * * quia vivo .facile id
fidem da .
do ,non facturum esse me .sed ego primum ,tot qui ab amica abesse potuerim dies ,sum nihili .nihili hercle vero es .* perdite ,quae me amaret contra .dignus hercle es infortunio .ei me tot tam acerba facere in corde .frugi nunquam eris .praesertim quae coniurasset mecum et firmasset fidem ,neque deos neque homines aequom est facere tibi posthac bene .quae esset aetatem exactura mecum in matrimonio ,compedes te capere oportet neque eas unquam ponere .quae mihi esset commendata et meae fidei concredita ,hercle te
dicam tibi :
supplicium illi des ,suspendas te ,ne tibi suscenseat .
quian * quid tu ergo * te manuleo * * * {( 7 alc .)} quid si amo ? * * est amor * atque illam quam te amare intellego * si conclusos vos me habere in carcere * amoris noctesque et dies ni em�rtuos * mihi nunquam quisquam * immo maxumus .nam qu� amant stulte atque inmodeste atque inprobe * ne ament .* * * {( 7 alc .)} * ubi tu es ?
ecce me .
loricam adducam ?
i ,curre ,equom adfer .
hercle hic insanit miser .abi atque hastatos multos ,multos velites ,multos cum multis - nil moror precario .
ubi sunt quae iussi ?
sanus hic non est satis .ab anu esse credo nocitum ,cum illaec sic facit .vtrum deliras ,quaeso ,an astans somnias ,qui equom me adferre i�bes ,loricam adducere ,multos hastatos ,post id multos velites ,multos cum multis ? haec tu pervorsario mihi fabulatu ' s .dixin �go istaec ,obsecro ? mod� quidem hercle haec dixisti .
non praesens quidem .
quid faciam ?
ad matrem eius devenias domum ,expurges ,iures ,ores blande per precem eamque exores ne tibi suscenseat .expurigabo hercle omnia ad raucam ravim .* * * non .p .72 m prohib�t divitiis m�ximis ,d�te �ltili atque op�ma .* * * quamquam vetus cantherius sum ,etiam nunc ,ut ego opinor ,adhinnire equolam possum ego hanc ,si detur sola soli .nimis opportune mi evenit rediisse alcesimarchum ; nam sola nulla invitior solet esse .me vocato ,ne sola sis :
ego tecum ero ,volo ego agere ,ut t� agas aliquid .
non modo ipsa lepidast ,commode quoque hercle fabulatur .
sed cum dicta huius int�rpretor ,haec herclest ,ut ego opinor ,meum qua� corrumpit filium .suspiciost eam esse ,utpote quam nunquam viderim ; de opinione credo .nam hasce aedis conductas habet meus gnatus ,haec ubi astat :
hoc hanc eam esse opiniost ;
nam haec illum nominavit .quid si adeam atque appellem .mali damnique inlecebra ,salve .* vapulabis .* volo apud te .* * * intro abeo ,nam m�retricem astare in via solam prostibuli sanest .* * * quid vis .volo �x te scire quidquid est * quid ego usquam male feci tibi aut meu s quisquam ,id edisserta ,quam ob rem me meumque filium quom matr e remque nostram habes p�rditui et praedatui ? miser errat ,ut ego dixi .lepidast materies ,ludam ego hunc ,nam occasio videtur
388 k me respondere postulas ?
iniurium est .
stipulari semper me ultro oportet a viris ,eum quaestum facio ,nil viris promittere .* * * prisc .
3 gl 2 .
107 k siquidem �mperes pro copia ,pro recula * * * festus 372 m quin is ,si itura es ? nimium is vegrandi gradu .non .198 m pol ad cubituram ,mater ,magis sum exercita fere quam ad cursuram .eo sum tardiuscula .non .499 m meminere officium suom .non .63 met 415 m ita mustulentus ventus nares attigit .non .108 m capillo scisso atque excissatis auribus non .190 m quae quasi carnificis angiporta purigans non quasi nunc haec sunt hic ,limaces ,lividae ,febriculosae ,
ad me sine ducam .
aufer manum .germana mea sororcula .repudio te fraterculum .tum tu igitur ,mea matercula .repudio te ? fraterculum .opsecro te valeas .vt sinas nil moror .expurigare me .* sine dic�m .satis sapit mihi tuis periuriis .* at nunc non potest .supplicium polliceri volo .at mi aps te accipere non libet .em omnia patior iure infelix .volup est neque tis misereri decet .quamquam hominem * verba dare * non illa * qui frangant foedera * eos * {( 7 sel .)} dabis .- at
at frustra obsecras .
* * * quia sine omni * dabo ius iurandum .* at ego nunc ab illo mihi caveo iure iurando tuo ; similest ius iurandum amantum quasi ius confusicium .nescia * * {( 7 mel .)} nugas agis .* * * supplicium dabo * quo modo ego * * {( 7 mel .)} quia es nactus novam ,quae * quaedam quasi tu nescias .* di deaeque illam perdant ? pariter .* umquam ,si hoc fallo .nil moror * falsum fallis ,eo te * ignorat fides .postremo ,si
sed sino .
iam hoc mihi responde quod ego te rogavero : instruxisti * tibi ita ut voluisti * {( 7 alc .)} quod volo .
eo facetu ' s quia tibi aliast sponsa locuples lemnia .
habeas .
neque nos factione tanta quanta tu sumus neque opes nostrae tam sunt validae quam tuae ; verum tamen hau metuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet : tu iam ,si quid tibi dolebit ,scies qua doleat gratia .
di me perdant - quodcumque optes ,tibi velim contingere .
patierin me periurare ?
pol te aliquanto facilius ,quam me meamque rem perire et ludificari filiam .alibi quaere ubi iuri iurando tuo satis sit subsidi : hic apud n�s iam ,alcesimarche ,confregisti tesseram .
face semel periclum .
redde mi illam .
inter novam rem verbum usurpabo vetus : quod dedi datum non vellem ,quod relicuomst non dabo .non remissura es mihi illam ?
pro me responsas tibi .
non remittes ?
quin ego commentor quidem .
non edepol ego istaec tua dicta nunc in auris recipio .
non ?
hem ,quid agis igitur ?
animum advorte iam ,ut quid agas scias .at ita me di deaeque ,superi atque inferi et medioxumi ,itaque me iuno regina et iovis supremi filia itaque me saturnus eius patruos - ecastor pater .itaque me ops opulenta illius avia - immo mater quidem .iuno filia et saturnus patruos et summus iuppiter - tu me delenis ,propter te haec pecco .perge dicere .anne etiam ,ut quid consultura sis sciam ,p�rgis eloqui ? non remittam .definitumst .enim vero ita me iuppiter itaque me iuno itaque ianus ita - quid
si redierit illa ad hunc ,ibidem loci res erit :
ubi odium occeperit ,illam extrudet ,tum hanc uxorem lemniam ducet domum .
sed tamen ibo et persequar :
( exit .)
anum sectatus sum clamore per vias ,miserrumam habui .ut illaec hodie quot modis moderatrix linguae fuit atque immemorabilis .quot ill� blanditias ,quid illi promisi boni ,quot admoenivi fabricas ,quot fallacias in quaestione .vix exculpsi ut diceret ,quia ei promisi dolium vini dare .audire vocem visa sum ante aedis modo mei lampadisci servi .non surda es ,era : recte audivisti .quid agis hic ? quod gaudeas .
quid id est ?
hinc ex hisce aedibus paulo prius vidi exeuntem mulierem .illam quae meam gnatam sustulerat ?
rem tenes .
quid postea ?
dico �i ,quo pacto eam ab hippodromo viderim erilem nostram filiam sustollere .
extimuit tum illa .
age perge ,quaeso .
�nimus audire expetit ut gesta res sit .vtinam audire non queas .* * * pergo illa m onerare dictis : ' illaec ted anus fortu nis ex secundis ad mi seras vocat .nam illaec tibi nutrix est ,ne matrem censeas .ego te reduco et revoco ad summas ditias ,ubi tu locere in luculentam familiam ,unde t�bi talenta magna viginti pater det dotis ; non enim hic ,ubi ex tusco modo tute tibi indigne dotem quaeras corpore .' an ,amabo ,meretrix illa est quae illam sustulit ? immo [ meretrix
iam perducebam illam ad me suadela mea :
clasping silenium in his arms .
inquam extempulo .
at me perditis .
quaesivi ,et dixit meretrici melaenidi .
' ubi habitat ?'
inquam ' duc ac demonstra mihi .' ' avecta est ' inquit ' peregre hinc habitatum .
' obsipat aculam .
quo avecta est ,eo sequemur .
sicine agis n�gas ? periisti hercle ,ni * * * * non hoc longe destiti instare ,usque adeo donec se adiurat anus iam mihi monstrare .�t non missam oportuit .
servatur .
et scio venturam .
me indicabit ,et suas ad meas miserias ? alias faciem consciam .
quid nunc vis facere me ?
intro abi atque animo bono es .vir tuos si veniet ,iube domi opperirier ,ne in quaestione mihi sit ,si quid eum velim .ego ad �num recurro rursum .lampadio ,obsecro ,cura .perfectum ego hoc dabo negotium .deos t�que spero .- eosdem ego ,uti abeas domum .adulescens ,asta atque audi .men ,mulier ,vocas ? te .quid negoti est ?
nam occupatus sum ampliter .
demipho dominus meus .
is ipsust .
quid istuc est verbi ?
ex priore muliere nata ,inquam ,meo ero est filia .certe modo huius ,qua� locuta est ,quaerere aibas filiam .huius ergo quaero .quo modo igitur ,obsecro ,haec est prior ,quae nupta nunc est ? conteris tu tua me oratione ,mulier ,quisquis es .medioxumam quam duxit uxorem ,ex ea nata est haec virgo ,alcesimarcho quae datur .
ea ux�r diem obiit .
iam scis ? teneo istuc satis .sed ego illud quaero confragosum ,quo modo prior p�sterior sit et posterior sit prior ? prius hanc compressit quam uxorem duxit domum ,prius gr�vida facta est priusque peperit filiam ; eam p�stquam peperit ,iussit parvam proici : ego eam proieci ,�lia mulier sustulit ,ego inspectavi .�rus hanc duxit postibi .eam n�nc puellam filiam eius quaerimus .quid nunc supina susum in caelum conspicis ? ei nunciam istuc quo properabas ,nil moror .
nunc intellexi .
dis hercle habeo gratiam ,nam ni intellexes ,numquam ,credo ,amitteres .- nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis ,quamquam esse nolo .rem palam esse intellego : nunc egomet potius hanc inibo gratiam ab illis ,quam illaec me indicet .ibo domum ,atque ad parentes redducam selenium .- rem �locuta sum tibi omnem ; sequere hac me ,selenium ,ut eorum quoiam esse oportet te sis potius quam mea .quamquam invita te carebo ,�nimum ego inducam tamen ut illud quem ad modum tuam in rem bene conducat consulam .
recipe me ad te ,mors ,amicum et benevolum .
quid tibi est ?
alcesimarchum non vides ? ferrum tenet .
ecquid agis ?
remorare .
lumen linque .
amabo ,accurrite ,ne se interemat .o salute m�a salus salubrior ,tu nunc ,si ego volo seu nolo ,sola me ut vivam facis .haud voluisti istuc severum facere .nil mecum tibi ,mortuos tibi sum : hanc ut habeo certum est non amittere ; nam hercle iam ad me adglutinandam totam decretum est dare .ubi estis ,servi ?
occludite aedis pessulis ,repagulis ilico :
nullam ego me vidisse credo magis anum excruciabilem quam illaec est ,quae dudum fassa est mihi quaene infitias eat .sed eccam eram video .
sed qu�d hoc est ,haec quod cistella hic iacet cum crepundiis ?
faciundum est puerile officium :
conquiniscam ad cistulam .
nam hercle ego quam illam anum inridere me ut sinam ,satiust mihi quovis exitio interire .
di ,obsecro vostram fidem .quid deos obsecras ? servate nos .
quid est ?
crepundia haec sunt ,quibuscum tu extulisti nostram filiolam ad necem .sanane es ? haec sunt profecto .
pergin ?
haec sunt .
si mihi alia mulier istoc pacto dicat ,dicam esse ebriam .non ecastor falsa memoro .nam ,obsecro ,unde haec gentium ? aut quis deus obiecit hanc ante ostium nostrum ,quasi dedita opera ,in tempore ipso ? spes mihi sancta subveni .nisi qu�d mi opis di dant ,d�sperii ,neque unde a�xilium expetam h�beo .itaque ? petulantia mea me animi miseram habet .quae in t�rgum me�m ne veni�nt ,male form�do ,si era m�a me sci�t tam soc�rdem esse qu�m sum .quamne �n manibus t�nui atque acc�pi hic ante
non s�m sciti�r ,quae hos rogem a�t quae fat�gem ,qui s�mper mal� muliebr� sunt lub�ntes .
nunc v�stigia h�c si qua s�nt noscit�bo .nam s� nemo hac pra�ter i�t ,postquam intro �bii ,cist�lla hic iac�ret .quid h�c ? perii ,op�nor .actum �st ,ilic�t me infel�cem et scel�stam .nulla �st ,neque ego sum �squam .perd�ta perdid�t me .sed p�rgam ut co�pi tam�n ,quaerit�bo .nam et int�s paveo et foris f�rmido ,ita n�nc utrubique met�s me agitat .ita s�nt homines miser� miseri : �lle nunc la�tus est ,qu�squis est ,qui �llam habet ,qua� neque illa �lli quicquam �sui et mi
era .h�m quid est ?
haec �st .
quis est ?
apparet .
sed is h�c iit ,hac socc� video vest�gium in pulvere ,p�rsequar hac .
in hoc i�m loco cum altero c�nstitit .
hic meis t�rba oculis modo se �biecit :
neque pr�rsum iit hac :
hic st�tit ,hinc illo exi�t .hic concili�m fuit .
ad du�s attinet ,liquid�mst .
attat ,singul�m video vest�gium .
sed is h�c abiit .
hinc h�c iit ,hinc nusquam �biit .
act�m rem ago .
quod peri�t ,periit : meum c�rium cum cist�lla .
redeo �ntro .
muli�r ,mane .
quis m� revocat ?
bona femina et malus masculus volunt te .
* * postremo ille plus qui vocat scit quod velit ,quam ego quae vocor .
revortor .
[ ecquem vidisti ? quaerere hic ,amabo ,in hac regione cistellam cum crepundiis ,quam ego hic amisi misera ?
nam dudum ut accucurrimus ad alc�simarchum ,ne se vita interemeret ,tum �am mihi op inor excidisse .
cistellam haec mulier perdidit .tace amus ,era ,parumper .
disperii misera .
quid ego erae dicam ? quae me opere tanto servare iussit ,qui suos selenium parentes facilius posset noscere ,quae erae [ meae ] supposita est parva ,quam quaedam meretr�x ei dedit .nostram haec rem fabulatur ,hanc scire oportet ,filia tua ub� sit ,signa ut dicit .
nunc eam volt suae matri et patri ,quibus nata est ,reddere ultro .
mi homo ,obsecro ,alias res geris ,ego tibi meas res mando .istuc ago ,atque istic mihi cibus est ,quod fabulare ,sed inter r�m agendam istam erae huic respondi quod rogabat .nunc ad te redeo :
si quid est opus ,dic ,impetratumst .
] quid quaeritabas ?
m� homo et mea mulier ,vos saluto .
et nos te .
sed quid quaeritas ?
vestigium hic requiro ,qua aufugit quaedam * aestio * quid id ?
quid nam est ?
alienum * et maerorem familiarem .
mala mers ,era ,haec et callida est .
ecastor ita videtur .imitatur nequam bestiam et damnificam .
quamnam ,amabo ?
involvolum ,quae in pampini folio intorta implicat se : itidem haec exorditur sibi intortam orationem .
quid quaeritas ?
cistellula hinc mi ,adulescens ,evolavit .
in caveam latam oportuit .
non edepol praeda magna .
mirum quin grex venalium in cistella infuerit una .
sine dicat .
si dicat quidem .
age l�quere [ tu ] quid ibi infuerit .
crepundia una .
est quidam homo ,qui illam ait se scire ubi sit .
at pol ille a quadam muliere ,si eam monstret ,gratiam ineat .
at sibi ille quidam volt dari mercedem .
at pol illa quaedam ,quae illam cistellam perdidit ,quoidam negat esse quod det .
at enim ille quidam o peram bonam magis expetit quam argentum .at pol illi quoidam mulieri nulla opera gratuita est .commodule quaedam .
tu tibi nunc prodes .
confitemur cistellam habere .
ubi ea nunc est ?
salvam eccam .
sed ego rem meam magnam confabulari tecum volo : s�ciam te mihi adopto ad meam salutem .quid ist�c negoti est ? aut quis es ?
eg� sum illius mater ,quae haec gestitavit .
hicine tu ergo habitas ?
hariolare .
sed qua�so ,ambages ,mulier ,mitte atque hoc age .
eloquere ,unde haec sunt tibi ,cito ,crepundia .
mea haec erilis gestitavit filia .
mentiris ,nam mea gestitavit ,non tua .
ne obloquere .
taceo .
mulier ,perge dicere .
ubi ea est ,quae gestitavit ?
hic in proximo .
istic quidem edepol mei vir� habitat gener .
* * * ne obloquere rusus .
perge porro dicere .
quot annos nata dicitur ?
septemdecim .
mea est .
east :
quid qua tibi causa haec dixi ?
iam quaero meam .at po l ego * sunt ,quaero tertiam .
quod quaeritabam ,filiam inveni meam .
aequom est reponi per fidem quod creditum est ,ne bene merenti sit malo benignitas .
nostra haec alumna est ,tua profecto filia :
ceterum ex ipsa ,obsecro ,exquaeritote :
ego serva sum .
sed ist�nc cistellam te opsecro ut reddas mihi .
quid fit ,lampadio ?
quod tuom est teneas tuom .
at me huius miseret .
da isti cistellam et intro abi cum istac semul .
tibi auscultabo .
tene tu cistellam tibi ,abeamus intro .
sed quid est nomen tuae dominae ?
melaenis .
i prae ,i�m ego te sequar .
exit lampadiscus , and the others go into the house of the father of alcesimarchus .
qu�d hoc negoti est ,qu�d omnes homines fabulantur per vias mihi esse filiam inventam ?
et lampadionem me in foro quaesivisse aiunt .
ere ,unde is ?
ex senatu .
gaudeo tibi mea opera liberorum esse amplius .
enim non placet .nil moror aliena mi opera fieri pluris liberos .
sed quid ist�c est ?
propera ire intro h�c ad adfinem tuom ,filiam tuam i�m cognosces intus .
�bidem uxor tua est .
abi cito .
praevorti hoc certumst rebus aliis omnibus .
- ne exspectetis ,spectatores ,dum illi huc ad vos exeant : nemo exibit ,omnes intus conficient negotium .ubi id erit factum ,ornamenta ponent ; postidea loci qui deliquit vapulabit ,qui non deliquit bibet .
nunc quod ad vos ,spectatores ,relicuom relinquitur ,more maiorum date plausum postrema in comoedia .
quo ted hoc noctis dicam proficisci foras cum istoc ornatu cumque hac pompa ,phaedrome ?
si media nox est sive est prima vespera ,si status condictus cum hoste intercedit dies ,tamen est eundum quo imperant ingratiis .
at tandem ,tandem - tandem es odiosus mihi .
istuc quidem nec bellum est nec memorabile :
tute tibi puer es ,lautus luces cereum .
egon apicularum congestum opera non feram ,ex dulci oriundum melculo dulci meo ?
nam quo te dicam ego ire ?
si tu me roges ,dicam ut scias .
si rogitem ,quid respondeas ?
hoc aesculapi fanum est .
plus iam anno scio .
huic proxumum illud ostiumst oculissimum .
salve ,valuistin ?
ostium occlusissimum ,caruitne febris te her� vel nudiustertius et heri cenavistine ?
deridesne me ?
quid tu ergo ,insane ,rogitas valeatne ostium ?
bellissimum hercle vidi et taciturnissimum ,numquam ullum verbum muttit : cum aperitur tacet ,cum �lla noctu clanculum ad me exit ,tacet .
numquid tu quod te aut genere indignum sit tuo facis aut inceptas facinus facere ,phaedrome ?
num tu pudicae cuipiam insidias locas aut quam pudicam �sse oportet ?
nemini ,nec me ille sirit iuppiter .
ego item volo .
ita tuom conferto amare semper ,si sapis ,ne id quod ames populus si sciat ,tibi sit probro .
semper curato ne sis intestabilis .
quid ist�c est verbi ?
caute ut incedas via : quod amas amato testibus praesentibus .
quin leno hic habitat .
nemo hinc prohibet nec vetat ,quin quod palam est venale ,si argentum est ,emas .
nemo ire quemquam publica prohibet via ; dum ne per fundum saeptum facias semitam ,dum ted abstineas nupta ,vidua ,virgine ,iuvent�te et pueris liberis ,ama quid lubet .
lenonis hae sunt aedes .
male istis evenat .
qui ?
quia scelestam servitutem serviunt .
obloquere .
fiat maxume .
etiam taces ?
nempe obloqui me iusseras .
at nunc veto .
sed ita uti occepi dicere : ei ancillula est .nempe huic lenoni qui hic habitat ?
recte tenes .
minus f�rmidabo ,ne excidat .
odiosus es .
eam v�lt meretricem facere .�a me deperit ,ego autem cum illa facere nolo mutuom .
quid ita ?
amo pariter simul .
malus cl�ndestinus est amor ,damnumst merum .
est hercle ita ut tu dicis .
iamne ea fert iugum ?
tam a me pudica est quasi soror mea sit ,nisi si est osculando quippiam impudicior .
fumo comburi nil potest ,flamma potest .
qui � nuce nuculeum esse volt ,frangit nucem : qui volt cubare ,pandit saltum saviis .
at illa �st pudica neque dum cubitat cum viris .
credam ,pudor si cuiquam lenoni siet .
immo ut illam censes ?
ut quaeque illi occasiost ,subripere se ad me ;
id eo fit ,quia hic leno ,hic qui aegrotus incubat in aesculapi fano ,is me excruciat .
quid est ?
alias me poscit pro illa triginta minas ,alias talentum magnum ; neque quicquam queo aequi bonique ab eo impetrare .
iniuriu ' s ,qui quod lenoni nulli est id ab eo petas .
nunc hinc parasitum in cariam misi meum petitum argentum a meo sodali mutuom .quod si non affert ,quo me vortam nescio .si deos salutas ,dextrovorsum censeo .
nunc ara veneris haec est ante horunc fores ;
me inferre veneri vovi ieientaculum .
quid ?
tu te pones veneri ieientaculo ?
me ,te atque hosce omnis .
tum tu venerem vomere vis .
cedo ,puere ,sinum .
quid facturu ' s ?
iam scies .
anus hic solet cubitare custos ianitrix ,nomen leaenae est ,multibiba atque merobiba .
quasi tu lagoenam dicas ,ubi vinum chium solet �sse .
quid opust verbis ? vinosissima est ;
eaque extemplo ubi ego vino has conspersi fores ,de odore adesse me scit ,aperit ilico .
eine hic cum vino sinus fertur ?
nisi nevis .
nolo hercle ,nam istunc qui fert afflictum velim ;
ego nobis afferri c�nsui .
quin tu taces ?
si quid super illi fuerit ,id nobis sat est .
quisnam istic fluviust ,quem non recipiat mare ?
sequere hac ,palinure ,me ad fores ,fi mi obsequens .
ita faciam .
agite bibite ,festivae fores ;
potate ,fite mihi volentes propitiae .
voltisne olivas [ aut ] pulpamentum [ aut ] capparim ?
exsuscitate vostram huc custodem mihi .
profundis vinum : quae te res agitant ? sine .viden �t aperiuntur aedes festivissumae ?
num muttit cardo ?
est lepidus .
quin das savium ?
tace ,occultemus lumen et vocem .
licet .
fl�s veteris vini meis n�ribus obiectust ,�ius amor cupidam me huc pr�licit per tenebras .
ubi ubi �st ,prope me est .eu�x ,habeo .
salve ,�nime mi ,l�beri lepos .
ut v�teris vetus tui c�pida sum .nam �mnium ungu�ntum odor pra� tuo na�tea est ,t� mihi st�cta ,tu c�nnamum ,t� rosa ,t� crocinum et casia es ,tu t�linum ,nam ubi t� profusu ' s ,�bi ego me p�rvelim sepultam .
s�d quom adhuc n�so odos �bsecut�st meo ,da vicissim meo gutturi gaudium .
nil ago tecum :
ubi est ipsus ?
ipsum expeto tangere ,invergere in me liquores tuos ,sine ,ductim .
sed hac abiit ,hac persequar .
sitit ha�c anus .
quantill�m sitit ? modica �st ,capit quadr�ntal .pol ut pra�dicas ,vind�mia [ haec ] huic �nui non sat est s�li .canem esse h�nc quidem magis p�r fuit : sagax n�sum habet .
am�bo ,c�ia vox son�t procul ?
c�nseo hanc �ppellandam anum .
ad�bo .
redi �t respice �d me ,lea�na .
imperat�r quis est ?
v�nipollens l�pidus liber ,tib� qui scre�nti ,sicca� ,semis�mnae adf�rt poti�nem et sit�m iam sed�tum it .
qu�m longe a me abest ?
l�men hoc vide .
gr�ndior�m gradum erg� fac ad me ,�bsecro .
s�lve .
egon s�lva sim ,qua� siti s�cca sum ?
at i�m bibes .
diu fit .
�m tibi anus lepida .
s�lve ,oculissime homo .
age ,eff�nde hoc cito in barathr�m ,propere prol�e cloacam .
tace .n�lo huic male dic� .
faciam igitur m�le potius .
ven�s ,de paulo pa�lulum hoc t�bi dabo haud lub�nter .nam t�bi amantes pr�pitiantes v�num potant�s danunt omn�s ,mihi haud saepe �venunt tal�s heredit�tes .hoc v�de ut ingurgitat �mpura in se m�rum avariter ,fauc�bus plenis .perii h�rcle ,huic quid prim�m dicam nesci� .em istuc ,quod m�hi dixti .quid id �st ? periisse ut t� dicas .male tibi di faciant .
d�c isti .
ah .qu�d est ?
ecquid lubet ?
l�bet .
etiam mihi qu�que stimulo foder� lubet te .
tace ,n� - noli ,taceo .
�cce autem bibit �rcus ,pluet credo h�rcle hodie .
iamne �go huic dico ? quid d�ces ?
me peri�sse .
age dice .
anus ,a�di .
h�c volo sc�re te : p�rditus s�m miser .
at p�l ego oppid� servata .
s�d quid est ?
quia id quod amo c�reo .
phaedrome mi ,ne plora amabo .tu m� curato n� sitiam ,ego tibi qu�d amas iam huc add�cam .- tibine �go ,si fidem serv�s mecum ,vine�m pro aurea statu� statuam ,quae tu� guttur� sit monumentum .qui me �n terra aeque f�rtunatus er�t ,si illa ad me b�tet ,palin�re ?
edepol qui am�t ,si eget ,misera �dficitur ,ere ,aer�mna .
non �ta res est ,nam c�nfido paras�tum hodie advent�rum cum arg�nto ad me .
magnum �nceptas ,si id �xpectas quod n�squamst .
quid si �deam ad fores atque �ccentem ?
si l�bet ,neque veto neque i�beo ,quando �go te video imm�tatis moribus esse ,ere ,atque ing�nio .p�ssuli ,heus p�ssuli ,v�s salut� lubens ,vos amo ,vos volo ,vos peto atque obsecro ,g�rite amant� mihi m�rem ,amoen�ssumi ,fite causa mea ludii barbari ,sussilite ,obsecro ,et mittite istanc foras ,quae mihi misero amanti ebibit sanguinem .
hoc vide ut dormiunt pessuli pessumi nec mea gratia commovent se ocius .
re spicio ,nihili meam vos gratiam facere .st tace ,tace .taceo hercle equidem .sentio sonitum .
tandem edepol mihi morigeri pessuli fiunt .
pl�cide egredere et s�nitum prohibe f�rium et crepitum c�rdinum ,ne quod hic agimus erus percipiat fieri ,mea planesium .
mane ,suffundam aquolam .
viden ut anus tremula medicinam facit ?
eapse merum condidicit bibere ,foribus dat aquam quam bibant .
vbi tu es ,qui me convadatu ' s veneriis vadimoniis ?
sisto ego tibi me et mihi contra itidem tu te ut sistas suadeo .
assum ;
nam si absim ,haud recusem quin mihi male sit ,mel meum .
anime mi ,me procul amantem abesse haud consentaneumst .
palinure ,palinure .
eloquere ,quid est quod palinurum voces ?
est lepida .
nimis lepida .
sum deus .immo homo haud magni preti .
quid vidisti aut quid videbis magis dis aequiparabile ?
male valere te ,quod mi aegrest .
male mi morigeru ' s ,tace .
ipsus se excruciat qui homo quod amat videt nec potitur dum licet .
recte obiurgat .sane haud quicquamst ,magis quod cupiam iam diu .tene me ,amplectere ergo .hoc etiam est quam ob rem cupiam vivere .quia te prohibet erus ,clam [ ero ] potior .
prohibet ?
nec prohibere quit ,nec prohibebit nisi mors m�um animum aps te abalienaverit .
enim vero nequeo durare quin ego erum accusem meum : nam bonum est pauxillum amare sane ,insane non bonum est ; verum totum insanum amare ,h�c est quod meus erus facit .sibi sua habeant regna reges ,sibi divitias divites ,sibi honores ,sib� virtutes ,sibi pugnas ,sibi proelia : dum mi abstineant invidere ,sibi quisque habeant quod suom est .
quid tu ?
venerin pervigilare te vovisti ,phaedrome ?
nam hoc quidem edepol haud multo post luce lucebit .
tace .quid ,taceam ?
quin tu is dormitum ?
dormio ,ne occlamites .
tu quidem v�gilas .
at meo more dormio : hic somnust mihi .
heus tu ,mulier ,male mereri de inmerente inscitia est .
irascere ,si te edentem hic a cibo abigat .
ilicet ,pariter hos perire amando video ,uterque insaniunt .
viden ut misere moliuntur ?
nequeunt complecti satis .
etiam dispertimini ?
nullum homini est perpetuom bonum :
iam huic voluptati hoc adiunctum est odium .
quid ais ,propudium ?
ebri�la ,persollae nugae .
tun meam venerem vituperas ?
? quod quidem mihi polluctus virgis servos sermonem serat ?
at ne tu hercle cum cruciatu magno dixisti id tuo .em tibi male dictis pro istis ,dictis moderari ut queas .
tuam fidem ,venus noctuvigila .
pergin etiam ,verbero ?
noli ,amabo ,verberare lapidem ,ne perdas manum .
flagitium probrumque magnum ,phaedrome ,expergefacis : bene monstrantem pugnis caedis ,hanc amas ,nugas meras .
hocine fieri ,ut inmodestis hic te moderes moribus ?
auro contra cedo modestum amatorem : a me aurum accipe .
cedo mihi contra aurichalco cui ego sano serviam .
bene vale ,ocule mi ,nam sonitum et crepitum claustrorum audio ,aeditumum aperire fanum * quo usque ,quaeso ,ad hunc modum inter nos amore utemur semper surrepticio ?
minime ,nam parasitum misi nudiusquartus cariam petere argentum ,is hodie hic aderit .
nimium consultas diu .
ita me venus amet ,ut ego te hoc triduom numquam sinam in domo esse istac ,quin ego te liberalem liberem .
facito ut memineris .
tene etiam ,prius quam hinc abeo ,savium .
siquidem hercl� mihi regnum detur ,numquam id potius persequar .
quando ego te videbo ?
s� amas ,eme ,ne rogites ,facito ut pretio pervincas tuo .
bene vale .
iamne ego relinquor ?
pulcre ,palinure ,occidi .
ego quidem ,qui et vapulando et somno pereo .
sequere me .
they go into the house of ph � dromus .
migrare certumst iam nunc e fano foras ,quando aesculapi ita sentio sententiam ,ut qui me nihili faciat nec salvom velit .
valetudo decrescit ,adcrescit labor ;
nam iam quasi zona liene cinctus ambulo ,geminos in ventre habere videor filios .
nil metuo nisi ne medius disrumpar miser .
si recte facias ,phaedrome ,auscultes mihi atque istam exturbes ex animo aegritudinem .
paves ,parasitus quia non rediit caria :
adferre argentum credo ; nam si non ferat ,tormento non retineri potuit ferreo ,quin reciperet se huc esum ad praesepem suam .quis hic est qui loquitur ?
quoiam vocem ego audio ?
estne hic palinurus phaedromi ?
quis hic est homo cum collativo ventre atque oculis herbeis ?
de forma novi ,de colore non queo novisse .
iam iam novi : leno est cappadox .
congrediar .
salve ,palinure .
o scelerum caput ,salveto .quid agis ? vivo .nempe ut dignus es .
sed quid tibi est ?
lien enecat ,renes dolent ,pulmones distrahuntur ,cruciatur iecur ,radices cordis pereunt ,hirae omnes dolent .
tum te igitur morbus agitat hepatiarius .
facile est miserum inridere .
quin tu aliquot dies perdura ,dum intestina exputescunt tibi ,nunc dum salsura sat bonast :
si id feceris ,venire poteris intestinis vilius .lien d�erectust .ambula ,id lieni optumumst .auf�r istaec ,quaeso ,atque hoc responde quod rogo .potin c�niecturam facere ,si narrem tibi hac nocte quod ego somniavi dormiens ? vah ,solus hic homost qui sciat divinitus .quin coniectores a me consilium petunt : quod eis respondi ,ea omnes stant sententia .
palinure ,quid stas ?
quin depromuntur mihi quae opus s�nt ,parasito ut sit paratum prandium ,quom veniat ?
mane sis ,dum huic conicio somnium .
tute ipse ,si quid somniasti ,ad me refers .
fate�r .
abi ,d�prome .
age tu interea huic somnium narra ,meliorem quam ego sum suppono tibi .
nam quod scio omne ex hoc scio .
operam ut det .
dabit .
- facit hic quod pauci ,ut sit magistro �bsequens .
da mi igitur operam .
tam etsi non novi ,dabo .
hac nocte in somnis visus sum viderier procul sedere longe a me aesculapium ,neque eum ad me adire neque me magni pendere visumst .
item alios deos facturos scilicet : sane illi inter se congruont concorditer .nihil est mirandum ,melius si nil fit tibi ,namque incubare satius te fuerat iovi ,qui tibi auxilio in iure iurando fuit .
siquidem �ncubare v�lint qui periuraverint ,locus n�n praeberi potis est in capitolio .
hoc animum advorte : pacem ab aesculapio petas ,ne forte tibi �venat magnum malum ,quod in quiete tibi portentumst .bene facis .
ibo atque orabo .
- quae res male vortat tibi .
- pro di immortales ,quem conspicio ?
quis illic est ?
estne hic parasitus qui missust in cariam ?
heus phaedrome ,exi ,exi ,exi ,inquam ,ocius .
quid ist�c clamorem tollis ?
parasitum tuom video currentem ellum usque in pl�tea ultima .
hinc auscultemus quid agat .
sane censeo .
d�te viam mihi ,n�ti [ atque ] ignoti ,d�m ego hic offici�m meum facio :
fugite omnes ,abite et de via decedite ,ne quem in cursu capite aut cubito aut pectore offendam aut genu .
ita nunc subito ,propere et celere obiectumst mihi negotium ,nec homo quisquamst t�m opulentus ,qui mi obsistat in via ,nec strategus nec tyrannus quisquam ,nec agoranomus ,nec demarchus nec comarchus ,nec cum tanta gloria ,quin cadat ,quin capite sistat in via de semita .tum isti graeci palliati ,capite operto qui ambulant ,qui incedunt suffarcinati cum libris ,cum sportulis ,constant ,conferunt sermones inter se se drapetae ,obstant ,obsistunt ,incedunt cum suis sententiis ,quos semper videas bibentes esse in thermipolio ,ubi quid
ecquis est qui mihi commonstret phaedromum genium meum ?
ita res subita est ,celeriter mihi [ hoc ] h�mine convento est opus .
te ille quaerit .
quid si adeamus ? heus ,curculio ,te volo .
quis vocat ?
quis nominat me ?
qui te conventum cupit .
haud magis me cupis quam ego te cupio .
o mea opportunitas ,curculio exoptate ,salve .
salve .
salvom gaudeo te advenire .cedo tuam mi dexteram .
ubi sunt spes meae ?
eloquere ,obsecro h�rcle .
eloquere ,te �bsecro ,ubi s�nt meae ?
quid tibist ?
tenebrae oboriuntur ,genua inedia succidunt .
lassitudine hercle credo .
retine ,retine me ,obsecro .viden ut exp�lluit ? datin isti sellam ,ubi assidat ,cito et aqualem cum aqua ?
properatin ocius ?
animo male est .
vin aquam ?
si frustulenta est ,da ,obsecro hercle ,obsorbeam .
vae capiti tuo .
obsecro hercle ,facite ventum ut gaudeam .
maxume .
quid facitis ,quaeso ?
ventum .
nolo equidem mihi fieri ventulum .
quid igitur vis ?
esse ,ut ventum gaudeam .
iuppiter te dique perdant .
perii ,prospicio parum ,gramarum habeo dentes plenos ,lippiunt fauces fame ,ita cibi vacivitate venio lassis lactibus .
i�m edes aliquid .
nolo hercle aliquid : certum quam aliquid mavolo .
immo si scias ,reliquiae quae sint .
scire n�mis lubet ubi sient ,nam illis conventis sane opus est meis dentibus .
pernam ,abdomen ,sumen sueris ,glandium - ain tu omnia haec ?
in carnario fortasse dicis .
immo in lancibus ,quae tibi sunt parata ,postquam scimus venturum .
vide ne me ludas .
ita me amabit qu�m ego amo ,ut ego haud mentior .
sed quod te misi ,nihilo sum certior .
nihil attuli .
perdidisti me .
invenire possum ,si mi operam datis .
postquam tuo iussu profectus sum ,perveni in cariam ,video tuom sodalem ,argenti rogo uti faciat copiam .
scires velle gratiam tuam ,noluit frustrarier ,ut decet velle hominem amicum amico ,atque opitularier :
respondit mihi paucis verbis ,atque adeo fideliter ,quod tibi est item sibi esse ,magnam argenti �nopiam .
perdis me tuis dictis .
immo servo et servatum volo .
postquam mihi responsum est ,abeo ab illo maestus ad forum med illo frustra advenisse .
aggredior hominem ,saluto adveniens .
' salve ' inquit mihi ,prendit dexteram ,seducit ,rogat quid veniam cariam ;
dico me illo advenisse animi causa .
ibi me interrogat ,ecquem in epidauro lyconem tarpezitam noverim .
dico me novisse .
' quid ?
lenonem cappadocem ?' annuo visitasse .' sed quid eum vis ?' ' quia de illo emi virginem triginta minis ,vestem ,aurum ; et pro �s decem co�ccedunt minae .' ' d�disti tu argentum ?' inquam .
' �mmo �pud trapezitam situm est illum quem dixi lyconem ,atque ei mandavi ,qui anulo meo tabellas obsignatas attulisset ,ut daret operam ,ut mulierem a lenone cum auro et veste abduceret .
' postquam hoc mihi narravit ,abeo ab illo .
revocat me ilico ,vocat me ad cenam ;
' quid si abeamus ac d�cumbamus ?'
inquit .
' neque diem decet morari ,neque nocti nocerier .
et nos ,quibus paratum est ,assumus .
postquam cenati atque appoti ,talos poscit s�bi in manum ,provocat me in aleam ,ut ego ludam :
pono pallium ;
ille suom amiculum opposivit ,invocat planesium .
meosne amores ?
tace parumper .
iacit volturios quattuor .
talos arripio ,invoco almam meam nutricem h�rculem ,iacto basilicum ;
ego ei subduco anulum ,deduco pedes de lecto clam ,ne miles sentiat .
rogant me servi qu� eam : dico me ire quo saturi solent .
ostium ubi conspexi ,exinde me ilico protinam dedi .
laudo .
laudato quando illud quod cupis effecero .
* * * eamus nunc intro ,ut tabellas consignemus .
num moror ?
atque aliquid prius obstrudamus ,pernam ,sumen ,glandium ,haec sunt ventris stabilimenta ,pane et assa bubula ,poculum grande ,aula magna ,ut satis consilia suppetant .
tu tabellas consignato ,h�c ministrabit ,�go edam .
dicam quem ad modum conscribas .
sequere me hac intro .
sequor .
they go into the house of ph � dromus .
beatus videor : subduxi ratiunculam ,quantum aeris mihi sit quantumque alieni siet : dives sum ,si non reddo eis quibus debeo .
[ si reddo illis quibus debeo ,plus alieni est .
] verum hercle vero cum belle recogito ,si magis me instabunt ,ad praetorem sufferam .
[ habent hunc morem plerique argentarii ,ut alius alium poscant ,reddant nemini ,pugnis rem solvant ,si quis poscat clarius .
] qui homo mature quaesivit pecuniam ,nisi eam mature parsit ,mature esurit .
cupio aliquem emere puerum ,qui usurarius nunc mihi quaeratur .usus est pecunia .nil tu me saturum monueris .memini et scio .ego hoc effectum lepide tibi tradam .tace .
edepol ne ego hic med intus explevi probe ,et quidem reliqui in ventre cellae uni locum ,ubi reliquiarum reliquias reconderem .
quis hic est qui operto capite aesculapium salutat ?
attat ,quem quaerebam .
sequere me .
simulabo quasi non noverim .
heus tu ,te volo .vnocule ,salve .
quaeso ,deridesne me ?
de coclitum prosapia te esse arbitror ,nam ei sunt unoculi .
catapulta hoc ictum est mihi apud sicyonem .
nam quid id refert mea ,an aula quassa cum cinere effossus siet ?
superstitiosus hic quidem est ,v�ra praedicat ; nam illaec catapultae �d me crebro commeant .
adulescens ,ob rem publicam hoc intus mihi quod insigne habeo ,quaeso ne me incomities .
licetne �nforare ,si incomitiare non licet ?
non inforabis me quidem ,nec mihi placet tuom profecto nec forum nec comitium .
sed hunc ,quem quaero ,commonstrare si potes ,inibis a me solidam et grandem gratiam .
lyconem quaero tarpezitam .
dic mihi ,quid eum nunc quaeris ? aut cuiati ' s ? eloquar .ab therapontigono platagidoro milite .
novi edepol nomen ,nam mihi istoc nomine ,dum scribo ,explevi totas ceras quattuor .
sed quid lyconem quaeris ?
mandatumst mihi ,ut has tabellas ad eum ferrem .
quis tu homo es ?
libertus illius ,quem omnes summanum vocant .
summane ,salve .
qui summanu ' s ?
fac sciam .
quia vestimenta ,ubi obdormivi ebrius ,summano ,ob eam rem me omnes summanum vocant .
apud m� profecto nihil est summano loci .
sed ist�m quem quaeris ego sum .
quaeso ,tune is es ,lyco trapezita ?
ego sum .multam me tibi salutem iussit therapontigonus dicere ,et has tabellas dare me iussit .
mihin ?
ita .cape ,signum nosce .
nostin ?
quidni noverim ?
clupeatus elephantum ubi machaera dissicit .
quod istic scriptum est ,id te orare iusserat profecto ut faceres ,suam si velles gratiam .
concede ,inspiciam quid sit scriptum .
maxime ,tuo arbitratu ,dum auferam abs te id quod peto .
' miles lyconi �n epidauro hospiti suo th�rapontigonus platagidorus plurimam salutem dicit .' meus hic est ,hamum vorat .' tecum oro et quaeso ,qui has tabellas adferet tibi ,ut ei detur quam istic emi virginem ,quod te praesente isti egi teque interprete ,et aurum et vestem .
iam scis ut convenerit :
argentum des lenoni ,is huic det virginem .
' ubi ipsus ?
cur non venit ?
ego dicam tibi : quia nudiusquartus venimus in cariam ex india ; ibi nunc statuam volt dare auream solidam faciundam ex auro philippo ,quae siet septempedalis ,factis monumentum suis .
quam ob rem istuc ?
dicam .quia enim persas ,paphlagones ,sinopes ,arabes ,cares ,cretanos ,syros ,rhodiam atque lyciam ,perediam et perbibesiam ,centauromachiam et classiam vnomammiam ,? libyamque oram omnem conterebromniam ,dimidiam partem nationum usque omnium subegit solus intra viginti dies .
vah .quid mirare ?
quia enim in cavea si forent conclusi ,�tidem ut pulli gallinacei ,ita non potuere uno anno circumirier .
credo hercle te esse ab illo ,ita nugas blatis .
immo etiam porro ,si vis ,dicam .
nil moror .
sequere hac ,te absolvam qua advenisti gratia .
atque eccum video .
leno ,salve .
di te ament .
quid hoc quod ad te venio ?
dicas quid velis .
argentum accipias ,cum illo mittas virginem .
quid quod iuratus sum ?
quid id refert tua ,dum argentum accipias ?
qui monet quasi adiuvat .
sequimini .
leno ,cave in t� sit mora mihi .-
edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust phaedromus .halapantam an sycophantam m�gis esse dicam nescio .ornamenta quae locavi metuo ut possim recipere ; quamquam cum istoc mihi negoti nihil est :
ipsi phaedromo credidi ;
although i have nothing whatever to do with him ( i trusted ph � dromus himself ) , still i ' ll keep an eye upon him .
sed dum hic egreditur foras ,commonstrabo ,quo in quemque hominem facile inveniatis loco ,ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit ,vel vitiosum vel sine vitio ,vel probum vel improbum .
qui periurum convenire volt hominem ito in comitium ;
qui mendacem et gloriosum ,�pud cloacinae sacrum ,ditis damnosos maritos sub basilica quaerito .ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent ,symbolarum collatores apud forum piscarium .
in foro infimo boni homines atque dites ambulant ,in medio propter canalem ,ibi ostentatores meri ;
confidentes garrulique et malevoli supera lacum ,qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam et qui ipsi sat habent quod in se possit vere dicier .
sub veteribus ,ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore .
pone aedem castoris ,ibi sunt subito quibus credas male .
in tusco vico ,ibi sunt homines qui ipsi sese venditant ,[ in velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem ] vel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant .
[ ditis damnosos maritos apud leucadiam oppiam .
] sed interim fores crepuere :
linguae moderandum est mihi .
n�n queo quod p�ne me est serv�re .
et aurum et vestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet .
nemo it infitias .
at tamen meliusculum est monere .
memento promisisse te ,si quisquam hanc liberali causa manu assereret ,mihi omne argentum redditum iri ,minas triginta .
et nunc idem dico .
et quidem meminisse ego haec volam te .
memini ,et mancupio tibi dabo .
egon ab lenone quicquam mancupio accipiam ,quibus sui nihil est nisi una lingua ,qui abiurant si quid creditum est ?
alienos mancupatis ,alienos manu emittitis alienisque imperatis ,nec vobis auctor ullus est nec vosmet estis ulli .item genus est lenonium inter homines meo quidem animo ut muscae ,culices ,cimices pedesque pulicesque : odio et malo et molestiae ,bono usui estis nulli ,nec vobiscum quisquam in foro frugi consistere audet ; qui constitit ,culpant eum ,conspicitur vituperatur ,eum rem fidemque perdere ,tam etsi nil fecit ,aiunt .
edepol lenones meo animo novisti ,lusce ,lepide .
eodem h�rcle vos pono et paro :
hi saltem in occultis locis prostant ,vos in foro ipso ;
rogitationis plurimas propter vos populus scivit ,quas vos rogatas rumpitis :
aliquam reperitis rimam ; quasi aquam ferventem frigidam esse ,ita vos putatis leges .
tacuisse mavellem .
hau male meditate maledicax es .
indignis si male dicitur ,male dictum id esse dico ,verum si dignis dicitur ,bene dictumst meo quidem animo .
ego mancupem te nil moror nec lenonem alium quemquam .
lyco ,numquid vis ?
bene vale .vale .heus tu ,tibi ego dico .
eloquere ,quid vis ?
quaeso ,ut hanc cures ,ut bene sit isti .bene ego istam eduxi meae domi et pudice .
si huius miseret ,ecquid das qui bene sit ?
mal�m .
opust h�c qui te procures .
quid stulta ploras ?
ne time ,bene hercle vendidi �go te ; fac sis bonae frugi sies ,sequere istum bella belle .
summane ,numquid nunciam me vis ?
vale atque salve ,nam et operam et pecuniam benigne praebuisti .
salutem multam dicito patrono .
nuntiabo .
- numquid vis ,leno ?
istas minas decem ,qui me procurem ,dum melius sit mihi ,des .
dabuntur ,cras peti iubeto .
- quando bene gessi rem ,volo hic in fano supplicare .
nam illam minis olim decem puellam parvolam emi ,sed eum qui mi illam vendidit numquam postilla vidi ;
periisse credo .
qu�d id mea refert ?
ego argentum habeo .
quoi h�mini di sunt propitii ,lucrum ei profecto obiciunt .
nunc rei divinae operam dabo .
certumst bene me curare .-
n�n ego nunc med�ocri incedo ir�tus irac�ndia ,sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis .
nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas ,quas ego apud te deposivi ,vitam propera ponere .
non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio ,sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo .
ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas .
nec tu me quidem umquam subiges ,redditum ut reddam tibi ,nec daturus s�m .
idem ego istuc quom credebam credidi ,te nihil esse redditurum .
quor nunc a me igitur petis ?
scire volo quoi reddidisti .
lusco liberto tuo ,is summanum se vocari dixit ,�i reddidi .
[ qui has tabellas obsignatas attulit .quas tu mihi tabellas ?]
quos tu mihi luscos libertos ,quos summanos somnias ?
nec mihi quid�m libertus ullust .
f�cis sapientius quam pars ? lenonum ,libertos qu� habent et eos deserunt .
quid feci ? quod mandasti feci ,t�i honoris gratia ,tuom qui signum ad me attulisset ,nuntium ne spernerem .
stultior stulto fuisti ,qui tabellis crederes .
quis res publica et privata geritur ,nonne eis crederem ?
ego abeo ,tibi res solutast recte .
bellator ,vale .
quid valeam ?
aut tu aegrota aetatem ,si lubet ,per me quidem .
- quid ego nunc faciam ?
quid refert me fecisse regibus ut mi oboedirent ,si hic me hodie umbraticus deriserit ?
quoi homini di sunt propitii ,ei non esse iratos puto .
postquam rem divinam feci ,venit in mentem mihi ,ne trapezita exulatum abierit ,argentum ut petam ,ut ego potius comedim quam ille .
iusseram salvere te .
therapontigone platagidore ,salve ; salvos quom advenis in epidaurum ,hic hodie apud me - numquam delinges salem .bene vocas ,verum locata res est - ut male sit tibi .
sed quid agit meum mercimonium �pud te ?
nil apud m� quidem ,ne facias testis ,neque equidem debeo quicquam .
quid est ?
quod fui iuratus feci .
reddin an non virginem ,prius quam te huic meae machaerae �bicio ,mastigia ?
ne me territes .
illa abductast ,tu auferere hinc a me ,si perges mihi male loqui ,profecto ,cu� ego nisi malum nil debeo .
mihin malum minitare ?
atque edepol non minitabor ,sed dabo ,mihi si perges m�lestus esse .
leno minitatur mihi ,meaeque pugnae proeliares plurimae optritae iacent ?
nisi mi virgo redditur ,iam ego te faciam ut hic formicae frustillatim differant .
at ita me volsellae ,pecten ,speculum ,calamistrum meum bene me amassint meaque axitia linteumque extersui ,ut ego tua magnifica verba n�que istas tuas magnas minas non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lavat .
ego illam reddidi qui argentum a te attulit .
quis is est homo ?
tuom libertum �sse aiebat sese summanum .
meum ?
attat ,curculio hercle verba mihi dedit ,cum cogito .is mihi anulum subripuit .
perdidistin tu anulum ?
miles pulchre centuriatus est expuncto in manipulo .
vbi nunc curculionem inveniam ?
in tritico facillume ,vel quingentos curculiones pro uno faxo reperias .
ego abeo ,vale atque salve .
- male vale ,male sit tibi .
quid ego faciam ?
maneam an abeam ?
sicin mi esse os oblitum ?
cupio dare mercedem qui illunc ubi sit commonstret mihi .
antiquom poe + tam audivi scripsisse in tragoedia ,mulieres duas peiores esse quam unam .res itast .verum mulierem peiorem quam haec amica est phaedromi non vidi aut audivi ,neque pol dici nec fingi potest peior quam haec est : quae ubi me habere hunc conspicatast anulum ,rogat unde habeam .' quid id tu quaeris ?'
' quia mi quaesitost opus .
' nego me dicere .
ut eum eriperet ,manum arripuit mordicus .
vix foras me abripui atque effugi .
apage istanc can�culam .
phaedrome ,propera .
quid properem ?
parasitum ne amiseris .magna res est .
nulla est mihi ,nam quam habui absumpsi celeriter .
quid negotist ?
rogita unde istunc habeat anulum .pater istum meus gestitavit * at mea matertera .
mater ei utendum dederat .
pater ? uois rusum tibi .
nugas garris .
soleo ,nam propter eas vivo facilius .
quid nunc ?
obsecro ,parentes ne meos mihi prohibeas .
quid ego ?
sub gemmane abstrusos habeo tuam matrem et patrem ?
libera ego sum nata .
et alii multi qui nunc serviunt .
enim vero irascor .
dixi equidem tibi ,unde ad me hic pervenerit .
quotiens dicendum est ?
elusi militem ,inquam ,in alea .
salvos sum ,eccum quem quaerebam .
quid agis ,bone vir ?
audio .si vis tribus bolis ,vel in chlamydem .quin tu is in malam crucem cum bolis ,cum bulbis ?
redde mihi iam argentum aut virginem .
quod argentum ,quas tu mihi tricas narras ?
quam tu virginem me reposcis ?
quam ab lenone �bduxti hodie ,scelus viri .
nullam abduxi .
certe eccistam video .
virgo haec libera est .
mean ancilla libera ut sit ,quam ego numquam emisi manu ?
quis tibi hanc dedit mancipio ? aut unde emisti ?
fac sciam .
ego quidem pro istac rem solvi �b trapezita meo .quam ego pecuniam quadruplicem �bs te et lenone auferam .qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines ,ambula in ius .
non eo .
non licet .
iuppiter te ,miles ,perdat ,intestatus vivito ;
at ego ,quem licet ,te .
accede huc .
servom antestari ?
vide .em ut scias me liberum esse .
ergo ambula in ius .
em tibi .
o cives ,cives .
quid clamas ?
quid tibi istum tactio est ?
quia mihi lubitum est .
accede huc tu ,ego illum tibi dedam ,tace .
phaedrome ,obsecro serva me .
tamquam me et genium meum .
miles ,quaeso te ut mihi dicas unde illum habeas anulum ,quem parasitus hic te elusit .
per tua genua te obsecro ,ut nos facias certiores .
quid istuc ad vos attinet ?
quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit .
vt fastidit gloriosus .
mitte istum ,ego dicam omnia .
nihil est quod ille dicit .
fac me certiorem ,�bsecro .
ego d�cam ,surge .
hanc rem �gite atque animum adv�rtite .
pater meus habuit periplanes ? planesium is prius quam moritur mihi dedit tamquam suo ,ut aequom fuerat ,filio .
pro iuppiter .
et ist� me heredem fecit .
o pietas mea ,serva me ,quando ego te servavi sedulo .
frater mi ,salve .
qui credam ego istuc ?
cedo ,si vera memoras ,quae fuit mater tua ?
cleobula .
nutrix quae fuit ?
archestrata .
ea me spectatum tulerat per dionysia .postquam illo ventum est ,iam ,ut me collocaverat ,exoritur ventus turbo ,spectacla ibi ruont ,ego pertimesco : [ tum ] ibi m� nescio quis arripit timidam atque pavidam ,nec vivam nec mortuam .nec quo me pacto abstulerit possum dicere .memini istanc turbam fieri .
sed tu dic mihi ,ubi is est hom� qui te surripuit ?
nescio .verum hunc servavi semper mecum una anulum ; cum hoc olim perii .
cedo ,ut inspiciam .
sanan es ,quae isti committas ?
sine modo .pro iuppiter ,hic est quem eg� tibi misi natali die .
tam facile novi quam me .
salve ,mea soror .
frater mi ,salve .
deos volo bene vortere istam rem vobis .
et ego nobis omnibus :
tu ut hodie adveniens cenam des sororiam ,hic nuptialem cras dabit .
promittimus .tace t� .
non taceo ,quando res vortit bene .
tu istanc desponde huic ,miles .ego dotem dabo .
quid dotis ?
egone ?
ut semper ,dum vivat ,me alat .
verum hercle dico .
sed leno hic debet nobis triginta minas .
quam ob rem istuc ?
quia ille �ta repromisit mihi : si quisquam hanc liberali asseruisset manu ,sine controversia omne argentum reddere .
nunc eamus ad lenonem .
laudo .
hoc prius volo ,meam rem �gere .
quid id est ?
vt mihi hanc despondeas .
quid cessas ,miles ,hanc huic uxorem dare ?
si haec volt .
mi frater ,cupio .
fiat .bene facis .
spondesne ,miles ,mi hanc uxorem ?
spondeo .
et ego hoc idem una spondeo .
lepide facis .
sed ecc�m lenonem ,incedit ,thensaurum meum .
argentariis male credi qui aiunt ,nugas praedicant : nam et bene et male credi dico ; id adeo ego hodie expertus sum .
non male creditur qui numquam reddunt ,sed prorsum perit .
vel ille ,d�cem minas dum solvit ,omnis mensas transiit .
ille in ius me vocat ;
pessume metui ,ne mihi hodie �pud praetorem solveret .verum amici compulerunt : reddit argentum domo .
nunc domum properare certumst .
heus tu ,leno ,te volo .
et ego te volo .
at ego vos nolo ambos .
sta sis ilico ,atque argentum propere propera vomere .
quid mecum est tibi ?
aut tibi ?
qu�a ego ex te h�die faciam pilum catapultarium atque ita te nervo torquebo ,�tidem ut catapultae solent .
delicatum te hodie faciam ,cum catello ut accubes ,ferreo ego dico .
at ego vos ambo in robusto carcere ut pereatis .
collum obstringe ,abduce istum in malam crucem .
quidquid est ,ipse ibit potius .
pro deum atque hominum fidem ,hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi ?
obsecro ,planesium ,et te ,phaedrome ,auxilium ut feras .
frater ,obsecro te ,noli hunc condemnatum perdere .bene et pudice me domi habuit .haud voluntate id sua : aesculapio huic habeto ,quom pudica es ,gratiam ; nam si valuisset ,iam pridem quoquo posset mitteret .
animum advortite ,ego si possum hoc inter vos componere .
mitte istunc .
accede huc ,leno .
dicam meam sententiam ,siquidem voltis quod decrero facere .
tibi permittimus :
dum quidem hercle ita iudices ,ne quisquam a me argentum auferat .
qu�dne promisti ?
qui promisi ?
lingua .
eadem nunc nego .dicendi ,non rem perdendi gratia haec nata est mihi .
nihil agit ,collum obstringe homini .
iam iam faciam ut iusseris .
quando vir bonus es ,responde quod rogo .
roga qu�d lubet .
promistin ,si liberali quisquam hanc assereret manu ,te omne argentum redditurum ?
non commemini dicere .
quid ? negas ?
nego hercle vero .
quo praesente ?
quo in loco ?
me ipso praesente et lycone tarpezita .
non taces ?
non taceo .
non ego te flocci facio ; ne me territes .
me ipso praesente et lycone factum est .
satis credo tibi .
nunc adeo ,ut tu scire possis ,leno ,meam sententiam : libera haec est ,hic huius frater est ,haec autem illius soror ,? haec mihi nubet : tu huic argentum redde .
hoc iudicium meum est .
et tibi oberit et te ,miles ,di deaeque perduint .
tu me sequere .
quo sequar te ?
ad trapezitam meum ad praetorem .nam inde rem solvo omnibus quibus debeo .
ego te in nervom ,haud ad praetorem hinc rapiam ,ni argentum refers .
ego te vehementer perire cupio ,ne tu [ me ] nescias .
itane vero ?
ita hercle vero .
novi ego hos pugnos meos .
quid tum ?
quid tum ,rogitas ?
hisce ego ,si tu me irritaveris ,placidum te hodie reddam .
age ergo ,recipe �ctutum .
licet .
tu ,miles ,apud me cenabis .hodie fient nuptiae .
quae res bene vortat mi et vobis .
spectatores ,plaudite .
he�s ,adulescens .
qu�s properantem m� reprehendit p�llio ?
familiaris .
fateor ,nam odio es nimium familiariter .
r�spice vero ,th�sprio .oh ,epidicumne ego conspicor ?
satis recte oculis uteris .
salve .
di dent quae velis .
ven�re salvom gaudeo .
quid ceterum ?
quod eo adsolet : cena tibi dabitur .
spondeo .
quid ?
me accepturum ,si dabis .
quid t� agis ?
ut vales ?
exemplum adesse intellego .
euge ,c�rpulentior videre atque habitior .
huic gratia .
qu�m quidem te iam diu perdidisse oportuit .
m�nus iam furtificus sum quam antehac .
quid ita ?
rapio propalam .
di immortales te infelicent ,ut tu es gradibus grandibus .
vix adipiscendi potestas modo fuit .
scurra es .
scio te esse equidem hominem militarem .
audacter quam vis dicito .
quid ais ?
perpetuen valuisti ?
varie .
qui varie valent ,capre�ginum hominum n�n placet mihi n�que pantherin�m genus .
quid t�bi vis dicam nisi quod est ?
ut illa� res ? responde .
probe .
valet p�gilice atque athletice .
volupt�bilem mihi nuntium tuo adv�ntu adportas ,thesprio .
sed ub�st is ?
advenit simul .
vbi is ergo est ?
nisi si in vidulo aut si in mellina attulisti .
di te perdant .
te volo - perc�ntari :
operam da ,�pera reddet�r tibi .
ius d�cis .
me decet .
iam tu autem nobis praeturam geris ?
quem d�ces digniorem esse hominem h�die athenis alterum ?
at �num a praetura tua ,ep�dice ,abest .
quidnam ?
scies : lictores duo ,duo ulmei fasces virgarum .
vae tibi .
sed qu�d ais ?
quid rogas ?
vbi �rma sunt strat�ppocli ?
p�l illa ad hostis transfugerunt .
armane ?
atque equidem cito .
s�rione dicis tu ?
s�rio ,inquam : hostes habent .
�depol facinus improbum .
at iam ante alii fecerunt idem .
erit illi illa res honori .
qui ?
quia ante aliis fuit .
mulciber ,credo ,arma fecit qua� habuit stratippocles : travolaverunt ad hostis .tum ille prognatus theti sine perdat : alia apportabunt �i nerei filiae .
id m�do videndum est ,ut materies suppetat scutariis ,si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit .
supersede istis rebus iam .
tu ipse ,ubi lubet ,finem face .
desiste percontarier .
loquere ipse : ubist stratippocles ?
est causa qua causa simul mecum ire veritust .
quidnam id est ?
patrem videre se nevolt etiam nunc .
quapropter ?
quia forma lepida et liberali captivam adulescentulam d� praeda mercatust .
quid ego ex te audio ?
hoc quod fabulor .
c�r eam emit ?
animi causa .
qu�t illic homo animos habet ?
nam c�rto ,prius quam hinc �d legionem abi�t domo ,ips�s mandavit mi ,�b lenone ut f�dicina ,quam am�bat ,emeret�r sibi .
id ei �mpetratum r�ddidi .
vtc�mque in alto ventust ,epidice ,exim velum vortitur .
va� misero mih� ,male perdidit me .
qu�d istuc ?
quidnam est ?
quid istanc quam emit ,quanti eam emit ?
vili .haud istuc te rogo .
quid �gitur ?
quot minis ?
tot :
quadraginta minis .
�d adeo argentum ab danista apud th�bas sumpsit faenore ,in dies minasque argenti singulas nummis .
papae .
�t is danista advenit una c�m eo ,qui argentum petit .
di immortales ,ut ego interii basilice .
quid iam ?
aut quid est ,ep�dice ?
perdidit me .
qu�s ?
ille qui arma p�rdidit .
nam qu�d ita ?
quia cottidie ipse ad me ab legione epistulas mittebat - sed taceam optumum est ,plus scire satiust quam loqui servom hominem .
ea sapientia est .
n�scio edepol quid tu timidus es ,trepidas ,epidice ,ita voltum tuom ? vide�r videre commeruisse hic me absente in te aliquid mali .potin �t molestus ne sies ? abeo .asta ,abire hinc non sinam .
qu�d nunc me retin�s ?
amatne �stam quam emit de praeda ?
rogas ?
deperit .
detegetur corium de tergo meo .
? plusque amat quam te umquam amavit .
iuppiter te perduit .
m�tte nunciam ,nam �lle me vetuit domum venire ,ad chaeribulum iussit huc in proxumum ;
quid ita ?
dicam : qu�a patrem prius convenire se non volt neque conspicari ,qu�m id argentum ,quod debetur pro illa ,denumeraverit .
e� edepol res turbulentas .
mitte me ut eam nunciam .
ha�cine ubi scibit senex ,p�ppis pereunda est probe .
qu�d istuc ad me attinet ,qu� tu intereas modo ?
qu�a perire solus nolo ,te cupio perire mecum ,benevolens cum benevolente .
abi �n malam rem maxumam a me cum �stac condicione .i sane ,siquidem festinas magis .
numquam hominem quemquam conveni ,unde abierim lubentius .
- illic hinc abiit .solus nunc es .
quo in loco haec res sit vides ,epidice :
nisi quid tibi in tete auxili est ,absumptus es .tantae in te impendent ruinae :
nisi suffulcis firmiter ,non potes subsistere ,itaque in te inruont montes mali .
n�que ego nunc qu� modo me �xpeditum ex impedito faciam ,consilium placet .
�s suo f�lio f�dicinam emit ,quam ipse amat ,quam �biens mandavit mihi .
s� sibi nunc �lteram �b legione adduxit animi causa ,corium perdidi .
nam �bi senex s�nserit s�bi data esse verba ,virgis dorsum despoliet meum .
�t enim tu praecave .
�t enim - bat enim ,nihil est istuc .
plane hoc corruptumst caput .
n�quam homo es ,epidice .
qu� lubidost male loqui ?
qu�a tu tete deseris .
qu�d faciam ?
m�n rogas ?
tu quidem antehac aliis solebas dare consilia mutua .
aliquid aliqua reperiundumst .
sed ego cesso ire obviam adulescenti ,ut quid negoti sit sciam .
atque ipse illic est .
tristis est .
cum chaeribulo incedit aequali suo .
huc concedam ,orationem unde horum placide persequar .
rem tibi sum elocutus omnem ,chaeribule ,atque admodum meorum maerorum atque amorum summam edictavi tibi .
praeter aetatem et virtutem stultus es ,stratippocles .
idne pudet te ,quia captivam genere prognatam bono de praeda es mercatus ?
quis erit ,vitio qui id vortat tibi ?
qui invident omnes inimicos mi illoc facto repperi ; at pudicitiae eius numquam nec vim nec vitium attuli .iam istoc probior [ es ] meo quidem animo ,c�m in amore temperes .nihil agit qui diffidentem verbis solatur suis ; is est amicus ,qui in re dubia re iuvat ,ubi rest opus .
quid tibi me vis facere ?
argenti dare quadraginta minas ,quod danistae detur ,unde ego illud sumpsi faenore .
si hercle haberem * nam quid te igitur retulit beneficum esse oratione ,si ad rem auxilium emortuom est ?
quin edepol egomet clamore differor ,difflagitor .
malim istius modi mihi amicos furno mersos quam foro .
sed operam epidici nunc me emere pretio pretioso velim .quem quidem �go hominem irrigatum plagis pistori dabo ,nisi hodie prius comparassit mihi quadraginta minas ,quam argenti fuero elocutus ei postremam syllabam .
salva res est :
bene promittit ,spero servabit fidem .
sine meo sumptu paratae iam sunt scapulis symbolae .
aggrediar hominem .
advenientem p�regre erum [ suom ] stratippoclem impertit salute servos epidicus .
vbi is est ?
adest .
salvom huc advenisse - tam tibi istuc credo quam mihi .
benene usque valuisti ?
a morbo valui ,ab animo aeger fui .
quod ad me attinuit ,ego curavi : quod mandavisti mihi impetratum est ,empta ancilla ,quod tute ad me litteras missiculabas .
perdidisti omnem operam .
nam qui perdidi ?
quia meo neque cara est cordi neque placet .
quid retulit mihi tanto opere te mandare et mittere ad me epistulas ?
illam amabam ol�m ,nunc iam alia cura impendet pectori .
hercle miserum est ingratum esse h�mini id quod facias bene .ego quod bene feci male feci ,quia amor mutavit locum .
desipiebam mentis ,cum illa scripta mittebam tibi .
men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam ,ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum ?
verba facimus .
huic homini �pust quadraginta minis celeriter calidis ,danistae quas resolvat ,et cito .
dic modo unde auferre me vis .
a quo tr�pezita peto ?
vnde libet .
nam ni ante solem occasum elo * meam domum ne inbitas :
tu te in pistrinum * facile tu istuc sine periclo et cura ,corde libero fabulare ;
novi ego nostros : mihi dolet cum ego vapulo .
quid tu nunc ?
patierin ut ego me interimam ?
ne feceris .
ego istuc accedam periclum potius atque audaciam .
nunc places ,nunc ego te laudo .
patiar ego istuc quod lubet .
quid illa fiet fidicina igitur ?
aliqua res reperibitur ,aliqua ope exs�lvar ,extricabor aliqua .
novi ego te .
est euboicus miles locuples ,multo auro potens ,qui �bi tibi istam emptam esse scibit atque hanc adductam alteram ,continuo te orabit ultro ut illam tramittas sibi .
sed ubi illa est quam tu adduxisti tecum ?
iam faxo hic erit .
quid hic nunc agimus ?
eamus intro huc ad te ,ut hunc hodie diem luculentum habeamus .
- ite intro ,ego de re argentaria iam senatum convocabo in corde consiliarium ,quoi potissimum indicatur bellum unde argentum auferam .
epidice ,vide quid agas ,ita res subito haec obiectast tibi ;
non enim n�nc tibi dormitandi neque cunctandi copia est :
adeundumst .
senem oppugnare certumst consilium mihi .
i �bi intro atque �dulescenti dic iam nostro erili filio ,ne hinc foras �mbulet neve usquam �bviam veniat seni .
-
pl�rique homines ,qu�s cum nil ref�rt pudet ,�bi pudendum est �bi eos deserit pudor ,quom �sus est ut pudeat .
�s adeo tu �s .
quid est qu�d pudend�m siet ,g�nere nat�m bono pa�perem domum d�cere te uxorem ?
praes�rtim eam ,qua ex tibi c�mmemores hanc qua� domist f�liam prognatam .
r�vereor filium .
at p�l ego te cr�didi �xorem ,quam tu �xtulist� ,pudore �xsequi ,c�ius quoti�ns sepulcr�m vides ,s�cruficas �lico orco h�stiis ,n�que adeo ini�ria ,qui� licitumst eam t�bi vivendo vincere .
oh ,h�rcules �go fui ,dum �lla mec�m fuit ;
neque s�xta aerumna ac�rbior hercul� ,quam illa mihi obi�ctast .
pulcra �depol dos pecuniast .
quae quidem pol non maritast .
st ,tac�te ,habete anim�m bonum .liquido �xeo foras ausp�cio ,av� sinistra ;
ac�tum cultrum habe� ,senis qui ex�nterem mars�ppium .
sed eccum �psum ante aedis conspicor apoecide ? qualis volo vetulos duo .
iam ego m� convortam in hir�dinem atque eorum �xsugebo s�nguinem ,sen�ti qui colum�n cluent .
* * * {( 7 ap .)} c�ntinuo ut maritus fiat .
laudo consilium tuom .
nam �go illum audivi in amorem haerere apud n�scio quam fidicinam ,�d ego excrucior .
di hercle omnis me �diuvant augent amant : ipsi h� quidem mihi dant viam ,quo pacto ab se argentum auferam .
age n�nciam orna te ,epidice ,et palliolum in collum conice itaque �dsimulato quasi per urbem totam hominem quaesiveris .
�ge ,si quid agis .
di immortales ,utinam conveniam domi periphanem ,per omnem urb�m quem sum defessus quaerere :
per medicinas ,per tonstrinas ,in gymnasio atque in foro ,per myropolia et lanienas circumque argentarias .
rogitando sum raucus factus ,paene in cursu concidi .
epidice .
epidicum quis est qui revocat ?
ego sum ,periphanes .
et ego apoecides sum .
et ego quidem sum epidicus .
sed ,ere ,optuma vos video opportunitate ambo advenire .
quid rei est ?
mane dum ,sine respirem quaeso .
immo adquiesce .
animo malest .recipe anhelitum .
clementer ,requiesce .
animum advortite .
a legione omnes remissi sunt domum thebis .
quis hoc dicit factum ?
ego ita factum esse dico .
scin tu istuc ?
scio .qui tu scis ?
quia ego ire vidi milites plenis viis ;
arma referunt et iumenta ducunt .
nimis factum bene .
tum captivorum quid ducunt secum !
pueros ,virgines ,binos ,ternos ,alius quinque ;
hercle rem gestam bene .
tum meretricum numerus tantus ,quantum in urbe omni fuit ,obviam ornatae occurrebant suis quaeque amatoribus ,eos captabant .id adeo qui maxime animum advorterim ? pleraeque eae sub vestimentis secum habebant retia .
quom ad portam venio ,�tque ego illam �lli video praestolarier et cum ea tibicinae ibant quattuor .
quicum ,epidice ?
cum illa quam tuos gnatus annos multos deamat ,deperit ,ubi fidemque remque seque teque properat perdere ;
ea praestolabatur illum apud p�rtam .
viden veneficam ?
sed vestita ,aurata ,ornata ut lepide ,ut concinne ,ut nove .
quid erat induta ?
an regillam induculam an mendiculam ?
inpluviatam ,ut istaec faciunt vestimentis nomina .
vtin inpluvium induta fuerit ?
quid istuc tam mirabile est ?
quasi non fundis exornatae multae incedant per vias .
at tributus quom imperatus est ,negant pendi potis : illis quibus tributus maior penditur ,pendi potest .quid istae ,quae vesti quotannis nomina inveniunt nova ? tunicam rallam ,tunicam spissam ,linteolum caesicium ,indusiatam ,patagiatam ,caltulam aut crocotulam ,subparum aut subnimium ,ricam ,basilicum aut exoticum ,cumatile aut plumatile ,carinum aut cerinum - gerrae maxumae .
cani quoque etiam ademptumst nomen .
qui ?
vocant laconicum .
haec vocabula auctiones subigunt ut faciant viros .
quin tu ut occepisti loquere ?
occepere aliae mulieres duae post me sic fabulari inter sese - �go abscessi sciens paulum ab illis ,dissimulabam earum operam sermoni dare ; nec satis exaudibam ,nec sermonis fallebar tamen ,quae loquerentur .
id lubidost scire .
ibi illarum altera dixit illi quicum ipsa ibat -[ quid ?
tace ergo ,ut audias ) postquam illam sunt conspicatae ,quam tuos gnatus deperit : ' quam facile et quam fortunate �venit illi ,obsecro ,mulieri ,quam liberare volt amator .' ' quisnam is est ?'
inquit altera illi .
ibi illa nominat stratippoclem periphanai filium .
perii hercle .quid ego ex te audio ?
hoc quod actum est .
egomet postquam id illas audivi loqui ,coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere ,quasi retruderet hominum me vis invitum .
intellego .
ibi illa interrogavit illam : ' qui scis ? quis id dixit tibi ?'
' quin hodie adlatae tabellae sunt ad eam a stratippocle ,eum argentum sumpsisse apud th�bas ab danista faenore ,id paratum et sese ob eam rem id ferre .
' certo ego occidi .
haec sic aibat : sic audivisse ex eapse atque epistula .
quid ego nunc faciam ?
consilium a te expetesso ,apoecides .reperiamus aliquid calidi conducibilis consili .
nam ille quidem aut iam hic aderit ,credo hercle ,aut iam adest .
si aequom siet me plus sapere quam vos ,dederim vobis consilium catum ,quod laudetis ,ut ego opino ,uterque ,ergo ubi id est ,epidice ?
atque ad eam rem conducibile .
vos priores esse oportet ,nos posterius dicere ,qui plus sapitis .
eia vero ,age d�c .
at deridebitis .
non edepol faciemus .
immo ,si placebit ,utitor ,consilium si non placebit ,reperitote rectius .
mihi istic nec seritur nec metitur ,nisi ea quae tu vis volo .
gratiam habeo ;
fac participes nos tuae sapientiae .
continuo arbitretur uxor tuo gnato atque ut fidicinam illam quam is volt liberare ,quae illum corrumpit tibi ,ulciscare atque ita curetur ,usque ad mortem ut serviat .
fieri oportet .
em ,nunc occasiost faciundi ,prius quam in urbem advenerit ,sicut cras hic aderit ,hodie non venit .
qui scis ?
scio .quia mihi alius dixit qui illinc venit ,mane hic adfore .
quin tu eloquere ,quid faciemus ?
sic faciundum censeo quasi tu cupias liberare fidicinam animi gratia quasique ames vehementer tu illam .
quam ad rem istuc refert ?
rogas ?
ut enim praestines argento ,prius quam veniat filius ,atque ut eam te in libertatem dicas emere ,intellego .
vbi erit empta ,ut aliquo ex urbe amoveas ; nisi quid est tua secus sententia .
immo docte .
quid tua autem ,apoecides ?
quid ego iam nisi te commentum nimis astute intellego ?
iam simul igitur amota ei erit omnis consultatio nuptiarum ,ne gravetur quod velis .
vive sapis ,et placet .
tum tu igitur calide quidquid acturu ' s age .
rem hercle loquere .
et repperi ,haec te qui abscedat suspicio .
sine me scire .
scibis ,audi .
sapit hic pleno pectore .
opus est homine qui illo argentum deferat pro fidicina ;
quid iam ?
ne te censeat fili causa facere ,docte .
quo illum ab illa prohibeas : ne qua ob eam suspicionem difficultas evenat .
qu�m hominem inveniemus ad eam rem utilem ?
hic erit optimus ,hic poterit cavere recte ,iura qui et leges tenet .
epidico habeas gratiam .
sed ego istuc faciam sedulo :
ego illum conveniam atque adducam hunc ad eum quoiast fidicina ,atque argentum ego cum hoc feram .
quanti �mi potest minimo ?
illane ?
ad quadraginta fortasse eam posse emi minimo minis .verum si plus dederis ,referam ,nihil in ea re captiost .
atque id non decem occupatum tibi erit argentum dies .
quidum ?
quia enim mulierem alius illam adulescens deperit ,auro opulentus ,magnus miles rhodius ,raptor hostium ,gloriosus :
face modo ,est lucrum hic tibi amplum .
deos quidem oro .
impetras .
quin tu is intro atque huic argentum promis ?
ego visam ad forum .
epidice ,eo veni .
ne abitas prius quam ego ad te venero .
vsque opperiar .
- sequere tu intro .
- i ,numera ,nil ego te moror .
nullum esse opinor ego agrum in agro attico aeque feracem qu�m hic est noster periphanes :
quin ex occluso atque obsignato armario decutio argenti tantum quantum mihi lubet .
quod pol ego metuo si senex resciverit ,ne ulmos parasitos faciat ,quae usque attondeant .
sed me una turbat res ratioque ,apoecidi quam ostendam fidicinam aliquam conducticiam .
atque id quoque habeo :
mane me iussit senex conducere aliquam fidicinam sibi huc domum ,quae ,dum rem dinam faceret ,cantaret sibi ;
ea conducetur atque ei praemonstrabitur quo pacto fiat subdola adversus senem .
ibo intro ,argentum accipiam ab damnoso sene .
-
expectando �xedor m�ser atque ex�nteror ,qu� modo mi �pidici bl�nda dicta �venant .
n�mis diu m�ceror :
s�tne quid n�cne sit ,sc�re cupi� .
per ill�m tibi c�piam cop�am parare ali�m licet :
scivi �quidem in principio ilico null�m tibi esse �n illo copiam .
interii h�rcle ego .
�bsurde facis qui �ngas te animi ;
si h�rcle ego illum semel pr�ndero ,n�mquam inrid�re nos �llum inult�m sinam servom hominem .
qu�d illum facere v�s ,qui ,tibi quoi d�vitiae domi m�xumae sunt ,is n�mmum nullum hab�s neque sod�li tuo in te c�piast .
si hercle h�beam ,pollice�r lubens ,verum �liquid aliqua aliqu� modo alic�nde ab al�qui aliqua t�bi spes est fore m�liorem fort�nam .
va� tibi ,muricide homo .
qui tibi lubet mihi male loqui ?
quippe t� mi aliqu�d aliquo modo alicunde ab aliquibus blatis quod nusquamst neque ego id inmitto in aures meas nec m�hi plus adium�nti ? ades ,quam ille qu� numquam etiam n�tust .
fec�sti iam officium tuom ,me meum nunc facere oportet .
per hanc c�ram quieto tibi licet esse - hoc quidem iam periit :
ne quid tibi hinc in spem referas ,oppido hoc pollinctum est ;
crede modo mihi :
sic ego ago ,sic egerunt nostri .
pro di immortales ,mihi hunc diem dedistis luculentum ,ut facilem atque impetrabilem !
sed ego hinc migrare cesso ,ut importem in coloniam hunc meo auspicio commeatum ?
mihi cesso ,cum sto .
sed quid hoc ?
ante aedis duo sodales ,erum et cha�ribulum ,conspicor .
quid hic �gitis ?
accipe hoc sis .
quantum hic inest ?
quantum sat est ,et plus satis : superfit .decem minis plus attuli quam tu danistae debes .
dum tibi ego placeam atque obsequar ,meum t�rgum flocci facio .
nam quid ita ?
quia ego tuom patrem faciam parenticidam .
quid ist�c est verbi ?
nil moror vetera et volgata verba ; peratum ductarent : ego follitum ductitabo .
nam leno omne argentum abstulit pro fidicina ( ego resolvi ,manibus his den�meravi ) pater suam natam quam esse credit ;
nunc iterum ut fallatur pater tibique auxilium apparetur inveni :
nam ita suasi seni atque hanc habui orationem * * * ut cum rediisses ne tibi eius copia esset .euge .* * * {( 7 ep .)} ea iam domist pro filia .
iam teneo .
nunc cautorem dedit mihi ad hanc rem apoecidem ,is �pud forum manet me ,[ quasique amaret ] caveat .
haud male .
iam �pse cautor captust .ipse in meo c�llo tuos pater cruminam collocavit ;
is adornat ,adveniens domi extemplo ut maritus fias .
vno persuadebit modo ,si illam ,quae adducta est mecum ,mi adempsit orcus .
nunc ego hanc astutiam institui .deveniam ad lenonem domum egomet solus ,eum ego docebo ,si quid ad eum adveniam ,ut sibi ess� datum argentum dicat pro fidicina ,argenti minas se habere quinquaginta ( quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeravi pro illa tua amica ,quam pater suam filiam esse retur ) :
ibi leno sceleratum caput suom imprudens alligabit ,quasi pro illa argentum acceperit ,quae tecum adducta nunc est .
vorsutior es quam rota figularis .
iam ego parabo aliquam dolosam fidicinam ,nummo conducta quae sit ,quae se emptam simulet ,quae senes duo d�cte ludificetur .eam ducet simul apoecides ad tuom patrem .
vt parate .
eam p�rmeditatam ,meis dolis astutiisque onustam mittam .
sed nimis longum loquor ,diu me �stis demorati .haec scitis iam ut futura sint .
abeo .
- bene ambulato .
me equidem certo servavit consiliis suis .
abeamus intro hinc ad me .
virtute atque auspicio epidici cum praeda in castra redeo .
-
non oris causa modo homines aequom fuit sibi habere speculum ,ubi os contemplarent suom ,sed qui perspicere possent cor sapientiae ,[ igitur perspicere ut possent cordis copiam ] ubi id inspexissent ,cogitarent postea ,vitam ut vixissent olim in adulescentia .
vel ego ,qui dudum fili causa coeperam ego med excruciare animi ,quasi quid filius meus d�liquisset me erga aut quasi non plurima male facta mea essent solida in adulescentia .
profecto deliramus interdum senes .
[ fuit conducibile hoc quidem mea sententia .
] sed meus sodalis it cum praeda apoecides .
venire salvom mercatorem gaudeo .
quid fit ?
di deaeque te adiuvant .
omen placet .
quin omini omnes suppetunt res prospere .
sed tu hanc iub� sis intro abduci .
heus ,foras exite huc aliquis .duce istam intro mulierem .
atque audin ?
quid vis ?
cave siris cum filia mea c�pulari hanc neque conspicere .
iam tenes ?
in aediculam istanc sorsum concludi volo .divortunt mores virgini longe ac lupae .
docte et sapienter dicis .
? num nimis potest pudicitiam quisquam suae servare filiae .
edepol ne �stam temperi gnato tuo sumus pra�mercati .
quid iam ?
quia dixit mihi iam dudum se alius tuom vidisse hic filium :
hanc edepol rem apparabat .
planum hercle hoc quidem est .
ne t� habes servom graphicum et quantivis preti ,non carust auro contra .ut ille fidicinam fecit sese ut nesciret esse emptam tibi ! ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul .
mirum hoc qui potuit fieri .
te pro filio facturum dixit rem esse divinam domi ,quia thebis salvos redierit .
rectam institit .
immo ipsus illi dixit conductam esse eam ,quae hic administr�ret ad rem divinam tibi .[ facturum hoc dixit rem esse divinam tibi domi ] ego illic me autem sic assimulabam :
quasi stolidum ,combardum me faciebam .
em istuc decet .
res magna amici apud forum agitur ,ei volo ire advocatus .
at quaeso ,ubi erit otium ,revortere ad me extemplo .
continuo hic ero .
- nihil homini amicost opportuno amicius : sine tuo labore quod velis actumst tamen .
ego si allegavissem aliquem ad hoc negotium minus hominem doctum minusque ad hanc rem callidum ,os sublitum esset ,itaque me albis dentibus meus d�rideret filius meritissumo .
sed quis hic est qu�m ego huc advenientem conspicor ,suam qui undantem chlamydem quassando facit ?
cave pra�terbitas ullas aedis ,quin roges ,senex h�c ubi habitat periphanes platenius .
incertus tuom cave ad me rettuleris pedem .
adulescens ,si istunc hominem ,quem tu quaeritas ,tibi commonstrasso ,ecquam abs te inibo gratiam ?
virtute belli armatus promerui ,ut mihi omnis mortalis agere deceat gratias .
non repperisti ,adulescens ,tranquillum locum ,ubi tuas virtutes explices ,ut postulas .nam strenuiori deterior si praedicat suas pugnas ,de illius illae fiunt sordidae .sed ist�m quem quaeris periphanem platenium ,ego sum ,si quid vis .
nempe quem in adulescentia memorant apud r�ges armis ,arte duellica divitias magnas indeptum ?
immo si audias meas p�gnas ,fugias manibus dimissis domum .
pol �go magis unum quaero ,meas cui praedicem ,quam illum qui memoret suas mihi .
hic non est locus ;
proin tu alium quaeras cui centones sarcias .atque haec stultitiast me illi vitio vortere egomet quod factitavi in adulescentia ,cum militabam : pugnis memorandis meis eradicabam hominum auris ,quando occeperam .
animum advorte ,ut quod ego ad te advenio intellegas .
meam amicam audivi te esse mercatum .attatae ,nunc demum scio ego hunc qui sit : quem dudum epidicus mihi praedicavit militem .
adulescens ,itast ut dicis ,emi .
volo te verbis pauculis ,si tibi molestum non est .
non edepol scio ,molestum necne sit ,nisi dicis quid velis .
mi illam ut tramittas ,argentum accipias :
adest .
nam quid ego apud te vera parcam proloqui ?
ego ill�m volo hodie facere libertam meam ,mihi concubina quae sit .
te absolvam brevi : argenti quinquaginta mi illa empta est minis ; si sexaginta mihi denumerantur minae ,tuas p�ssidebit mulier faxo ferias ; atque ita profecto ,ut eam ex hoc exoneres agro .estne empta mi istis legibus ? habeas licet .
conciliavisti pulchre .
heus ,f�ras educite quam introduxistis fidicinam .
atque etiam fides ,ei quae accessere ,tibi addam dono gratiis .
age accipe hanc sis .
quae te intemperiae tenent ?
quas tu mihi tenebras trudis ?
quin tu fidicinam produci �ntus iubes .
haec ergo est fidicina .
hic alia nullast .
non mihi nugari potes .
quin tu huc producis fidicinam acropolistidem ?
haec inquamst .
non haec inquamst .
non novisse me meam rere amicam posse ?
hanc ,inquam ,filius meus deperibat fidicinam .
haec non est ea .
quid ? non est ?
non est .
vnde haec igitur gentiumst ?
equidem hercle argentum pro hac dedi .
stulte datum reor et peccatum largiter .
immo haec east .nam servom misi ,qui illum sectari solet meum gn�tum : is ipse hanc destinavit fidicinam .
em ist�c homo te articulatim concidit ,senex ,tuos servos .
quid ? concidit ?
sic suspiciost ,nam pro fidicina haec cerva supposita est tibi .
senex ,tibi os est sublitum plane et probe .
ego ill�m requiram iam ubi ubi est .
- bellator ,vale .
euge ,euge ,epidice ,frugi es ,pugnavisti ,homo es ,qui me emunxisti mucidum ,minimi preti .mercatus te hodie est de lenone apoecides ? fando ego istunc hominem numquam audivi ante hunc diem ,neque me quidem emere quisquam ulla pecunia potuit : plus iam sum libera quinquennium .
quid tibi negotist meae domi igitur ?
conducta veni ,ut fidibus cantarem seni ,dum rem divinam faceret .
fateor me omnium hominum esse athenis atticis minimi preti .
sed tu novistin fidicinam acropolistidem ?
tam facile quam me .
vbi habitat ?
eho an libera illa est ?
quis eam liberaverit ,volo sc�re ,si scis .
id quod audivi audies .stratippoclem aiunt periphanai filium absentem curavisse ut fieret libera .
perii hercle ,si istaec vera sunt ;
planissume meum exenteravit epidicus marsuppium .
haec sic audivi .
numquid me vis ceterum ?
malo cruciatu ut pereas atque abeas cito .
fides non reddis ?
neque fides neque tibias .
propera igitur fugere hinc ,si te di amant .
abiero .
flagitio cum maiore post reddes tamen .
- quid nunc ?
qui in tantis positus sum sententiis ,? [ eamne eg� sinam impune ? immo etiam si alterum tantum perdundumst ,perdam potius quam sinam me impune irrisum esse ,habitum depeculatui ] ei sic data esse verba praesenti palam !
atque m� minoris facio prae illo ,qui omnium legum atque iurum fictor ,conditor cluet ;
is etiam sese sapere memorat :
malleum sapientiorem vidi excusso manubrio .
s� quid est homini m�seriarum qu�d miserescat ,m�ser ex animost .�d ego exp�rior ,cui m�lta in un�m locum c�nfluont ,qua� meum p�ctus puls�nt simul : multiplex aerumna me exercitam habet ,paup�rtas ,pav�r territ�t mentem �nimi ,neque �bi meas spes c�llocem habeo �squam munit�m locum .ita gn�ta mea hostiumst potita ,neque ea nunc ubi sit scio .quis illaec est mulier ,timido pectore peregre adveniens quae ipsa se miseratur ?
in his dictust locis habitare mihi periphanes .
me nominat haec ;
credo ego illi hospitio usus venit .
pervelim mercedem dare ,qui monstret eum mihi hominem aut ubi habitet .
noscito ego hanc ,nam videor nescio ubi mi vidisse prius .
�stne ea an n�n east quam animus retur meus ?
di boni ,visitavi * * antidhac ? certo e�st * * quam in �pidauro paup�rculam memini c�mprimere .plane h�cine est ,qui mihi in �pidauro prim�s pudicitiam p�pulit .qua� meo compr�ssu peperit f�liam quam d�mi nunc habeo .qu�d si adeam - hau scio �n congrediar - si ha�c east .
si is �st homo ,sicut �nni multi d�bia dant .
l�nga dies meum inc�rtat animum .
s�n east quam incerte a�tumo ,h�nc congrediar �stu .m�liebris adhibenda m�hi malitia nunc est .c�mpellabo .
or�tionis �ciem contra c�nferam .
salva sis .
salutem accipio mi et meis .
quid ceterum ?
salvos sis : quod credidisti reddo .
haud accuso fidem .
novin ego te ?
si ego te novi ,animum inducam ,ut tu noveris .
vbi te visitavi ?
inique iniuriu ' s .
quid iam ?
quia tuae memoriae interpretari me aequom censes .
commode fabulata es .
mira memoras .
te memini - em istuc rectius .
meministin - memini id quod memini .
at in epidauro - ah ,guttula pectus ardens mi aspersisti .
virgini pauperculae ,tuaeque matri me levare paupertatem ?
tun is es ,qui per voluptatem tuam in me aerumnam obsevisti gravem ?
ego sum .
salve .
salva sum ,quia te esse salvom sentio .
cedo manum .
accipe .
aerumnosam et miseriarum compotem mulierem retines .
quid est quod voltus turbatust tuos ?
filiam quam ex te suscepi - quid eam ?
eductam perdidi .hostium est potita .
habe animum lenem et tranquillum .
domi meae eccam salvam et sanam .
nam postquam audivi ilico ex meo servo ,illam esse captam ,continuo argentum dedi ,ut emeretur .ille eam rem �deo sobrie et frugaliter accuravit ,ut ut ad alias res est impense inprobus .
fac videam ,si mea ,si salva mihi sit .
eho ,istinc ,canthara ,iube telestidem huc prodire filiam ante aedis meam ,ut suam videat matrem .
remigrat animus nunc demum mihi .
quid est ,pater ,quod me excivisti ante aedis ?
vt matrem tuam videas ,adeas ,advenienti des salutem atque osculum .
quam meam matrem ?
quae exanimata exsequitur aspectum tuom .
quis istaec est quam tu osculum mihi ferre iubes ?
tua filia .
haecine ?
haec .egone osculum huic dem ?
quor non ,quae ex te nata sit ?
t� homo insanis .
egone ?
tune .quor ?
quia ego hanc quae siet neque scio neque novi ,neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem .
scio quid erres :
quia vestitum atque ornatum immutabilem habet haec ,* * aliter catuli longe olent ,aliter suis .ne ego eam novisse * pro deum atque hominum fidem ,quid ?
ego lenocinium facio ,qu� habeam alienos domi atque argentum egurgitem domo prosus ?
quid tu ,quae patrem tuom vocas me atque osculare ,quid stas stupida ?
quid taces ?
quid loquar vis ?
haec negat se tuam esse matrem .
ne fuat ,si non volt :
equidem hac invita t�men ero matris filia ;
non med istanc cogere aequom est meam esse matrem ,si nevolt .
cur me igitur patrem vocabas ?
non patrem ego te nominem ,ubi tu tuam me appellas filiam ?
hanc quoque etiam ,si me appellet filiam ,matrem vocem .
non ergo haec mater mea est .
postremo haec mea culpa non est : quae didici dixi omnia ;
epidicus mihi fuit magister .
perii ,plaustrum perculi .
numquid ego ibi ,pater ,peccavi ?
si hercle te umquam audivero me patrem vocare ,vitam tuam ego interimam .
non voco .
ubi voles pater esse ,ibi esto ; ubi noles ,ne fueris pater .quid ,si ob eam rem hanc emisti ,quia tuam gnatam es ratus ,quibus de signis agnoscebas ?
nullis .
qua re filiam credidisti nostram ?
servos epidicus dixit mihi .
quid si servo aliter visumst ,non poteras novisse ,obsecro ?
? quid ego ,qui illam ut primum vidi ,numquam vidi postea ?
perii misera .
ne fle ,mulier .
intro abi ,habe animum bonum ; ego illam reperiam .hinc athenis civis eam �mit atticus : adulescentem equidem dicebant emisse .
inveniam ,tace .
abi modo intro atque hanc asserva circam solis filiam .ego relictis rebus epidicum operam quaerendo dabo :
si invenio ,exitiabilem �go illi faciam hunc ut fiat diem .
-
male morigerus mi est danista ,qui a me argentum non petit neque illam adducit quae empta ex praedast .s�d eccum incedit epidicus .quid illuc est quod ill� caperrat frons severitudine ?
si undecim deos praeter sese secum adducat iuppiter ,ita non omnes ex cruciatu poterunt eximere epidicum .
periphanem emere lora vidi ,ibi aderat una apoecides ; nunc homines me quaeritare credo .
senserunt ,sciunt sibi data esse verba .
qu�d agis ,mea commoditas ?
quod miser .
quid est tibi ?
quin tu mi adornas ad fugam viaticum ,prius quam pereo ?
nam per urbem duo defloccati senes quaeritant me ,in manibus gestant copulas secum simul .
habe bonum animum .
ego te servabo .
edepol me illi melius ,si nacti fuant .
sed quis haec �st muliercula et ille gravastellus qui venit ?
hic est danista ,haec illa est autem ,quam emi de praeda .
haecinest ?
haec est .
estne ita ut tibi dixi ?
aspecta et contempla ,epidice :
usque ab unguiculo ad capillum summumst festivissuma .
estne cons�milis quasi cum signum pictum pulchre aspexeris ?
ex tuis verbis meum futurum corium pulchrum praedicas ,qu�m apella atque zeuxis duo pingent pigmentis ulmeis .
di immortales ,sicin iussi ad me ires ?
pedibus ? pulmunes qui perh�betur prius venisset quam tu advenisti mihi .
haec edepol remorata med est .
siquidem istius gratia id remoratu ' s quod ista voluit ,nimium advenisti cito .
age age ,absolve me atque argentum numera ,ne comites morer .
pernumeratumst .
tene cruminam :
huc inde .
sapienter venis .
opperire ,dum effero ad te argentum .
matura .
domist .
- satin ego oculis utilitatem optineo sincere an parum ?
videon ego telestidem te ,periphanai filiam ,ex philippa matre natam thebis ,epidauri satam ?
quis tu homo es ,qui meum parentum nomen memoras et meum ?
non me nosti ?
quod quidem nunc veniat in mentem mihi .
non meministi me auream ad te afferre natali die lunulam atque anellum aureolum �n digitum ?
memini ,mi homo .
tune is es ?
* * �lia matre ,uno patre .
quid pater meus ?
vivit ?
animo liquido et tranquillo es ,tace .
di me ex perdita servatam cupiunt ,si vera autumas .
non habeo ullam occasionem ,ut apud te falsa fabuler .
accipe argentum hoc ,danista .hic sunt quadraginta minae .
siquid erit dubium ,immutabo .
bene fecisti ,bene vale .- nunc enim t� mea es .soror quidem edepol ,ut tu aeque scias .
salve ,frater .
sanan haec est ?
sana ,si appellat suom .
quid ?
ego modo amator sum huic frater factus ,dum intro eo atque exeo ?
quod boni est id tacitus taceas tute tecum et gaudeas .
perdidisti et repperisti me ,soror .
stultu ' s ,tace .
tibi quidem quod ames domi pra�stost ,fidicina ,opera mea ; et sororem in libertatem idem opera concilio mea .
epidice ,fateor - abi intro ac i�be huic aquam calefieri ;
cetera haec posterius faxo scibis ,ubi erit otium .
sequere hac me ,soror .
ego ad vos thesprionem iussero huc transire .
sed memento ,si quid saevibunt senes ,suppetias mihi cum sorore ferre .
facile istuc erit .
- thesprio ,exi istac per hortum ,adfer domum auxilium mihi ,magnast res .
minoris multo facio quam dudum senes .
remeabo intro ,ut accurentur advenientes hospites .
e�dem haec intus edocebo quae ego scio stratippoclem .
non fugio ,domi adesse certumst ; neque ille haud obiciet mihi pedibus sese provocatum .
abeo intro ,nimis longum loquor .
-
satine illic homo ludibrio nos vetulos decrepitos duos habet ?
immo edepol tu quidem m�serum med habes miseris modis .
tace sis ,modo sine me h�minem apisci .
dico ego tibi iam ,ut scias :
alium tibi te comitem meliust quaerere ; ita ,dum te sequor ,lassitudine invaserunt misero in genua flemina .quot illic homo hodie me exemplis ludificatust atque te ,ut illic autem exenteravit mihi opes argentarias ! apage illum a me ,nam ille quidem volcani iratist filius : quaqua tangit ,omne amburit ,si astes ,aestu calefacit .
duodecim deis plus quam in caelo deorumst immortalium mihi nunc auxilio adiutores sunt et mecum militant .
quidquid ego malefeci ,auxilia mi et suppetiae sunt domi ,apolactizo inimicos omnis .
vbi illum quaeram gentium ?
dum sine me quaeras ,quaeras mea causa vel medio in mari .
quid me quaeris ?
quid laboras ?
quid hunc sollicitas ?
ecce me .
num te fugi ,num ab domo apsum ,num oculis concessi tuis ? * * * nec tibi supplico .
vincire vis ?
em ,ostendo manus ;
t� habes lora ,ego te emere vidi :
quid nunc cessas ?
colliga .
ilicet ,vadimonium ultro mi hic facit .
quin colligas ?
edepol mancipium scelestum .
te profecto ,apoecides ,nil moror mihi deprecari .
facile exoras ,epidice .
ecquid agis ?
tuon arbitratu ?
meo hercle vero atque hau tuo colligandae haec sunt tibi hodie .
at non lubet ,non colligo .
tragulam in te inicere adornat ,nescio quam fabricam facit .
age ,inquam ,colliga .
at mihi magis lubet solutum te rogitare .
at nil scies .
quid ago ?
quid agas ?
mos geratur .
frugi es t� homo ,apoecides .
cedo manus igitur .
morantur nihil .
atque arte colliga .
nihil moror .
obnoxiose .
facto opere arbitramino .
bene hoc habet .
age nunciam ex me exquire ,rogita quod lubet .
qua fiducia ausu ' s primum ,quae emptast nudiustertius ,filiam meam dicere esse ?
libuit :
ain tu ?
libuit ?
aio .vel da pignus ,ni ea sit filia .
quam negat novisse mater ?
ni ergo matris filia est ,in meum nummum ,in tuom talentum pignus da .
enim istaec captiost .
sed quis east mulier ?
tui gnati amica ,ut omnem rem scias .
dedin tibi minas triginta ob filiam ?
fateor datas et eo argento illam me emisse amicam fili fidicinam pro tua filia :
is te eam ob rem tetigi triginta minis .
quo modo m� ludos fecisti de illa conducticia fidicina ?
factum hercle vero ,et recte factum iudico .
quid postremo argento factum est quod dedi ?
dicam tibi : neque malo homini neque maligno tuo dedi stratippocli .
quor dare ausu ' s ?
quia mi libitum est .quae haec ,malum ,impudentiast ?
etiam inclamitor quasi servos ?
cum tu es liber ,gaudeo .
merui ut fierem .
tu meruisti ?
vise intro : ego faxo scies hoc ita esse .
quid est negoti ?
iam ipsa res dicet tibi .
abi modo intro .
ei ,non illuc temerest .
adserva istum ,apoecides .
- quid illuc ,epidice ,est negoti ?
maxima hercle iniuria vinctus asto ,cuius haec hodie �pera inventast filia .
ain tu te illius invenisse filiam ?
inveni ,et domi est .
sed ut acerbum est ,pro bene factis cum mali messim metas .
quamne hodie per urbem uterque sumus defessi quaerere ?
ego sum defessus reperire ,vos defessi quaerere .
quid isti oratis opere tanto ?
mi orandum esse intellego ,ut liceat merito huius facere .
cedo tu ut exsolvam manus .
ne attigas .
ostende vero .
nolo .non aequom facis .
numquam hercle hodie ,nisi supplicium mihi das ,me solvi sinam .
optumum atque aequissumum oras .
soccos ,tunicam ,pallium tibi dabo .
quid deinde porro ?
libertatem .
at postea ?
novo liberto opus est quod pappet .
dabitur ,praebebo cibum .
numquam hercle hodie ,nisi me orassis ,solves .
oro te ,epidice ,mihi ut ignoscas ,siquid impr�dens culpa peccavi mea .
at ob eam rem liber esto .
invitus do hanc veniam tibi ,nisi necessitate cogar .
solve sane ,si lubet .
hic is homo est qui libertatem malitia invenit sua .
plaudite et valete .
lumbos porgite atque exsurgite .
iuventus nomen fecit peniculo mihi ,ideo quia mensam ,quando edo ,detergeo .
homines captivos qui catenis vinciunt et qui fugitivis servis indunt compedes ,nimis st�lte faciunt mea quidem sententia .
nam homini misero si ad malum accedit malum ,maior lubido est fugere et facere nequiter .
nam se ex catenis eximunt aliquo modo .tum compediti �num lima praeterunt aut lapide excutiunt clavom .nugae sunt eae .quem tu adservare recte ,ne aufugiat ,voles ,esca atque potione vinciri decet .apud m�nsam plenam homini rostrum deliges ;
dum tu illi quod edit et quod potet praebeas ,suo arbitratu �dfatim cottidie ,numquam edepol fugiet ,tam etsi capital fecerit ,facile adservabis ,d�m eo vinclo vincies .
ita ista�c nimis lenta vincla sunt escaria : quam magis extendas ,tanto adstringunt artius .nam ego ad menaechmum h�nc eo ,quo iam diu sum iudicatus ; ultro eo ut me vinciat .
nam illic homo homines non alit ,verum educat ,recreatque :
nullus melius medicinam facit .ita est adulescens ; ipsus escae maxumae cerialis cenas dat ,ita mensas exstruit ,tantas struices concinnat patinarias : standumst in lecto ,si quid de summo petas .sed mi intervallum iam hos dies multos fuit : domi dom�tus sum usque cum caris meis .nam neque edo neque emo nisi quod est carissumum .id quoque iam ,cari qui instruontur deserunt .nunc ad eum inviso .sed aperitur ostium .menaechmum eccum ipsum video ,progreditur foras .
n� mala ,ni st�lta sies ,ni �ndomita imp�sque animi ,qu�d viro esse odi� videas ,t�te tibi odio habeas .
pra�terhac s� mihi t�le post h�nc diem f�xis ,fax� foris v�dua vis�s patrem .
n�m quotiens foras �re volo ,m� retines ,revoc�s ,rogitas ,qu� ego eam ,qu�m rem agam ,qu�d negot� geram ,qu�d petam ,quid feram ,qu�d foris egerim .
portitorem domum duxi ,ita omnem mihi rem necesse eloqui est ,quidquid egi atque ago .
n�mium ego te habui d�licatam ;
n�nc adeo ut fact�rus dicam .
quando �go tibi ancill�s ,penum ,lanam ,aurum ,vestem ,purpuram bene praebeo nec quicquam eges ,malo cavebis si sapis ,virum observare desines .
�tque adeo ,ne me nequiquam serves ,ob eam industriam hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras .
illic homo se uxori simulat male loqui ,loquitur mihi ; nam si foris cenat ,profecto me ,haud uxorem ,ulciscitur .euax ,iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua .
ubi s�nt amatores mariti ?
dona quid cessant mihi conf�rre omnes congratulantes ,quia pugnavi fortiter ?
h�nc modo uxori intus pallam surrupui ,ad scortum fero .
sic h�c decet ,dari facete verba custodi catae .
hoc f�cinus pulchrumst ,hoc probumst ,hoc lepidumst ,hoc factumst fabre :
av�rti praedam ab hostibus nostrum salute socium .
he�s adulescens ,ecqua in istac pars inest praeda mihi ?
perii ,in insidias deveni .
immo in praesidium ,ne time .
quis homo est ?
ego sum .
o mea commoditas ,o mea opportunitas ,salve .
salve .
quid agis ?
teneo dextera genium meum .
non potuisti magis per tempus mi advenire quam advenis .
commoditatis omnis articulos scio .
vin tu facinus luculentum inspicere ?
quis id coxit coquos ?
dic mi ,enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete ,ubi aquila catameitum raperet aut ubi venus adoneum ?
saepe .
sed quid ista� picturae ad me attinent ?
age me aspice .
ecquid adsimulo similiter ?
quis istest ornatus tuos ?
dic hominem lepidissimum esse me .
vbi essuri sumus ?
dic modo hoc quod ego te iubeo .
dico : homo lepidissime .
ecquid audes de tuo istuc addere ?
atque hilarissime .
non pergo hercle ,nisi scio qua gratia .
litigium tibi est cum uxore ,eo mi �bs te caveo cautius .
clam uxoremst ubi pulchre habeamus atque hunc comburamus diem .
age sane igitur ,quando aequom oras ,quam mox incendo rogum ?
dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuos .
te morare ,mihi quom obloquere .oculum ecfodito per solum mihi ,menaechme ,si ullum verbum faxo nisi quod iusseris .concede huc a foribus .
fiat .etiam concede huc .
licet .
etiam nunc concede audacter ab leonino cavo .
eu edepol ne tu ,ut ego opinor ,esses agitator probus .
quidum ?
ne te uxor sequatur ,respectas identidem .
sed quid ais ?
egone ?
id enim quod tu vis ,id aio atque id nego .
ecquid tu de odore possis ,si quid forte olfeceris ,facere coniecturam ?
captum sit collegium .
agedum odorare hanc quam ego habeo pallam .
quid olet ?
apstines ?
summum �lfactare oportet vestimentum muliebre ,nam ex istoc loco spurcatur nasum odore ? inlucido .
olfacta igitur hinc ,penicule .
lepide ut fastidis .
decet .
quid igitur ?
quid olet ?
responde .
furtum ,scortum ,prandium .
tibi fuant elocutus ,nam nunc ad amicam deferetur hanc meretricem erotium .
eu .inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus .
eu ,expedite fabulatu ' s .
iam fores ferio ?
feri .vel mane etiam .
mille passum commoratu ' s cantharum .
placide pulta .
metuis ,credo ,ne fores samiae sient .
mane ,mane obsecro hercle :
eapse eccam exit .
oh ,solem vides satin ut occaecatust prae huius corporis candoribus ?
anime mi ,menaechme ,salve .
quid ego ?
extra numerum es mihi .
idem istuc aliis adscriptivis fieri ad legionem solet .
ego istic mihi hodie adparari iussi apud te proelium .
hodie id fiet .
in eo uterque proelio potabimus ;
uter ibi melior bellator erit inventus cantharo ,? tuest legio adiudicato ,cum utro hanc noctem sies .
ut ego uxorem ,mea voluptas ,ubi te aspicio ,odi male .
interim nequis quin eius aliquid indutus sies .
quid hoc est ?
induviae tuae atque uxoris exuviae ,rosa .superas facile ,ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant .
meretrix tantisper blanditur ,dum illud quod rapiat videt ;
nam si amabas ,i�m oportebat nasum abreptum mordicus .sustine hoc ,penicule : exuvias facere quas vovi volo .
cedo ;
sed obsecro hercle ,salta sic cum palla postea .
ego saltabo ?
sanus hercle non es .
egone an tu magis ?
si non saltas ,exue igitur .
nimio ego hanc periculo surrupui hodie .
meo quidem animo ab hippolyta subcingulum hercules haud aeque magno umquam abstulit periculo .
cape tibi hanc ,quando una vivis meis morigera moribus .
hoc animo decet animatos esse amatores probos .
qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere .
quattuor minis ego emi istanc anno uxori meae .
quattuor minae perierunt plane ,ut ratio redditur .
scin quid volo ego te accurare ?
scio ,curabo quae voles .
iube igitur tribus n�bis apud te prandium accurarier atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier ,glandionidam suillam ,laridum pernonidam ,aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum ,madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant ;
atque actutum .licet ecastor .nos prodimus ad forum .iam hic nos erimus :
dum coquetur ,interim potabimus .
quando vis veni ,parata res erit .
propera modo .
sequere tu .- ego hercle vero te et servabo et te sequar ,neque hodie ut te perdam ,meream deorum divitias mihi .
- evocate intus culindrum mihi coquom actutum foras .
sportulam cape atque argentum .
eccos tris nummos habes .
habeo .
abi atque obsonium adfer ; tribus vide quod sit satis : neque defiat neque supersit .
cuius modi h� homines erunt ?
ego et menaechmus et parasitus eius .
iam isti sunt decem ; nam parasitus octo hominum munus facile fungitur .
elocuta sum convivas ,ceterum cura .
licet .
cocta sunt ,iube ire accubitum .
redi cito .
iam ego hic ero .
( exit cylindrus , and erotium goes into her house . perseus:text:1999.02.0101:act=2:scene=1
voluptas nullast navitis ,messenio ,maior meo animo ,quam quom ex alto procul terram conspiciunt .
maior ,non dicam dolo ,[ quam ] si adveniens terram videas quae fuerit tua .
sed quaeso ,quam ob rem nunc epidamnum venimus ?
an quasi mare omnis circumimus insulas ?
fratrem quaesitum geminum germanum meum .
nam quid modi futurum est illum quaerere ?
hic annus sextust postquam ei re� operam damus .
histros ,hispanos ,massiliensis ,hilurios ,mare superum omne graeciamque exoticam orasque italicas omnis ,qua adgreditur mare ,sumus c�rcumvecti .
s� acum ,credo ,quaereres ,acum invenisses ,si appareret ,iam diu .
hominem inter vivos quaeritamus mortuom ; nam invenissemus iam diu ,si viveret .
ergo istuc quaero certum qui faciat mihi ,qui sese dicat scire eum esse emortuom :
operam praeterea numquam sumam quaerere .verum aliter vivos numquam desistam exsequi .ego ill�m scio quam cordi sit carus meo .
in scirpo nodum quaeris .
quin nos hinc domum redimus ,nisi si historiam scripturi sumus ?
dictum facessas ,datum edis ,caveas malo .molestus ne sis ,non tuo hoc fiet modo .em illoc enim v�rbo esse me servom scio .non potuit paucis plura plane proloqui .
verum tamen n�queo contineri quin loquar .
audin ,menaechme ?
quom inspicio marsuppium ,viaticati hercle admodum aestive sumus .
ne tu hercle ,opinor ,nisi domum revorteris ,ubi nihil habebis ,geminum dum quaeres ,gemes .
nam ita est haec hominum natio : in epidamnieis volupt�rii atque potatores maxumi ; tum sycophantae et palpatores plurumi in urbe hac habitant ; tum meretrices mulieres nusquam perhibentur blandiores gentium .
propterea huic urbi nomen epidamno inditumst ,quia nemo ferme huc sine damno devortitur .
ego ist�c cavebo .
cedo dum huc mihi marsuppium .
quid eo vis ?
iam aps te metuo de verbis tuis .
quid metuis ?
ne mihi damnum in epidamno duis .
tu magnus amator mulierum es ,messenio ,ego autem homo iracundus ,animi perditi ; id utrumque ,argentum quando habebo ,cavero ,ne tu delinquas neve ego irascar tibi .
cape atque serva .
me lubente feceris .
bene opsonavi atque ex mea sententia ,bonum anteponam prandium pransoribus .
sed ecc�m menaechmum video .
vae tergo meo ,prius i�m convivae ambulant ante ostium ,quam ego opsonatu redeo .
adibo atque alloquar .
menaechme ,salve .
di te amabunt quisquis es .
quisquis * quis ego sim ?
non hercle vero .
vbi convivae ceteri ?
quos tu convivas quaeris ?
parasitum tuom .
meum parasitum ?
certe hic insanust homo .
dixin tibi esse hic sycophantas plurumos ?
* * * quem tu parasitum quaeris ,adulescens ,meum ?
peniculum �ccum in vidulo salvom fero .
nunc opsonatu redeo .
responde mihi ,adulescens : quibus hic pretiis porci veneunt sacres sinceri ?
nummis .
iube t� piari de mea pecunia .
nam �quidem insanum esse te certo scio ,qui mihi molestu ' s homini ignoto ,quisquis es .
cylindrus ego sum : non nosti nomen meum ?
si tu cylindrus seu coriendrus ,perieris .
ego te non novi ,neque novisse adeo volo .
est tibi menaechmo nomen ,tantum quod sciam .
pro sano loqueris quom me appellas nomine .
sed ubi novisti me ?
vbi ego te noverim ,qui amicam habes eram meam hanc erotium ?
neque hercle ego habeo ,neque te quis homo sis scio .
non scis quis ego sim ,qui tibi saepissime cyathisso apud nos ,quando potas ?
ei mihi ,quom nihil est qui illi homini diminuam caput .
tun cyathissare mihi soles ,qui ante hunc diem epidamnum numquam vidi neque veni ?
negas ?
nego hercle vero .
non tu in illisce aedibus ? habitas ?
di illos homines ,qui illic habitant ,perduint .
insanit hic quidem ,qui ipse male dicit sibi .
audin ,menaechme ?
quid vis ?
si me consulas ,nummum illum quem mihi dudum pollicitu ' s dare - nam tu quidem hercle certo non sanu ' s satis ,menaechme ,qui nunc ipsus male dicas tibi - iubeas ,si sapias ,porculum adferri tibi .
eu hercle hominem multum ,et odiosum mihi .
solet iocari saepe mecum illoc modo .
quam vis ridiculus est ,ubi uxor non adest .
quid ais tu ?
quid vis ,inquam .
satin hoc quod vides tribus v�bis opsonatumst ,an opsono amplius ,tibi et parasito et mulieri ?
quas [ tu ] mulieres ,quos tu parasitos loquere ?
quod te urget scelus ,qui huic sis molestus ?
quid tibi mecum est rei ?
ego te non novi : cum hoc quem novi fabulor .
non edepol t� homo sanus es ,certo scio .
iam ergo haec madebunt faxo ,nil morabitur .
proin tu ne quo abeas longius ab aedibus .
numquid vis ?
vt eas maximam malam crucem .
ire hercle meliust te interim atque accumbere ,dum ego haec appono ad volcani violentiam .
ibo intro et dicam te hic adstare erotio ,ut te hinc abducat potius quam hic adstes foris .
- iamne abiit illic ?
edepol haud mendacia tua verba experior esse .
observato modo :
nam istic meretricem credo habitare mulierem ,ut quidem ille insanus dixit ,qui hinc abiit modo .sed miror qui ille noverit nomen meum .minime hercle mirum .morem hunc meretrices habent : ad portum mittunt servolos ,ancillulas ; si quae peregrina navis in portum advenit ,rogitant cuiatis sit ,quid ei nomen siet ,postilla extemplo se applicant ,agglutinant :
si pellexerunt ,perditum amittunt domum .
mones quidem hercle recte .
tum demum sciam recte monuisse ,si tu recte caveris .
tace d�m parumper ,nam concrepuit ostium :
videamus qui hinc egreditur .
hoc ponam interim .
asservatote haec sultis ,navales pedes .
sine f�res sic ,abi ,nolo �periri .int�s para ,cur� ,vide ,quod op�st fiat : stern�te lectos ,inc�ndite odores ; m�nditia inl�cebra animost am�ntium .
am�nti amoenit�s malost ,nob�s lucrost .
sed ubi �lle est ,quem coquos �nte aedis esse �it ?
atque eccum video ,qui mi �st usui et plur�mum prodest .
item hinc �ltro fit ,ut m�ret ,potissimus nostra� domi ut sit ;
nunc �um adibo ,adloquar ultro .
anim�le mi ,mihi mir� videntur ,te hic st�re foris ,fores quo� pateant ,magis qu�m domus tua domus quom ha�c tua sit .
omn� paratumst ,ut i�ssisti atque �t voluisti ,n�que tibi ull� morast intus .
ubi l�bet ,ire licet �ccubitum .
qu�cum haec mulier loquitur ?
equidem tecum .
quid mecum tibi fuit umquam aut nunc est negoti ?
quia pol te unum ex omnibus venus me voluit magnificare ,neque id haud immerito tuo .
nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis .
certo haec mulier aut insana aut ebria est ,messenio ,qua� hominem ignotum compellet me tam familiariter .
tum arbores in te cadent .
nam ita sunt hic meretrices :
omnes elecebrae argentariae .
sed sine me dum hanc compellare .
heus mulier ,tibi dico .
quid est ?
vbi tu h�nc hominem novisti ?
ibidem ubi hic me iam diu ,in epidamno .
in epidamno ?
qui huc in hanc urbem pedem ,nisi hodie ,numquam intro tetulit ?
heia ,delicias facis .
mi menaechme ,quin ,amabo ,is intro ?
hic tibi erit rectius .
haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine .
nimis miror ,quid hoc s�t negoti .
oboluit marsuppium huic istuc quod habes .
atque edepol tu me monuisti probe .
iam scibo ,utrum haec me mage amet an marsuppium .
eamus intro ,ut prandeamus .
bene vocas : tam gratiast .
cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium ?
egon te iussi coquere ?
certo ,tibi et parasito tuo .
cui ,malum ,parasito ?
certo haec mulier non sanast satis .
peniculo .
quis iste �st peniculus ? qui extergentur baxeae ?
scilicet qui dudum tecum venit ,quom pallam mihi detulisti ,qu�m ab uxore tua surrupuisti .
quid est ?
tibi pallam dedi ,quam uxori meae surrupui ?
sanan es ?
certe haec mulier cantherino ritu �stans somniat .
qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi facta quae sunt ?
dic quid est id quod negem quod fecerim ?
pallam te hodie mihi dedisse uxoris .
etiam nunc nego .
ego quidem neque umquam uxorem h�bui neque habeo ,neque huc umquam ,postquam natus sum ,intra portam penetravi pedem .
prandi in navi ,inde huc sum egressus ,te conveni .
eccere ,perii misera ,quam tu mihi nunc navem narras ?
ligneam ,saepe tritam ,saepe fixam ,saepe excussam malleo ;
quasi supellex pellionis ,palus palo proxumust .
i�m ,amabo ,desiste ludos facere atque i hac mecum semul .
nescio quem ,mulier ,alium h�minem ,non me quaeritas .
non ego te novi menaechmum ,moscho prognatum patre ,qui syracusis perhibere natus esse in sicilia ,ubi rex agathocles regnator fuit et iterum phintia ,tertium liparo ,qui in morte regnum hieroni tradidit ,nunc hiero est ?
haud falsa ,mulier ,praedicas .
pro iuppiter ,num istaec mulier illinc venit ,quae te novit tam cate ?
hercle opinor ,pernegari non potest .
ne feceris .
periisti ,si intrassis intra limen .quin tu tace modo .bene res geritur .
adsentabor quidquid dicet mulieri ,si possum hospitium nancisci .
hunc metuebam ,ne meae uxori renuntiaret de palla et de prandio .
nunc ,quando vis ,eamus intro .
etiam parasitum manes ?
neque ego illum maneo ,neque flocci facio ,neque ,si venerit ,eum volo intromitti .
ecastor haud invita fecero .
sed scin quid te amabo ut facias ?
impera quid vis modo .
pallam illam ,quam dudum dederas ,ad phrygionem ut deferas ,ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo .
hercle qui tu recte dicis : e�dem ignorabitur ,ne uxor cognoscat te habere ,si in via conspexerit .
ergo mox auferto tecum ,quando abibis .
maxime .
eamus intro iam sequar te .
h�nc volo etiam conloqui .
eho messenio ,accede huc .
quid negoti est ?
? sussciri .
quid eo opust ? opus est .scio ut me dices .tanto nequior .habeo praedam : tantum incepi �peris .
ei quantum potes ,abduc istos in tabernam actutum devorsoriam .
tum facito ante solem occasum ut venias advorsum mihi .
non tu istas meretrices novisti ,ere .
tace ,inquam * mihi dolebit ,non tibi ,si quid ego stulte fecero .
mulier haec stulta atque inscita est ;
quantum perspexi modo ,est hic praeda nobis .
- perii ,iamne abis ? periit probe :
ducit lembum dierectum navis praedatoria .
sed ego inscitus qui domino me postulem moderarier : dicto me emit audientem ,haud imperatorem sibi .
sequimini ,ut ,quod imperatum est ,veniam advorsum temperi .
plus triginta �nnis natus sum ,quom �nterea loci ,numquam quicquam facinus feci peius neque scelestius ,qu�m hodie ,quom in contionem mediam me immersi miser .
ubi ego d�m hieto ,menaechmus se subterduxit mihi atque abiit ad amicam ,credo ,neque me voluit ducere .
qui illum di omnes perduint ,qui primus commentust * contionem habere ,qui homines occupatos occupat .
non ad eam rem �tiosos homines decuit deligi ,qui nisi adsint quom citentur ,census capiat ilico ?
* * * * * * adfatim est hominum ,in dies qui singulas escas edint ,quibus negoti nihil est ,qui essum neque vocantur neque vocant : eos oportet contioni dare operam atque comitiis .s� id ita esset ,non ego hodie perdidissem prandium ,quoi tam credo ? datum voluisse quam me video vivere .ibo : etiamnum reliquiarum spes animum oblectat meum .
sed quid ego video ?
menaechmus cum corona exit foras .
sublatum est convivium ,edepol venio adversum temperi .
observabo ,quid agat ,hominem .
post adibo atque adloquar .
potine ut quiescas ?
ego tibi hanc hodie probe lepideque concinnatam referam temperi .
non faxo eam esse dices :
�ta ignorabitur .
pallam ad phrygionem fert confecto prandio vinoque expoto ,parasito excluso foras .
non hercle is sum qui sum ,ni h�nc iniuriam meque ultus pulchre fuero .
observa quid dabo .
pro di immortales ,quo� homini umquam uno die boni dedistis plus ,qui minus speraverit ?
prandi ,potavi ,scortum accubui ,apstuli hanc ,quoius heres numquam erit post hunc diem .
nequeo quae loquitur exaudire clanculum ; satur nunc loquitur de me et de parti mea .ait hanc dedisse me sib� ,atque eam meae uxori surrupuisse .
quoniam sentio errare ,extemplo ,quasi res c�m ea esset mihi ,coepi adsentari :
mulier quidquid dixerat ,idem ego dicebam .quid multis verbis opust ?
minore nusquam bene fui dispendio .
adibo ad hominem ,nam turbare gestio .
quis hic �st ,qui adversus it mihi ?
quid ais ,homo levior quam pluma ,pessime et nequissime ,flagitium hominis ,subdole ac minimi preti ? quid de te merui ,qua me causa perderes ?
ut surrupuisti te mihi dudum de foro !
fecisti funus med absente prandio .
cur ausu ' s facere ,quoi ego aeque heres eram ?
adulescens ,quaeso ,quid tibi mecum est rei ,qui mihi male dicas homini ignoto insciens ?
an tibi malam rem vis pro male dictis dari ?
? pol eam quidem edepol te dedisse intellego .
responde ,adulescens ,quaeso ,quid nomen tibist ?
etiam derides ,quasi nomen non noveris ?
non edepol ego te ,quod sciam ,umquam ante hunc diem vidi neque novi ; verum certo ,quisquis es ,si a�quom facias ,mihi odiosus ne sies .menaechme ,vigila .
vigilo hercle equidem ,quod sciam .
non me novisti ?
non negem ,si noverim .
tuom parasitum non novisti ?
non tibi sanum est ,adulescens ,sinciput ,intellego .
responde ,surrupuistin uxori tuae pallam istanc hodie �tque d�disti erotio ?
neque hercle ego uxorem habeo neque ego erotio dedi nec pallam surrupui .
satin sanus es ?
occisast haec res .
non ego te indutum foras exire vidi pallam ?
vae capiti tuo .
omnis cinaedos esse censes ,tu quia es ?
tun med indutum fuisse pallam praedicas ?
ego hercle vero .
non tu abis quo dignus es ?
numquam edepol quisquam me exorabit ,quin tuae uxori rem omnem i�m ,uti sit gesta ,eloquar ;
omnes in te istaec recident contumeliae :
faxo haud inultus prandium comederis .
- quid hoc �st negoti ?
satine ,ut quemque conspicor ,ita me ludificant ?
sed concrepuit ostium .
menaechme ,amare ait te multum erotium ,ut hoc una opera sibi ad aurificem deferas ,atque huc ut addas auri pondo �nciam iubeasque spinter novom reconcinnarier .
et ist�c et aliud ,si quid curari volet ,me curaturum dicito ,quidquid volet .
scin quid hoc sit spinter ?
nescio ,nisi aureum .
hoc est quod olim clanculum ex armario te surrupuisse aiebas uxori tuae .
numquam hercle factum est .
non meministi ,obsecro ?
redde igitur spinter ,si non meministi .mane .immo equidem memini .nempe hoc est ,quod ill� dedi .
istuc .
vbi illae armilla� sunt ,quas una dedi ?
numquam dedisti .
nam pol hoc unum dedi .
dicam curare ? dicito : curabitur .
et palla et spinter faxo referantur simul .
amabo ,mi menaechme ,inauris da mihi faciendas pondo duom nummum ,stalagmia ,ut te libenter videam ,quom ad nos veneris .
fiat .cedo aurum ,ego manupretium dabo .
da sodes abs te : ego post reddidero tibi .immo cedo abs te :
ego post tibi reddam duplex .
non habeo .
at tu ,quando habebis ,tum dato .numquid [ me ] vis ?-
haec me curaturum dicito - ut quantum possint quique liceant veneant .
iamne abiit intro ?
abiit ,operuit fores .
di me quidem omnes adiuvant ,augent ,amant .
sed quid ego cesso ,dum datur mi occasio tempusque ,abire ab his locis lenoniis ?
propera ,menaechme ,fer pedem ,confer gradum .
demam hanc coronam atque abiciam ad laevam manum ,ut ,siquis sequatur ,hac me abiisse censeant .
ibo et conveniam servom ,si potero ,meum ,ut haec ,quae bona dant di mihi ,ex me sciat .
egone hic me patiar frustra in matrimonio ,ubi vir compilet clanculum quidquid domist atque ea ad amicam deferat ?
quin tu taces ?
manufesto faxo iam opprimes :
sequere hac modo .
pallam ad phrygionem cum corona �brius ferebat ,hodie tibi quam surrupuit domo .
sed ecc�m coronam qu�m habuit .
num mentior ?
em hac �biit ,si vis persequi vestigiis .
atque edepol eccum �ptume revortitur ; sed pallam non fert .
quid ego nunc cum illoc agam ?
idem quod semper :
sic censeo .
huc concedamus :
ex insidiis aucupa .
vt h�c utim�r maxim� more m�ro mol�stoque m�ltum ,atque ut� quique s�nt optum� ,maxum� morem hab�nt hunc : cli�ntes sibi �mnes vol�nt esse m�ltos :
bon�ne an mal� sint ,id ha�d quaerit�nt ;
res mag�s quaerit�r quam cli�ntum fid�s cuius mod� clueat .
si �st pauper �tque haud mal�s ,nequam hab�tur ,sin d�ves mal�st ,is cli�ns frugi hab�tur .
qu� neque leg�s neque aequ�m bonum usqu�m colunt ,soll�citos patr�nos hab�nt .
dat�m deneg�nt quod datum �st ,liti�m plen� ,rapaces vir� ,fraudul�nti ,qui aut fa�nore aut peri�riis hab�nt rem par�tam ,mens est in quo * e�s ubi dicitur dies ,simul patronis dicitur .[ quippe qui pro illis loquimur quae male fecerunt ] aut �d populum aut �n iure aut �pud aedilem r�s est .
sic�t me hodie nimis s�llicitum cliens qu�dam habuit ,neque qu�d volui agere a�t quicum licitumst ,ita med attinuit ,ita detinuit .
�pud aediles pro eius factis plurumisque pessumisque dixi causam ,condiciones tetuli tortas ,confragosas :
quid ille ?
qui * praedem dedit .
n�c magis manufestum ego hominem �mquam ullum teneri vidi :
di illum �mnes perdant ,�ta mihi hunc h�die corrup�t diem ,meque adeo ,qu� hodie forum umquam oculis inspexi meis .
iussi adparari prandium ,amica exspectat me ,scio .
ubi primum est licitum ,�lico properavi abire de foro .iratast ,credo ,nunc mihi ; placabit palla quam dedi ,quam h�die uxori �bstuli atque huic d�tuli er�tio .
quid a�s ?
viro me malo m�le nuptam .satin a�dis quae illic l�quitur ? satis .
s� sapiam ,hinc intro �beam ,ubi mi bene s�t .
mane : male erit p�tius .
ne �llam ecastor fa�nerato �bstulisti .
s�c datur .clanculum te istaec flagitia facere censebas potis ? quid illuc est ,uxor ,negoti ? men rogas ?
vin hunc rogem ?
aufer hinc palpationes .
perge tu .
quid tu mihi tristis es ?
te scire oportet .
scit ,sed dissimulat malus .
quid negotist ?
pallam - pallam ? quidam pallam - quid paves ? nil equidem paveo .nisi unum : palla pallorem incutit .at tu ne clam me comesses prandium .perge in virum .non taces ? non hercle vero taceo .
nutat ,ne loquar .
non hercle ego quidem usquam quicquam nuto neque nicto tibi .
ne ego mecastor mulier misera .qui tu misera es ? mi expedi .
nihil hoc confidentius ,qui quae vides ea pernegat .
me isti non nutasse .
credit iam tibi de isto :
illuc redi .
qu� ego redeam ?
equidem ad phrygionem censeo .
ei ,pallam refer .
eloquere .
nugas agis .
non mi istuc satis placet .
nugas agis .
certe familiarium aliquoi �rata es .
nugas agis .num mihi es irata saltem ?
nunc tu non nugas agis .
non edepol deliqui quicquam .em rursum nunc nugas agis .dic ,mea uxor ,quid tibi aegre est ?
bellus blanditur tibi .
potin ut mihi molestus ne sis ?
num te appello ?
aufer manum .
sic datur .
properato absente me comesse prandium ,post ante aedis cum corona me derideto ebrius .
neque edepol ego prandi neque hodie huc intro tetuli pedem .
tun negas ?
nego hercle vero .
nihil hoc homine audacius .
quom negabas mi esse sanum sinciput ,et negabas me novisse ,peregrinum aibas esse te ?
quin ut dudum divorti abs te ,redeo nunc demum domum .
novi ego te .
non mihi censebas esse ,qui te ulciscerer .omnia hercle uxori dixi .
quid dixisti ?
nescio ,eam ipsus roga .
quid hoc est ,uxor ?
quidnam hic narravit tibi ?
quid id est ?
quid taces ?
quin dicis quid sit ?
quasi tu nescias .
* * * [ palla mi est domo surrepta .palla surrepta est tibi ?]
me rogas ?
pol haud rogem te ,si sciam .
o hominem malum ,ut dissimulat .
omnia hercle ego edictavi .
quid id est ?
quando nil pudet neque vis tua voluntate ipse profiteri ,audi atque ades .et quid tristis sim et quid hic mihi dixerit ,faxo scias .
palla mi est domo surrupta .
palla surruptast mihi ?
viden ut te scelestus captat ?
huic surruptast ,non tibi .nam profecto tibi surrupta si esset - salva non foret .
nil mihi tecum est .
sed tu quid ais ?
palla ,inquam ,periit domo .
quis eam surrupuit ?
pol istuc ille scit qui illam abstulit .
quis is homo est ?
menaechmus quidam .
edepol factum nequiter .
quis is menaechmust ?
tu istic ,inquam .egone ?
tu .quis arguit ?
egomet .
et ego .atque huic amicae detulisti erotio .
egon dedi ?
tu ,tu istic ,inquam .vin adferri noctuam ,quae ' tu tu ' usque dicat tibi ?
nam nos iam defessi sumus .
[ per iovem deosque omnis adiuro ,uxor ( satin hoc est tibi ?)
non dedisse .
immo hercle vero ,nos non falsum dicere .
] sed ego illam non condonavi ,sed sic utendam dedi .
equidem ecastor tuam nec chlamydem do foras nec pallium cuiquam utendum .
mulierem aequom est vestimentum muliebre dare foras ,virum virile .
quin refers pallam domum ?
ego faxo referetur .
ex re tua ,ut opinor ,feceris ; nam domum numquam introibis ,nisi feres pallam simul .
eo domum .
quid mihi futurum est ,qui tibi hanc operam dedi ?
opera reddetur ,quando quid tibi erit surruptum domo .
- id quidem edepol numquam erit ,nam nihil est quod perdam domi .
cum viro cum uxore di vos perdant .
properabo ad forum ,nam ex hac familia me plane �xcidisse intellego .
quasi non habeam ,quo intromittar ,alium meliorem locum .
at placuero huic erotio ,quae me non excludet ab se ,sed apud se occludet domi .
nunc ibo ,orabo ut mihi pallam reddat ,quam dudum dedi ;
aliam illi redimam meliorem .
heus ,ecquis hic est ianitor ? aperite atque erotium aliquis evocate ante ostium .
quis hic me quaerit ?
sibi inimicus magis quam a�tati tuae .
mi menaechme ,cur ante aedis astas ?
sequere intro .
mane .scin quid est quod ego ad te venio ?
scio ,ut tibi ex me sit volup .
uxor rescivit rem omnem ,ut factum est ,ordine .
ego tibi redimam bis tanto pluris pallam ,quam voles .
tibi dedi equidem illam ,ad phrygionem �t ferres ,paulo prius ,et illud spinter ,ut ad aurificem ferres ,ut fieret novom .
mihi tu ut dederis pallam et spinter ?
numquam factum reperies .
nam ego quidem postquam illam dudum tibi dedi atque abii ad forum ,nunc redeo ,nunc te postillac video .
video quam rem agis .quia commisi ,ut me defrudes ,ad eam rem adfectas viam .neque edepol te defrudandi causa posco ( quin tibi dico uxorem rescivisse )- nec te ultro oravi ut dares :
tute ultro ad me detulisti ,dedisti eam dono mihi ;
eandem nunc reposcis : patiar .
tibi habe ,aufer ,utere vel tu vel tua uxor ,vel etiam in loculos compingite .
tu huc post hunc diem pedem intro non feres ,ne frustra sis ; quando tu me bene merentem tibi habes despicatui ,nisi feres argentum ,frustra me ductare non potes .
aliam posthac invenito qu�m habeas frustratui .
- nimis iracunde hercle tandem .
he�s tu ,tibi dico ,mane ,redi .
etiamne astas ?
etiam audes mea revorti gratia ?
abiit intro ,occlusit aedis .nunc ego sum exclusissimus : neque domi neque apud amicam mihi iam quicquam creditur .
ibo et consulam hanc rem amicos ,quid faciendum censeant .
-
nimis st�lte dudum feci ,quom marsuppium messenioni cum argento concredidi .
immersit aliquo sese ,credo ,in ganeum .
provisam quam mox vir meus redeat domum .
sed eccum video .salva sum ,pallam refert .
demiror ubi nunc ambulet messenio .
adibo atque hominem accipiam quibus dictis meret .
non te pudet prodire in conspectum meum ,flagitium hominis ,cum istoc ornatu ?
quid est ?
quae te res agitat ,mulier ?
etiamne ,impudens ,muttire verbum unum audes aut mecum loqui ?
quid tandem admisi in me ,ut loqui non audeam ?
rogas me ?
o hominis impudentem audaciam !
non tu scis ,mulier ,hecubam quapropter canem graii esse praedicabant ?
non equidem scio .
quia idem faciebat hecuba quod tu nunc facis :
omnia mala ingerebat ,quemquem aspexerat .itaque adeo iure coepta appellari est canes .non ego istaec tua flagitia possum perpeti .nam med aetatem viduam �sse mavelim ,quam istaec flagitia tua pati quae tu facis .
quid id ad me ,tu te nuptam possis perpeti an sis abitura a tuo viro ?
an mos hic ita est ,peregrino ut advenienti narrent fabulas ?
quas fabulas ?
eu hercle ,mulier ,multum et audax et mala es .
tun tibi hanc surreptam dicere audes ,quam mihi dedit alia mulier ut concinnandam darem ?
ne istuc mecastor - iam patrem accersam meum atque ei narrabo tua flagitia quae facis .
ei ,? deceo ,quaere meum patrem ,tecum simul ut veniat ad me :
ita rem esse dicito .
iam ego aperiam istaec tua flagitia .
sanan es ?
quae mea flagitia ?
pallam atque aurum meum domo suppilas tuae uxori et tuae degeris amicae .
don ' t i state this correctly ? o dear ! madam , by my faith , you are both very bold and very perverse . do you dare to say pointing at the mantle that this was stolen from you which another woman gave me , for me to get it trimmed ? a little while since you didn ' t deny that you had purloined it from me ; do you now hold up that same before my eyes ? are you not ashamed ?
quaeso hercle ,mulier ,si scis ,monstra quod bibam ,tuam qui possim perpeti petulantiam .
quem t� hominem esse me arbitrere ,nescio ; ego te simitu novi cum porthaone .
si me derides ,at pol illum non potes ,patrem meum ,qui huc advenit .
quin respicis ?
novistin tu illum ?
novi cum calcha simul : eod�m die illum vidi quo te ante hunc diem .
negas novisse me ?
negas patrem meum ?
idem hercle dicam ,s� avom vis adducere .
ecastor pariter hoc atque alias res soles .
vt a�tas mea �st atque ut h�c usus f�cto est gradum proferam ,progrediri properabo .
sed id quam mihi facile sit ,haud sum falsus .
nam pernicitas deserit : consitus sum senectute ,onustum gero corpus ,vires reliquere :
ut aetas mala est ;
quas si a�tumem omnis ,nimis l�ngus sermost .
sed haec res mihi in pectore et corde curaest ,quidnam h�c sit neg�ti ,quod f�lia sic rep�nte expet�t me ,ut �d sese irem .
nec ,qu�d id sit ,mih� certi�s facit ,quid vel�t ,quid me accersat .ver�m propemod�m iam sci� ,quid siet rei .credo cum viro litigium natum esse aliquod .ita istaec solent ,quae viros subservire sibi postulant ,dote fretae ,feroces .et illi quoque haud abstinent saepe culpa .
verum est modus tamen ,quoad pati uxorem oportet ;
nec pol filia umquam patrem accersit ad se ,nisi aut quid commissi aut iurgi est iusta causa .
sed id quidquid est ,iam sciam .
atque eccam eampse ante aedis et eius virum tristem video .
id �st quod suspic�bar .
�ppellabo hanc .
ibo advorsum .
s�lve multum ,m� pater .
salva sis .
salven advenio ?
salven accersi iubes ?
quid tu tristis es ?
quid ille autem abs te iratus destitit ?
nescio qu�d vos velitati �stis inter vos duos .
loquere ,uter meruistis culpam ? paucis ,non longos logos .nusquam equidem quicquam deliqui :
hoc primum te absolvo ,pater .
verum vivere hic non possum neque durare ullo modo .proin tu me hinc abducas .
quid istuc autem est ?
ludibrio ,pater ,habeor .
vnde ?
ab illo ,quoi me mandavisti ,meo viro .
ecce autem litigium .
quotiens tandem �dixi tibi ,ut caveres ,neuter ad me iretis cum querimonia ?
qui ego istuc ,mi pater ,cavere possum ?
men interrogas ?
nisi non vis .
quotiens monstravi tibi ,viro ut morem geras ,quid ille faciat ,n� id observes ,qu� eat ,quid rerum gerat .
at enim ille hinc amat meretricem ex proxumo .
sane sapit ,atque ob ist�nc industriam etiam faxo amabit amplius .
atque ibi potat .
tua quidem ille causa potabit minus ,si illic sive alibi libebit ?
quae haec ,malum ,impudentiast ?
una opera prohibere ,ad cenam ne promittat ,postules ,neve quemquam accipiat alienum apud se .
serviren tibi postulas viros ?
dare una �pera pensum postules ,inter ancillas sedere iubeas ,lanam carere .
non equidem mihi te advocatum ,pater ,adduxi ,sed viro .hinc stas ,illim causam dicis .
si ille quid deliquerit ,multo tanto illum accusabo ,quam te accusavi ,amplius .
quando te auratam et vestitam bene habet ,ancillas penum recte praehibet ,melius sanam est ,mulier ,mentem sumere .
at ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo ,me despoliat ,mea ornamenta clam ad meretrices degerit .
male facit ,si istuc facit ; si non facit ,tu male facis ,quae insontem insimules .
quin etiam nunc habet pallam ,pater ,et spinter ,quod ad hanc detulerat ,nunc ,quia rescivi ,refert .
i�m ego ex hoc ,ut factumst ,scibo .
�bo ad hominem atque adloquar .
dic mi istuc ,menaechme ,quod vos dissertatis ,ut sciam .
quid tu tristis es ?
quid illa autem irata abs te destitit ?
quisquis es ,quidquid tibi nomen est ,senex ,summum iovem deosque do testes - qua de re aut cuius rei rerum omnium ?
me neque isti male fecisse mulieri ,quae me arguit hanc domo ab se surrupuisse atque abstulisse * deierat .
s� ego intra aedis huius umquam ,ubi habitat ,penetravi pedem ,omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrimus .
sanun es ,qui istuc exoptes aut neges te umquam pedem in eas aedis intulisse ubi habitas ,insanissime ?
tun ,senex ,ais habitare med in illisce aedibus ?
tun negas ?
nego hercle vero .immo hercle ? ludere negas ;
nisi quo nocte hac exmigrastis .
concede huc ,mea filia .
quid tu ais ?
num hinc exmigrastis ?
quem in locum aut quam ob rem ,obsecro ?
non edepol scio .
profecto ludit te hic .
non tu tenes ?
iam vero ,menaechme ,satis iocatu ' s .nunc hanc rem gere .
quaeso ,quid mihi tecum est ?
unde aut quis tu homo es ?
* ? tibi aut adeo isti ,quae mihi molesta est quoquo modo ?
viden tu �lli oculos virere ?
ut viridis exoritur colos ex temporibus atque fronte ,ut oculi scintillant ,vide .
quid mihi meliust ,quam quando illi me insanire praedicant ,ego med adsimulem insanire ,ut illos a me absterream ?
vt pandiculans oscitatur .
quid nunc faciam ,mi pater ?
concede huc ,mea nata ,ab istoc quam potest longissime .euhoe bacche ,bromie ,quo me in silvam venatum vocas ? audio ,sed non abire possum ab his regionibus ,ita illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis ,poste autem illinc hircus ? alus ,qui saepe aetate in sua perdidit civem innocentem falso testimonio .
vae capiti tuo .
ecce ,apollo mi ex oraclo �mperat ,ut ego �lli oculos exuram lampadibus ardentibus .
perii ,mi pater ,minatur m�hi oculos exurere .
] filia ,heus .
quid est ?
quid agimus ?
quid si ego huc servos cito ?
ibo ,abducam qui hunc hinc tollant et domi devinciant ,prius quam turbarum quid faciat amplius .
enim haereo ;
ni occupo aliquid mihi consilium ,h� domum me ad se auferent .
pugnis me votas in huius ore quicquam parcere ,ni a meis oculis abscedat in malam magnam crucem .
faciam quod iubes ,apollo .
fuge domum ,quantum potest ,ne hic te obtundat .
fugio .
amabo ,�dserva istunc ,mi pater ,ne quo hinc abeat .
sumne ego mulier misera ,quae illaec audio ?-
haud male ,apollo illanc amovi ; nunc hunc impurissimum ,barbatum ,tremulum tithonum ,qui cluet cygno patre ,ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua comminuam illo scipione quem ipse habet .
dabitur malum ,me quidem si att�geris aut si propius ad me accesseris .
faciam quod iubes ;
securim capiam ancipitem ,atque hunc senem osse fini dedolabo �ssulatim viscera .
enim vero illud praecavendumst ,atque adcurandumst mihi ;
sane ego ill�m metuo ,ut minatur ,ne quid male faxit mihi .
multa mi imperas ,apollo :
nunc equos iunctos iubes capere me indomitos ,ferocis ,atque in currum inscendere ,ut ego hunc proteram leonem vetulum ,olentem ,edentulum .
iam adstiti in currum ,iam lora teneo ,iam stimulus in manust .
agite equi ,facitote sonitus ungularum appareat ,cursu celeri facite inflexa sit pedum pernicitas .
mihin equis iunctis minare ?
ecce ,apollo ,denuo me iubes facere impetum in eum qui stat atque occidere .
sed quis hic est qui me capillo h�nc de curru deripit ?
imperium tuom demutat atque edictum apollinis .eu h�rcle morbum acrem ac durum * di vostram fidem .
vel hic qui insanit ,quam valuit paulo prius ;
ei derepente tantus morbus incidit .
iamne isti abierunt ,quaeso ,ex conspectu meo ,qui me vi cogunt ,ut validus insaniam ?
quid cesso abire ad navem ,dum salvo licet ?
vosque omnis quaeso ,si senex revenerit ,ne me indicetis qua platea hinc aufugerim .
- lumbi sedendo ,�culi spectando dolent ,manendo medicum ,dum se ex opere recipiat .
odiosus tandem vix ab aegrotis venit .
ait se �bligasse crus fractum aesculapio ,apollini autem brachium .
nunc cogito ,utrum me dicam ducere medicum an fabrum .
atque eccum incedit .
move formicinum gradum .
quid esse �lli morbi ,dixeras ?
narra ,senex .
num laruatust aut cerritus ?
fac sciam .
num eum veternus aut aqua intercus tenet ?
quin ea te causa duco ,ut id dicas mihi atque illum ut sanum facias .
perfacile id quidemst .
sanum futurum ,mea ego id promitto fide .
magna cum cura ego illum curari volo .
ita ego eum cum cura magna curabo tibi .
atque eccum ipsum hominem .
observemus ,quam rem agat .
edepol ne hic dies pervorsus atque advorsus mi optigit .quae me clam ratus sum facere ,ea �mnia fecit palam parasitus ,qui me complevit flagiti et formidinis ,meus vlixes ,suo qui regi tantum concivit mali .
qu�m ego hominem ,s�quidem vivo ,vita evolvam sua - sed ego stultus sum ,qui illius esse dico ,quae meast :
meo cibo et sumptu educatust .
anima privabo virum .condigne autem haec meretrix fecit ,ut mos est meretricius : quia rogo ,palla ut referatur rursum ad uxorem meam ,mihi se ait dedisse .eu edepol n� ego homo vivo miser .audin quae loquitur ?
se miserum praedicat .
adeas velim .
salvos sis ,menaechme .
quaeso ,cur apertas brachium ?
non tu scis ,quantum isti morbo nunc tuo facias mali ?
quin tu te suspendis ?
ecquid sentis ?
quidni sentiam ?
non potest haec res ellebori ? iungere optinerier .
sed quid ais ,menaechme ?
quid vis ?
dic mihi hoc quod te rogo :
album an atrum vinum potas ?
quin tu is in malam crucem ?
iam hercle occeptat insanire primulum .
* quin tu me interrogas ,purpureum panem an puniceum soleam ego esse an luteum ?
soleamne esse avis squamosas ,piscis pennatos ?
papae ,audin tu ut deliramenta loquitur ?
quid cessas dare potionis aliquid prius quam percipit insania ?
mane modo ,etiam percontabor alia .
occidis fabulans .
dic mihi hoc : solent tibi umquam �culi duri fieri ?
quid ?
tu me lucustam censes esse ,homo ignavissime ?
dic mihi : en umquam intestina tibi crepant ,quod sentias ? vbi satur sum ,nulla crepitant ;
quando esurio ,tum crepant .
hoc quidem edepol hau pro insano verbum respondit mihi .
perdormiscin usque ad lucem ?
facilen tu dormis cubans ?
perdormisco ,si resolvi �rgentum cui debeo - qui te iuppiter dique omnes ,percontator ,perduint .nunc homo insanire occeptat :
de illis verbis cave tibi .
immo nestor nunc quidem est de verbis ,praeut dudum fuit ; nam dudum uxorem suam esse aiebat rabiosam canem .
quid ,ego ?
dixti insanus ,inquam .egone ?
tu istic ,qui mihi etiam me iunctis quadrigis minitatu ' s prosternere .
egomet haec te vidi facere ,�gomet haec ted arguo .
at ego te sacram coronam surrupuisse iovi scio ,et ob eam rem in carcerem ted esse compactum scio ,et postquam es emissus ,caesum virgis sub furca scio ; tum patrem occidisse et matrem vendidisse etiam scio .satin haec pro sano male dicta male dictis respondeo ?
obsecro hercle ,medice ,propere ,quidquid facturu ' s ,face .
non vides hominem insanire ?
scin quid facias optimum est ?
ad me face uti deferatur .
itane censes ?
quippini ?
ibi meo arbitratu potero curare hominem .
age ut lubet .
elleborum potabis faxo �liquos viginti dies .
at ego te pendentem fodiam stimulis triginta dies .
i ,arcesse homines ,qui illunc ad me deferant .
quot sunt satis ?
proinde ut insanire video ,quattuor ,nihilo minus .
iam hic erunt .
asserva tu istunc ,medice .
immo ibo domum ,ut parentur quibus paratis opus est .
tu servos iube hunc ad me ferant .
iam ego illic faxo erit .
abeo .vale .- abiit socerus ,abiit medicus .
[ nunc ] s�lus sum .
pro iuppiter ,quid illuc est quod med hisce homines insanire praedicant ? nam �quidem ,postquam gnatus sum ,numquam aegrotavi unum diem ,neque ego insanio neque pugnas neque ego litis coepio .
salvus salvos alios video ,novi homines ,adloquor .
an illi perperam insanire me aiunt ,ipsi insaniunt ?
quid ego nunc faciam ?
domum ire cupio : �xor non sinit ; huc autem nemo intromittit .
nimis proventum est nequiter .
ad noctem saltem ,credo ,intromittar domum .
spect�men bon� servo id �st ,qui rem er�lem procurat ,videt ,collocat cogitatque ,ut absente er� rem er� diligenter tut�tur ,quam si �pse adsit a�t recti�s .
terg�m quam gulam ,crura quam ventrem oportet poti�ra esse ,cu� cor mod�ste sit�mst .
recordetur id ,qui nihili sunt ,quid eis preti d�tur ab suis eris ,ignavis ,improbis viris :
verb�ra compedes mola� ,[ magna ] lassitudo fames frigus durum ,haec pr�tia sunt ignaviae .
id ego male malum metuo :
propterea bonum esse certumst potius quam malum ;
nam magis multo patior facilius verba :
verbera ego odi ,nimi�que edo lub�ntius molit�m ,quam molitum pra�hibeo .
atqu� mihi id prodest .
�lii ita ut in rem esse ducunt ,sint : ego ita ero ut me esse oportet ; metum m�hi adhibeam ,culpam �bstineam ,ero ut �mnibus in locis s�m praesto : [ servi ,qui cum culpa carent metuont ,solent esse eris utibiles .nam illi ,qui nil metuont ,postquam malum promeriti ,tunc ei metuont .] metuam ha�d multum .
prope est qu�ndo erus ob f�cta pretium exs�lvet .
postquam �n tabernam v�sa et servos c�nlocavi ,ut iusserat ,ita v�nio adversum .
nunc foris pultabo ,adesse ut me sciat ,? neque virum ex hoc saltu damni salvom ut educam foras .
s�d metuo ,ne sero veniam depugnato proelio .
p�r ego vobis deos atque homines dico ,ut imperium meum sapienter habeatis curae ,quae imperavi atque impero :
facite illic homo iam in medicinam ablatus sublimen siet ,nisi quidem vos vostra crura aut latera nihili penditis .
cave quisquam ,quod ill�c minitetur ,vostrum flocci fecerit .
quid st�tis ?
quid dubit�tis ?
iam subl�men raptum op�rtuit .
ego ibo ad medicum : praesto ero illi ,cum venietis .occidi ,quid hoc �st negoti ?
quid illisce homines ad me currunt ,opsecro ?
quid voltis vos ?
quid quaeritatis ?
quid me circumsistitis ?
quo rapitis me ?
quo fertis me ?
perii ,opsecro vestram fidem ,epidamnienses ,subvenite ,cives .
quin me mittitis ?
pro di immortales ,obsecro ,quid ego oculis aspicio meis ?
erum meum indignissime nescio qui sublimen ferunt .
ecquis suppetias mihi audet ferre ?
ego ,ere ,audacissime .
o facinus indignum et malum ,epidamnii cives ,erum meum hic in pacato oppido luci deripier in via ,qui liber ad vos venerit .
mittite istunc .
obsecro te ,quisquis es ,operam mihi ut des ,neu sinas in me insignite fieri tantam iniuriam .
immo et operam dabo et defendam et subvenibo sedulo .
numquam te patiar perire ,me perirest aequius .
hisce ego iam sementem in ore faciam pugnosque obseram .
maximo hodie malo hercle vostro �stunc fertis .
mittite .
teneo ego huic oculum .
face ut oculi locus in capite appareat .
vos scelesti ,vos rapacis ,vos praedones .periimus .obsecro hercle .mittite ergo .
quid me vobis tactiost ?
pecte pugnis .
agite abite ,fugite hinc in malam crucem .em tibi etiam : quia postremus cedis ,hoc praemi feres .nimis bene ora commetavi atque ex mea sententia .
edepol ,ere ,ne tibi suppetias temperi adveni modo .
at tibi di semper ,adulescens ,quisquis es ,faciant bene .
nam absque te esset ,hodie numquam ad solem occasum viverem .
ergo edepol ,si recte facias ,ere ,med emittas manu .
liberem ego te ?
verum ,quandoquidem ,ere ,te servavi .
quid est ?
adulescens ,erras .
quid ,erro ?
per iovem adiuro patrem ,med erum tuom non esse .
non taces ?
non mentior ; nec meus servos �mquam tale fecit quale tu mihi .
sic sine igitur ,si tuom n�gas me �sse ,abire liberum .
mea quidem hercle causa liber esto atque ito quo voles .
nempe iubes ?
iubeo hercle ,si quid imperi est in te mihi .
salve ,mi patrone .
cum tu liber es ,messenio ,gaudeo .
credo hercle vobis .
sed ,patrone ,te obsecro ,ne minus imperes mih� quam cum tuos servos fui .
apud ted habitabo et quando ibis ,una tecum ibo domum .
nunc ibo in tabernam ,vasa atque argentum tibi referam .
recte est obsignatum in vidulo marsuppium cum viatico : id tib� iam huc adferam .
adfer strenue .
salvom tibi ita ut mihi dedisti reddibo .
hic me mane .
- nimia mira mihi quidem hodie exorta sunt miris modis :
alii me negant eum esse qui sum ,atque excludunt foras * * * vel ille qui se petere argentum modo ,qui servom se meum esse aiebat ,meus servator ,quem ego modo emisi manu ;
is ait se mihi allaturum cum argento marsuppium :
id si attulerit ,dicam ut a me �beat liber quo volet ,ne tum ,quando sanus factus sit ,a me argentum petat .
socer et medicus me insanire aiebant .
quid sit ,mira sunt .
haec nihilo esse mihi videntur setius quam somnia .
nunc ibo intro ad hanc meretricem ,quamquam suscenset mihi ,si possum exorare ut pallam reddat ,quam referam domum .
-
men hodie usquam convenisse te ,audax ,audes dicere ,postquam advorsum mi imperavi ut huc venires ?
quin modo erupui ,homines quom ferebant te sublimen quattuor ,apud hasce aedis .
tu clamabas deum fidem atque hominum omnium ,qu�m ego accurro teque eripio vi pugnando ingratiis .
ob eam rem ,quia te servavi ,me amisisti liberum .
cum argentum dixi me petere et vasa ,tu quantum potest praecucurristi obviam ,ut quae fecisti infitias eas .
liberum ego te iussi abire ?
certo .
quin certissimumst ,mepte potius fieri servom ,quam te umquam emittam manu .
si v�ltis per oculos iurare ,nihilo hercle ea causa magis faci�tis ,ut ego h�die abstulerim pallam et spinter ,pessumae .
pro di �mmortales ,quid ego video ?
quid vides ?
speculum tuom .
quid negoti est ?
tuast imago .tam consimilest quam potest .
pol profecto haud est dissimilis ,meam quom formam noscito .
o adulescens ,salve ,qui me servavisti ,quisquis es .
adulescens ,quaeso hercle eloquere tuom mihi nomen ,nisi piget .
non edepol ita promeruisti de me ,ut pigeat ,quae velis obsequi .
mihi est menaechmo nomen .
immo edepol mihi .
siculus sum syracusanus .
eadem urbs et patria est mihi .
quid ego ex te audio ?
hoc quod res est .
novi equidem hunc :
erus est meus .ego quidem huius servos sum ,sed med esse huius credidi .
ego hunc censebam te esse ,huic etiam �xhibui negotium .
quaeso ignoscas ,si quid stulte dixi atque imprudens tibi .
delirare mihi videre :
non commeministi ,simul te hodie mecum exire ex navi ?
enim vero aequom postulas .t� erus es :
tu servom quaere .
tu salveto : tu vale .
hunc ego esse aio menaechmum .
at ego me .quae haec fabulast ?
t� es menaechmus ?
me esse dico ,moscho prognatum patre .
tun meo patre es prognatus ?
immo equidem ,adulescens ,meo ;
tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo .
di immortales ,spem insperatam date mihi quam suspicor .
nam nisi me animus fallit ,hi sunt gemini germani duo .nam et patriam et patrem conmemorant pariter qui fuerint sibi .sevocabo erum .menaechme .
quid vis ?
non ambos volo ,sed uter vostrorum est advectus mecum navi .non ego .at ego .te volo igitur .
huc concede .
concessi .
quid est ?
illic hom� aut sycophanta aut geminus est frater tuos .
nam ego hominem hominis similiorem numquam vidi �lterum .
neque aqua aquae nec lacte est lactis ,crede mi ,usquam similius ,quam hic tui est ,tuque huius autem ; post eandem patriam ac patrem memorat .
meliust nos adire �tque hunc percontarier .
hercle qui tu me admonuisti recte ,et habeo gratiam .
perge operam dare ,obsecro hercle ;
liber esto ,si invenis hunc meum fratrem esse .
spero .
et ego item spero fore .
quid ais tu ?
menaechmum ,opinor ,te vocari dixeras .
ita vero .
huic item menaechmo nomen est .in sicilia te syracusis natum esse dixti : et hic natust ibi .moschum tibi patrem fuisse dixti : huic itidem fuit .
nunc operam potestis ambo mihi dare et vobis simul .
promeruisti ut ne quid ores quod velis ,quin impetres .
tam quasi me emeris argento ,liber servibo tibi .
spes mihi est ,vos inventurum fratres germanos duos geminos ,una matre natos et patre uno uno die .
mira memoras .
utinam efficere quod pollicitu ' s possies .
possum .sed nunc agite uterque id quod rogabo dicite .vbi lubet ,roga :
r�spondebo .
nil reticebo quod sciam .
est tibi nomen menaechmo ?
fateor .
est itidem tibi ?
est .patrem fuisse moschum tibi ais ?
ita vero .
et mihi .
esne tu syracusanus ?
certo .
quid tu ?
quippini ?
optime usque adhuc conveniunt signa .
porro operam date .
quid longissime meministi ,dic mihi ,in patria tua ?
cum patre ut abii tarentum �d mercatum ,postea inter homines me deerrare � patre atque inde avehi .
iuppiter supreme ,serva me .
quid clamas ?
quin taces ?
quot eras annos gnatus ,quom te pater a patria �vehit ?
septuennis : nam tunc dentes mihi cadebant primulum .
neque patr�m umquam postilla vidi .
quid ? vos tum patri filii quot eratis ?
vt nunc maxime memini ,duo .
vter eratis ,tun an ille ,maior ?
aeque ambo pares .
qui id potest ?
gemini ambo eramus .
di me servatum volunt .
si interpellas ,ego tacebo potius .
taceo .
dic mihi : uno nomine ambo eratis ? minime .nam mihi hoc erat ,quod nunc est ,menaechmo :
�llum tum vocabant sosiclem .
signa adgnovi ,contineri quin complectar non queo .
mi germane gemine frater ,salve .ego sum sosicles .
quo modo igitur post menaechmo nomen est factum tibi ?
postquam ad nos renuntiatum est te * et patrem esse mortuom ,avos noster mutavit : quod tibi nomen est ,fecit mihi .
credo ita esse factum ut dicis .
sed mi hoc responde .
roga .quid erat nomen nostrae matri ?
teuximarchae .
convenit .
o salve ,insperate multis annis post quem conspicor .
frater ,et tu ,qu�m ego multis miseriis laboribus usque adhuc quaesivi quemque ego esse inventum gaudeo .
hoc erat ,quod haec te meretrix huius vocabat nomine :
namque edepol iussi hic mihi hodie prandium appararier ,clam meam uxorem ,quoi pallam surrupui dudum domo ,eam dedi huic .
hanc ,dicis ,frater ,pallam ,quam ego habeo ?
quo modo haec ad te pervenit ?
meretrix huc ad prandium me abduxit ,me sibi dedisse aiebat .
prandi perbene ,potavi atque accubui scortum ,pallam et aurum hoc abstuli .
gaudeo edepol ,si quid propter me tibi evenit boni .nam illa quom te ad se vocabat ,memet esse credidit .
numquid me morare quin ego liber ,ut iusti ,siem ?
optimum atque aequissimum orat ,frater :
fac causa mea .
liber esto .
quom tu es liber ,gaudeo ,messenio .
sed meliorest opus auspicio ,ut liber perpetuo siem .
quoniam haec evenerunt ,frater ,nostra �x sententia ,in patriam redeamus ambo .
frater ,faciam ,ut tu voles .
auctionem hic faciam et vendam quidquid est .
nunc interim eamus intro ,frater .
fiat .scitin quid ego vos rogo ?
quid ?
praeconium mi ut detis .
dabitur .
ergo nunciam vis conclamari auctionem fore ?
equidem die septimi .
auctio fiet menaechmi mane sane septimi .
venibunt servi ,supellex ,fundi ,aedes ,omnia .
venibunt quiqui licebunt ,praesenti pecunia .
venibit uxor quoque etiam ,si quis emptor venerit .
vix credo tota auctione capiet ? quinquagesies .
nunc ,spectatores ,valete et nobis clare plaudite .
duas res simul nunc agere decretumst mihi :
et argumentum et meos amores eloquar .non ego item facio ut alios in comoediis vi vidi amoris facere ,qui aut nocti aut die aut soli aut lunae miserias narrant suas : quos pol ego credo h�manas querimonias non tanti facere ,quid velint quid non velint ;
vobis narrabo potius meas nunc miserias .
graece haec vocatur emporos philemonis ,eadem latine mercator macci titi .pater ad mercatum hinc me meus misit rhodum ;
biennium iam factum est ,postquam abii domo .
ibi amare occepi forma eximia mulierem .
sed ea ut sim implicitus dicam ,si operaest auribus atque advortendum ad animum adest benignitas .
et hoc parum hercle more amatorum institi : ? per mea per conatus sum uos sumque inde exilico .nam amorem haec cuncta vitia sectari solent ,cura aegritudo nimiaque elegantia ,[ haec non modo illum qu� amat ,sed quemque attigit magno atque solido multat infortunio ,nec pol profecto quisquam sine grandi malo praequam res patitur studuit elegantiae .sed amori accedunt etiam haec ,quae dixi minus : insomnia ,aerumna ,error ,terror et fuga ,ineptia stultitiaque adeo et temeritas ,incogitantia excors ,immodestia ,petulantia et cupiditas ,malevolentia ,inertia
eod�m quo amorem venus mi hoc legavit die .
lacerari valide suam rem ,illius augerier .
intemperantem ,non modestum ,iniurium trahere ,exhaurire me quod quirem ab se domo ;
ratione pessuma a me ea quae ipsus optuma omnis labores invenisset perferens ,in amoribus diffunditari ac didier .
convicium tot me annos iam se pascere ; quod nisi puderet ,ne luberet vivere .sese extemplo ex ephebis postquam excesserit ,non ,ut ego ,amori neque desidiae in otio operam dedisse ,neque potestatem sibi fuisse ; adeo arte cohibitum esse se a patre : multo opere immundo rustico se exercitum ,neque nisi quinto anno quoque ? positum visere urbem ,atque extemplo inde ,ut spectavisset peplum ,rus rusum confestim exigi solitum a patre .ibi multo primum sese familiarium laboravisse ,quom haec pater sibi diceret :
' tibi aras ,tibi occas ,tibi seris ,tibi idem metis ,tibi denique iste pariet laetitiam labos .'
postquam recesset vita patrio corpore ,agrum se vendidisse atque ea pecunia navem ,metretas quae trecentas tolleret ,parasse atque ea se mercis mercatum undique ,adeo dum ,quae tum haberet ,peperisset bona ;
me idem decere ,si ut deceret me forem .
ego m� ubi invisum meo patri esse intellego atque odio me esse quoi placere aequom fuit ,amens amansque ut �nimum offirmo meum ,dico esse iturum me mercatum ,si velit : amorem missum facere me ,dum illi obsequar .agit gr�tias mi atque ingenium adlaudat meum ; sed mea promissa non neglexit persequi .aedificat navem cercurum et mercis emit ,parata navi imponit ,praeterea mihi talentum argenti ipsus sua adnumerat manu ; servom una mittit ,qui olim puero parvolo mihi paedagogus fuerat ,quasi uti mihi foret custos .his sic confectis navem solvimus
sed dum in portu illi ambulo ,hospes me quidam adgnovit ,ad cenam vocat .
venio ,decumbo acceptus hilare atque ampliter .
discubitum noctu ut imus ,ecce ad me advenit mulier ,qua mulier alia nullast pulchrior ;
ea nocte mecum illa hospitis iussu fuit .vosmet videte quam mihi valde placuerit :
postridie hospitem adeo ,oro ut vendat mihi ,dico eius pro m�ritis gratum me et munem fore .
quid verbis opus est ?
emi ,�tque advexi heri .
eam me �dvexisse nolo resciscat pater .
modo eam reliqui ad portum in navi et servolum .
sed quid currentem servom a portu conspicor ,quem navi abire vetui ?
timeo quid siet .
ex s�mmis opibus v�ribusque usque �xperire ,n�tere ,erus ut minor opera tua servetur :
agedum ,acanthio ,abige abs te lassitudinem ,cave pigritiae praeverteris .
simul enicat suspiritus ( vix suffero hercle anhelitum ) ,simul autem plenis semitis qui adversum eunt : aspellito ,detrude ,deturba in vi�m .haec disciplina hic pessumast : c�rrenti properanti haud quisquam dignum habet decedere .ita tr�s simitu res agendae sunt ,quando unam occeperis : et currendum et pugnandum et autem iurigandum est in via .
quid ill�c est quod ille tam expedite exquirit cursuram sibi ?
curaest ,negoti quid sit aut quid nuntiet .
nugas ago .
quam restito ,tam maxime res in periclo vortitur .
mali nescio quid nuntiat .
genua hunc cursorem deserunt ;
perii ,seditionem facit lien ,�ccupat praecordia ,perii ,animam nequeo vertere ,nimis nihili tibicen siem .[ at tu edepol sume laciniam atque absterge sudorem tibi .
] numquam edepol omnes balineae mi hanc lassitudinem eximent .
domin �n foris dicam esse erum charinum ? ego animi pendeo .qu�d illud sit negoti lubet scire ,ex hoc metu ut eximar .
�t etiam asto ?
at etiam cesso foribus facere hisce assulas ?
�perite aliquis .
ubi charinus est erus ?
d�min est an foris ?
num qu�squam adire ad ostium dignum arbitratur ?
ecce me ,acanthio ,quem quaeris .
nusquamst disciplina ignavior .
quae t� malae res �gitant ?
multae ,ere ,te �tque me .
quid �st negoti ?
p�riimus .
principium id inimicis dato .
at tibi sortito id optigit .
loquere �d negoti quidquid est .
placide ,volo adquiescere .
tua causa rupi ramites ,iam dudum sputo sanguinem .
resinam ex melle aegyptiam vorato ,salvom feceris .
at edepol tu calidam picem bibito ,aegritudo abscesserit .
h�minem ego iracundiorem quam te novi neminem .
at ego maledicentiorem quam te novi neminem .sin saluti quod tibi esse censeo ,id consuadeo ?
apage istiusmodi salutem ,cum cruciatu quae advenit .
dic mihi ,an boni quid usquamst ,quod quisquam uti possiet sine malo omni ,aut ne laborem capias cum illo uti voles ?
nescio ego istaec : philosophari numquam didici neque scio .
ego bonum ,malum quo accedit ,mihi dari haud desidero .
cedo tuam mihi dexteram ,agedum ,acanthio .
em dabitur ,tene .
vin tu te mihi obsequentem esse an nevis ?
opera licet experiri ,qui me rupi causa currendo tua ,ut quae scirem scire actutum tibi liceret .
liberum caput tibi faciam cis paucos mensis .
palpo percutis .
egon ausim tibi usquam quicquam facinus falsum proloqui ?
quin iam prius quam sum elocutus ,scis si mentiri volo .ah ,lassitudinem hercle verba tua mihi addunt ,enicas .
sicine mi obsequens es ?
quid vis faciam ?
tun ?
id quod volo .quid id est igitur quod vis ?
dicam .
dice .at �nim placide volo .
dormientis spectatores metuis ne ex somno excites ?
vae tibi .
tibi equidem a portu adporto hoc - quid fers ?
dic mihi .
vim metum ,cruciatum curam ,iurgiumque atque inopiam .
perii ,tu quidem thensaurum huc mi adportavisti mali .
nullus sum .
immo es - scio iam ,miserum dices tu .
dixi ego tacens .
quid istuc est mali ?
ne rogites ,maxumum infortunium est .
obsecro ,dissolve iam me ;
nimis diu animi pendeo .
placide ,multa exquirere etiam prius volo quam vapulem .
hercle vero vapulabis ,nisi iam loquere aut hinc abis .
hoc sis vide ,ut palpatur .nullust ,quando occepit ,blandior .obsecro hercle oroque ut istuc quid sit actutum indices ,quandoquidem mihi supplicandum servolo video meo .
tandem indignus videor ?
immo dignus .
equidem credidi .
obsecro ,num navis periit ?
salvast navis ,ne time .
quid alia armamenta ?
salva et sana sunt .
quin tu expedis quid siet quod me per urbem currens quaerebas modo .
tu quidem ex �re orationem mi eripis .
taceo .
tace .credo ,si boni quid ad te nuntiem ,instes acriter ,qui nunc ,quom malum audiendumst ,flagitas me ut eloquar .
obsecro hercle te ,istuc ut tu mihi malum facias palam .
eloquar ,quandoquidem me oras .
tuos pater - quid meus pater ?
tuam amicam - quid eam ?
vidit .
vidit ?
vae misero mihi .
[ hoc quod te rogo responde .
quin tu ,si quid vis ,roga .
] qui potuit videre ?
oculis .
quo pacto ?
hiantibus .
in hinc dierectus ?
n�gare in re capitali mea .
qui ,malum ,ego nugor ,si tibi quod me rogas respondeo ?
certen vidit ?
tam hercle certe qu�m ego te aut tu me vides .
vbi eam vidit ?
intus intra navem ,�t prope astitit ; et cum ea confabulatust .
perdidisti me ,pater .
eho tu ,eho tu ,quin cavisti ne eam videret ,verbero ?
quin ,sceleste ,�bstrudebas ,n� eam conspiceret pater ?
quia negotiosi eramus nos nostris negotiis :
dum haec aguntur ,lembo advehitur tuos pater pauxillulo ,neque quisquam hominem conspicatust ,donec in navem subit .
nequiquam ,mare ,subterfugi � tuis tempestatibus :
equidem me iam censebam esse in terra atque in tuto loco ,verum video med ad saxa ferri saevis fluctibus .
loquere porro ,quid sit actum .
postquam aspexit mulierem ,rogitare occepit cuia esset .
quid respondit ?
ilico occucurri atque interpello ,matri te ancillam tuae emisse illam .
visun est tibi credere id ?
etiam rogas ?
sed scelestus subigitare occepit .
illamne ,obsecro ?
mirum quin me subigitaret .
edepol cor miserum meum ,quod guttatim contabescit ,quasi in aquam indideris salem .
perii .
em istuc unum verbum dixisti verissimum .
stultitia istaec est .
quid faciam ?
credo ,non credet pater ,si illam matri meae me emisse dicam ;
neque ille credet ,neque credibile est forma eximia mulierem ,eam me emisse ancillam matri .
non taces ,stultissime ?
credet hercle ,nam credebat iam mihi .
metuo miser ,ne patrem prehendat ,ut sit gesta res ,suspicio .
hoc quod te rogo responde quaeso .
quaeso quid rogas ?
num esse amicam suspicari visus est ?
non visus est .
quin quicque ut dicebam mihi credebat .
verum ,ut tibi quidem visus est .
non ,sed credebat .
vae mihi misero ,nullus sum .
sed quid ego hic in lamentando pereo ,ad navem non eo ?
sequere .
si istac ibis ,commodum obviam venies patri ;
postea aspiciet te timidum esse atque exanimatum :
ilico retinebit ,rogitabit unde illam emeris ,quanti emeris :
timidum temptabit te .
hac ibo potius .
iam censes patrem abiisse a portu ?
quin ea ego huc praecucurri gratia ,ne te opprimeret imprudentem atque electaret .
optime .-
miris modis di ludos faciunt hominibus mirisque exemplis somnia in somnis danunt .
velut ego nocte hac quae praeteriit proxuma in somnis egi satis et fui homo exercitus .
mercari visus mihi sum formosam capram ;
ei ne noceret quam domi ante habui capram neu discordarent ,si ambae in uno essent loco ,posterius quam mercatus fueram ,visus sum in custodelam simiae concredere .
ea simia adeo post haud multo ad me venit ,male mihi precatur et facit convicium : ait s�se illius opera atque adventu caprae flagitium et damnum fecisse haud mediocriter ; dicit capram ,quam dederam servandam sibi ,sua� uxoris dotem ambedisse oppido .
mi illud videri mirum ,ut una illaec capra uxoris simiai dotem ambederit .
instare factum simia ,atque hoc denique respondet ,ni properem illam ab sese abducere ,ad me domum intro ad ux�rem ducturum meam .
atque oppido hercle bene velle illi visus sum ,ast non habere cui commendarem capram ;
interea ad me haedus visust adgredirier ,infit mihi praedicare ,sese ab simia capram abduxisse ,et coepit inridere me ;
ego �nim lugere atque abductam illam aegre pati .hoc quam ad rem credam pertinere somnium ,nequeo invenire ;
nisi capram illam suspicor iam me invenisse quae sit aut quid voluerit .
ad portum hinc abii mane cum luci simul ;
postquam id quod volui transegi ,atque ego conspicor navem ex rhodo quast h�ri advectus filius ;
conlibitumst illuc mihi nescio qui visere : inscendo in lembum �tque ad navem devehor .atque �go illi aspicio forma eximia mulierem ,filius quam advexit meus matri ancillam suae .
quam ego postquam aspexi ,non ita amo ut sani solent homines ,sed eodem pacto ut insani solent .
amavi hercle equidem ego olim in adulescentia ,verum ad hoc exemplum numquam ,ut nunc insanio .
nunc hoc profecto sic est :
haec illast capra ;
verum hercle simia illa atque haedus mihi malum adportant ,atque eos esse quos dicam hau scio .
sed conticiscam ,nam eccum it vicinus foras .
profecto ego illunc hircum castrari volo ,ruri qui vobis exhibet negotium .nec omen illud mihi nec auspicium placet .quasi hircum metuo ne uxor me castret mea .[ atque illius haec nunc simiae partis ferat .
] i tu hinc ad villam atque istos rastros vilico pisto ipsi facito coram ut tradas in manum .
uxori facito ut nunties ,negotium mihi esse in urbe ,ne me exspectet ; nam mihi tris hodie litis iudicandas dicito .
ei ,et hoc memento dicere .
numquid amplius ?
tantumst .
lysimache ,salve .
euge ,demipho ,salveto .
quid agis ?
quid fit ?
quod miserrumus .
di melius faxint .
di hoc quidem faciunt .
quid est ?
dicam ,si videam tibi esse �peram aut otium .
quamquam negotiumst ,si quid vis ,demipho ,non sum occupatus umquam amico operam dare .
benignitatem tuam mi experto praedicas .
quid tibi ego aetatis videor ?
acherunticus ,senex vetus ,decrepitus .
pervorse vides .
puer s�m ,lysimache ,septuennis .
sanun es ,qui puerum te esse dicas ?
vera praedico .
senex quom extemplo est ,iam nec sentit nec sapit ,aiunt solere eum rusum repuerascere .
immo bis tanto valeo quam valui prius .
bene hercle factum ,et gaudeo .
immo si scias ,oculis quoque etiam plus iam video quam prius .
benest .
malae rei dico .
iam istuc non benest .
sed ausimne ego tibi eloqui fideliter ?
audacter .
animum advorte .
fiet sedulo .
hodie ire in ludum occepi litterarium ,lysimache .
ternas scio iam .
quid ternas ? amo .tun capite cano amas ,senex nequissime ?
si canum seu istuc rutilum sive atrumst ,amo .
ludificas nunc tu me hic ,opinor ,demipho .
decide collum stanti ,si falsum loquor ;
vel ,ut scias me amare ,cape cultrum ac seca digitum vel aurem vel tu nasum vel labrum : si movero me seu secari sensero ,lysimache ,auct�r sum ut me amando enices .si umquam vidistis pictum amatorem ,em illic est .nam meo quidem animo vetulus decrepitus senex tantidemst quasi sit signum pictum in pariete .
nunc tu me ,credo ,castigare cogitas .
egon t� ?
nihil est iam quod tu mihi suscenseas :
fecere tale ante alii spectati viri .
humanum amarest ,humanum autem ignoscerest :
ne s�s me obiurga ,hoc non voluntas me impulit .
quin non obiurgo .
at ne deteriorem tamen hoc facto ducas .
egon te ?
ah ,ne di siverint .
vide s�s modo etiam .
visumst .
certen ?
perdis me .
hic homo ex amore insanit .
numquid vis ?
vale .ad portum propero ,nam ibi mihi negotium est .
bene ambulato .
bene vale .
- bene sit tibi .
quin mihi quoque etiamst ad portum negotium .
nunc adeo ibo illuc .
s�d optume gnatum meum video eccum .
opperiar hominem .hoc nunc mihi viso opust ,huic persuadere quo modo potis siem ,ut illam vendat neve det matri suae ; nam ei dono advexe audivi .
sed praecauto opust ,ne hic illam me animum adiecisse aliqua sentiat .
hom� me mis�rior null�st aeque ,op�nor ,neque �dvorsa cu� plura s�nt sempit�rna ;
satin qu�dquid est ,quam rem agere �ccepi ,proprium nequit mihi evenire quod cupio ?
ita m�hi mala res aliqua �bicitur ,bonum qua� meum comprimit c�nsilium .
m�ser amicam m�hi paravi ,�nimi causa ,pretio ? eripui ,rat�s clam patr�m me me�m posse habere :
is rescivit et vidit ,et perdidit me ;
neque is cum roget quid loquar cogitatumst ,ita animi decem in pectore incerti certant .nec quid corde nunc consili capere possim scio ,tantus cum cura meost error animo ,dum servi mei perplacet mihi consilium ,dum rursum haud placet nec pater potis videtur induci ut putet matri ancillam emptam esse illam .
nunc si dico ut res est atque illam mihi me emisse indico ,quem ad modum existumet me ?
atque illam abstrahat ,trans mare hinc venum asportet ;
scio saevos quam sit ,domo doctus .
igitur h�cine est amare ?
arare mavelim ,quam sic amare .
iam h�nc olim invitum domo extrusit ab se ,mercatum ire iussit :
ibi hoc malum ego inveni .
�bi voluptatem aegritudo vincat ,quid ibi inest amoeni ?
nequ�quam abdidi ,abscondidi ,abstrusam habebam : muscast meus pater ,nil potest clam illum haberi ,n�c sacrum nec tam profanum quicquam est ,quin ibi ilico adsit .nec ,qui rebus meis confidam mi ulla spes in corde certast .
qu�d illuc est quod solus secum fabulatur filius ?
sollicitus mih� nescio qua re videtur .
attatae ,meus pat�r hic quidem est quem video .ibo ,adloquar .
quid fit ,pater ?
vnde incedis ,quid festinas ,gnate mi ?
recte ,pater .
ita volo ,sed ist�c quid est ,tibi quod commutatust color ?
numquid tibi dolet ?
poste hac nocte non quievi satis mea ex sententia .
[ per mare ut vectu ' s ,nunc oculi terram mirantur tui .
magis opinor - id est profecto ;
si sapias ,eas ac decumbas domi .
otium non est : mandatis rebus praevorti volo .
cras agito ,perendie agito .
saepe ex te audivi ,pater : rei mandatae omnis sapientis primum praevorti decet .age igitur ; nolo advorsari tuam advorsum sententiam .salvos sum ,siquidem �sti dicto solida et perpetuast fides .
quid illuc est quod ille � me solus se in consilium sevocat ?
[ iam ] n�n vereor ne illam me amare hic potuerit resciscere ; quippe haud etiam quicquam inepte feci ,amantes ut solent .res adhuc quidem hercle in tutost ,nam hunc nescire sat scio de illa amica ; quod si sciret ,esset alia oratio .quin ego hunc adgredior de illa ? quin ego hinc me amolior ? eo ego ,ut quae mandata amicus amicis tradam .immo mane ; paucula etiam sciscitare prius volo .
dic quid velis .
vsquene valuisti ?
verum in portum huc ut sum advectus ,nescio qui animus mihi dolet .
nausea edepol factum credo ;
sed quid ais ?
ecquam tu advexti tuae matri ancillam e rhodo ?
advexi .
quid ? ea ut videtur mulier ?
non edepol mala .
vt moratast ?
nullam vidi melius mea sententia .
mihi quidem edepol visast ,quom illam vidi .
eho an vidisti ,pater ?
vidi .verum non ex usu nostrost ,neque adeo placet .
qui vero ?
quia ? non nostra formam habet dignam domo .nihil opust nobis ancilla nisi quae texat ,quae molat ,lignum caedat ,pensum faciat ,aedis verrat ,vapulet ,qua� habeat cottidianum familiae coctum cibum :
horunc illa nihilum quicquam facere poterit .
ea causa equidem illam emi ,dono quam darem matri meae .
ne duas ,neve te advexisse dixeris .di me adiuvant .labefacto paulatim .
verum quod praeterii dicere ,neque illa matrem satis honeste tuam sequi poterit comes ,neque sinam .
qui vero ?
quia illa forma matrem familias flagitium sit si sequatur ; quando incedat per vias ,contemplent ,conspiciant omnes ,nutent ,nictent ,sibilent ,vellicent ,vocent ,molesti sint ; occentent ostium : impleantur �legeorum meae fores carbonibus .atque ,ut nunc sunt maledicentes homines ,uxori meae mihique obiectent lenocinium facere .
nam quid eost opus ?
hercle qui tu recte dicis ,et tib� adsentior .
sed quid ill� nunc fiet ?
recte .ego emero matri tuae ancillam viraginem aliquam non malam ,forma mala ,ut matrem addecet familias ,aut syram aut aegyptiam : ea molet ,coquet ,conficiet pensum ,pinsetur flagro ,neque propter eam quicquam eveniet nostris foribus flagiti .
quid si igitur reddatur illi unde empta est ?
minime gentium .
dixit se redhibere ,si non placeat .
litigari nolo ego usquam ,tuam autem accusari fidem ;
multo edepol si quid faciendumst facere damni mavolo ,quam opprobramentum aut flagitium muliebre exferri domo .
me tibi illam posse opinor luculente vendere .
dum quidem hercle ne minoris vendas qu�m ego emi ,pater .
tace modo : senex est quidam ,qui illam mandavit mihi ut emerem aut ad istanc faciem .
at mihi quidam adulescens ,pater ,mandavit ad illam faciem ,ita ut illaec est ,emerem sibi .
viginti minis opinor posse me illam vendere .
at ego si velim ,iam dantur septem et viginti minae .
at ego - quin ego ,inquam - ah ,nescis quid dicturus sum ,tace .
tris minas accudere etiam possum ,ut triginta sient .
quo vortisti ?
ad illum qui emit .
vbinamst is homo gentium ?
eccillum video .iubet qu�nque me addere etiam nunc minas .hercle illunc divi infelicent ,quisquis est .
ibidem mihi etiam nunc adnutat addam sex minas .
septem mihi .
numquam edepol me vincet hodie .
commodis poscit ,pater .nequiquam poscit : ego habeo .
at illic pollicitust prior .
nihili facio .
quinquaginta poscit .
non centum datur .
potine ut ne licitere advorsum mei animi sententiam ?
ita ille est ,quoi emitur ,senex ;
sanus non est ex amore illius .quod posces feres .
certe edepol adulescens ille ,cui ego emo ,efflictim perit eius amore .
multo hercle ille magis senex ,si tu scias .
numquam edepol fuit neque fiet ille senex insanior ex amore quam ille adulescens cui ego do hanc operam ,pater .
quiesce ,inquam .istanc r�m ego recte videro .
quid ais ?
quid est ?
sed ille illam accipiet .
sine .
non potes tu lege vendere illam .
ego aliquid videro .
qui scio quid sit ei animi ,venirene eam velit an non velit ?
ego scio velle .
at pol ego esse credo aliquem qui non velit .
quid id mea refert ?
quia illi suam rem esse aequomst in manu .
quid ais ?
communis mihi illa est cum illo : is hic nunc non adest .prius respondes quam rogo .prius t� emis quam vendo ,pater .
nescio ,inquam ,velit ille illam necne abalienarier .
quid ? illi quoidam qui mandavit tibi si emetur ,tum volet ,s� ego emo illi qui mandavit ,tum ille nolet ?
nihil agis .
numquam edepol quisquam illam habebit potius quam ille quem ego volo .
certumnest ?
censen certum esse ?
quin ad navem iam hinc eo ,ibi venibit .
vin me tecum illo ire ?
nolo .non places .
meliust te ,quae sunt mandatae res tibi ,praevortier .
tu prohibes .
te fecisse sedulo .
ad portum ne bitas ,dico iam tibi .
auscultabitur .
ibo ad portum .ne hic resciscat ,cauto opust : non ipse emam ,sed lysimacho amico mandabo .is se ad portum dixerat ire dudum .me moror quom hic asto .- nullus sum ,occidi .
pentheum diripuisse aiunt bacchas :
nugas maximas fuisse credo ,praeut quo pacto �go divorsus distrahor .
cur ego vivo ?
cur non morior ?
quid mihist in vita boni ?
certumst ,ibo ad medicum atque ibi me toxico morti dabo ,quando id mi adimitur ,qua causa vitam cupio vivere .
mane ,mane obsecro ,charine .
quis me revocat ?
eutychus ,tuos amicus et sodalis ,simul vicinus proxumus .
non tu scis ,quantum malarum rerum sustineam .
scio ;
omnia ego istaec auscultavi ab ostio ,omnem rem scio .
quid id est quod scis ?
tuos pater volt vendere - omnem rem tenes .
tuam amicam .nimium multum scis .
tuis ingratiis .
plurimum tu scis .
sed qui scis esse amicam illam meam ?
tute heri ipsus mihi narrasti .
satin ut oblitus fui ,tibi me narravisse ?
hau mirumst factum .
te nunc consulo .
responde : quo leto censes me ut peream potissimum ?
non taces ?
cave tu istuc dixis .
quid vis me igitur dicere ?
vin patri sublinere pulchre me os tuo ?
sane volo .
visne eam ad portum - qui potius quam voles ?
atque eximam mulierem pretio ?
qui potius quam auro expendas ?
vnde erit ?
achillem orabo ,aurum ut mihi det ,hector qui expensus fuit .sanun es ?
pol sanus si sim ,non te medicum mi expetam .
tanti quanti poscit ,vin tanti illam emi ?
auctarium adicito vel mille nummum plus quam poscet .
iam tace .
sed quid ais ?
unde erit argentum quod des ,quom poscet pater ?
invenietur ,exquiretur ,aliquid fiet ;
enicas .
iam istuc ' aliquid fiet ' metuo .
quin taces ?
muto imperas .
satin istuc mandatumst ?
potin ut aliud cures ?
non potest .
bene vale .
non edepol possum prius quam tu ad me redieris .
melius sanus sis .
vale ,vince �t me serva .
ego fecero .
domi maneto me .
ergo actutum face cum praeda recipias .
- am�ce amico operam dedi : vicinus quod rogavit ,hoc emi mercimonium .
mea es tu ,sequere sane .
ne plora :
nimis stulte facis ,oculos corrumpis tales .
quin tibi quidem quod rideas magis est ,quam ut lamentere .
amabo ecastor ,mi senex ,eloquere - exquire quidvis .
cur emeris me .
tene ego ?
ut quod imperetur facias ,item quod tu mihi si imperes ,ego faciam .
facere certumst pro copia et sapientia quae te velle arbitrabor .
laboriosi nil tibi quicquam operis imperabo .
namque edepol equidem ,mi senex ,non didici baiolare nec pecua ruri pascere nec pueros nutricare .
bona si esse vis ,bene erit tibi .
tum pol ego perii misera .
qui ?
quia illim unde huc advecta sum ,malis bene esse solitumst .
quasi dicas nullam mulierem bonam esse .
haud equidem dico ,nec mos meust ut praedicem quod ego omnis scire credam .
rogare hoc unum te volo .
roganti respondebo .
quid ais tu ?
quid nomen tibi dicam esse ?
pasicompsae .
ex forma nomen inditumst .
sed quid ais ,pasicompsa ?
possin tu ,si usus venerit ,subtemen tenue nere ?
possum .si tenue scis ,scio te uberius posse nere .
de lanificio neminem metuo ,una aetate quae sit .
bonam hercle te et frugi arbitror ,matura iam ? inde aetate quom scis facere officium tuom ,mulier .
pol docta didici .
operam accusari non sinam meam .
em istaec hercle res est .
ovem tibi eccillam dabo ,natam annos sexaginta ,peculiarem .
mi senex ,tam vetulam ?
generis graecist ;
eam si curabis ,perbonast ,tondetur nimium scite .
honoris causa quidquid est quod dabitur gratum habebo .
nunc ,mulier ,ne tu frustra sis ,mea non es ,ne arbitrere .
dic igitur quaeso ,quoia sum ?
tuo ero redempta es rursum ;
ego te redemi ,�lle mecum oravit .
animus rediit ,si mecum servatur fides .
bono animo es ,liberabit ille te homo :
ita edepol deperit ,atque hodie primum vidit .
ecastor iam bienniumst ,quom mecum rem coe + pit .
nunc ,quando amicum te scio esse illius ,indicabo .
quid ais tu ?
certo ;
et int�r nos coniuravimus ,ego cum illo et ille mecum : ego cum viro et �lle cum muliere ,nisi cum illo aut ille mecum ,neuter stupri causa caput limaret .di immortales ,etiam cum uxore non cubet ?
amabo ,�n maritust ?
neque est neque erit .
nolim quidem .
homo hercle periuravit .
nullum adulescentem plus amo .
puer est ille quidem ,stulta .nam illi quidem hau sane diust quom dentes exciderunt .quid ,dentes ?
nihil est .
sequere sis .hunc me diem unum oravit ut apud me praehiberem locum ,ideo quia uxor rurist .-
tandem impetravi ut egomet me corrumperem : emptast amica clam uxorem et clam filium .
certumst ,antiqua recolam et servibo mihi .
decurso spatio breve quod vitae relicuomst volupt�te ,vino et amore delectavero .
nam hanc se bene habere aetatem nimiost aequius .
adulescens quom sis ,tum quom est sanguis integer ,rei tuae quaerundae convenit operam dare ; demum igitur quom sis iam senex ,tum in otium te conloces ,dum potes ames : id iam lucrumst quod vivis .
hoc ut dico ,factis persequar .
interea tamen huc intro ad me invisam domum : uxor me exspectat iam dudum esuriens domi ; iam iurgio enicabit ,si intro rediero .
verum hercle postremo ,utut est ,non ibo tamen ,sed hunc vicinum prius conveniam quam domum redeam ;
atque eccum it foras .
adducam ego illum iam ad te ,si convenero .me dicit .
quid ais ,demipho ?
est mulier domi ?
quid censes ?
quid si visam ?
quid properas ?
mane .
quid faciam ?
quid cogitem ?
equidem hercle opus hoc facto existimo ,ut illo �ntro eam .
itane vero ,vervex ?
intro eas ?
quid aliud faciam ?
prius hoc ausculta ,atque ades : prius etiamst ,quod te facere ego aequom censeo .
nam nunc si illuc intro ieris ,amplecti voles ,confabulari atque osculari .
tu quidem meum animum gestas : scis quid acturus siem .
pervorse facies .
quodne ames - tanto minus .
ieiunitatis plenus ,anima foetida ,senex hircosus tu osculere mulierem ?
ut�ne adveniens vomitum excutias mulieri ?
scio pol te amare ,quom istaec praemonstras mihi .
quid si igitur unum faciam hoc ?
si censes ,coquom aliquem arripiamus ,prandium qui percoquat apud te hic usque ad vesperum .
em istuc censeo .
nunc tu sapienter loquere atque amatorie .
quid stamus ?
quin ergo imus atque obsonium curamus ,pulchre ut simus ?
equidem te sequor .
atque hercle invenies tu locum illi ,si sapis : nullum hercle praeter hunc diem illa apud med erit .metuo ego ux�rem ,cras si rure redierit ne illam hic offendat .res parata est ,sequere me .- s�mne ego homo miser ,qui nusquam bene queo quiescere ?
si domi sum ,foris est animus ,sin foris sum ,animus domist .
ita mi in pectore atque in corde facit amor incendium : ni ex oculis lacrumae defendant ,iam ardeat credo caput .spem teneo ,salutem amisi ; redeat an non ,nescio : si opprimit pater quod dixit ,exsulatum abiit salus ; sin sodalis quod promisit fecit ,non abiit salus .
sed tamen dem si podagrosis pedibus esset eutychus ,iam a portu rediisse potuit .
id illi vitium maxumumst ,quod nimis tardus est advorsum mei animi sententiam .
sed in est ,quem currentem video ?
�psus est .ibo obviam .nunc ,quod restat ,ei disperii :
voltus neutiquam huius placet ;
tristis inc�dit ( pectus ardet ,haereo ) ,quassat caput .eutyche .eu ,charine .
prius quam recipias anhelitum ,uno verbo eloquere :
ubi �go sum ?
hicine an apud mortuos ?
neque apud mortuos neque hic es .
salvos sum ,immortalitas mihi data est :
hic emit illam ,pulchre os sublevit patri .
impetrabilior qui vivat nullus est .
si neque hic neque acherunti sum ,�bi sum ?
nusquam gentium .
disperii ,illaec interemit me mod� oratio .
quidquid est ,ad capita rerum perveni .
primum omnium : periimus .
quin tu illud potius nuntias quod nescio ?
mulier alienata est abs te .
eutych� ,capital facis .
qui ?
quia aequalem et sodalem ,liberum civem ,enicas .
ne di sierint .
demisisti gladium in iugulum : iam cadam .
quaeso hercle ,animum ne desponde .
nullust quem despondeam .
cui est empta ?
nescio .
iam addicta atque abducta erat ,quom ad portum venio .
vae mihi ,montis tu quidem mali in me ardentis iam dudum iacis .
perge ,excrucia ,carnufex ,quandoquidem occepisti semel .
[ non tibi istuc m�gis dividiaest ,quam mih� hodie fuit .
dic ,quis emit ?
nescio hercle .
em ist�cinest operam dare bonum sodalem ?
quid me facere vis ?
idem quod me vides ,ut pereas .
quin percontatu ' s ,hominis quae facies foret qui illam emisset :
eo si pacto posset indagarier mulier ?
heu me miserum .
flere omitte ,istuc quod nunc agis .
] quid ego feci ?
perdidisti me et fidem mecum tuam .
di sciunt culpam meam istanc non esse ullam .
eugepae ,deos absentis testis memoras : qu� ego istuc credam tibi ?
quia tibi in manu est quod credas ,ego quod dicam ,id mi in manust .
de istac r� argutus es ,ut par pari respondeas ,ad mandata claudus caecus mutus mancus debilis .
promittebas te os sublinere meo patri :
quid ego facerem ?
quid tu faceres ? men rogas ? requireres ,rogitares quis esset aut unde esset ,qua prosapia ,civisne esset an peregrinus .civem esse aibant atticum .
vbi habitaret invenires saltem ,si nomen nequis .
nemo aiebat scire .
at saltem h�minis faciem exquireres .
feci .qua forma esse aiebant igitur ? ego dicam tibi :
canum ,varum ,ventriosum ,bucculentum ,breviculum ,subnigris oculis ,oblongis malis ,pansam aliquantulum .
non hominem mihi ,sed thensaurum nescio quem memoras mali .
numquid est quod dicas aliud de illo ?
tantum ,quod sciam .
edepol ne ille oblongis malis mihi dedit magnum malum .
non possum durare ,certumst exulatum hinc ire me .
sed quam capiam civitatem ,cogito ,potissimum : megares ,eretriam ,corinthum ,chalcidem ,cretam ,cyprum ,sicyonem ,cnidum ,zacynthum ,lesbiam ,boeotiam .
cur istuc coeptas consilium ?
quia enim me adflictat amor .
quid tu ais ?
quid cum illuc ,quo nunc ire paritas ,veneris ,s� ibi amare forte occipias atque item eius sit inopia ,iam inde porro aufugies ,deinde item illinc ,s� item evenerit ? quis modus tibi ex�lio tandem eveniet ,qui finis fugae ?
quae patria aut domus tibi stabilis esse poterit ?
dic mihi .
cedo ,si hac urbe abis ,amorem te hic relicturum putas ?
si id fore ita sat animo acceptum est ,certum id ,pro certo si habes ,quanto te satiust rus aliquo abire ,ibi esse ,ibi vivere adeo dum illius te cupiditas atque amor missum facit ?
iam dixisti ?
dixi .frustra dixti .
hoc mihi certissumumst .
eo domum ,patrem atque matrem ut meos salutem ,postea clam patrem patria hac effugiam ,aut aliquid capiam consili .
- vt corripuit se repente atque abiit .
heu misero mihi ,si ille abierit ,mea factum omnes dicent esse ignavia .certumst praeconum iubere iam quantum est conducier ,qui illam investigent ,qui inveniant .post ad praetorem ilico ibo ,orabo ,ut conquaestores det mi in vicis omnibus ; nam mihi nil relicti quicquam �liud iam esse intellego .-
quoniam a viro ad me rus advenit nuntius ,rus non iturum ,feci ego ingenium meum ,reveni ,ut illum persequar qui me fugit .
sed anum non video consequi nostram syram .
atque eccam incedit tandem .
quin is ocius ?
nequeo mecastor ,tantum hoc onerist quod fero .
quid oneris ?
annos octoginta et quattuor ; et eodem accedit servitus ,sudor ,sitis : simul haec quae porto deprimunt .aliquid cedo qui h�nc vicini nostri �ram augeam .
da sane hanc virgam lauri .
abi tu intro .
eo .- apollo ,quaeso te ,ut des pacem propitius ,salutem et sanitatem nostrae familiae ,meoque ut parcas gnato pace propitius .disperii ,perii misera ,vae miserae mihi .
satin tu sana es ,obsecro ?
quid eiulas ?
dorippa ,mea dorippa .
quid clamas ,obsecro ?
nescio quaest mulier intus hic in aedibus .
quid ,mulier ?
mulier meretrix .
veron serio ?
nimium scis sapere ,ruri quae non manseris .
quamvis insipiens poterat persentiscere * * * illam esse amicam tui viri bellissumi .
credo mecastor .
ei hac mecum ,ut videas semul tuam alcumenam paelicem ,iuno mea .
- ecastor vero istuc eo quantum potest .
parumne �st malai rei ,quod amat demipho ,ni sumptuosus insuper etiam siet ?
decem s� vocasset summos ad cenam viros ,nimium obsonavit .
sed coquos ,quasi in mari sol�t hortator remiges hortarier ,ita hortabatur .
egomet conduxi coquom .sed eum demiror non venire ,ut iusseram .
sed quinam hinc a nobis exit ?
aperitur foris .
miserior mulier me nec fiet ,nec fuit ,tali viro quae nupserim .
heu miserae mihi .em quoi te et tua ,quae tu habeas ,commendes viro ,em quoi decem talenta dotis detuli ,haec ut viderem ,ut ferrem has contumelias .perii hercle ,rure iam rediit uxor mea :
vidisse credo mulierem in aedibus .
sed quae loquatur exaudire hinc non queo .accedam propius .vae miserae mi .
immo mihi .
disperii .
equidem hercle oppido perii miser .
vidit .
ut te omnes ,demipho ,di perduint .
pol hoc est ,ire quod rus meus vir noluit .
quid nunc ego faciam nisi uti �deam atque adloquar ?
iubet salvere suos vir uxorem suam .
urbani fiunt rustici ?
pudicius faciunt ,quam �lli qui non fiunt rustici .
num quid delinquont rustici ?
ecastor minus quam urbani ,et multo minus mali quaerunt sibi .
quid autem urbani deliquerunt ?
sed tu me temptas sciens .
quoia illa mulier intust ?
vidistine eam ?
vidi .quoia ea sit rogitas ?
resciscam tamen .
vin dicam quoiast ? illa - illa edepol - vae mihi ,nescio quid dicam .
haeres .
haud vidi magis .
quin dicis ?
quin si liceat - dictum oportuit .
non possum ,ita instas ;
urges quasi pro noxio .
scio ,inn�xiu ' s .
audacter quam vis dicito .
dic igitur .
dicam .
at qui dicundum est tamen .
illast - etiam vis nomen dicam ?
nihil agis ,manufesto teneo in noxia .
qua noxia ?
ista quidem illa est .
quae illa est ?
non tu scis quae sit illa ?
immo iam scio :
de istac sum iudex captus .
iudex ?
iam scio : nunc tu in consilium istam advocavisti tibi .
immo sic :
s�questro mihi datast .
intellego .
nihil hercle istius quicquam est .
numero purigas .nimium negoti repperi .enim vero haereo .
agite ite actutum ,nam mi amatori seni coquendast cena .
�tque ,quom recogito ,nobis coquendast ,non quoi con ducti sumus .nam qu� amat quod amat s� habet ,id habet pro cibo : videre ,amplecti ,�sculari ,�lloqui ; sed nos confido onustos redituros domum .
ite hac .
sed eccum qui nos conduxit senex .ecce autem perii ,coquos adest .
advenimus .
abi .quid ,abeam ? st ,abi .
abeam ?
abi .non estis cenaturi ?
iam saturi sumus .
sed - int�rii .
quid ais tu ?
etiamne haec illi tibi iusserunt ferri ,quos inter iudex datu ' s ?
haecin tua est amica ,quam dudum mihi te amare dixti ,quom obsonabas ?
non taces ?
satis sc�tum filum mulieris .
verum hercle anet .
abin d�erectus ?
haud malast .
at tu malu ' s .
scitam hercle opinor concubinam hanc .
non abis ?
non ego sum qui te dudum conduxi .
quid est ?
immo hercle tu istic ipsus .vae misero mihi .
nempe uxor rurist tua ,quam dudum dixeras te odisse aeque atque anguis .
? egone istuc dixi tibi ?
mihi quidem hercle .
ita me amabit iuppiter ,uxor ,ut ego illud numquam dixi .
etiam negas ?
non ,non te odisse aiebat ,sed uxorem suam ;
et ux�rem suam ruri esse aiebat .
haec east .
quid mihi molestu ' s ?
quia novisse me negas ;
nisi metuis tu istanc .
sapio ,nam mihi unicast .
vin me experiri ?
nolo .mercedem cedo .
cras petito ;
dabitur .
heu miserae mihi .
nunc ego verum illud verbum esse experior vetus :
cur hic astamus ?
quin abimus ?
incommodi si quid tibi ev�nit ,id non est culpa mea .
quin me eradicas miserum .
nempe me h�nc abire vis .
volo inquam .
abibitur .
dabitur .
dari ergo sis iube .
dari p�test interea dum illi ponunt .
quin abis ?
potine ut molestus ne sis ?
agite apponite obsonium istuc ante pedes illi seni .
haec vasa aut mox aut cras iubebo abs te peti sequim�ni .
- fortasse te illum mirari coquom ,quod venit atque haec attulit .
dicam quid est .
non miror si quid damni facis aut flagiti .nec pol ego patiar ,sic me nuptam tam male measque in aedis sic scorta obductarier .
syra ,i ,rogato meum patrem verbis meis ,ut veniat ad me iam simul tecum .
- eo .- nescis negoti quid sit ,uxor ,obsecro .conceptis verbis iam iusiurandum dabo ,me numquam quicquam cum illa - iamne abiit syra ?
perii hercle .
ecce autem haec abiit .
vae misero mihi .
at te ,vicine ,di deaeque perduint ,cum tua am�ca cumque amationibus .
suspicione implevit me indignissime ,concivit hostis d�mi :
ux�r acerrumast .
ibo ad forum atque haec demiphoni �loquar ,me istanc capillo protracturum esse in viam ,nisi hinc abducit quo volt ex hisce aedibus .
uxor ,heus uxor ,quamquam tu irata es mihi ,iubeas ,si sapias ,haec intr� auferrier :
eadem licebit mox cenare rectius .
era quo me misit ,ad patrem ,non est domi : rus abiisse aibant .nunc domum renuntio .defessus sum urbem totam pervenarier : nihil investigo quicquam de illa muliere .
sed mater rure rediit ,nam video syram astare ante aedis .
syra .quis est qui me vocat ?
erus atque alumnus tuos sum .
salve ,alumne mi .
iam mater rure rediit ?
responde mihi .
sua quidem salute ac familiai maxuma .
quid ist�c negotist ?
tuos pater bellissumus amicam adduxit intro in aedis .
quo modo ?
adveniens mater rure eam offendit domi .
pol haud censebam istarum esse operarum patrem .
etiam nunc mulier intust ?
etiam .
sequere me .
he goes into the house of lysimachus . [ to herself . how now ? do i see peristrata here , the wife of demipho ? she quickens her pace ; she glances about with her eyes ; she turns herself round ; she inclines her neck on one side . i ' ll observe from here what matter she ' s about ; it ' s something of importance , whatever scent she ' s upon . stands aside .
ecastor lege dura vivont mulieres multoque iniquiore miserae quam viri .nam si vir scortum duxit clam uxorem suam ,id si rescivit uxor ,impunest viro ; uxor virum si clam domo egressa est foras ,viro fit causa ,exigitur matrimonio .utinam lex esset eadem quae uxori est viro ; nam uxor contenta est ,quae bona est ,uno viro : qui minus vir una uxore contentus siet ? ecastor faxim ,si itidem plectantur viri ,si quis clam uxorem duxerit scortum suam ,ut illae �xiguntur quae in se culpam commerent ,plures viri
l�men superum �nferumque ,salve ,simul autem vale :
hunc hodie postremum extollo mea domo patria pedem .
usus ,fructus ,victus ,cultus iam mihi harunc aedium interemptust ,interfectust ,alienatust .
occidi .
di penates meum parentum ,familiai lar pater ,vobis mando ,meum parentum rem bene ut tutemini .
ego mihi alios deos penatis persequar ,alium larem ,aliam urbem ,aliam civitatem :
ab atticis abhorreo ; n�m ubi mores deteriores increbrescunt in dies ,ubi qui amici ,qui infideles sint nequeas pernoscere ubique id eripiatur ,animo tuo quod placeat maxume ,ibi quidem si regnum detur ,non cupita est civitas .
divom atque hominum quae spectatrix atque era eadem es hominibus ,spem speratam quom obtulisti hanc mihi ,tibi grates ago .
ecquisnam deus est ,qui mea nunc laetus laetitia fuat ?
domi er�t quod quaeritabam :
sex sodales repperi ,vitam ,am�citiam ,civit�tem ,laetitiam ,ludum ,iocum ;
eorum inventu res simitu pessumas pessum dedi ,iram ,inimicitiam ,maerorem ,lacrumas ,exilium ,inopiam [ solitudinem ,stultitiam ,exitium ,pertinaciam ] .
date ,di ,quaeso conveniundi mi eius celerem copiam .
apparatus sum ut videtis :
abicio superbiam ; egomet mihi comes ,calator ,equos ,agaso ,�rmiger ,egomet sum mihi imperator ,idem egomet mihi oboedio ,egomet mihi fero quod usust .o cupido ,quantus es .nam tu quemvis confidentem facile tuis factis facis ,eundem ex confidente actutum diffidentem denuo .cogito quonam �go illum curram quaeritatum .certa res me usque quaerere illam ,quoquo h�nc abductast gentium ; neque mihi ulla obsistet amnis nec mons neque adeo mare ,nec calor nec frigus metuo neque ventum neque grandinem ; imbrem perpetiar ,laborem sufferam ,solem
non concedam neque quiescam �squam noctu neque dius prius profecto quam aut amicam aut mortem investigavero .
nescio qu�ia vox ad aures mi advolavit .
invoco vos ,lares viales ,ut me bene tutetis .iuppiter ,estne illic charinus ? cives ,bene valete .
ilico sta ,charine .
qui me revocat ?
spes ,salus ,victoria .
quid me voltis ?
ire tecum .
alium comitem quaerite ,non amittunt hi me comites qui tenent .
qui sunt ei ?
cura ,miseria ,aegritudo ,lacrumae ,lamentatio .
repudia istos comites atque hoc respice et revortere .
siquidem mecum fabulari vis ,subsequere .
sta ilico .
sol abit .
si huc item properes ut istuc properas ,facias rectius :
hic favonius serenust ,istic auster imbricus ;
hic facit tranquillitatem ,iste omnis fluctus conciet .
recipe te ad terram ,charine ,huc .
nonne ex advorso vides ,nubis atra imberque ut instat ? aspice ad sinisteram ,caelum ut est splendore plenum atque ut dei is tuc vorti iubent ? religionem illic mi obiecit : recipiam me illuc .
sapis .
o charine ,contra pariter fer gradum et confer pedem ,porge bracchium .
prehende .
iam tenes ?
teneo .
tene .quo nunc ibas ?
exulatum .
quid ibi faceres ?
quod miser .
ne pave ,restituam iam ego te in gaudio antiquo ut sies .maxime quod vis audire ,id audies ,quod gaudeas [ sta ilico ,amicus aduenio multum beneuolens ] .tuam amicam - quid eam ?
vbi sit ego scio .
tune ,obsecro ?
sanam et salvam .
vbi eam salvam ?
ego scio .
ego me mavelim .potin ut animo sis tranquillo ?
quid si mi animus fluctuat ?
ego istum in tranquillo quieto tuto sistam : ne time .
obsecro te ,loquere propere ubi sit ,ubi eam videris .
quid taces ?
dic .enicas me miserum tua reticentia .
non longe hinc abest a nobis .
quin ergo commostras ,si vides ??
non video hercle nunc ,sed vidi modo .
quin �go videam facis ?
faciam .
longum istuc amantist .
etiam metuis ?
omnia commonstrabo .
amicior mihi nullus vivit atque is est qui illam habet ,neque est quoi magis me v�lle melius aequ�m siet .
non curo istunc ,de illa quaero .
de illa ergo ego dico tibi .
sane hoc non in mentem venit dudum ,ut ubi sit dicerem .dic igitur ,ubi illa est ?
in nostris aedibus .
aedis probas ,si tu vera dicis ; pulchre a�dificatas arbitro .
sed qui ego ist�c credam ?
vidistin an de audito nuntias ?
egomet vidi .
quis eam adduxit ad vos ?
vt inique rogas .
quid tua refert ,qui cum istac venerit ?
est profecto .
opta ergo ob istunc nuntium quid vis tibi .
quid si optabo ?
deos orato ut eius faciant copiam .
derides .
servata res est demum ,si illam videro .
sed quin ornatum hunc reicio ?
heus ,aliquis actutum huc foras exite illinc ,pallium mi ecferte .
em ,nunc tu mihi places .
optume advenis ,puer� ,cape chlamydem atque istic sta ilico ,ut ,si haec non sint vera ,inceptum hoc itiner perficere exsequar .
non mihi credis ?
omnia equidem credo quae dicis mihi .
sed quin intro ducis me ad eam ,ut videam ?
paulisper mane .
quid ,manebo ?
tempus non est intro eundi .
enicas .
non opus est ,inquam ,nunc intro te ire .
responde mihi ,qua causa ?
operae non est .
cur ?
quia non est illi commodum .
itane ?
commodum illi non est ,quae me amat ,quam ego contra amo ?
omnibus hic ludificatur me modis .
ego stultior ,qui isti credam .
commoratur .
chlamydem sumam denuo .
mane parumper atque haec audi .
cape sis ,puere ,hoc pallium .
mater irata est patri vehementer ,quia scortum sibi ob oculos adduxerit in aedis ,dum ruri ipsa abest :
suspicatur illam amicam esse illi .sonam sustuli .
eam rem nunc exquirit intus .
iam machaerast in manu .
nam si eo ted intro ducam - tollo ampullam atque hinc eo .
mane ,mane ,charine .
erras ,me decipere haud potes .
neque edepol volo .
qu�n tu ergo itiner exsequi meum me sinis ?
non sino .
egomet me moror .
tu puere ,abi hinc intro ocius .
iam in currum escendi ,iam lora �n manus cepi meas .
sanus non es .
quin ,pedes ,vos in curriculum conicitis in cyprum recta ,quandoquidem pater mihi exilium parat ?
stultus es ,noli istuc quaeso dicere .certum exsequist ,operam ut sumam ad pervestigandum ,ubi sit illaec .
quin domist .
nam hic quod dixit ,id mentitust .
vera dixi equidem tibi .
iam cyprum veni .
quin sequere ,ut illam videas quam expetis .
percontatus non inveni .
matris iam iram neglego .
porro proficiscor quaesitum .nunc perveni chalcidem ;
video ibi hospitem zacyntho ,dico quid eo advenerim ,rogito quis eam vexerit ,quis habeat si �bi indaudiverit .
quin tu istas omittis nugas ac mecum huc intro ambulas ?
hospes respondit ,zacynthi ficos fieri non malas .
nil mentitust .
sed de amica se indaudivisse autumat ,hic athenis esse .
calchas iste quidem zacynthiust .
navem conscendo ,proficiscor ilico .
iam sum domi ,iam redii ex exilio .
salve ,mi sodalis eutyche :
ut valuisti ?
quid parentes mei ?
valent mater pater ?
bene vocas ,benigne dicis :
cras apud te ,nunc domi .
sic decet ,sic fieri oportet .
? eloque ni somnias .
hic homo non sanust .
medicari amicus quin properas mihi ?
sequere sis .
sequor .
clementer quaeso ,calces deteris .
audin tu ?
iam dudum audivi .
pacem componi volo meo patri cum matre :
nam nunc est irata - i modo .
propter istanc .
i modo .
ergo cura .
quin tu ergo i modo .tam propitiam reddam ,quam quom propitiast iuno iovi .-
quasi tu numquam quicquam adsimile h�ius facti feceris .
edepol numquam ;
cavi ne quid facerem .vix vivo miser .nam mea uxor propter illam tota in fermento iacet .
at ego expurigationem habebo ,ut ne suscenseat .
sequere me .sed exeuntem filium video meum .
ad patrem ibo ,ut matris iram sibi esse sedatam sciat .
iam redeo .
placet principium .
quid agis ?
quid fit ,eutyche ?
optima opportunitate ambo advenistis .
quid rei est ?
vxor t�bi placida �t placatast .
cette dextras nunciam .
di me servant .
tibi amicam �sse nullam nuntio .
di te perdant .
quid negotist nam ,quaeso ,istuc ?
eloquar .
animum advortite igitur ambo .
quin tibi ambo operam damus .
qui bono sunt genere nati ,si sunt ingenio malo ,suapte culpa genere sapiunt ,genus ingenio �mprobant .
verum hic dicit .
tibi ergo dicit .
eo illud est verum magis .nam te istac aetate haud aequom filio fuerat tuo adulescenti amanti amicam eripere emptam argento suo .
quid tu ais ?
charini amicast illa ?
vt dissimulat malus .ille quidem illam sese ancillam matri emisse dixerat .
propterea igitur tu mercatu ' s ,novos amator ,vetus puer ?
optume hercle ,perge t� ,ego �dsistam hinc altrinsecus .
quibus est dictis dignus ,usque oneremus ambo .
nullus sum .
filio suo qui innocenti fecit tantam iniuriam .quem quidem hercle ego ,in exilium cum iret ,redduxi domum ; nam ibat exulatum .
an abiit ?
etiam loquere ,larua ?
temperare istac aetate istis decebat artibus .
fateor ,deliqui profecto .
etiam loquere ,larua ?
] itidem ut tempus anni ,aetatem aliam �liud factum condecet ;
nam si istuc ius est ,senecta aetate scortari senes ,ubi locist res summa nostra publica ? ei ,perii miser .
adulescentes rei agendae isti magis solent operam dare .
iam obsecro hercle vobis habete cum porcis ,cum fiscina .
redde illi .sibi habeat ,iam ut volt per me sibi habeat licet .
temperi edepol ,quoniam ut aliter facias non est copia .
supplici sibi sumat quid volt ipse ob hanc iniuriam ,modo pacem faciatis oro ,ut ne mihi iratus siet .
si hercle scivissem sive adeo ioculo dixisset mihi ,se illam amare ,numquam facerem ut illam amanti abducerem .
eutyche ,ted oro ,sodalis eius es ,s�rva et subveni :
hunc senem para [ me ] clientem ;
memorem dices benefici .
ora ut ignoscat delictis tuis atque adulescentiae .
pergin tu autem ? heia ,superbe invehere .
spero ego mihi quoque tempus tale eventurum ,ut tibi gratiam referam parem .
missas iam �go istas artis feci .
et quidem ego dehinc iam .
nihil agis :
consuetudine animus rursus te huc inducet .
obsecro ,satis iam ut habeat�s .
quin loris caedite etiam ,si lubet .
recte dicis .
sed istuc uxor faciet ,quom hoc resciverit .
nihil opust resciscat .
quid istic ?
non resciscet ,ne time .
eamus intro ,non utibilest hic locus ,factis tuis ,dum memoramus ,arbitri ut sint qui praetereant per vias .
hercle qui tu recte dicis : eadem brevior fabula erit .eamus .hic est intus filius apud nos tuos .
optumest .
illac per hortum nos domum transibimus .
eutyche ,hanc volo prius r�m agi ,quam meum intr� refero pedem .
quid istuc est ?
suam quisque homo rem meminit .
responde mihi : certon scis non suscensere mihi tuam matrem ? scio .vide .mea fide .
satis habeo .
sed quaeso hercle ,etiam vide .
non mihi credis ?
immo credo ,sed tamen metuo miser .
eamus intro .
immo dicamus senibus legem censeo ,prius quam abe�mus ,qua se lege teneant contentique sint .
annos gnatus sexaginta qu� erit ,si quem scibimus si maritum sive hercle adeo caelibem scortarier ,c�m eo nos hac lege agemus :
inscitum arbitrabimur ,et per nos quidem hercle egebit qui suom prodegerit .
neu quisquam posthac prohibeto �dulescentem filium quin amet et scortum ducat ,quod bono fiat modo ;
siquis prohibuerit ,plus perdet clam qua si praehibuerit palam .
haec ade� ut ex hac nocte primum lex teneat senes .
bene valete ; atque ,adulescentes ,haec si vobis lex placet ,ob senum hercle industriam vos aequom est clare plaudere .
curate ut splendor meo sit clupeo clarior quam solis radii esse olim quom sudumst solent ,ut ,ubi usus veniat ,contra conserta manu praestringat oculorum aciem in �cie hostibus .
nam ego hanc machaeram mihi consolari volo ,ne lamentetur neve animum despondeat ,quia se iam pridem feriatam gestitem ,quae misera gestit ? et fratrem facere ex hostibus .
sed ubi artotrogus hic est ?
stat propter virum fortem atque fortunatum et forma regia ;
tum bellatorem - mars haud ausit dicere neque aequiperare suas virtutes ad tuas .
quemne ego servavi in campis curculioniis ,ubi bumbomachides clutomistaridysarchides erat imperator summus ,neptuni nepos ?
memini .nempe illum dicis cum armis aureis ,cuius t� legiones difflavisti spiritu ,quasi ventus folia aut paniculum tectorium .
istuc quidem edepol nihil est .
nihil hercle hoc quidemst praeut alia dicam - quae tu numquam feceris .
periuriorem hoc hominem si quis viderit aut gloriarum pleniorem quam illic est ,me sibi habeto ,ego me mancupio dabo ; nisi unum ,epityrum estur insanum bene .
vbi tu es ?
eccum .
edepol vel elephanto in india ,quo pacto ei pugno praefregisti bracchium .
quid ,bracchium ?
illud dicere volui ,femur .
at ind�ligenter iceram .
pol si quidem conisus esses ,per corium ,per viscera perque os elephanti transmineret bracchium .
nolo istaec hic nunc .
ne hercle operae pretium quidemst mihi te narrare tuas qui virtutes sciam .
venter creat omnis hasce aerumnas :
auribus peraurienda sunt ,ne dentes dentiant ,et adsentandumst quidquid hic mentibitur .
quid ill�c quod dico ?
ehem ,sc�o iam quid vis dicere .
factum hercle est ,memini fieri .
quid id est ?
quidquid est .
habes - tabellas vis rogare ?
habeo ,et stilum .
facete advortis tuom animum ad animum meum .
novisse mores tuos me meditate decet curamque adhibere ,ut praeolat mihi quod tu velis .
ecquid meministi ?
memini :
centum in cilicia et quinquaginta ,centum in scytholatronia ,triginta sardos ,sexaginta macedones ? sunt homines quos tu occidisti uno die .
quanta istaec hominum summast ?
septem milia .
tantum esse oportet .
recte rationem tenes .at nullos habeo scriptos : sic memini tamen .
edepol memoria es optuma .
offae monent .
dum tale facies quale adhuc ,assiduo edes ,communicabo semper te mensa mea .
quid �n cappadocia ,ubi tu quingentos simul ,ni hebes machaera foret ,uno ictu occideras ?
at peditastelli quia erant ,sivi viverent .
quid tibi ego dicam ,qu�d omnes mortales sciunt ,pyrgopolynicem te unum in terra vivere virtute et forma et factis invictissumum ?
amant ted omnes mulieres ,neque iniuria ,qui sis tam pulcher ;
vel illae quae here pallio me reprehenderunt .
quid eae dixerunt tibi ?
rogitabant :
' hicine achilles est ?'
inquit mihi .
' immo eius frater ' inquam ' est ' .
ibi illarum altera ' ergo mecastor pulcher est ' inquit mihi ' et liberalis .
vide caesaries quam decet .
' itane aibant tandem ?
quaen me ambae obsecraverint ,ut te hodie quasi pompam illa praeterducerem ?
nimiast miseria nimis pulchrum esse hominem .immo itast .molesta� sunt : orant ,ambiunt ,exobsecrant videre ut liceat ,ad sese arcessi iubent ,ut tuo non liceat dare operam negotio .
videtur tempus esse ,ut eamus ad forum ,ut in tabellis quos consignavi hic heri latrones ,ibus denumerem stipendium .
nam rex seleucus me opere oravit maxumo ,ut sibi latrones cogerem et conscriberem .
regi hunc diem mihi operam decretumst dare .
age eamus ergo .
sequimini ,satellites .- mihi ad enarrandum hoc argumentum est comitas ,si ad auscultandum vostra erit benignitas ;
qui autem auscultare nolet ,exsurgat foras ,ut sit ubi sedeat ille qui auscultare volt .
nunc qua adsedistis causa in festivo loco ,comoediai quam nos acturi sumus et argumentum et nomen vobis eloquar .alazon graece huic nomen est comoediae ,id nos latine gloriosum dicimus .
hoc oppidum ephesust ;
illest miles meus erus ,qui hinc ad forum abiit ,gloriosus ,impudens ,stercoreus ,plenus periuri atque adulteri .ait s�se ultro omnis mulieres sectarier :
is deridiculost ,quaqua incedit ,omnibus .
itaque hic meretrices ,labiis dum ductant eum ,maiorem partem videas valgis saviis .
nam ego hau diu apud hunc servitutem servio ; id volo vos scire ,quo modo ad hunc devenerim in servitutem ab eo cui servivi prius .
date operam ,nam nunc argumentum exordiar .
erat erus athenis mihi adulescens optumus ;
qui est amor cultu optumus .
is publice legatus naupactum fuit magnai rei publicai gratia .
interibi hic miles forte athenas advenit ,insinuat sese ad illam amicam eri ? occepit eius matri suppalparier vino ,ornamentis opiparisque obsoniis ,itaque intimum ibi se miles apud lenam facit .
ubi primum evenit militi huic occasio ,sublinit os illi lenae ,matri mulieris ,quam erus m�us amabat ;
n�m is illius filiam conicit in navem miles clam matrem suam ,eamque h�c invitam mulierem in ephesum advehit .
ubi amicam erilem athenis avectam scio ,ego quantum vivos possum mihi navem paro ,inscendo ,ut eam rem naupactum ad erum nuntiem .
ubi sumus provecti in altum ,fit quod di volunt ,capiunt praedones navem illam ubi vectus fui : prius p�rii quam ad erum veni ,quo ire occeperam .
ille qu� me cepit dat me huic dono militi .
hic postquam in aedis me ad se deduxit domum ,video illam amicam erilem ,athenis quae fuit .
ubi contra aspexit me ,oculis mihi signum dedit ,ne se appellarem ;
deinde ,postquam occasio est ,conqueritur mecum mulier fortunas suas :
ait s�se athenas fugere cupere ex hac domu ,sese illum amare meum erum ,athenis qui fuit ,neque peius quemquam odisse quam istum militem .
ego quoniam inspexi mulieris sententiam ,cepi tabellas ,consignavi ,clanculum dedi m�rcatori cuidam ,qui ad illum deferat meum erum ,qui athenis fuerat ,qui hanc amaverat ,ut is huc veniret .
is non sprevit nuntium ; nam et venit et is in proximo hic devertitur apud suom paternum h�spitem ,lepidum senem ;
isque illi amanti suo hospiti morem gerit nosque opera consilioque adhortatur ,iuvat .
itaque ego paravi hic intus magnas machinas ,qui amantis una inter se facerem convenas .
nam unum conclave ,concubinae quod dedit miles ,quo nemo nisi eapse inferret pedem ,in eo conclavi �go perfodi parietem ,qua commeatus clam esset hinc huc mulieri ;
et sene sciente hoc feci : is consilium dedit .
nam meus conservos est homo haud magni preti ,quem concubinae miles custodem addidit .
ei nos facetis fabricis et doctis dolis glaucumam ob oculos obiciemus eumque ita faciemus ut quod viderit ne viderit .
et mox ne erretis ,haec duarum hodie vicem suam et hinc et illinc mulier feret imaginem ,atque eadem erit ,verum alia esse adsimulabitur .
ita sublinetur os custodi mulieris .
sed foris concrepuit hinc a vicino sene ;
ipse exit :
ni h�rcle diffreg�ritis talos p�sthac quemque in t�gulis videritis alienum ,ego vostra faciam latera lorea .
mi equidem iam arbitri vicini sunt ,meae quid fiat domi ,ita per impluvium intro spectant .
nunc adeo edico omnibus : quemque a milite hoc videritis hominem in nostris tegulis ,extra unum palaestrionem ,huc deturbatote in viam .
quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam dicat ,disperiistis ni usque ad mortem male mulcassitis .
atque adeo ut ne legi fraudem faciant aleariae ,adcuratote ut sine talis domi agitent convivium .nescio quid malefactum a nostra hic familiast ,quantum audio : ita hic senex talos elidi iussit conservis meis ; sed me excepit : nihili facio ,quid illis faciat ceteris .
adgrediar hominem .
estne advorsum hic qui advenit palaestrio ?
quid agis ,periplectomene ?
hau multos homines ,si optandum foret ,nunc videre et convenire quam te mavellem .
quid est ?
quid tumultuas cum nostra familia ?
occisi sumus .
quid negotist ?
res palamst .
quae res palamst ?
de tegulis modo nescio quis inspectavit vestrum familiarium per nostrum impluvium intus �pud nos philocomasium atque hospitem osculantis .
quis homo id vidit ?
tuos conservos .
quis is homost ?
nescio ,ita abripuit repente sese subito .
suspicor me periisse .
vbi abit ,conclamo :
' heus quid agis tu ' inquam ' in tegulis ?'
ille mihi abiens ita respondit ' se sectari simiam .
' vae mihi misero ,quoi pereundumst propter nihili bestiam .
sed philocomasium hicine etiam nunc est ?
quom exibam ,hic erat .
i sis ,iube transire huc quantum possit ,se ut videant domi familiares ,nisi quidem illa nos volt ,qui servi sumus ,propter amorem suom omnes crucibus contubernales dari .
nisi quid aliud vis .
volo .hoc ei dicito :
profecto ut ne quoquam de ingenio degrediatur muliebri earumque artem et disciplinam optineat colere .
quem ad modum ?
vt eum ,qui hic se vidit ,verbis vincat ,ne is se viderit .
qui arguat se ,eum contra vincat iureiurando suo :
domi habet animum falsiloquom ,falsificum ,falsiiurium ,domi dolos ,domi delenifica facta ,d�mi fallacias .nam mulier holitori numquam supplicat ,si quast mala : domi habet hortum et condimenta ad omnis mores maleficos .
ego istaec ,si erit hic ,nuntiabo .
sed quid est ,palaestrio ,quod volutas tute tecum in corde ?
paulisper tace ,d�m ego mihi consilia in animum convoco et dum consulo quid agam ,quem dolum doloso contra conservo parem ,qui illam hic vidit osculantem ,id visum ut ne visum siet .
quaere : ego hinc abscessero aps te huc interim .illuc sis vide ,quem ad modum adstitit ,severo fronte curans cogitans .
pectus digitis pultat ,cor credo evocaturust foras ;
ecce avortit : nixus laevo in femine habet laevam manum ,dextera digitis rationem computat ,ferit femur dexterum .ita vehementer icit :
quod agat aegre suppetit .
concrepuit digitis : laborat ; crebro commutat status ,eccere autem capite nutat :
non placet quod repperit .
quidquid est ,incoctum non expromet ,bene coctum dabit .
columnam mento suffigit suo .
apage ,non placet profecto mi illaec aedificatio ; nam os columnatum poetae esse indaudivi barbaro ,cui bini custodes semper totis horis occubant .euge ,euscheme hercle astitit et dulice et comoedice ;
numquam hodie quiescet prius quam id quod petit perfecerit .
habet opinor .
age si quid agis ,vigila ,ne somno stude ,nisi quidem hic agitare mavis varius virgis vigilias .
tibi ego dico .
heus te adloquor ,palaestrio :
vigila inquam ,expergiscere inquam ,lucet hoc inquam .audio .
viden hostis tibi adesse tuoque tergo obsidium ?
consule ,arripe opem auxiliumque ad hanc rem : propere hoc ,non placide decet .anteveni aliqua aut t� aliquosum circumduce exercitum ,coge in obsidium perduellis ,nostris praesidium para ;
interclude inimicis commeatum ,tibi muni viam qua cibatus commeatusque ad te et legiones tuas tuto possit pervenire :
hanc r�m age ,res subitaria est .
[ reperi ,comminiscere ,cedo calidum consilium cito ,quae hic sunt visa ut visa ne sint ,facta ut facta ne sient .
magnam illic homo rem incipissit ,magna munit moenia .
] tu unus si recipere hoc ad te dicis ,confidentiast nos inimicos profligare posse .
dico et recipio ad me .
et ego impetrare dico id quod petis .
at te iuppiter bene amet .
auden participare me quod commentu ' s ?
tace ,dum in regionem astutiarum mearum te induco ,ut scias iuxta mecum mea consilia .
salva sumes indidem .
erus meus elephanti corio circumtentust ,non suo ,neque habet plus sapientiai quam lapis .
ego istuc scio .
nunc sic rationem incipisso ,h�nc instituam astutiam ,ut philocomasio huc sororem geminam germanam alteram dicam athenis advenisse c�m amatore aliquo suo ,tam similem ,quam lacte lactist ; �pud te eos hic devortier dicam hospitio .euge euge ,lepide ,laudo commentum tuom .
vt si illic concriminatus sit advorsum militem meus conservos ,eam vidisse hic cum alieno oscularier ,eam arguam vidisse apud te contra conservom meum cum suo amatore amplexantem atque osculantem .
immo optume .
idem ego dicam ,si ex me exquiret miles .
sed simillimas dicito esse ,et philocomasio id praecipiendum est ut sciat ,ne titubet ,si exquiret ex ea miles .
nimis doctum dolum .
sed si ambas videre in uno miles concilio volet ,quid agimus ?
facilest :
trecentae possunt causae conligi : ' non domist ,�biit ambulatum ,dormit ,ornatur ,lavat ,prandet ,potat :
occupatast ,operae non est ,non potest ' ,quantum vis prolationum ,dum modo hunc prima via inducamus ,vera ut esse credat quae mentibimur .
placet ut dicis .
intro abi ergo ,et si isti est mulier ,eam iube cito domum transire ,atque haec ei dice monstra praecipe ,ut teneat consilia nostra ,quem ad modum exorsi sumus ,de gemina sorore .
docte t�bi illam perdoctam dabo .
numquid aliud ?
intro ut abeas .
abeo .- et quidem ego ibo domum atque hominem investigando operam huic dissimulabiliter dabo ,qui fuerit conservos qui hodie sit sectatus simiam .
nam ille non p�tuit quin sermone suo aliquem familiarium participaverit de amica eri ,sese vidisse eam hic in proximo osculantem cum alieno adulescentulo .
novi morem : egomet tacere nequeo solus quod scio .
si invenio qui vidit ,ad eum vineas pluteosque agam :
res paratast ,vi pugnandoque hominem caperest certa res .
si ita non reperio ,ibo odorans quasi canis venaticus ,usque donec persecutus volpem ero vestigiis .
sed fores crepuerunt nostrae ,ego voci moderabor meae ; nam illic est philocomasio custos meus conservos qui it foras .
nisi quidem ego hodie ambulavi dormiens in tegulis ,certo edepol scio me vidisse hic proxumae viciniae philocomasium erilem amicam sibi malam rem quaerere .
hic illam vidit osculantem ,quantum hunc audivi loqui .
quis hic est ?
tuos conservos .
quid agis ,sceledre ?
te ,palaestrio ,volup est convenisse .
quid iam ?
aut quid negotist ?
fac sciam .
metuo - quid metuis ?
ne hercle hodie ,quantum hic familiariumst ,maxumum in malum cruciatumque insuliamus .
tu sali solus ,n�m ego istam insulturam et desulturam nil moror .
nescis tu fortasse ,apud nos facinus quod natumst novom .
quod id est facinus ?
impudicum .
tute scias soli tibi ,mihi ne dixis ,scire nolo .
non enim f�ciam quin scias .
simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis .
edepol ,sceledre ,homo sectatu ' s nihili nequam bestiam .
di te perdant .
te istuc aequom - quoniam occepisti ,eloqui .
forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum ,atque ego illi �spicio osculantem philocomasium cum altero nescio quo adulescente .
quod ego ,sceledre ,scelus ex te audio ?
profecto vidi .
tutin ?
egomet duobus his oculis meis .
abi ,non verisimile dicis ,neque vidisti .
num tibi lippus videor ?
medicum istuc tibi meliust percontarier .
verum enim tu �stam ,si te di ament ,temere hau tollas fabulam :
tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas .nam tibi iam ut pereas paratum est dupliciter ,nisi supprimis tuom stultiloquium .
qui vero dupliciter ?
dicam tibi .
primumdum ,si falso insimulas philocomasium ,hoc perieris ; iterum ,si id verumst ,tu ei custos additus eo perieris .quid fuat me ,nescio : haec me vidisse ego certo scio .
pergin ,infelix ?
quid tibi vis dicam nisi quod viderim ?
quin etiam nunc intus hic in proxumost .
eho an non domist ?
vise ,abi intro tute ,nam ego mi iam nil credi postulo .
certum est facere .
- hic te opperiar ;
eadem illi insidias dabo ,quam mox horsum ad stabulum iuuenix recipiat se a pabulo .
quid ego nunc faciam ?
custodem me illi miles addidit :
si taceo ,interii tamen ,si hoc palam fuerit .
quid peius muliere aut audacius ?
d�m ego in tegulis sum ,illaec sese ex hospitio edit foras ;
edepol facinus fecit audax .
hocine si miles sciat ,credo hercle has sustollat aedis totas atque hunc in crucem .hercle quidquid est ,mussitabo potius quam inteream male ;
non ego possum quae ipsa sese venditat tutarier .
sceledre ,sceledre ,quis homo in terra te alter est audacior ?
quis magis d�s inimicis natus quam tu atque iratis ?
quid est ?
iuben tibi oculos exfodiri ,quibus id quod nusquam est vides ?
quid ,nusquam ?
non ego tuam empsim vitam vitiosa nuce .
quid negotist ?
quid negoti sit rogas ?
cur non rogem ?
non tu tibi istam praetruncari linguam largiloquam iubes ?
quam ob rem iubeam ?
philocomasium eccam domi ,quam in proxumo vidisse aibas te osculantem atque amplexantem cum altero .
mirumst lolio victitare te tam vili tritico .
quid iam ?
quia luscitiosu ' s .
verbero ,edepol tu quidem caecus ,non luscitiosu ' s .nam illa quidem * domi .quid ,domi ?
domi hercle vero .
tum mihi sunt manus �nquinatae .
qui dum ?
quia ludo luto .
vae capiti tuo .
tuo istuc ,sceledre ,promitto fore ,nisi oculos orationemque aliam commutas tibi .
sed fores c�ncrepuerunt nostrae .
nam nihil est qua hinc huc transire ea possit nisi recto ostio .
quin domi eccam .
nescio quae te ,sceledre ,scelera suscitant .
mihi ego video ,mihi ego sapio ,mihi ego credo plurumum : m� homo nemo deterrebit ,quin ea sit in his aedibus .
hic obsistam ,ne imprudenti huc ea se subrepsit mihi .
meus illic homo est ,deturbabo iam ego illum de pugnaculis .
vin iam faciam ,ut stultividum * fateare ?
age face .
neque te quicquam sapere corde neque oculis uti ?
volo .nempe tu ist�c ais esse erilem concubinam ? atque arguo eam me vidisse osculantem hic intus cum alieno viro .
scin tu nullum commeatum h�nc esse a nobis ?
scio .neque solarium neque hortum ,nisi per impluvium ? scio .quid nunc ?
si ea domist ,si facio ,ut eam exire hinc videas domo ,dignun es verberibus multis ?
dignus .
serva istas fores ,ne tibi clam se subterducat istinc atque huc transeat .
consilium est ita facere .
pede ego iam illam huc tibi sistam in viam .
- agedum ergo face .
v�lo scire ,utrum egon id quod vidi viderim an illic faciat ,quod facturum dicit ,ut ea sit domi .
nam ego quidem meos oculos habeo nec rogo utendos foris .
sed hic illi subparasitatur semper ,hic eae proxumust ,primus ad cibum vocatur ,primo pulmentum datur ;
nam illic noster est fortasse circiter triennium ,neque cuiquam quam illi in nostra meliust famulo familia .
sed ego hoc quod ago ,id me agere oportet ,hoc observare ostium .
sic obsistam .
inde ignem in aram ,ut ephesiae dianae laeta laudes gratesque agam eique ut arabico fumificem odore amoene ,quom me in locis neptuniis templisque turbulentis servavit ,saevis fluctibus ubi sum adflictata multum .
palaestrio ,o palaestrio .o sceledre ,sceledre ,quid vis ?
haec mulier ,quae hinc exit modo ,estne erilis concubina philocomasium ,an non est ea ?
hercle opinor ,ea videtur .
sed facinus mirum est ,quo modo haec hinc huc transire potuit ,si quidem east .
an dubium tibi est eam esse hanc ?
ea videtur .
adeamus ,appellemus .
heus ,quid ist�c est ,philocomasium ?
quid tibi istic in istisce aedibus debetur ,quid negotist ?
quid nunc taces ?
tecum loquor .
immo edepol tute tecum ; nam haec nil respondet .
te adloquor ,viti probrique plena ,quae circum vicinos vagas .
quicum tu fabulare ?
quicum nisi tecum ?
quis tu homo es ,aut mecum quid est negoti ?
m� rogas homo qui sim ?
quin ego hoc rogem quod nesciam ?
quis ego sum igitur ,si hunc ignoras ?
mihi odiosus ,quisquis es ,et tu et hic .
non nos novisti ?
neutrum .
metuo maxume ,quid metuis ?
enim ne nos nosmet perdiderimus uspiam ; nam nec te neque me novisse ait haec .
persectari hic volo ,sceledre ,nos nostri an alieni simus ,ne dum quispiam nos vicinorum imprudentis aliquis immutaverit .
certe equidem noster sum .
et pol ego .
tibi ego dico ,heus ,philocomasium .
quae te intemperiae tenent ,qui me perperam perplexo nomine appelles ?
eho ,quis igitur vocare ?
diceae nomen est .
iniuria es ,falsum nomen possidere ,philocomasium ,postulas ;
a)/dikos es tu ,non dikai/a ,et meo ero facis iniuriam .
egone ?
tu ne .qua� heri athenis ephesum adveni vesperi cum meo amatore ,adulescente atheniensi ?
dic mihi ,quid hic tibi in epheso est negoti ?
geminam germanam meam hic sororem esse indaudivi ,eam veni quaesitum .
mala es .
immo ecastor stulta multum ,quae vobiscum fabuler .
abeo .
abire non sinam te .
mitte .
manifestaria es .
non omitto .
at iam crepabunt mihi manus ,malae tibi ,nisi me omittis .
quid ,malum ,astas ?
quin tenes altrinsecus ?
nil moror negotiosum mi esse tergum .
qui scio an ista non sit philocomasium �tque alia eius similis sit ?
mittis me an non mittis ?
immo vi atque invitam ingratiis ,nisi voluntate ibis ,rapiam te domum .
hosticum hoc mihi domicilium est ,athenis domus est atticis ;
ego istam domum neque moror neque vos qui h�mines sitis novi neque scio .
lege agito :
te nusquam mittam ,nisi das firmatam fidem ,te huc ,si omisero ,intro ituram .
vi me cogis ,quisquis es .
do fidem ,si omittis ,isto me intro ituram quo iubes .
ecce omitto .
at ego abeo missa .
- muliebri fecit fide .
sceledre ,manibus amisisti praedam .t�m east quam potis nostra erilis concubina .
vin tu facere hoc strenue ?
quid faciam ?
ecfer mihi machaeram huc intus .
quid facies ea ?
intro rumpam recta in aedis : quemque hic intus videro cum philocomasio osculantem ,eum ego �btruncabo extempulo .
visanest ea esse ?
immo edepol plane east .
sed quo modo dissimulabat .
abi ,machaeram huc ecfer .
iam faxo hic erit .
- neque eques neque pedes profectost quisquam tanta audacia ,qui aeque faciat confidenter quicquam quam mulier facit .
ut utrubique orationem docte divisit suam ,ut sublinitur os custodi cauto ,conservo meo .
nimis beat quod commeatus transtinet trans parietem .
heus ,palaestrio ,machaera nihil opust .quid iam ,aut quid est ?
domi eccam erilem concubinam .
quid ,domi ?
in lecto cubat .
edepol ne tu tibi malam rem repperisti ,ut praedicas .
quid iam ?
quia hanc attingere ausu ' s mulierem hinc ex proxumo .
magis hercle metuo .
sed numquam quisquam faciet quin soror istaec sit gemina huius :
eam pol tu osculantem hic videras .id quidem palam est eam esse ,ut dicis ;
quid propius fuit ,quam ut perirem ,si elocutus essem ero ?
ergo ,si sapis ,mussitabis :
plus oportet scire servom quam loqui .
ego abeo a te ,ne quid tecum consili commisceam ,atque apud hunc ero vicinum ;
tuae mihi turbae non placent .
erus si veniet ,si me quaeret ,hic ero :
hinc me arcessito .
satin abiit ille neque erile negotium plus curat ,quasi non servitutem serviat ?
certo illa quidem hic nunc intus est in aedibus ,nam egomet cubantem eam modo offendi domi .
certum est nunc observationi operam dare .
non hercle hisce homines me marem ,sed feminam vicini rentur esse servi militis : ita me ludificant .
meamne hic invitam hospitam ,quae heri huc athenis cum hospite advenit meo ,tractatam et ludificatam ,ingenuam et liberam ?
perii hercle ,hic ad me recta habet rectam viam .
metuo ,illaec mihi res ne malo magno fuat ,quantum hunc audivi facere verborum senem .
accedam ad hominem .
tun ,sceledre ,hic ,scelerum caput ,meam ludificavisti hospitam ante aedis modo ?
vicine ,ausculta quaeso .ego auscultem tibi ?
expurigare volo me .
tun te expuriges ,qui facinus tantum tamque indignum feceris ?
an quia latrocinamini ,arbitramini quidvis licere facere vobis ,verbero ?
licetne ?
at ita me di deaeque omnis ament ,nisi mihi supplicium virgeum de te datur longum diutinumque ,a mane ad vesperum ,quod meas confregisti imbricis et tegulas ,ibi dum condignam te sectatu ' s simiam ,quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem amplexum amicam ,quom osculabatur ,suam ,quodque c�ncubinam erilem insimulare ausus es probri pudicam meque summi flagiti ,tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam :
nisi mihi supplicium stimuleum de te datur ,dedecoris pleniorem erum faciam tuom ,quam magno vento plenumst undarum mare .
ita sum coactus ,periplectomene ,ut nesciam utrum me postulare prius * tecum aequom siet ; nisi si istaec non est haec neque haec istast ,mihi me expurigare tibi videtur aequius ; sicut etiam nunc nescio quid viderim : itast ista huius similis nostrai tua ,siquidem non eadem est .
vise ad me intro ,iam scies .
licetne ?
quin te iubeo ; et placide noscita .
ita facere certum est .
- heus ,philocomasium ,cito transcurre curriculo ad nos ,ita negotiumst .
post ,quando exierit sceledrus a nobis ,cito transcurrito ad vos rursum curriculo domum .
nunc pol ego metuo ne quid infuscaverit .
si hic non videbit mulierem - aperitur foris .
pro di immortales ,similiorem mulierem magisque e�ndem ,ut pote quae non sit eadem ,non reor deos f�cere posse .
quid nunc ?
commerui malum .
quid igitur ?
eanest ?
etsi east ,non est ea .
vidistin istam ?
vidi ,et illam et hospitem ,complexam atque osculantem .
eanest ?
nescio .
vin scire plane ?
cupio .
abi intro ad vos domum continuo ,vide sitne istaec vostra intus .
licet ,pulchre admonuisti .
i�m ego ad te exibo foras .
- numquam edepol hominem quemquam ludificarier magis facete vidi et magis miris modis .
sed eccum egreditur .
periplectomene ,te opsecro per deos atque homines perque stultitiam meam perque tua genua - qu�d opsecras me ? inscitiae meae et stultitiae ignoscas .nunc demum scio me fuisse excordem ,caecum ,incogitabilem .
nam philocomasium eccam intus .
quid nunc ,furcifer ?
vidistin ambas ?
vidi .erum exhibeas volo .
meruisse equidem me maxumum fateor malum ,et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam ;
sed meam esse erilem concubinam censui ,cui me custodem erus addidit miles meus .nam ex uno puteo similior numquam potis aqua aquai sumi quam haec est atque ista hospita .
et me despexe ad te per impluvium tuom fateor .
quid ni fateare ,ego quod viderim ?
et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita vidisti ? vidi ( cur negem quod viderim ?)
,sed philocomasium me vidisse censui .
ratun istic me hominem esse omnium minimi preti ,si ego me sciente paterer vicino meo eam fieri apud me tam insignite iniuriam ?
nunc demum a me insipienter factum esse arbitror ,cum rem cognosco ; at non malitiose tamen feci .immo indigne ; n�m hominem servom suos domitos habere oportet oculos et manus orationemque .egone si post hunc diem muttivero ,etiam quod egomet certo sciam ,dato excruciandum me : egomet me dedam tibi ;
nunc hoc mi ignosce quaeso .
vincam animum meum ,ne malitiose factum id esse aps te arbitrer .
ignoscam tibi istuc .
at tibi di faciant bene .
ne tu hercle ,si te di ament ,linguam comprimes posthac ,etiam illud quod scies nesciveris nec videris quod videris .
bene me mones ,ita facere certum est .
sed satine oratu ' s ?
abi .numquid nunc aliud me vis ?
ne me noveris .
dedit h�c mihi verba .
quam benigne gratiam fecit ,ne iratus esset .
ut miles cum extemplo a foro adveniat domum ,domi c�mprehendar .
una hic et palaestrio me habent venalem :
numquam hercle ex ista nassa ego hodie escam petam ;
nam iam aliquo aufugiam et me occultabo aliquot dies ,dum haec consilescunt turbae atque irae leniunt .
nam uni satis populo impio merui mali .
- [ verum tamen d� me quidquid est ,ibo hinc domum .
] illic h�nc abscessit .
sat edepol certo scio ,occisam saepe sapere plus multo suem :
nam illius oculi atque aures atque opinio transfugere ad nos .
nimium festivam mulier operam praehibuit .
redeo in senatum rusum ; nam palaestrio domi nunc apud me est ,sceledrus nunc autemst foris :
frequens senatus poterit nunc haberier .
ibo intro ,ne ,dum absum ,alter sorti defuat .
-
c�hibete intra limen etiam vos parumper ,pleusicles ,sinite me prius p�rspectare ,ne uspiam insidiae sient concilium quod habere volumus .
nam �pus est nunc tuto loco ,unde inimicus ne quis nostri spolia capiat consili .
[ nam bene consultum consilium surripitur saepissime ,si minus c�m cura aut cautella locus loquendi lectus est .
] quippe qui ,si rescivere inimici consilium tuom ,tuopte tibi consilio occludunt linguam et constringunt manus ,atque eadem quae illis voluisti facere ,illi faciunt tibi .
sed speculabor ,ne quis aut hinc aut ab laeva aut dextera nostro consilio venator adsit cum auritis plagis .
sterilis hinc prospectus usque ad ultumam est plateam probe .
evocabo .
heus periplectomene et pleusicles ,progredimini .
ecce nos tibi oboedientes .
facilest imperium in bonis .
sed volo sc�re :
eodem consilio ,qu�d intus meditati sumus ,gerimus rem ?
magis n�n potest esse ad rem utibile .
immo * quid tibi ,pleusicles ?
quodne v�bis placeat ,displiceat mihi ?
quis homo sit magis meus quam tu es ?
loquere lepide et commode .
pol ita decet hunc facere .
at hoc me facinus miserum macerat meumque cor corpusque cruciat .
quid id est quod cruciat ?
cedo .
me tibi ist�c aetatis homini facinora puerilia obicere ,neque te decora neque tuis virtutibus ; ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratia mihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora ,quae istaec aetas fugere facta magis quam sectari solet :
eam pudet me t�bi in senecta obicere sollicitudinem .
novo modo tu homo am�s ,siquidem te quicquam quod faxis pudet ;
nihil amas ,umbra es amantis magis quam amator ,pleusicles .
hancine aetatem exercere mei me amoris gratia ?
quid ais tu ?
itane tibi ego videor oppido acherunticus ?
tam capularis ,tamine tibi diu videor vitam vivere ?
nam �quidem haud sum natus annos praeter quinquaginta et quattuor ,clare oculis video ,pernix sum manibus ,pedibus mobilis .
si albicapillus hic ,videtur neutiquam ab ingenio senex .inest in hoc emussitata sua sibi ingenua indoles .
pol id quidem �xperior ita esse ut praedicas ,palaestrio ;
immo ,hospes ,magis c�m periclum facies ,magis nosces meam comitatem erga te amantem .
quid opus nota noscere ?
vt apud te exemplum experiundi h�beas ,ne quaeras foris ;
nam nisi qui ipse amavit ,aegre amantis ingenium inspicit :
et ego amoris aliquantum habeo umorisque etiam in corpore ,neque dum exarui ex amoenis rebus et voluptariis .
vel cavillator facetus vel conviva commodus item er� ,neque ego oblocutor sum alteri in convivio :
incommoditate abstinere me apud convivas commodo commemini et meae orationis iustam partem persequi et meam partem itidem tacere ,quom aliena est oratio ;
minime sputator ,screator sum ,itidem minime mucidus :
neque ego �mquam alienum scortum subigito in convivio ,neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum ,neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio :
si quis ibi est odiosus ,abeo domum ,sermonem segrego ;
venerem ,amorem amoenitatemque accubans exerceo .
tu quidem edepol omnis moris ad venustatem ? vacet ;
cedo tris mi hominis aurichalco contra cum istis moribus .
at quidem ill�c aetatis qui sit non invenies alterum lepidiorem ad omn�s res nec qui amicus amico sit magis .tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus ,ita apud omnis comparebo tibi res bene factis frequens .
opusne erit tibi advocato tristi ,iracundo ?
ecce me ;
opusne leni ?
leniorem dices quam mutum est mare ,liquidiusculusque ero quam ventus est favonius .
vel hilarissimum convivam hinc indidem expromam tibi ,pel primarium parasitum atque obsonatorem optumum ;
tum ad saltandum non cinaedus malacus aequest atque ego .
huius pro m�ritis ut referri pariter possit gratia ,tibique ,quibus nunc me esse experior summae sollicitudini .
at tibi tanto sumptui esse mihi molestumst .
morus es .
nam in mala uxore atque inimico si quid sumas ,sumptus est ,in bono hospite atque amico quaestus est quod sumitur et quod in divinis rebus sumptumst ,sapienti lucrumst .
deum virtute est te unde hospitio accipiam apud me comiter :
liberae sunt aedis ,liber sum autem ego :
nam mihi ,deum virtute dicam ,propter divitias meas licuit uxorem dotatam genere summo ducere ;
cur non vis ?
nam procreare liberos lepidumst onus .
hercle vero liberum esse tete ,id multo lepidiust .
nam bona uxor suave ductust ,si sit usquam gentium ubi ea possit inveniri ;
verum egone eam ducam domum ,quae mihi numquam hoc dicat ' eme ,mi vir ,lanam ,unde tibi pallium malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae ,ne algeas hac hieme ' ( hoc numquam verbum ex uxore audias ) ,verum prius quam galli cantent quae me e somno suscitet ,dicat ' da ,mi vir ,kalendis meam qui matrem munerem ,da qui faciam ? condiat ,d� quod dem quinquatribus praecantrici ,coniectrici ,hariolae atque haruspicae ; flagitiumst ,si nil mittetur quae supercilio spicit ; tum plicatricem clementer non potest
quid ?
nutrici non missuru ' s quicquam ,quae vernas alit ?'
haec atque horum similia alia damna multa mulierum me uxore prohibent ,mihi quae huius similes sermones serat .
di tibi propitii sunt ,nam hercle si istam semel amiseris libertatem ,haud facile in eundem rusum restitues locum .
at illa laus est ,magno in genere et in divitiis maxumis liberos hominem educare ,generi monumentum et sibi .
quando habeo multos cognatos ,quid opus est mihi liberis ?
nunc bene vivo et fortunate atque ut volo atque animo ut lubet .
mea bona in mort� cognatis didam ,inter eos partiam .
] prius quam lucet adsunt ,rogitant noctu ut somnum ceperim .
[ eos pro liberis habebo ,qui mihi mittunt munera .
] sacrificant : dant inde partem mihi maiorem quam sibi ,abducunt ad exta ; me ad se ad prandium ,ad cenam vocant ;
ille mis�rrumum se retur ,minimum qui misit mihi .
illi inter se certant donis ,egomet mecum mussito : bona mea inhiant ,me certatim nutricant et munerant .nimis bona ratione nimiumque ad te te et tuam vitam habes :
et tibi sunt gemini et trigemini ,si te bene habes ,filii .
pol si habuissem ,satis cepissem miseriarum e liberis :
si ei forte fuisset febris ,censerem emori ;
cecidissetve ebrius aut de equo uspiam ,metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi .
huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari ,qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est .
o lepidum caput .
ita me di deaeque ament ,aequom fuit deos paravisse ,uno exemplo ne omnes vitam viverent ;
sicut merci pretium statuit qui est probus agoranomus : quae probast mers ,pretium ei statuit ,pro virtute ut veneat ,quae improbast ,pro mercis vitio dominum pretio pauperat ,itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit :
qui lepide ingeniatus esset ,vitam ei longinquam darent ,qui improbi essent et scelesti ,is adimerent animam cito .
si hoc paravissent ,et homines essent minus multi mali et minus audacter scelesta facerent facta ,et postea ,qu� homines probi essent ,esset is annona vilior .
qui deorum consilia culpet ,stultus inscitusque sit ,quique eos vituperet .
nunc volo opsonare ,ut ,hospes ,tua te ex virtute et mea meae domi accipiam benigne ,lepide et lepidis victibus .
nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi ;
nam hospes nullus t�m in amici hospitium devorti potest ,quin ,ubi triduom continuom fuerit ,iam odiosus siet ; verum ubi dies decem continuos sit ,east odiorum ilias :
tam etsi dominus non invitus patitur ,servi murmurant .
serviendae servituti ego servos instruxi mihi ,hospes ,non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius :
si illis aegrest mihi quod volup est ,meo remigio rem gero ,tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis .
nunc ,quod occepi ,opsonatum pergam .
si certumst tibi ,commodulum obsona ,ne magno sumptu : mihi quidvis sat est .quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves ? [ nam ] proletario sermone nunc quidem ,hospes ,utere ; nam ei solent ,quando accubuere ,ubi cena adpositast ,dicere : ' quid opus fuit hoc ,hospes ,sumptu tanto nostra gratia ?
insanivisti hercle ,n�m idem hoc hominibus sat erat decem .
' quod eorum causa obsonatumst culpant et comedunt tamen .
ut docte et perspecte sapit .
' iube illud demi ;
aufer illam offam porcinam ,probus hic conger frigidus ,remove ,abi aufer ' neminem eorum haec adseverare audias ,sed procellunt se et procumbunt dimidiati ,dum appetunt .
bonus bene ut malos descripsit mores .
haud centesimam partem dixi atque ,otium rei si sit ,possum expromere .
igitur id quod agitur ,? hic primum praeverti decet .
nunc hoc animum advortite ambo .
mihi opus est opera tua ,periplectomene ; n�m ego inveni lepidam sycophantiam ,qui admutiletur miles usque caesariatus atque uti huic amanti ac philocomasio hanc ecficiamus copiam ,ut hic eam abducat habeatque .
dari istanc rationem volo .
at ego mi anulum dari istunc tuom volo .
quam ad rem usui est ?
quando habebo ,igitur rationem mearum fabricarum dabo .
vtere ,accipe .
accipe a me rusum rationem doli ,quam institui .
perpurigatis damus tibi ambo operam auribus .
erus meus ita magnus moechus mulierum est ,ut neminem f�isse aeque neque futurum credo .
credo ego istuc idem .
isque alexandri praestare praedicat formae suam ,itaque omnis se ultro sectari in epheso memorat mulieres .
edepol qui te de isto multi cupiunt ? non mentirier ,sed ego ita esse ut dicis teneo pulchre .
proin ,palaestrio ,quam potis tam verba confer maxime ad compendium .
ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem ,cui facetiarum cor pectusque sit plenum et doli ?
ingenuamne an libertinam ?
aequi istuc facio ,dum modo eam des quae sit quaestuosa ,qua� alat corpus corpore ,cuique sapiat pectus ; nam cor non potest ,quod nulla habet .
lautam vis an quae nondum sit lauta ?
sic consucidam ,quam lepidissimam potis quamque adulescentem maxume .
habeo eccillam meam clientam ,meretricem adulescentulam .
sed quid ea usus est ?
vt ad te eam iam deducas domum itaque eam huc ornatam adducas ,ex matronarum modo ,capite compto ,crinis vittasque habeat ,adsimuletque se tuam esse uxorem : ita praecipiundum est .
erro quam insistas viam .
at scietis .
s�d ecquae ancillast illi ?
est prime cata .ea quoque opus est .
ita praecipito mulieri atque ancillulae ,ut simulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem ,quasique hunc anulum faveae suae dederit ,ea porro mihi ,militi ut darem ,quasique ego ei rei sim interpres .
audio ; ne me surdum esse arbitrare ,si audes .ego recte meis auribus utor * * ei dabo ,aps tua mi uxore dicam delatum et datum ,ut sese ad eum conciliarem ;
ille eiusmodi est :
non potuit reperire ,si ipsi soli quaerendas dares ,lepidiores duas ad hanc rem qu�m ego .
h�be animum bonum .
ergo adcura ,sed propere opus est .
nunc tu ausculta ,pleusicles .
tibi sum oboediens .
hoc facito ,miles domum ubi advenerit ,memineris ne philocomasium nomines .
quem nominem ?
diceam .
nempe eandem quae dudum constitutast .
pax ,abi .
meminero .
sed quid meminisse id refert ,rogo ego te tamen .
ego enim dicam tum quando usus poscet ;
interea tace ,ut nunc etiam hic agat ac tu tum partis defendas tuas .
ego eo intro igitur .
- et praecepta sobrie ut cures face .
quantas res turbo ,quantas moveo machinas .
eripiam ego hodie concubinam militi ,si centuriati bene sunt maniplares mei .
sed ill�m vocabo .
heus sceledre ,nisi negotiumst ,progredere ante aedis ,te vocat palaestrio .
non operaest sceledro .
quid iam ?
sorbet dormiens .
quid ,sorbet ?
illud ,stertit ,volui dicere .sed quia consimile est ,quom stertas ,quasi sorbeas - eho an d�rmit sceledrus intus ?
non naso quidem ,nam eo m�gnum clamat .
tetigit calicem clanculum ,dum misit nardum in amphoram ,cellarius .
eho tu sceleste ,qui illi suppromu ' s ,eho - quid vis ?
qui lubitum est illi condormiscere ?
oculis opinor .
non te istuc rogito ,scelus .
procede huc .periisti iam ,nisi verum scio .
prompsisti tu illi vinum ?
non prompsi .
negas ?
nego hercle vero ,nam ille me vetuit dicere ;
neque equidem heminas octo exprompsi in urceum neque illic calidum �xbibit in prandium .
neque tu bibisti ?
di me perdant ,si bibi ,si bibere potui .
quid iam ?
quia enim obsorbui ; nam nimis calebat ,amburebat gutturem .
alii ebrii sunt ,alii poscam potitant .
bono subpromo et promo cellam creditam .
tu h�rcle idem f�ceres ,si tibi esset credita :
quoniam aemulari non licet ,nunc invides .
eho an umquam prompsit antehac ?
responde ,scelus .
atque ut tu scire possis ,ego dico tibi : si falsa dices ,lucrio ,excruciabere .
ita vero ?
ut tu ipse me dixisse delices ,post e sagina ego eiciar cellaria ,ut tibi ,si promptes ,alium subpromum pares .
age eloquere audacter mihi .
numquam edepol vidi promere .
verum hoc erat : mihi imperabat ,ego promebam postea .hoc illi crebro capite sistebant cadi .
non hercle tam istoc valide cassabant cadi ;
sed in c�lla erat paulum nimis l�culi lubrici ,ibi erat bilibris aula sic propter cados ,ea saepe deciens complebatur : vidi eam plenam atque inanem fieri ,plenam maxume ;
ubi bacchabatur aula ,cassabant cadi .
abi ,abi �ntro iam .
vos in cella vinaria bacchanal facitis .
iam hercle ego erum �dducam a foro .perii ,excruciabit m� erus ,domum si venerit ,quom haec facta scibit ,quia sibi non dixerim .
fugiam hercle aliquo atque hoc in diem extollam malum .
ne dixeritis ,obsecro ,huic ,vostram fidem .
quo t� agis ? missus sum aliquo : iam huc revenero .
quis misit ?
philocomasium .
abi ,actutum redi .
quaeso tamen tu meam partem ,infortunium si dividetur ,me absente accipito tamen .
- modo intellexi quam rem mulier gesserit :
quia sceledrus dormit ,hunc subcustodem suom foras �blegavit ,dum ab se huc transiret .
placet .
sed periplectomenus quam ei mandavi mulierem nimis l�pida forma ducit .
di hercle hanc rem adiuvant .
quam digne ornata incedit ,haud meretricie .
lepide hoc succedit sub manus negotium .
rem omn�m tibi ,acrotele�tium ,tibique �na ,milphid�ppa ,domi d�monstravi in ordine .
hanc fabricam fallaciasque minus s� tenetis ,denuo volo percipiatis plane ;
satis si �ntellegitis ,aliud est quod potius fabulemur .
stultitia atque insipientia mea istaec sit ,mi patrone ,me ire in opus alienum aut ibi meam operam pollicitari ,si ea in �pificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta .
at melius est monerier .
meretricem commoneri ,quam sane magni referat ,nihil clam est .
quin egomet ultro ,postquam adbibere auris meae tuae oram orationis ,tibi dixi ,miles quem ad modum potis sit deasciari .at nemo solus satis sapit .nam ego multos saepe vidi regionem fugere consili prius quam repertam haberent .si quid faciendum est mulieri male atque malitiose ,ea s�bi immortalis memoriast meminisse et sempiterna ; sin bene quid aut fideliter faciundum eisdem veniat ,obliviosae extempulo fiunt ,meminisse nequeunt .ergo istuc metuo ,quom venit vobis faciundum utrumque :
nam id proderit mihi ,militi male quod facietis ambae .
dum nescientes quod bonum faciamus ,ne formida .
mala mulier mers est .ne pave ,peioribus conveniunt .
ita vos decet .
consequimini .
cesso �go illis obviam ire ?
bene opportuneque obviam es ,palaestrio .
em tibi adsunt quas me iussisti adducere et quo ornatu .
eu ,noster esto .
palaestrio acroteleutium salutat .
quis hic amabo est ,qui tam pro nota nominat me ?
hic noster architectust .
salve ,architecte .
salva sis .
sed dic mihi ,ecquid hic te oneravit praeceptis ?
probe meditatam utramque duco .
audire cupio ,quem ad modum ;
ne quid peccetis paveo .
ad tua praecepta de meo nihil his novom adposivi .
nempe l�dificari militem tuom erum vis ?
exlocuta es .
lepide et sapienter ,commode et facete res paratast .
atque huius uxorem volo te esse adsimulare .
fiet .quasi militi animum adieceris ,simulare .
sic futurum est .
quasique ea res per me interpretem et tuam ancillam ei curetur .
bonus v�tes poteras esse ,nam quae sunt futura dicis .
quasique anulum hunc ancillula tua abs t� detulerit ad me ,quem ego militi porro darem tuis verbis .
vera dicis .
quid ist�s nunc memoratis opust quae commeminere ?
meliust .
nam ,mi patrone ,hoc cogitato ,ubi probus est architectus ,bene lineatam si semel carinam conlocavit ,facile esse navem facere ,ubi fundata ,constitutast .
si non nos materiarius remoratur ,quod opus qui det ( novi indolem nostri ingeni ) ,cito erit parata navis .
nempe t� novisti militem meum erum ?
rogare mirumst .
populi odium quidni noverim ,magnidicum ,cincinnatum ,moechum unguentatum .
num ille te nam novit ?
numquam vidit : qui noverit me quis ego sim ?
nimis l�pide fabulare ;
eo ? potiuerim lepidius pol fieri .
potin ut hominem mihi des ,quiescas cetera ?
ni ludificata lepide ero ,c�lpam omnem in me imponito .
age igitur intro abite ,insistite hoc negotium sapienter .
alia cura .
age ,periplectomene ,has nunciam duc intro ;
ego ad forum illum conveniam atque illi hunc anulum dabo ,atque praedicabo a tua uxore mihi datum esse eamque illum deperire .
hanc ad nos ,quom extemplo a foro veniemus ,mittitote ,quasi clanculum ad eum missa sit .
faciemus .alia cura .
vos modo curate ,ego ill�m probe iam oneratum huc acciebo .
- bene ambula ,bene rem geras .
egone hoc si efficiam plane ,ut concubinam militis meus hospes habeat hodie atque hinc athenas avehat ,si hodie hunc dolum dolamus ,quid tibi ego mittam muneris ! datne ab se mulier operam ?
lepidissume et compsissume .
ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum ,haud vereor ne nos subdola perfidia pervincamur .
abeamus ergo intro ,haec uti meditemur cogitate ,ut accurate et commode hoc quod agendumst exsequamur ,ne quid ,ubi miles venerit ,titubetur .
tu morare .
-
v�lup est ,quod agas ,si id procedit lepide at que ex sententia ; nam ego hodie ad seleucum regem misi parasitum meum ,ut latrones quos conduxi hinc ad seleucum duceret ,qui eius regnum tutarentur ,mihi dum fieret otium quin tu tuam rem cura potius quam seleuci ,quae tibi condicio nova et l�culenta fertur per me interpretem .
immo omnis res posteriores pono atque operam do tibi .
loquere : auris meas profecto dedo in dicionem tuam .circumspice dum ,ne quis nostro hic auceps sermoni siet .
nam hoc negoti clandestino ut agerem mandatumst mihi .
nemo adest .
hunc arrabonem amoris primum a me accipe .
quid hic ?
unde est ?
a luculenta �tque festiva femina ,quae te amat tuamque �xpetessit pulcram pulcritudinem ;
eius nunc mi �nulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit .
quid ea ?
ingenuan an festuca facta e serva liberast ?
vah ,egone ut ad te ab libertina esse auderem internuntius ,qui ingenuis satis r�sponsare nequeas quae cupiunt tui ?
nuptan est an vidua ?
et nupta et vidua .
quo pacto potis nupta et vidua esse eadem ?
quia adulescens nuptast cum sene .
euge .lepida et liberali formast .
cave mendacium .
ad tuam formam illa una dignast .hercle pulchram praedicas .
sed quis east ?
senis huius uxor periplectomeni ex proxumo ;
ea demoritur te atque ab illo cupit abire : odit senem .
nunc te orare atque obsecrare iussit ,ut eam copiam sibi potestatemque facias .
cupio hercle equidem ,si illa volt .
quae cupit ?
quid ill� faciemus concubina ,quae domist ?
sicut soror eius huc g�mina venit ephesum et mater ,accersuntque eam .
eho tu ,an venit ephesum mater eius ?
aiunt qui sciunt .
hercle occasionem lepidam ,ut mulierem excludam foras .
immo vin tu lepide facere ?
loquere et consilium cedo .
vin tu illam actutum amovere ,a te ut abeat per gratiam ?
cupio .
tum te hoc facere oportet .
iube sibi aurum atque ornamenta ,quae illi instruxti mulieri ,dono habere ,auferre * abs te quo lubeat sibi .
placet ut dicis ;
sed ne et istam amittam et haec mutet fidem vide modo .
vah delicatu ' s ,quae te tamquam oculos amet .
venus me amat .
st tace ,aperitur foris ,concede huc clanculum .haec celox illiust ,quae hinc egreditur ,internuntia ,[ quae haec celox ?
ancillula illiust ,quae hinc egreditur foras .
] quae anulum istunc attulit quem tibi dedi .
edepol haec quidem bellulast .
pithecium haec est prae illa et spinturnicium .
viden tu illam oculis venaturam facere atque aucupium auribus ?
iam est ante aedis circus ubi sunt ludi faciundi mihi .
dissimulabo ,hos quasi non videam n�que esse hic etiamdum sciam .
tace ,subauscultemus ecquid de me fiat mentio .numquis nam hic pr�pe adest qui rem alienam potius curet quam suam ,qui aucupet me quid agam ,qui de vesperi vivat suo ?
eos nunc homines metuo ,mihi ne obsint neve opstent uspiam ,domo si bitat ,dum huc transbitat ,quae huius cupiens corporist ,quae �mat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine ,militem pyrgopolynicem .
meam laudat speciem .
edepol huius sermo haud cinerem quaeritat .
quo argumento ?
quia enim loquitur laute et minime sordide .quippini ? istaec de te loquitur :
nihil attrectat sordidi .
tum autem illa ipsa est nimium lepida nimisque nitida femina .
hercle vero iam adlubescit primulum ,palaestrio .
priusne quam illam oculis tuis videas ?
tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem .
hercle hanc quidem nil tu amassis ;
tibi si illa hodie nupserit ,ego hanc continuo uxorem ducam .
qu�d ergo hanc dubitas conloqui ?
sequere hac me ergo .
pedisequos tibi sum .
vtinam ,cuius causa foras sum egressa ,eius conveniundi mihi potestas evenat .erit ,�t tibi exoptatum �ptinget ,bonum habe �nimum ,ne form�da ; homo quidamst qui scit ,qu�d quaeris ubi s�t .
quem ego hic aud�vi ?
soci�m tuorum conc�liorum et part�cipem consiliorum .
tum p�l ego id quod celo ha� celo .
immo et c�las et non c�las .
quo arg�mento ?
infid�s celas :
ego s�m tibi firme fidus .
cedo s�gnum ,si harunc b�ccharum es .
amat m�lier quaedam qu�ndam .
pol ist�c quidem multae .
at n�n multae de d�gito donum m�ttunt .
enim c�gnovi nunc ,f�cisti modo mi �x proclivo pl�num .
sed hic n�mquis adest ?
vel ad�st vel non .
cedo t� mihi solae s�lum .
brevin �n longinquo s�rmoni ?
tribus v�rbis .
iam ad te r�deo .
quid ego ?
h�c astabo t�ntisper cum hac f�rma et factis fr�stra ?
patere �tque asta ,tibi ego h�nc do operam .
propera ,�xpecta ndo excr�cior .
pedet�mptim ( tu hoc scis ) tr�ctari sati�st hasce huius modi m�rcis .
age age �t tibi maxume c�ncinnumst .
null�mst hoc stolidius s�xum .
redeo �d te .
quid me v�luisti ?
quo p�cto hoc ilium acc�di velis ,�t ferrem abs te consilium .
quasi hunc d�pereat - teneo �stuc .
conla�dato formam �t faciem et virt�tis commemor�to .
ad e�m rem habeo omnem aci�m ,tibi uti dud�m iam demonstr�vi .
tu c�tera cura et c�ntempla et de me�s venator v�rbis .
aliqu�m mihi partem hodie �perae des den�que ,tandem ades ,remel�go .
adsum ,�mpera ,si quid v�s .
quid illaec narr�t tibi ?
lament�ri ait �llam ,miseram cr�ciari et lacrim�ntem se adflict�re ,quia t�s egeat ,quia t� careat .ob e�m rem huc ad te m�ssast .
iube ad�re .
at scin quid t� facias ?
facit� fastidi pl�num ,quasi n�n lubeat ; me incl�mato ,quia s�c te volgo v�lgem .
memini �t praeceptis p�rebo .
vocon �rgo hanc quae te qua�rit ?
ade�t ,si quid volt .
s� quid vis ,adi ,m�lier .
pulcher ,s�lve .
meum c�gnomentum c�mmemoravit .
di t�bi dent quaecumque �ptes .
tecum a�tatem exigere �t liceat - nimium �ptas .
non me dico ,sed er�m meam ,quae te d�moritur .
multae aliae �dem istuc c�piunt ,quibus c�pia non est .
�castor haud m�rum ,si te habes c�rum ,homin�m tam pulchrum et pra�clarum virtute et forma et factis .
deus d�gnior fuit quisquam h�mo qui esset ? non h�rcle humanust �rgo - nam v�lturio plus h�mani credo �st .magnum me f�ciam nunc quom �llaec me sic c�nlaudat .viden tu �gnavum ,ut sese �nfert ?
quin tu hu�c responde ,haec �llaec est ab ill� quam dudum dixi .
qua ab �llarum ?
nam ita me �ccursant multa� : meminisse haud p�ssum .ab ill� quae digitos d�spoliat suos �t tuos digitos d�corat .nam hunc �nulum �b tui cupienti huic d�tuli ,hic ad te p�rro .quid n�nc tibi vis ,muli�r ? memora .vt quae t� cupit ,eam ne sp�rnas ,quae p�r tuam nunc vit�m vivit :
sit n�cne sit ,spes in te �no est .
quid n�nc volt ?
te comp�llare et compl�cti et contrect�re .
nam n�si tu illi fers s�ppetias ,iam illa �nimum despond�bit .
age ,m� achilles ,fiat qu�d te oro ,serva �llam pulchram p�lchre ,expr�me benignum ex te �ngenium ,urb�cape ,occisor r�gum .
eu hercle �diosas res .
qu�tiens hoc tibi ,v�rbero ,ego interd�xi ,meam n� sic volgo p�llicitere oper�m ?
audin tu ,m�lier ?
dixi h�c tibi dudum ,et n�nc dico : nisi huic v�rri adfertur m�rces ,non h�c suo semini� quemquam porcl�nam impertit�rust .
dabit�r quantum ipsus pret� poscet .
talent�m philippi huic opus a�ri est ;
minus �b nemine acc�piet .
eu ecast�r nimis vilest t�ndem .
non m�hi avaritia umquam �nnatast :
satis h�beo diviti�rum ,plus mi a�ri mille est m�diorum philipp� .
praeter thensa�ros .
tum arg�nti montes ,n�n massas habet ,aetna mons non aeque altos .
? eu ec�stor hominem p�riurum .
vt lud� ?
quid ego ?
ut subl�cto ? sed am�bo ,mitte me �ctutum .
quin tu hu�c respondes �liquid ,aut f�cturum aut non f�cturum ?
quid ill�m miseram animi excr�cias ,quae n�mquam male de t� meritast ?
iube e�mpse exire huc �d nos .
dic me �mnia quae volt f�cturum .
facis n�nc ut te facere a�quom ,quom ,qua� te volt ,eand�m tu vis ,non �nsulsum huic ing�nium .
quomque me �ratricem haud spr�visti sist�que exorare �x te .
quid est ? �t ludo ? nequeo h�rcle equidem ris� meo moderari .
* ob e�m causam huc abs te �vorti .
non �depol tu scis ,m�lier ,quantum �go honorem nunc �lli habeo .
scio ,et �stuc illi d�cam .
contra a�ro alii hanc vend�re potuit oper�m .
pol istuc tibi cr�do .
meri b�llatores g�gnuntur ,quas h�c praegnatis f�cit ,et p�eri annos oct�ngentos viv�nt .
vae tibi ,nug�tor .
quin m�lle annorum p�rpetuo viv�nt ,ab saeclo ad sa�clum .
eo m�nus dixi ,ne haec c�nseret me adv�rsum se ment�ri .peri� ,quot hic ipse ann�s vivet ,cuius f�lii tam diu v�vont ? postr�duo natus sum �go ,mulier ,quam i�ppiter ex ope n�tust .
si hic pr�die natus for�t quam ille est ,hic hab�ret regnum in ca�lo .
s�nite abeam ,si p�ssum ,viva a v�bis .
quin �rgo abis ,quando r�sponsumst ?
ibo �tque illam huc add�cam ,propt�r quam opera est mihi .
n�mquid vis ?
ne m�gis sim pulcher qu�m sum ,ita m� mea forma habet s�llicitum .
quid hic n�nc stas ?
quin abis ?
�beo .
atque �deo ,audin [ tu ]?
dic�to docte et cord�te ,ut cor ei s�liat - philoc�masio dic ,si �st istic ,domum ut tr�nseat : hunc hic �sse .
hic c�m mea era est ,hinc cl�m nostrum hunc serm�nem subleg�runt .
lepid� factumst :
iam ex s�rmone hoc gubern�bunt doctius p�rro .
remor�re ,abeo .
- neque t� remoror neque t�ngo neque te - t�ceo .
iube m�turare illam �xire huc .
iam ist�c rei praevort�mur .
quid nunc mi es auctor ut faciam ,palaestrio ,de concubina ?
nam nullo pacto potest prius haec in aedis recipi quam illam amiserim .
quid me consultas quid agas ?
dixi equidem tibi quo id pacto fieri possit clementissime .
aurum atque vestem muliebrem omnem habeat sibi ,quae illi instruxisti : sumat ,habeat ,auferat ; dicasque tempus maxume esse ,ut eat domum : sororem geminam adesse et matrem dicito ,quibus c�ncomitata recte deveniat domum .
qui tu scis eas adesse ?
quia oculis meis vidi hic sororem esse eius .
convenitne eam ?
convenit .
ecquid fortis visast ?
omnia vis optinere .
vbi matrem esse aiebat soror ?
cubare in navi lippam atque oculis turgidis nauclerus dixit ,qui illas advexit ,mihi .
is ad hos nauclerus hospitio devortitur .
quid is ?
ecquid fortis ?
abi sis hinc ,nam tu quidem ad equas fuisti scitus admissarius ,qui consectare qua maris qua feminas .
hoc age nunc .
istuc quod das consilium mihi ,te cum illa verba facere de ista re volo ;
nam cum illa sane congruos sermo tibi .
qui potius quam tute adeas ,tuam rem tute agas ?
dicas uxorem tibi necessum ducere ; cognatos persuadere ,amicos cogere .
itan tu censes ?
quid ego n� ita censeam ?
ibo igitur intro .
tu hic ante aedis interim speculare ,ut ,ubi illaec prodeat ,me provoces .
tu modo istuc cura quod agis .
curatum id quidemst .
quin si volunt�te nolet ,vi extrudam foras .
istuc cave f�xis ; quin potius per gratiam bonam abeat abs te .
atque illaec quae dixi dato ,aurum ,ornamenta quae illi instruxisti ferat .
cupio hercle .
credo te facile impetrassere .
sed abi intro .
noli stare .
tibi sum oboediens .
- numquid videtur demutare alio atque uti dixi esse vobis dudum hunc moechum militem ?
nunc ad me ut veniat usust acroteleutium aut ancillula eius aut pleusicles .
pro iuppiter ,satine ut commoditas usquequaque me adiuvat ?
nam quos videre exoptabam me maxume ,una exeuntis video h�nc e proxumo .
s�quimini ,simul c�rcumspicite ,n� quis adsit �rbiter .
neminem pol video ,n�si hunc quem volumus conventum .
et ego vos .
quid agis ,noster architecte ?
egone architectus ?
vah .
quid est ?
quia enim non sum dignus prae te ,ut figam palum in parietem .
heia vero .
nimis facete nimisque facunde malast .
ut lepide deruncinavit militem .
at etiam parum .
bono animo es : negotium omne iam succedit sub manus ; vos modo porro ,ut occepistis ,date operam adiutabilem .
nam ipse miles concubinam intro abiit oratum suam ,ab se ut abeat cum sorore et matre athenas .
eu ,probe .
quin etiam aurum atque ornamenta ,quae ipse instruxit ,mulieri omnia dat dono ,a se ut abeat :
facile istuc quidemst ,si et illa volt et ille autem cupit .
non tu scis ,quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis ,maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas ?
nunc haec res apud s�mmum puteum geritur :
si praesenserit miles ,nihil ecferri poterit huius :
nunc cum maxume opust dolis :
domi esse ad eam rem video silvai satis ,mulieres tres ,quartus tute es ,quintus ego ,sextus senex ;
quod apud nos fallaciarum sex situmst ,certo scio oppidum quodvis ,si detur ,posse expugnari dolis .
date modo operam .
id nos ad te ,si quid velles ,venimus .
lepide facitis .
nunc hanc tibi ego �mpero provinciam .
impetrabis ,imperator ,quod ego potero ,quod voles .
militem lepide ,et facete et laute ludificarier volo .
voluptatem mecastor mi imperas .
scin quem ad modum ?
nempe ut adsimulem me amore istius differri .
tenes .
quasique istius causa amoris ex hoc matrimonio abierim ,cupiens istius nuptiarum .
omne ordine .nisi modo unum hoc : hasce esse aedis dicas dotalis tuas ,hinc senem aps te abiisse ,postquam feceris divortium : ne ille mox vereatur intro �re in alienam domum .
bene mones .
sed ubi ille exierit intus ,istinc te procul ita volo adsimulare ,prae illius forma quasi spernas tuam quasique ei�s opulentitatem reverearis ,et simul formam ,amoenitatem illius ,faciem ,pulchritudinem conlaudato .
satin praeceptumst ?
teneo .
satinest ,si tibi meum opus ita dabo expolitum ,ut improbare non queas ?
sat habeo .
nunc tibi vicissim quae imperabo ea discito .quom extemplo hoc erit factum ,ubi intro haec abierit ,ibi tu ilico facito uti venias ornatu h�c ad nos nauclerico ; causeam habeas ferrugineam ,et scutulam ob oculos laneam ,palliolum habeas ferrugineum ( nam is colos thalassicust ) ,id conexum in umero laevo ,exfafillato bracchio ,praecinctus aliqui : adsimulato quasi gubernator sies ;
atque apud hunc senem omnia haec sunt ,nam is piscatores habet .
quid ? ubi ero exornatus quin tu dicis quid facturus sim ? huc venito et matris verbis philocomasium arcessito ,ut ,si itura sit athenas ,eat tecum ad portum cito ,atque ut iubeat ferri in navim si quid imponi velit .nisi eat ,te soluturum esse navim : ventum operam dare .satis placet pictura .
perge .
ille extemplo illam hortabitur ut eat ,ut properet ,ne morae sit matri .
multimodis sapis .
ego illi dicam ,ut me adiutorem ,qui onus feram ad portum ,roget .
ego adeo ,ut tu scias ,prorsum athenas protinus abibo tecum .
atque ubi illo veneris ,triduom servire numquam te ,quin liber sis ,sinam .
abi cito atque orna te .
numquid aliud ?
haec ut memineris .abeo .- et vos abite hinc intro actutum ; nam illum huc sat scio iam exiturum esse intus .
celebre apud nos imperium tuomst .
- agite abscedite ergo .
ecce autem commodum aperitur foris .
hilarus exit : impetravit .inhiat quod nusquam est miser .
quod volui ut volui impetravi ,per amicitiam et gratiam ,a philocomasio .
quid tam intus fuisse te dicam diu ?
numquam ego me tam sensi amari quam nunc ab illa muliere .
quid iam ?
vt multa verba feci ,ut lenta materies fuit .verum postremo impetravi ut volui :
donavi dedi quae voluit ,quae postulavit ;
te quoque ei dono dedi .
etiam me ?
quo modo ego vivam sine te ?
age ,animo bono es ,eidem ego te illim liberabo .
nam si possem ullo modo impetrare ut abiret ,ne te abduceret ,operam dedi ;
verum oppressit .deos sperabo teque .
postremo tamen etsi istuc mi acerbumst ,quia ero te carendum est optimo ,saltem id volup est ,quom ex virtute formae �venit tibi mea opera super hac vicina ,quam ego nunc concilio tibi .
quid opust verbis ?
libertatem tibi ego et divitias dabo ,si impetras .
reddam impetratum .
at gestio .
moderare animo ,ne sis cupidus .
s�d eccam ipsam ,egreditur foras .
era ,�ccum praesto m�litem .
vbi est ?
ad laevam .
aspicito limis [ oculis ] ,ne ille nos se sentiat videre .
video .
edepol nunc nos tempus est malas peioris fieri .
tuomst principium .
obsecro ,tute ipsum convenisti ?
ne parce vocem ,ut audiat .
cum ipso pol sum locuta ,placide ,ipsi dum libitum est mihi ,otiose ,meo arbitratu [ ut volui ] .
audin quae loquitur ?
audio .
quam laeta est ,quia ted adiit .
o ,fortunata mulier es .
vt amari videor .
dignu ' s .
permirum ecastor praedicas ,te adiisse atque exorasse ;
per epistulam aut per nuntium ,quasi regem ,adiri eum aiunt .
namque edepol vix fuit c�pia adeundi atque impetrandi .
vt tu inclitu ' s apud m�lieres .patiar ,quando ita venus volt .veneri pol habeo gratiam ,eand�mque et oro et quaeso ,ut eius mihi sit copia quem amo quemque expetesso benignusque erga me ut siet ,quod cupiam ne gravetur .spero ita futurum ,quamquam illum multae sibi expetessunt : ille illas spernit segregat ab se omnis ,extra te unam .ergo iste metus me macerat ,quod ille fastidiosust ,ne �culi eius sententiam mutent ,ubi viderit me ,atque eius elegantia meam ext�mplo speciem spernat .
non faciet ,bonum animum habe .
? vt ipsa se contemnit .
metuo ,ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet .
istuc curavi ,ut op�nione illius pulchrior sis .
si pol me nolet ducere ux�rem ,genua amplectar atque obsecrabo ;
alio modo ,si non quibo impetrare ,consciscam letum :
vivere sine ill� scio me non posse .
prohibendam mortem mulieri vide� .
adibon ?
minime ; nam tu te vilem feceris ,si te ultro largiere : sine ultro veniat ;
quaeritet ,desideret ,exspectet sine :
perdere istam gloriam vis ,qu�m habes ? cave sis faxis .nam nulli mortali scio obtigisse hoc ,nisi duobus ,tibi et phaoni lesbio ,tam mulier s� ut amaret .eo �ntro ,aut tu illum huc evoca foras ,mea milphidippa .
immo opperiamur ,dum exeat aliquis .
durare nequeo ,quin eam intro .occlusae sunt foris .
exfringam .
sana non es .
si amavit umquam aut si parem sapientiam habet ac formam ,per amorem si quid fecero ,clementi �nimo ignoscet .
vt ,quaeso ,amore perditast tuo misera .
mutuom fit .tace ,ne a�diat .
quid astitisti obstupida ?
cur non pultas ?
quia non est intus quem ego volo .qui scis ? scio pol ego ,olfacio ; nam odore nasum sentiat ,si intus sit .
hariolatur .
quia m� amat ,propterea venus fecit eam ut divinaret .nescio ubi hic prope adest quem expeto videre :
olet profecto .
naso pol iam haec quidem pl�s videt quam �culis .
caeca amore est .
tene me �bsecro .quor ? ne cadam .quid ita ? quia stare nequeo ,ita animus per oculos meos meus defit .militem pol tu aspexisti .ita .non video .
ubi est ?
videres pol ,si amares .
non edepol tu illum magis amas ,quam ego amem ,si per te liceat .
omnes profecto mulieres te amant ,ut quaeque aspexit .
nescio ,tu ex me hoc audiveris an non : nepos sum veneris .mea milphidippa ,adi obsecro et congredere .
vt me veretur .
illa ad nos pergit .
vos volo .
et nos te .
vt iussisti ,eram meam eduxi foras .
video .iube ergo adire .
induxi in animum ,ne oderim item ut alias ,quando orasti .
verbum edepol facere non potis ,si accesserit prope ad te .dum te obtuetur ,interim linguam oculi praeciderunt .
levandum morbum mulieri video .
vt tremit atque extimuit ,postquam te aspexit .
v�ri quoque arm�ti idem istuc faciunt ,ne tu mirere eius mulierem .
sed quid illa volt me facere ?
ad se ut eas : tecum vivere volt atque aetatem exigere .egon �d illam eam ,quae nupta sit ?
vir eius me deprehendat .
quin tua causa exegit virum ab s� .
qui id facere potuit ?
quia aed�s dotalis huius sunt .
itane ?
ita pol .
iube domum ire .iam ego illi ero .
vide n� sies in exspectatione ,ne illam animi excrucies .
non ero profecto .
abite .
abimus .
- sed quid ego video ?
quid vides ?
nescio quis eccum incedit ornatu quidem thalassico .
nauclerus hic quidem est .
videlicet accersit hanc iam .
credo .
alium alio pacto propter amorem ni sciam fecisse multa nequiter ,verear magis me amoris causa h�c ornatu incedere .verum quom multos multa admisse acceperim inhonesta propter amorem atque aliena a bonis : mitto iam ,ut occ�di achilles civis passus est - sed ecc�m palaestrionem ,stat cum milite :
oratio alio mihi demutandast mea .
mulier profecto natast ex ipsa mora ;
nam quaevis alia quae morast aeque ,mora minor ea videtur quam quae propter mulieremst .
hoc adeo fieri credo consuetudine .
nam ego hanc accerso philocomasium .
sed fores pultabo .
heus ,ecquis hic est ?
adulescens ,quid est ?
quid vis ?
quid pultas ?
philocomasium quaerito .a matre illius venio .
si iturast ,eat .
omnis moratur : navim cupimus solvere .
iam dudum res paratast .
i ,palaestrio ,aurum ,ornamenta ,vestem ,pretiosa omnia duc adiutores tecum ad navim qui ferant .
omnia conposita sunt quae donavi :
auferat .
e� .
- quaeso hercle propera .
non morabitur .
quid istuc ,quaeso ? quid oculo factumst tuo ?
habeo equidem hercle oculum .
at laevom dico .
eloquar .
maris causa hercle hoc ego oculo utor minus ,nam si abstinuissem amare ,tamquam hoc uterer .
sed nimis morantur me diu .
eccos exeunt .
quid modi flend� quaeso hodie f�cies ?
quid ego n� fleam ?
ubi pulcherrume egi aetatem ,�beo .
em hominem tibi ,qui a matre et sorore venit .video .
audin ,palaestrio ?
quid vis ?
quin tu iubes ecferri �mnia quae isti dedi ?
philocomasium ,salve .
et tu salve .
materque et soror tibi salutem me iusserunt dicere .
salvae sient .
orant te ,ut eas ,ventus operam dum dat ,ut velum explicent ;
nam matri oculi si valerent ,mecum venissent simul .
ibo ; quamquam invita facio ,impietas sit nisi eam .
sapis .
si non mecum aetatem egisset ,hodie stulta viveret .
istuc crucior ,a viro me tali abalienarier ,nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis ;
et quia tecum eram ,propterea �nimo eram ferocior :
eam nobilitatem amittendam video .
ne fle .
non queo ,quom te video .
habe bonum animum .
scio ego quid doleat mihi .
nam nil miror ,si libenter ,philocomasium ,h�c eras ,si forma huius ,mores ,virtus ,animum attinuere hic tuom ,qu�m ego servos quando aspicio hunc ,lacrumo quia diiungimur .
obsecro licet complecti prius quam proficisco ?
licet .
o mi �cule ,o mi �nime .
obsecro ,tene mulierem ,ne adfligatur .
quid istuc quaesost ?
quia abs te abit ,animo male factum est huic repente miserae .
curre intro atque ecferto aquam .
nihil aquam moror ,quiescat malo .
ne interveneris ,quaeso ,dum resipiscit .
capita inter se nimis nexa hisce habent .non placet .labra ab labellis aufer ,nauta ,cave malo .
temptabam spiraret an non .
aurem admotam oportuit .
si magis v�s ,eam omittam .
nolo ,retine .
at ultro misero .
exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi .
conservi conservaeque omnis ,bene valete et vivite ,bene quaeso inter vos dicatis mi med absenti tamen .
age ,palaestrio ,bono animo es .
eheu ,nequeo quin fleam ,quom abs te abe�m .
fer aequo �nimo .
scio ego quid doleat mihi .
sed quid hoc ?
quae res ? quid video ? lux ,salve * iam resipisti ?
* obsecro ,quem amplexa sum hominem ?
perii .
sumne ego apud me ?
ne time ,voluptas mea .
quid istuc est negoti ?
animus hanc modo hic reliquerat .
? metuoque ut timeo ,ne hoc tandem propalam fiat nimis .
quid id est ?
nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia ,ne quis tibi hoc v�tio vortat .
mea ,non illorum dedi :
parvi ego illos f�cio .
agite ,�te cum dis benevolentibus .tua ego hoc causa dico .
credo .
iam vale .
et tu bene vale .ite cito ,iam ego adsequar vos : c�m ero pauca volo loqui .- quamquam alios fideliores semper habuisti tibi quam me ,tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium ; et ,si �ta sententia esset ,tibi servire malui multo ,qu�m alii libertus esse .
habe bonum animum .
eheu ,quom venit mi in mentem ,ut mores mutandi sient ,muliebris mores discendi ,obliscendi stratiotici .
fac sis frugi .
iam non possum ,amisi omnem lubidinem .
i ,sequere illos ,ne morere .
bene vale .
et tu bene vale .
quaeso memineris ,si forte liber fieri occeperim ( mittam nuntium ad te ) ,ne me deseras .
non est meum .
cogitato identidem ,tibi quam fidelis fuerim .
si id facies ,tum demum scibis ,tibi qui bonus sit ,qui malus .
scio et perspexi saepe .verum cum antehac ,hodie maxume scies : immo hodie me tuom factum faxo post dices magis .
vix reprimor quin te manere iubeam .
cave istuc feceris :
dicent te mendacem nec verum esse ,fide nulla esse te ,dicent servorum praeter me esse hic fidelem neminem .
nam si honeste censeam te facere posse ,suadeam ;
verum non potest .cave f�xis .abi iam .patiar quidquid est .
bene vale igitur .
ire meliust strenue .
- etiam nunc vale .
ante hoc factum hunc sum arbitratus semper servom pessumum : eum fidelem mi esse invenio .
cum egomet mecum cogito ,stulte feci qui hunc amisi .
�bo hinc intro nunciam ad amores meos .sed ,sensi ,hinc sonitum fecerunt foris .
ne me moneatis ,memini ego officium meum ,ego ? nam conveniam illum ,ubi ubi est gentium ;
investigabo ,�perae non parcam meae .
me quaerit illic .ibo huic puero obviam .ehem ,te quaero .
salve ,vir lepidissime ,cumulate commoditate ,praeter ceteros duo d� quem curant .
qui duo ?
mars et venus .
facetum puerum .
intro te ut eas obsecrat ,te volt ,te quaerit ,teque exspectans expetit .
amanti fer opem .
quid stas ?
quin intro is ?
eo .- ipsus illic sese iam impedivit in plagas ; paratae insidiae sunt : in statu stat senex ,ut adoriatur moechum ,qui formast ferox ,qui omnis se amare credit ,quaeque aspexerit mulier : eum oderunt qua viri qua mulieres .nunc in tumultum ibo :
intus clamorem audio .
d�cite istum ;
s� non sequitur ,r�pite sublim�n foras ,facite inter terram atque caelum ut sit situs ,discindite .
obsecro hercle ,periplectomene ,te .
nequiquam hercle obsecras .
vide ut istic tibi sit acutus ,cario ,culter probe .
quin iamdudum gestit moecho h�c abdomen adimere ,ut ea iam quasi puero in collo pendeant crepundia .
perii .
haud etiam ,numero hoc dicis .
iamne in hominem �nvolo ?
immo etiam prius v�rberetur fustibus .
multum quidem .
* * * cur es ausus subigitare �lienam uxorem ,impudens ?
ita me di ament ,ultro ventumst ad me .
mentitur ,feri .mane ,dum narro .quid cessatis ?
non licet mihi dicere ?
dic .oratus sum ,ad eam ut irem .quor ire ausu ' s ?
em tibi .
oiei ,satis sum verberatus .
obsecro .
quam mox seco ? vbi lubet :
dispennite hominem divorsum et distendite .
obsecro hercle te ,ut mea verba a�dias prius quam secat .
loquere .
viduam hercle esse censui ,itaque ancilla ,conciliatrix qua� erat ,dicebat mihi .
iura te non nociturum esse h�mini de hac re nemini ,quod tu h�die hic verberatu ' s aut quod verberabere ,si te salvom hinc amittemus venerium nepotulum .
iuro per iovem et mavortem ,me nociturum nemini ,quod ego hic hodie vapularim ,iureque id factum arbitror ;
quid si id non faxis ?
vt vivam semper intestabilis .verberetur etiam ,postibi amittendum censeo .
di tibi bene faciant semper ,quom advocatus mihi venis .
ergo des minam auri nobis .
quam ob rem ?
aliter hinc non ibis ,ne sis frustra .
dabitur .
magis sapis .
de tunica et chlamyde et machaera ne quid speres ,non feres .
verberon etiam ,an iam mittis ?
mitis sum equidem fustibus .
opsecro vos .
solvite istunc .
gratiam habeo tibi .
si posthac prehendero ego te h�c ,carebis testibus .
causam haud dico .
eamus intro ,cario .
- servos meos eccos video .
philocomasium iam profecta est ? dic mihi .
iam dudum .
ei mihi .
magis d�cas ,si scias quod ego scio .nam ille qui l�nam ob oculum habebat laevom ,nauta non erat .
quis erat igitur ?
philocomasio amator .
qui tu scis ?
scio .nam postquam porta exierunt ,nil cessarunt ilico osculari atque amplexari inter se .
vae misero mihi ,verba mihi data esse video .
scelus viri palaestrio ,is me in hanc inlexit fraudem .
iure factum iudico ;
si sic aliis moechis fiat ,minus hic moechorum siet ,magis metuant ,minus has res studeant .
eamus ad me .
plaudite .
exi e culina sis foras ,mastigia ,qui mi inter patinas exhibes argutias .egredere ,erilis permities ,ex aedibus .
ego pol te ruri ,si vivam ,ulciscar probe .
exi ,inquam ,nidor ,e culina .
quid lates ?
quid tibi ,malum ,hic ante aedis clamitatiost ?
an ruri censes te esse ?
abscede ab aedibus .
abi r�s ,abi d�erecte ,abscede ab ianua .em ,hoc�ne volebas ?
perii .
cur me verberas ?
quia vivis .
patiar .
sine modo adveniat senex .sine modo venire salvom ,quem absentem comes .
nec veri simile loquere nec verum ,frutex ,comesse quemquam ut quisquam absentem possiet .
tu urbanus vero scurra ,deliciae popli ,rus mihi tu obiectas ?
sane hoc ,credo ,tranio ,quod te in pistrinum scis actutum tradier .
cis hercle paucas tempestates ,tranio ,augebis ruri numerum ,genus ferratile .
nunc ,dum tibi l�bet licetque ,pota ,perde rem ,corrumpe erilem �dulescentem �ptumum ; dies noctesque bibite ,pergraecamini ,amicas emite liberate ,pascite parasitos ,obsonate pollucibiliter .
haecine mandavit tibi ,quom peregre hinc it ,senex ?
hocine modo hic rem curatam offendet suam ?
hocine boni esse officium servi existumas ,ut eri sui corrumpat et rem et filium ?
nam ego ill�m corruptum duco ,quom his factis studet ;
quo nemo adaeque iuventute ex omni attica antehac est habitus parcus nec magis continens ,is nunc in aliam partem palmam possidet .
virtute id factum tua et magisterio tuo .
quid tibi ,malum ,me aut quid ego agam curatiost ?
an ruri quaeso non sunt ,quos cures ,bovis ?
lubet potare ,amare ,scorta ducere .mei tergi facio haec ,non tui fiducia .quam confidenter loquitur .at te iuppiter dique omnes perdant ,fu ,oboluisti alium .germana inluvies ,rusticus ,hircus ,hara suis ,caeno koprw\n commixte .
quid vis fieri ?
non omnes possunt olere unguenta exotica ,si t� oles ,neque superiores accumbere neque tam facetis quam tu vivis victibus .
tu t�bi istos habeas turtures piscis avis ,sine me aliato fungi fortunas meas .
tu fortunatu ' s ,ego miser :
patiunda sunt .
meum bonum me ,te tuom maneat malum .
quasi invidere mi hoc videre ,grumio ,quia mihi bene est et tibi male est ;
dignissumumst :
decet me amare et te bubulcitarier ,me victitare pulchre ,te miseris modis .
o carnuficium cribrum ,quod credo fore ,ita te forabunt patibulatum per vias stimulis carnufices ,si huc reveniat senex .
qui scis ,an tibi istuc evenat prius quam mihi ?
quia numquam merui ,tu meruisti et nunc meres .
ervom daturin estis ,bubus quod feram ?
date ,si non estis .
agite ,porro pergite quoniam occepistis :
bibite ,pergraecamini ,este ,ecfercite vos ,saginam caedite .
tace atque abi r�s .ego ire in piraeum volo ,in vesperum parare piscatum mihi .
ervom tibi aliquis cras faxo ad villam adferat .
quid est ?
qu�d tu me nunc optuere ,furcifer ?
pol tibi istuc credo nomen actutum fore .
dum interea sic sit ,istuc actutum sino .ita est .sed unum hoc scito :
nimio celerius veniet quod noles quam illud ,quod cupide petas .
molestus ne sis nunciam ,i rus ,te amove .
ne tu [ erres ] hercle praeterhac mihi non facies moram .- satin abiit neque quod dixi flocci existumat ?
pro di immortales ,obsecro vostram fidem ,facite ,huc ut redeat noster quam primum senex ,triennium qui iam hinc abest ,prius quam omnia periere ,et aedis et ager ;
qui nisi huc redit ,paucorum mensum sunt relictae reliquiae .
nunc rus abibo .
nam eccum erilem filium video ,corruptum ex adulescente optumo .-
rec�rdatus m�ltum et di� cogit�vi arg�mentaque �n pectus �nstitui multa ego ,�tque in me� corde ,si �st quod mih� cor ,e�m rem vol�tavi et di� disput�vi ,homin�m cuius r�i ,quand� natus esset ,similem �sse arbitr�rer simul�crumque hab�re :
id r�pperi iam ex�mplum .
nov�rum aedium �sse arbitr�r similem ego h�minem ,quand� natus �st .
ei rei arg�menta d�cam .
[ atque h�c haud vid�tur ver� simile v�bis ,at ego id faciam esse ita ut credatis .] [ prof�cto ita esse �t praedic� vera v�ncam .] atque h�c vosmet �psi ,sci� ,proinde ut� nunc ego �sse autum� ,quando d�cta audi�tis mea ,haud �liter id dic�tis .
ausc�ltate ,arg�menta d�m dico ad h�nc rem :
sim�l gnarur�s vos volo �sse hanc rem m�cum .aed�s quom extempl� sunt par�tae ,expol�tae ,facta� probe exam�ssim ,laud�nt fabrum atque aed�s probant ,sibi qu�sque inde exemplum �xpetunt ,sibi qu�sque similis v�lt suas ,sumptum �peram non parc�nt suam .
�tque ubi illo �mmigrat n�quam homo ,ind�ligens c�m pigra f�milia ,imm�ndus ,instr�nuos ,hic iam a�dibus vitium �dditur ,bona� cum curant�r male ;
�tque illud sa�pe fit : t�mpestas venit ,c�nfringit t�gulas �mbricesque : ibi d�minus ind�ligens r�ddere ali�s nevolt ;
v�nit imber ,p�rlavit p�rietes ,p�rpluont ,t�gna put�facit ,p�rdit oper�m fabri :
n�quior f�ctus iam est �sus aedium .�tque ea haud �st fabri c�lpa ,sed m�gna pars m�rem hunc indux�runt : si quid n�mmo sarcir� potest ,�sque mant�nt neque id f�ciunt ,donicum p�rietes ruont : a�dificantur a�des totae d�nuo .haec �rgumenta ego a�dificiis d�xi ; nunc eti�m volo dic�re ,ut homines a�dium esse s�milis arbitr�mini .prim�mdum par�ntes fabr� liber�m sunt : ei f�ndament�m substruont liber�rum ; ext�llunt ,par�nt sedulo �n firmit�tem et ut in usum boni et in speciem ? popl� sint sib�que ,haud mat�riae rep�rcunt nec s�mptus ib� sumptu� esse d�cunt ;
doc�nt litter�s ,iura l�ges ,sumpt� suo et labore nit�ntur ,ut ali� sibi esse ill�rum similis �xpetant .
�d legionem cum �ta paratos m�ttunt ,adminiclum e�s danunt tum iam ,�liquem cognat�m suom .e�tenus .abeunt � fabris .
�num ubi emeritum est stipendium ,igit�r tum specimen c�rnitur ,quo ev�niat aedific�tio .
n�m ego ad ill�d frugi usque �t probus fui ,�n fabror�m potest�te dum fui .
p�stea quom �mmigravi �ngenium in meum ,p�rdidi oper�m fabrorum �lico oppido .
v�nit ign�via ,ea m�hi tempest�s fuit ,mi �dventu suo gr�ndinem [ imbremque ] attulit ;
cont�nuo pro imbre am�r advenit [ in cor meum ] ,is �sque in pectus p�rmanavit ,p�rmadefecit c�r meum .
n�nc simul r�s ,fides ,f�ma ,virt�s ,decus d�seruerunt : �go sum in usu f�ctus nimio n�quior .atque �depol ita haec tigna �mide iam p�tent : non vide�r mihi sarc�re posse aed�s meas ,quin t�tae perpetua� ruant ,cum f�ndamento p�rierint nec qu�squam esse auxili� queat .c�r dolet ,cum scio ut n�nc sum atque ut fui ,qu� neque ind�strior d� iuvent�te erat quisquam nec cl�rior �rte gymn�stica : d�sco ,hast�s ,pila ,c�rsu ,arm�s ,equo v�ctitab�m volup ,p�rsimonia �t duritia d�scipulinae ali�s eram ,�ptumi quique �xpetebant
iam pr�dem ecastor fr�gida non l�vi magis lub�nter nec quom me melius ,mea scapha ,rear esse deficatam .
eventus rebus omnibus ,velut horno messis magna fuit .
qu�d ea messis attinet ad meam lavationem ?
nihilo plus quam lavatio tua ad messim .o venus venusta ,haec illa est tempestas mea ,mihi quae modestiam omnem detexit ,tectus qua fui ; tum mihi amor et cupido in pectus perpluit meum ,neque iam umquam optigere possum :
madent iam in corde parietes ,periere haec oppido aedis .
contempla ,amabo ,mea scapha ,satin haec me vestis deceat .
volo m� placere philolachi ,meo ocello ,meo patrono .
quin tu te exornas moribus lepidis ,quom lepida tute es ?
non vestem amatores amant [ mulieris ] ,sed vestis fartim .
ita me di ament ,lepidast scapha ,sapit scelesta multum .
ut lepide omnes mores tenet sententiasque amantum .
quid nunc ?
quid est ?
quin me aspice et contempla ,ut haec me deceat .
virtute formae id evenit ,te ut deceat quidquid habeas .
ergo ob istuc verbum te ,scapha ,donabo ego hodie aliqui ,neque patiar te istanc gratiis laudasse ,quae placet mi .
nolo ego te adsentari mihi .
nimis t� quidem stulta es mulier .
eho ,mavis vituperarier falso quam vero extolli ?
equidem pol vel falso tamen laudari multo malo ,quam vero culpari aut meam speciem alios inridere .
ego verum amo ,verum volo dici mihi : mendacem odi .
ita tu me ames ,ita philolaches tuos t� amet ,ut venusta es .
quid ais ,scelesta ?
quo modo adiurasti ?
ita ego istam amarem ?
quid ista�c me ,id cur non additum est ?
periisti :
quod promiseram tibi donum ,perdidisti .
equidem pol miror tam catam ,tam docilem te et bene doctam nunc stultam stulte facere .
quin mone qua�so ,si quid erro .
tu ecastor erras ,quae quidem illum expectes unum atque illi morem praecipue sic geras atque alios asperneris .
matronae ,non meretricium est unum inservire amantem .pro iuppiter ,nam quod malum versatur meae domi illud ?
di deaeque me omnes pessumis exemplis interficiant ,nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu .
nolo ego mihi male te ,scapha ,praecipere .
stulta es plane ,quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem .
moneo ego te : te ille deseret aetate et satietate .
non spero .
insperata accidunt magis sa�pe quam quae speres .
postremo ,si dictis nequis perduci ,ut vera haec credas mea dicta ,ex factis nosce rem .
qui pol me ,ubi aetate hoc caput colorem commutavit ,reliquit deseruitque me .
tibi idem futurum credo .
vix comprimor ,quin involem illi in oculos stimulatrici .
solam ille me soli sibi suo sumptu liberavit : illi me soli censeo esse oportere opsequentem .pro di immortales ,mulierem lepidam et pudico ingenio .
bene hercle factum et gaudeo mihi nihil esse huius causa .
inscita ecastor tu quidem es .
quapropter ?
quae istuc cures ,ut te ille amet .
cur obsecro non curem ?
libera es iam .
tu iam quod quaerebas habes :
ille t� nisi amabit ultro ,id pro tuo capite quod dedit perdiderit tantum argenti .
perii hercle ,ni ego illam pessumis exemplis enicasso .
illa hanc corrumpit mulierem malesuada ? vitilena .
numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me .scapha ,id tu mihi ne suadeas ,ut ill�m minoris pendam .at hoc �num facito cogites : si illum inservibis solum dum tibi nunc haec aetatulast ,in s�necta male querere .
in anginam ego nunc me velim verti ,ut veneficae illi fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem .
eundem �nimum oportet nunc mihi esse gratum ,ut impetravi ,atque olim ,prius quam id extudi ,quom illi subblandiebar .
divi me faciant quod volunt ,ni ob istam orationem te liberasso denuo et ni scapham enicasso .
si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita ,soli gerundum censeo morem et capiundas crines .vt fama est homini ,exin solet pecuniam invenire .
ego si bonam famam mihi servasso ,sat ero dives .
siquidem h�rcle vendundust pater ,venibit multo potius ,quam te me vivo umquam sinam egere aut mendicare .
quid ill�s futurum est ceteris qui t� amant ?
magis amabunt ,quom me videbunt gratiam referre bene mere nti .
vtinam nunc meus emortuos pater ad me nuntietur ,ut ego exheredem meis bonis me faciam atque haec sit heres .
iam ista quidem absumpta res erit : dies n�ctesque estur bibitur ,neque quisquam parsimoniam adhibet :
sagina plane est .
in te hercle certumst principe ut sim parcus experiri ,nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus .
si quid tu in illum bene voles loqui ,id loqui licebit :
nec recte si illi dixeris ,iam ecastor vapulabis .
edepol si summo i�vi bovi eo arg�nto sacruficassem ,pro illius capite quod dedi ,numquam aeque id bene locassem .
videas eam medullitus me amare .
oh ,probus homo sum : quae pro me causam diceret ,patronum liberavi .video te nihili pendere prae philolache omnis homines .nunc ,ne eius causa vapulem ,tibi potius adsentabor .[ si acceptum sat habes ,tibi fore illum amicum sempiternum .
] c�do mi speculum et cum ornamentis arculam actutum ,scapha ,ornata ut sim ,quom huc adveniat philolaches voluptas mea .
mulier quae se suamque aetatem spernit ,speculo ei usus est : quid opust speculo tibi ,quae tute speculo speculum es maxumum ? ob istuc verbum ,ne nequiquam ,scapha ,tam lepide dixeris ,dabo aliquid hodie peculi tibi ,philematium mea .
suo quique loco ( viden ?)
capillus satis compositust commode .vbi tu commoda es ,capillum commodum esse credito .vah ,quid ill� pote peius quicquam muliere memorarier ?
nunc adsentatrix scelesta est ,dudum adversatrix erat .
cedo cerussam .
quid cerussa opust n�m ?
qui malas oblinam .
vna oper� ebur atramento candefacere postules .
lepide dictum de atramento atque ebore .euge ,plaudo scaphae .
tum tu igitur cedo purpurissum .
non do .
scita es tu quidem .
nova pictura interpolare vis opus lepidissimum ?
non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere ,neque cerussam neque melinum ,neque aliam ullam offuciam .
cape igitur speculum .
ei mihi misero ,savium speculo dedit .
nimis velim lapidem ,qui ego illi speculo diminuam caput .
linteum cape atque exterge tibi manus .
quid ita ,obsecro ?
vt speculum tenuisti ,metuo n� olant argentum manus : ne usquam argentum te accepisse suspicetur philolaches .non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras .
ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae .
etiamne unguentis unguendam censes ?
minime feceris .
quapropter ?
quia ecastor mulier recte olet ,ubi nihil olet .
nam istae veteres ,quae se unguentis unctitant ,interpoles ,vetulae ,edentulae ,quae vitia corporis fuco occulunt ,ubi sese sudor cum unguentis consociavit ,ilico itidem olent ,quasi cum una multa iura confudit cocus .
quid olant nescias ,nisi id unum ,? ni male olere intellegas .
vt perdocte cuncta callet .
nihil hac docta doctius .
verum illud �sse maxima adeo pars vestrorum intellegit ,quibus anus domi s�nt uxores ,quae vos dote meruerunt .
agedum contempla aurum et pallam ,satin haec me deceat ,scapha .
non me istuc curare oportet .
quem obsecro igitur ?
philolachem ,is ne quid emat ,nisi quod sibi placere censeat .
[ n�m amator meretricis mores sibi emit auro et purpura .
] quid opust ,quod suom esse nolit ,ei ultro ostentarier ?
[ purpura aetati occultandaest ,aurum turpi mulieri .
] pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior :
[ poste nequiquam exornata est bene ,si morata est male .
pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt .
] nam si pulchra est ,nimis ornata est .
nimis diu abstineo manum .
quid hic vos agitis ?
tibi me exorno �t placeam .
ornata es satis .
abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer .
sed ,voluptas mea ,mea philematium ,potare tecum conlibitum est mihi .
et edepol mihi tecum ,nam quod tibi libet idem mihi libet ,mea voluptas .
em istuc verbum vile est viginti minis .
cedo ,amabo ,decem : bene emptum tibi dare hoc verbum volo .etiam nunc decem minae apud te sunt ; vel rationem puta .triginta minas pro capite tuo dedi .
cur exprobras ?
nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene .
certe ego ,quod te amo ,operam nusquam melius potui ponere .
tu me amas ,ego t� amo ;
merito id fieri uterque existimat .
haec qui gaudent ,gaudeant perpetuo suo semper bono ;
qui invident ,ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis .
age accumbe igitur .
cedo aquam manibus ,puere ,appone hic mensulam .
vide ,tali ubi sint .
vin unguenta ?
quid opust ?
cum stacta accubo .
sed estne hic meus sodalis ,qui huc incedit c�m amica sua ?
is est ,callidamates cum amica incedit .
euge ,oculus meus ,conveniunt manuplares eccos : praedam participes petunt .
adv�rsum ven�ri mihi �d philolach�tem vol� temperi .a�di ,em tibi �mperatum est .nam �lli ubi fui ,inde �ffugi foras ,ita me �bi male conv�vi serm�nisque ta�sumst .
nunc c�missatum �bo ad ph�lolachetem ,ubi n�s hilari ing�nio et l�pide accipient .
ecqu�d tibi vide�r mammamad�re ?
s�mper ist�c modo .
visne �go te ac tu me ampl�ctare ?
si t�bi cordi est facer� ,licet .
l�pida es .
d�c me amab� .
cave n� cadas ,�sta .o - o - ocell�s meus ,t�os sum alumnus ,m�l meum .
c�ve modo ,n� prius �n via acc�mbas ,quam �lli ,ubi l�ctus est str�tus ,conc�mbimus .
s�ne ,sine c�dere me .
s�no ,sed hoc ,quod mi in manu est :
s� cades ,n�n cades qu�n cadam t�cum .
iac�ntis tollet p�stea nos �mbos aliquis .
madet h�mo .
tun me ais mamm�madere ?
cedo m�num ,nolo equidem te �dfligi .
em t�ne .
age ,i s�mul .
quo ego eam ?
an ne scis ?
nempe d�mum eo comiss�tum .
immo ,�stuc quidem .iam m�mini .
n�m non vis me �bviam h�s ire ,anime mi ?
�lli ego ex �mnibus �ptume volo .
i�m revert�r .
diu �st iam id mihi .
�cquis hic �st ? adest .e� ,philolaches ,s�lve ,amic�ssime mi �mnium hominum .
d� te ament .
�ccuba ,c�llidamates .
�nde agis te ?
�nde homo �brius probe .
qu�n amabo �ccubas ,d�lphium mea ?
da �lli quod bibat .
d�rmiam ego iam .
n�m mirum aut novom qu�ppiam facit ?
qu�d ego hoc faciam p�stea ?
mea ,s�c sine eumpse .
age tu �nterim da ab d�lphio cito c�ntharum circum .
i�ppiter supremus summis opibus atque industriis me periisse et philolachetem cupit erilem filium .
occidit spes nostra ,nusquam stabulum est confidentiae ,nec salus nobis saluti iam esse ,si cupiat ,potest :
ita mali ,maeroris montem maximum ad portum modo conspicatus sum : erus advenit peregre ,periit tranio .
ecquis homo est ,qui facere argenti cupiat aliquantum lucri ,qu� hodie sese excruciari meam vicem possit pati ?
ubi sunt isti plagipatidae ,ferritribaces viri ,vel isti qui hosticas trium n�mmum causa subeunt sub falas ,ubi quinis aut denis hastis corpus transfigi solet ?
ego dabo ei talentum ,primus qui in crucem excucurrerit ; sed ea lege ,ut offigantur bis pedes ,bis bracchia .
ubi id erit factum ,a me argentum petito praesentarium .
sed ego - sumne infelix ,qui non curro curriculo domum ?
adest adest opsonium .eccum tranio a portu redit .philolaches .
quid est ?
et ego et tu - quid et ego et tu ?
periimus .
quid ita ?
pater adest .
quid ego ex te a�dio ?
absumpti sumus .
pater inquam tuos venit .
vbi is est ,obsecro ?
* adest .
quis id ait ?
quis vidit ?
egomet inquam vidi .
vae mihi .
quid ego ago ?
nam quid tu ,malum ,me rogitas quid agas ?
accubas .
tutin vidisti ?
egomet ,inquam .
certe ?
certe inquam .
occidi ,si tu vera memoras .
quid mihi sit boni ,si mentiar ?
quid ego nunc faciam ?
iube haec hinc omnia amolirier .
quis istic dormit ?
callidamates .
suscita istum ,delphium .
callidamates ,callidamates ,vigila .vigilo ,cedo [ ut ] bibam .vigila .
pater advenit peregre philolachis .
valeat pater .
valet ille quidem ,atque ego disperii .
bis periisti ?
qui potest ?
quaeso edepol ,exsurge ;
pater advenit .
tuos venit pater ?
iube ab�re rursum .
qu�d illi reditio etiam h�c fuit ?
quid ego agam ?
pater iam h�c me offendet miserum adveniens ebrium ,aedis plenas convivarum et mulierum .
miserum est opus ,igitur demum fodere puteum ,�bi sitis fauces tenet ; sicut ego adventu patris nunc quaero quid faciam miser .
ecce autem iterum hic deposivit caput et dormit .
suscita .
etiam vigilas ?
pater ,inquam ,aderit iam hic meus .
ain tu ,pater ?
cedo soleas mihi ,ut arma capiam .
iam pol ego occidam patrem .
perdis rem .
tace ,amabo .abripite hunc intro actutum inter manus .
iam hercle ego vos pro matula habebo ,nisi mihi matulam datis .
perii .
habe bonum animum : ego istum lepide medicabo metum .nullus sum .taceas : ego qui istaec sedem meditabor tibi .
satin habes ,si ego advenientem �ta patrem faciam tuom ,non modo ne intro eat ,verum etiam ut fugiat longe ab aedibus ?
vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini .
vbi ego ero ?
vbi maxime esse vis : cum h�c ,cum istac eris .quid si igitur abeamus hinc nos ?
non hoc longe ,delphium .
nam intus potate hau tantillo h�c quidem causa minus .
ei mihi ,quam �staec blanda dicta quo evenant madeo metu .
potin anim� ut sis quieto et facias quod iubeo ?
potest .
omnium primum ,philematium ,intro abi ,et tu ,delphium .
morigerae tibi erimus ambae .
- ita ille faxit iuppiter .
animum advorte nunciam tu quae volo accurarier .
omnium primumdum a�des iam face occlusae sient ;
intus cave muttire quemquam siveris .
curabitur .
tamquam si intus natus nemo in aedibus habitet .
licet .
neu quisquam responset ,quando hasce aedis pultabit senex .
numquid aliud ?
clavem mi harunc aedium laconicam iam iube efferri intus :
in tuam c�stodelam meque et meas spes trado ,tranio .
- pluma haud interest ,patronus an cliens probior siet .
homini ,cui nulla in pectore est audacia ,[ nam cuivis homini ,vel optumo vel pessumo ] quamvis desubito facile est facere nequiter : verum id videndum est ,id viri docti est opus ,quae designata sint et facta nequiter ,tranquille cuncta et ut proveniant sine malo ,ne quid potiatur ,quam ob rem pigeat vivere .sicut ego efficiam ,quae facta hic turbavimus ,profecto ut liqueant omnia et tranquilla sint neque quicquam nobis pariant ex se incommodi .
sed quid tu egredere ,sphaerio ?
iamiam * * * optime .
praeceptis paruisti .
iussit maximo opere orare ,ut patrem aliquo absterreres modo ,ne intro iret ad se .
quin etiam illi hoc dicito ,facturum me ,ut ne etiam aspicere aedis audeat ,capite obvoluto ut fugiat cum summo metu .
clavem cedo atque abi intro atque occlude ostium ,et ego hinc occludam .
- iube venire nunciam .
ludos ego hodie vivo praesenti hic seni faciam ,quod credo mortuo numquam fore .
concedam a foribus huc ,hinc speculabor procul ,unde advenienti sarcinam imponam seni .
habeo ,neptune ,gratiam magnam tibi ,quom med amisisti abs te vix vivom domum .
verum si posthac me pedem latum modo scies �mposisse in undam ,hau causast ,ilico quod nunc voluisti facere quin facias mihi .
apage ,apage te a me nunciam post hunc diem : quod crediturus tibi fui ,omne credidi .
edepol ,neptune ,peccavisti largiter ,qui occasionem hanc amisisti tam bonam .
triennio post aegypto advenio domum ;
credo exspectatus veniam familiaribus .
nimio edepol ille potuit exspectatior venire ,qui te nuntiaret mortuom .
sed quid hoc ?
occlusa ianua est interdius .
pultabo .
heus ,ecquis intust ?
aperitin fores ?
quis homo est ,qui nostras aedes accessit prope ?
meus s�rvos hic quidem est tranio .
o theopropides ,ere ,salve ,salvom te advenisse gaudeo .
usquin valuisti ?
vsque ut vides .
factum optime .
quid vos ?
insanin estis ?
quidum ?
sic ,quia foris �mbulatis ,natus nemo in aedibus servat ,neque qui recludat neque ? quis respondeat .
pultando [ pedibus ] paene confregi hasce ambas foris .
eho an t� tetigisti has aedis ?
cur non tangerem ?
quin pultando ,inquam ,paene confregi foris .
tetigistin ?
tetigi ,inquam ,et pultavi .
vah .quid est ?
male hercle factum .
quid est negoti ?
non potest dici ,quam indignum facinus fecisti et malum .
quid iam ?
fuge ,obsecro ,atque abscede ab aedibus .
fuge huc ,fuge ad me propius .
tetigistin foris ?
quo modo pultare potui ,si non tangerem ?
occidisti hercle - quem mortalem ?
omnis tuos .
di te deaeque �mnes faxint cum istoc omine - metuo ,te atque istos expiare ut possies .quam ob rem ? aut quam subito rem mihi adportas novam ? * * * et heus ,iube illos illinc ambo abscedere .
apscedite .
aedes ne attigatis .
tangite vos quoque terram .
obsecro hercle ,quin eloquere * * * * quia septem menses sunt ,quom in hasce aedis pedem nemo intro tetulit ,semel ut emigravimus .
eloquere ,quid ita ?
circumspicedum ,numquis est ,sermonem nostrum qui aucupet ?
tutum probest .
circumspice etiam .
nemo est .loquere nunciam .
capitale scelus est .
quid est ?
non satis intellego .
scelus ,inquam ,factum est iam diu ,antiquom et vetus .
antiquom ?
id adeo nos nunc factum invenimus .
quid ist�c est sceleris ? aut quis id fecit ?
cedo .
hospes necavit hospitem captum manu ; iste ,ut ego opinor ,qui has tibi aedis vendidit .
necavit ?
aurumque ei ademit hospiti eumque h�c defodit hospitem �bidem in aedibus .
quapropter id vos factum suspicamini ?
ego dicam ,ausculta .
�t foris cenaverat tuos gn�tus ,postquam rediit a cena domum ,abimus omnes cubitum ;
condormivimus : lucernam forte oblitus fueram exstinguere ; atque ille exclamat derepente maximum .
quis homo ?
�n gnatus meus ? st ,tace ,ausculta modo .ait v�nisse illum in somnis ad se mortuom .nempe ergo in somnis ? ita .sed ausculta modo .ait illum hoc pacto sibi dixisse mortuom .in somnis ?
mirum quin vigilanti diceret ,qui abhinc sexaginta annos occisus foret .
taceo .
sed ecce quae illi in * ' ego transmarinus hospes sum diapontius .hic habito ,ha�c mihi dedita est habitatio .nam me acheruntem recipere orcus noluit ,quia praemature vita careo .per fidem deceptus sum : hospes [ hic ] me necavit isque me defodit insepultum cl�m [ ibidem ] in hisce aedibus ,scelestus ,auri causa .
nunc tu hinc emigra .
quae hic monstra fiunt ,anno vix possum eloqui .
st ,st .
quid ,obsecro hercle ,factum est ?
concrepuit foris .
hicin percussit !
guttam haud habeo sanguinis ,vivom me accersunt acheruntem mortui .perii ,illisce hodie hanc conturbabunt fabulam .nimis qu�m formido ,ne manifesto hic me opprimat .
quid tute tecum loquere ?
abscede ab ianua .
fuge ,obsecro hercle .
quo fugiam ?
etiam tu fuge .
nihil ego formido ,pax mihi est cum mortuis .
heus ,tranio .
non me appellabis ,si sapis .
nihil ego commerui ,neque istas percussi fores .
quaeso - cave verbum faxis .dic quid segreges sermonem .apage hinc te .
quae r es te agitat ,tranio ?
quicum istaec loquere ?
an quaeso tu appellaveras ?
ita me di amabunt ,mortuom illum credidi expostulare quia percussisses fores .
sed tu ,etiamne astas nec quae dico optemperas ?
quid faciam ?
cave respexis ,fuge ,[ atque ] operi caput .
cur non fugis tu ?
pax mihi est cum mortuis .
scio .qu�d modo igitur ? cur tanto opere extimueras ?
nil me curassis ,inquam ,ego mihi providero :
tu ,ut occepisti ,tantum quantum quis fuge ,atque herculem invoca .
hercules ,ted invoco .
- et ego - tibi hodie ut det ,senex ,magnum malum .
pro di immortales ,obsecro vestram fidem ,quid ego hodie negoti confeci mali .
scelestiorem ego annum argento faenori numquam ullum vidi quam hic mihi annus optigit .
a mani ad noctem usque in foro dego diem ,locare argenti nemini nummum queo .
nunc pol ego perii plane in perpetuom modum .
danista adest ,qui dedit argentum faenore ,qui amica est empta quoque opus in sumptus fuit .
manifesta res est ,nisi quid occurro prius ,ne h�c senex resciscat .
ibo huic obviam .
sed quidnam hic sese tam cito recipit domum ?
metuo ne de hac re quippiam indaudiverit .
accedam atque adpellabo .
ei quam timeo miser .
nihil est miserius quam animus hominis conscius ,sicut me ? habet .
verum utut res sese habet ,pergam turbare porro : ita haec res postulat .
unde is ?
conveni illum unde hasce aedis emeram .
numquid dixisti de illo quod dixi tibi ?
dixi hercle vero �mnia .ei misero mihi ,metuo ne techinae meae perpetuo perierint .
quid tute tecum ?
nihil enim .
sed dic mihi ,dixtine quaeso ?
dixi ,inquam ,ordine omnia .
etiam fatetur de hospite ?
immo pernegat .
negat scelestus ?
non confitetur ?
dicam si confessus sit .
quid nunc faciundum censes ?
egon quid censeam ?
cape ,obsecro hercle ,c�m eo �na iudicem ( sed eum videto ut capias ,qui credat mihi ) : tam facile vinces quam pirum volpes comest .sed philolachetis servom �ccum tranium ,qui mihi neque faenus neque sortem argenti danunt .
quo t� agis ?
nec quoquam abeo .
n� ego sum miser ,scelestus ,natus dis inimicis omnibus .
iam illo praesente adibit .
ne ego homo sum miser ,ita et hinc et illinc mi exhibent negotium .
sed occupabo adire .
hic ad me it ,salvos sum ,spes est de argento .
h�larus est :
frustra est homo .
salvere iubeo te ,misargyrides ,bene .
salve et tu .
quid de argentost ?
abi sis ,belua .
continuo adveniens pilum iniecisti mihi .
hic homo est inanis .
hic homo est certe h�riolus .
quin tu istas mittis tricas ?
quin quid vis cedo .
vbi philolaches est ?
numquam potuisti mihi magis opportunus adven ire quam advenis .
quid est ?
concede huc .
quin mihi faenus red ditur ?
scio t� bona esse voce ,ne clama nimis .
ego hercle vero clamo .
ah ,gere morem mihi .
quid tibi ego morem vis geram ?
abi quaeso hinc domum .
abeam ?
redito huc circiter meridie .
reddeturne igitur faenus ?
reddeturne .
abi .
quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram ?
quid si hic manebo potius ad meridie ?
immo abi domum ,verum hercle dico ,abi modo .* * * quin vos mihi faenus date .quid hic nugamini ? eu h�rcle ,ne tu - abi modo ,ausculta mihi .iam hercle ego illum nominabo .* * euge strenue .beatus vero es nunc ,quom clamas .
meum peto .
multos me hoc pacto iam dies frustramini .
molestus si sum ,reddite argentum : abiero .
responsiones omnes hoc verbo eripis .
sortem accipe .
immo faenus ,id primum volo .
quid ais tu ,�mnium hominum taeterrime ?
venisti huc te extentatum ?
agas quod in manu est .
non dat ,non debet .
non debet ?
ne frit quidem ferre hinc potes .
an metuis ne quo abeat foras urbe exulatum faenoris causa tui ,quoi sortem accipere iam licet ?
quin non peto sortem :
illuc primum ,faenus ,reddundum est mihi .molestus ne sis .nemo dat ,age quid lubet .
tu solus ,credo ,faenore argentum datas .
cedo faenus ,redde faenus ,faenus reddite .
daturin estis faenus actutum mihi ?
datur faenus mihi ?
faenus illic ,faenus hic .
nescit quidem nisi faenus fabularier .
neque ego taetriorem beluam vidisse me umquam quemquam quam te censeo .
non edepol tu nunc me istis verbis territas .
etsi procul abest ,urit male .
* quod ill�c est faenus ,opsecro ,quod ill�c petit ?
pater eccum advenit peregre non multo prius illius ,is tibi et fa�nus et sortem dabit ,ne inconciliare quid nos porro postules .
vide num moratur .
quin feram ,si quid datur .
quid ais tu ?
quid vis ?
quis illic est ?
quid ill�c petit ?
quid philolachetem gnatum compellat meum sic et praesenti tibi facit convicium ?
quid ill� debetur ?
obsecro hercle ,illud iube obi ci illi argentum ob os impurae beluae .
iubeam -?
iuben homini argento os verberarier ?
perfacile ego ictus perpetior argenteos .
audin ?
est - huic debet philolaches paulum .
quantillum ?
quasi - quadraginta minas ;
ne sane id multum censeas .paulum id quidem est .adeo etiam argenti faenus creditum audio .
quattuor quadraginta illi debentur minae ,et sors et faenus .
dic te daturum ,ut abeat .
egon dicam dare ?
dic .egone ?
tu ipsus .
dic modo ,ausculta mihi .promitte ,age inquam : ego iubeo .responde mihi : quid eo est argento factum ?
salvom est .
solvite vosmet igitur ,si salvomst .aedis filius tuos emit .
aedis ?
aedis .
euge ,philolaches patrissat :
i�m homo in mercatura vortitur .
ain tu ,aedis ?
aedis inquam .
sed scin quoius modi ?
qui scire possum ?
vah .quid est ?
ne me roga .
nam quid ita ?
speculo claras ,candorem merum .
bene hercle factum .
quid ,eas quanti destinat ?
sed arraboni has dedit quadraginta minas ;
hinc sumpsit quas ei dedimus .
satin intellegis ?
nam postquam haec aedes ita erant ,ut dixi tibi ,continuo est alias aedis mercatus sibi .
bene hercle factum .
heus ,iam adpetit meridie .
absolve hunc quaeso ,vomitu ne hic nos enecet .
adulescens ,mecum r�m habe .
nempe aps te petam ?
petito cras .abeo :
sat habeo ,si cras fero .
- malum quod isti di deaeque omnes duint ,ita mea consilia perturbat paenissime .
nullum edepol hodie genus est hominum taetrius nec minus bono cum iure ,quam danisticum .
qua in regione istas aedis emit filius ?
ecce autem perii .
dicisne hoc quod te rogo ?
dicam .sed nomen domini quaero quid siet .age comminiscere ergo .quid ego nunc agam ,nisi ut in vicinum hunc proximum * ,eas �misse aedis huius dicam filium ?
calidum hercle esse audivi optimum mendacium .
quidquid dei dicunt ,id decretumst dicere .
quid igitur ?
iam commentu ' s ? di istum perduint - ( immo istunc potius ) de vicino hoc proximo tuos emit aedis filius .
bonan fide ?
siquid�m tu argentum reddituru ' s ,tum bona ,si redditurus non es ,non emit bona .
non in loco emit perbono ?
immo in optumo .
cupio hercle inspicere hasce aedis .pultadum fores atque evoca aliquem �ntus ad te ,tranio .ecce autem perii .nunc quid dicam nescio .iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt .
quid nunc ?
non hercle quid nunc faciam reperio :
manufesto teneor .
evocadum aliquem ocius ,roga c�rcumducat .
heus tu ,at hic sunt mulieres : videndumst primum ,utrum eae velintne an non velint .
bonum aequomque oras .
i ,percontare et roga .ego hic tantisper ,dum exis ,te opperiar foris .di te deaeque �mnes funditus perdant ,senex ,it� mea consilia undique oppugnas male .
euge ,optume eccum a�dium dominus foras simo progreditur intus .
huc concessero ,dum mihi senatum consili in cor convoco .
igitur tum accedam hunc ,quando quid agam invenero .
m�lius anno h�c mihi n�n fuit domi ,n�c quod una �sca me i�verit magis .pr�ndium ux�r mihi p�rbonum dedit ,n�nc dormit�m iubet me �re :
minime .
n�n mihi f�rte visum �lico fuit ,m�lius quom pr�ndium qu�m solet dedit : v�luit in c�biculum abd�cere me anus .n�n bonust s�mnus de pr�ndio .apage .
cl�nculum ex a�dibus me �didi foras .
t�ta turg�t mihi ux�r ,scio ,domi .
r�s parata �st mala in v�sperum huic seni .nam �t cenandum �t cuband�mst ei male .qu�m magis c�gito c�m meo animo : s� quis dot�tam uxorem �tque anum habet ,n�minem s�llicitat s�por : ibi omnibus �re dorm�tum odio est v�luti nunc mihi �xsequi c�rta res �st ,ut abeam p�tius hinc �d forum qu�m domi cubem .�tque pol n�scio ,ut m�ribus sient v�strae : haec s�t scio qu�m me habeat male .* * * p�ius posth�c fore qu�m fuit mihi .�bitus tuos t�bi ,senex ,f�cerit male : n�hil erit ,qu�d
t�mpus nunc �st senem hunc �dloqui mihi .
h�c habet .
r�pperi qu� senem d�cerem ,qu� dolo a m� dolor�m procul p�llerem .�ccedam .d� te ament pl�rimum ,simo .s�lvos sis ,tr�nio .
�t vales ?
n�n male .
qu�d agis ?
hominem �ptumum t�neo .
amic� facis ,qu�m me laud�s .
c�rte .
h�rcle ted ha� bonum t�neo serv�m manu .
[ he�a ,mast�gia ,ad m� redi .
iam �sti ero .
quam m�x ?
quid est ?
qu�d solet f�eri hic �ntus .
quid id est ?
scis iam qu�d loquar .s�c decet .* * morem geras .v�ta quam s�t brevis ,* simul c�gita .* quid * ehem ,v�x tandem perc�pi super his r�bus nostris t� loqui .
m�sice hercle �gitis aet�tem ,ita ut v�s decet ,vino et victu probo ,piscatu electili vitam colitis .
? immo vita antehac erat : nunc nobis omnia haec exciderunt simul .
quidum ?
ita �ppido occidimus omnes ,simo .non taces ?
prospere vobis cuncta usque adhuc processerunt .
s�d ,simo ,ita nunc ventus navem nostram deseruit .
quid est ?
p�ssimo .
qua�ne subd�cta erat t�to in terra ?
e� .
quid est ?
m� miserum ,occidi .
qu� ?
quia venit navis ,nostrae navi quae frangat ? ratem .
vellem �t tu velles ,tranio .
sed quid est negoti ?
eloquar .
erus p�regre venit .
tunc tibi * portenditur ,inde f�rriterium ,postea crux .
per tua te g enua obsecro ,ne ind�cium ero facias meo .
� me ,ne quid metuas ,nil sciet .
patrone ,salve .
nil moror mi istius modi clientis .
nunc hoc quod ad te noster me misit senex - hoc mihi responde primum ,quod ego te rogo :
iam de istis rebus voster quid sensit senex ?
nil quicquam .
numquid increpavit filium ?
tam liquidust quam liquida esse tempestas solet * nunc te hoc orare iussit opere maximo ,ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas .
non sunt venales .
sed senex gynaeceum aedificare volt hic in suis et balineas et ambulacrum et porticum .
quid ergo somniavit ?
ego dicam tibi .
dare volt uxorem filio quantum potest ,ad eam rem facere volt novom gynaeceum .
nam sibi laudavisse hasce ait architectonem nescio quem exaedificatas insanum bene ; nunc hinc exemplum capere volt ,nisi tu nevis .nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit ,quia isti �mbram aestate t�bi esse audivit perbonam sub sicco lumine usque perpetuom diem .immo edepol vero ,quom usquequaque umbra est ,tamen sol semper hic est usque a mani ad vesperum : quasi flagitator astat usque ad ostium ,nec mi umbra hic usquamst ,nisi si in puteo quaepiamst .
quid ,sarsinatis ecqua est ,si vmbram non habes ?
molestus ne sis .
haec sunt sicut praedico .
at tamen inspicere volt .
inspiciat ,si lubet ;
si quid erit quod illi placeat ,de exemplo meo ipse aedificato .
eon ,voco huc hominem ?
i ,voca .
alex�ndrum magnum atque agathoclem aiunt maximas duo r�s gessisse : quid mihi fiet tertio ,qui solus facio facinora immortalia ?
vehit hic clitellas ,vehit hic autem alter senex .
novicium mihi quaestum institui non malum : nam muliones mulos clitellarios habent ,at �go habeo homines clitellarios .magni sunt oneris :
quidquid imponas vehunt .
nunc h�nc hau scio �n conloqu�r .
congrediar .heus th�opropides .
h�m quis hic n�minat me ?
er� servos m�ltis mod�s fidus .
quod me miseras ,adfero omne impetratum .
quid ill�c ,opsecro ,tam diu destitisti ?
seni non erat otium ,id sum opperitus .
antiquom optines hoc tuom ,tardus ut sis .
heus tu ,si voles verbum h�c cogitare ,simul flare sorbereque haud factu facilest .
ego h�c esse et �llic simitu hau p�tui .
quid nunc ?
vise ,specta tuo usque arbitratu .
age i ,duce me .
num moror ?
supsequor te .
senex ipsus te ante ostium eccum opperitur .sed ut maestus est se hasce aedis vendidisse .
quid tandem ?
orat ut suadeam philolacheti ,ut istas remittat sibi .
haud opinor .
sibi quisque ruri metit .
si male emptae forent ,nobis istas redhibere haud liceret .
lucri quidquid est ,id domum trahere oportet .
misericordias * hominem oportet .morare hercle * facis .subsequere .
fiat .d� tibi ego oper�m .
senex ill�c est .
em ,tibi �dduxi hominem .
s�lvom te advenisse peregre gaudeo ,theopropides .
dei te ament .
inspicere te aedis has velle aiebat mihi .
nisi tibi est incommodum .
immo commodum .
i intro atque inspice .
at enim mulieres - cave tu ullam flocci faxis mulierem .
qua libet perambula aedis oppido tamquam tuas .
tamquam ?
ah ,cave tu �lli obiectes nunc in aegritudine ,te has emisse .
non tu vides hunc ,voltu uti tristi est senex ?
video .
ergo inridere ne videare et gestire admodum ; noli facere mentionem te has emisse .
intellego ,et bene monitum duco ,atque esse existumo humani ingeni .
quid nunc ?
quin tu is intro ,atque otiose perspecta ut lubet .
bene benigneque arbitror te facere .
factum edepol volo .
[ vin qui perductet ? apage istum perductorem ,non placet .quidquid est ,errabo potius quam perductet quispiam .] viden vestibulum ante aedis hoc et ambulacrum cuius modi ?
luculentum edepol profecto .
age specta postes cuius modi ,quanta firmitate facti et quanta crassitudine .
non videor vidisse postis pulchriores .
pol mihi eo pretio empti fuerant olim .
audin ' fuerant ' dicere ?
vix videtur continere lacrimas .
quanti hosce emeras ?
tris minas pro istis duobus praeter vecturam dedi .
hercle qui multo improbiores sunt quam a primo credidi .
quapropter ?
quia edepol ambo ab infimo tarmes secat .
intempestivos excisos credo ,id eis vitium nocet .atque etiam nunc satis boni sunt ,si sunt inducti pice ;
non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus .
viden coagm�nta in foribus ?
video .
specta ,quam arte dormiunt .
dormiunt ?
illud quidem ,ut conivent ,volui dicere .
satin habes ?
vt quidquid magis contemplo ,tanto magis placet .
viden pictum ,ubi ludificat cornix una volturios duos ? non edepol video .at ego video .nam inter volturios duos cornix astat ,ea volturios duo vicissim vellicat .
quaeso huc ad me specta ,cornicem ut conspicere possies .
iam vides ?
profecto nullam equidem illic cornicem intuor .
at tu isto ad vos optuere ,quoniam cornicem nequis conspicari ,si volturios forte possis contui .
omnino ,ut te absolvam ,nullam pictam conspicio hic avem .
age ,iam mitto ,ignosco :
aetate non quis optuerier .
haec ,quae possum ,ea mihi profecto cuncta vehementer placent .
latius d�mum est operae pretium ivisse .
recte edepol mones .
eho istum ,puere ,circumduce hasce aedis et conclavia .
nam egomet ductarem ,nisi mi esset apud forum negotium .
apage istum a me perductorem ,nil moror ductarier .
quidquid est ,errabo potius quam perductet quispiam .
aedis dico .
ergo intro eo igitur sine perductore .
ilicet .
ibo intro igitur .
mane sis videam ,ne canis - agedum vide .
est !
abi ,canis .
est !
abin di�recta ? abin hinc in malam crucem ?
at etiam restas ?
est !
�bi istinc .nil pericli est ,age modo .
tam placidast ,quam feta .
quam vis ire intro audacter licet .
eo ego hinc ad forum .
- fecisti commode ,bene ambula .
tranio ,age ,canem istam a foribus aliquis abducat face ,etsi non metuenda est .
quin tu illam aspice ut placide accubat ;
nisi molestum vis videri te atque ignavom .
sequere hac me igitur .
- equidem haud usquam a pedibus apscedam tuis .-
serv� qui ,quom culp� carent ,tam�n malum metuont ,ei s�lent esse eris ut�biles .
nam ill� qui nil metu�nt postquam sunt m�lum meriti ,stult� sibi expetunt cons�lia :
ex�rcent sese ad c�rsuram ,[ fugiunt ] sed e� si reprehens� sunt ,f�ciunt de mal� peculi�m quod nequeunt d� bono .
augent ex pauxillo * de parant .
mihi in pectore consili * malam rem prius quam ut meum * ut adh�c fuit ,mihi corium �sse oportet ,sinc�rum atque ut votem v�rberari .
si hu�c imper�bo ,prob� tectum hab�bo ,mal�m quom implu�t ceteris ,ne implu�t mi .
nam ut s�rvi vol�nt esse erum ,ita solet * bon� sunt :
bon�st ; improb� sunt ,mal�s fit .
nam n�nc domi nostrae tot p�ssimi vivont ,pec�li su� prodig� ,plagig�ruli .
ubi adversum ut eant vocantur ero : ' non eo ,molestus ne sis .scio quo properas : gestis aliquo ;
iam hercle ire vis ,mula ,foras pastum .
' b�ne merens h�c preti inde �bstuli .
s�lus nunc eo adv�rsum ero ex pl�rimis servis .
h�c die cr�stini qu�m erus resc�verit ,m�ne castig�bit eos b�bulis exuviis .
p�stremo minoris pendo tergum illorum ,quam meum :
illi erunt bucaedae multo potius ,quam ego sim restio .
m�ne tu atque adsiste �lico ,ph�nisce .etiam respicis ?
m�hi molestus ne sies .
v�de ut fastidit simia .
man�sne ilico ,�mpure p�rasite ?
* qu� parasitus sum ? �go enim dicam : c�bo perduci p�tis es quovis .mihi s�m ,libet esse .quid �d curas ?
fer�cem fac�s ,quia te �rus amat .
vah ,ocul� dolent .
cur ?
quia f�mus molestust .
tace s�s ,faber ,qui c�dere soles pl�mbeos nummos .
n�n potes tu c�gere me ,ut t�bi male dicam .
nov�t erus me .
su�m quidem p�l culcitulam op�rtet .
si s�brius sis ,male n�n dicas .
tibi obt�mperem ,cum tu m�hi nequeas ?
�t tu mecum ,p�ssime ,ito adv�rsus ;
quaeso hercle abstine i�m sermonem de istis rebus .
faciam ,et pultabo fores .
heus ,�cquis hic est ,m�ximam qui h�s iniuriam forib�s defendat ? �cquis has aper�t foris ?
nemo h�nc quidem foras �xit .
ut esse �ddecet nequam homin�s ,ita sunt .
sed e� magis cauto est �pus ,ne huc exe�t qui male me m�lcet .
qu�d tibi visum est mercimoni ?
* totus gaudeo .
num nimio emptae tibi videntur ?
numquam edepol ego me scio vidisse usquam abiectas aedes ,nisi modo hasce .
ecquid placent ?
ecquid placeant me rogas ?
immo hercle vero perplacent .
cuius modi gynaeceum ?
quid porticum ?
insanum bonam .
non equidem ullam in publico esse maiorem hac existimo .
quin ego ipse et philolaches in publico omnis porticus sumus commensi .
quid igitur ?
longe omnium longissima est .
di immortales ,mercimoni lepidi .
si hercle nunc ferat sex talenta magna argenti pro istis praesentaria ,numquam accipiam .
si hercle accipere cupies ,ego numquam sinam .
bene res nostra conlocata est istoc mercimonio .
me suasore atque impulsore id factum audacter dicito ,qui subegi ,faenore argentum ab danista ut sumeret ,quod isti dedimus arraboni .
servavisti omnem ratem .
nempe octoginta debentur huic minae ?
hau nummo amplius .
hodie accipiat .
ita enim vero ,ne qua causa subsiet .vel mihi denumerato ,ego illi porro denumeravero .
at enim ne quid captioni mihi sit ,si dederim tibi .
egone te ioculo modo ausim dicto aut facto fallere ?
egone aps te ausim non cavere ,ne quid committam tibi ?
quid ? tibi umquam quicquam ,postquam tuos sum ,verborum dedi ? ego enim cavi recte : eam mihi des gratiam atque animo meo .sat sapio ,si aps te modo uno caveo .
tecum sentio .
nunc abi r�s ,dic me advenisse filio .
faciam ,ut iubes .
curriculo iube in urbem veniat iam simul tecum .
licet .nunc ego me illac per posticum ad congerrones conferam .dicam ut hic res sint quietae atque hunc ut hinc amoverim .-
hic quidem neque convivarum sonitus ,item ut antehac fuit ,neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio .
quae illaec res est ?
quid illisce homines quaerunt apud aedis meas ?
quid volunt ?
quid intro spectant ?
pergam pultare ostium .
heus ,reclude ,heus ,tranio ,etiamne aperis ?
quae haec est fabula ?
etiamne aperis ?
callidamati nostro adversum venimus .
heus vos ,pueri ,quid istic agitis ?
aloud .
quid ais ?
vera dico .
sed quid vobis est negoti hic ?
eloquar .
erus hic noster potat .
erus hic voster potat ?
ita loquor .
puere ,nimium delicatu ' s .
ei advorsum venimus .
cui homini ?
ero nostro .
quaeso ,quotiens dicendumst tibi ?
puere ,nemo hic habitat .nam te esse arbitror puerum probum .
non hic philolaches adulescens habitat hisce in aedibus ?
habitavit ,verum emigravit iam diu ex hisce aedibus .
senex hic elleborosust certe .
nam nisi hinc hodie emigravit aut heri ,certo scio hic habitare .
quin sex menses iam hic nemo habitat .
somnias .
egone ?
tu .tu ne molestu ' s .
sine me cum puero loqui .
nemo habitat .
habitat profecto ,n�m heri et nudius tertius ,quartus ,quintus ,sextus ,usque postquam hinc peregre eius pater abiit ,numquam hic triduom unum desitum est potarier .
quid ais ?
triduom unum est haud intermissum hic esse et bibi ,scorta duci ,pergraecari ,fidicinas tibicinas ? ducere .
quis istaec faciebat ?
philolaches .
qui philolaches ?
quoius patrem theopropidem esse opinor .ei mihi ,occidi ,si haec hic vera memorat .pergam porro percontarier .
ain tu istic potare solitum philolachem istum ,quisquis est ,c�m ero vostro ?
hic ,inquam .
puere ,praeter speciem stultus es .
vide sis ,ne forte ad merendam quopiam devorteris atque ibi ampliuscule quam s�tis fuerit biberis .
quid est ?
ita dico ,ne ad alias aedis perperam deveneris .
scio qua me ire oportet et quo venerim novi locum .
philolaches hic habitat ,cuius est pater theopropides .qui ,postquam pater ad mercatum hinc abiit ,hic tibicinam liberavit .
philolachesne ergo ?
ita ,philematium quidem .
quanti ?
triginta .
ma\ to\n *)apo/llw ,sed minis .
liberavit ? liberavit valide ,triginta minis .ain minis triginta amicam destinatam philolachi ? aio .atque eam manu emisisse ?
aio .et ,postquam eius hinc pater sit profectus peregre ,perpotasse assiduo ,�c simul tuo cum domino ?
ai� .quid ?
is aedis emit has hinc proxumas ?
non aio .
quadraginta etiam dedit huic quae essent pignori ?
neque istud aio .
ei ,perdis .
immo suom patrem illic perdidit .
vera cantas .
vana vellem .
patris amicu ' s videlicet .
eu edepol patrem eius miserum praedicas .
nihil hoc quidem est ,triginta minae ,prae quam alios dapsilis sumptus facit .
perdidit patrem .
vnus istic servos est sacerrimus ,tranio :
edepol ne me ei�s patris m�sere miseret ,qui cum istaec sciet facta ita ,amburet ei misero corculum carbunculus .
si quidem istaec vera sunt .
quid meream ,quam ob rem mentiar ?
heus vos ,ecquis hasce aperit ? quid istas pultas ,ubi nemo intus est ?
alio credo comissatum abiisse .
abeamus nunciam atque porro quaeritemus illos .
sequor .
puere ,iamne abis ?
libertas paenulast tergo tuo :
mihi ,nisi ut erum metuam et curem ,nihil est qui tergum tegam .-
perii hercle ,quid opust verbis ?
ut verba audio ,non equidem in aegyptum hinc modo vectus fui ,sed etiam in terras solas orasque ultumas sum circumvectus ,ita ubi nunc sim nescio .
verum iam scibo ,nam eccum unde aedis filius meus emit .
quid agis tu ?
a foro incedo domum .
numquid processit ad forum hodie novi ?
etiam .
quid tandem ?
vidi efferri mortuom .
hem .[ novom unum : vidi mortuom efferri foras .] modo eum vixisse aiebant .
vae capiti tuo .
quid tu otiosus res novas requiritas ?
quia hodie adveni peregre .
promisi foras ,ad cenam ne me te vocare censeas .
haud postulo edepol .
verum cras ,nisi quis prius vocaverit me ,vel apud te cenavero .
ne istuc quidem edepol postulo .
nisi quid magis es occupatus ,operam mihi da .
maxime .
minas quadraginta accepisti ,quod sciam ,a philolachete ?
numquam nummum ,quod sciam .
quid ,a tr�nione servo ?
multo hercle id minus .
quas arraboni tibi dedit ?
quid somnias ?
egone ?
at quidem tu ,qui istoc te speras modo potesse dissimulando infectum hoc reddere .
quid autem ?
quod me apsente hic tecum filius negoti gessit .
mecum ut ille hic gesserit ,dum tu hinc abes ,negoti ?
quidnam aut quo die ?
minas tibi octoginta argenti debeo .
non mihi quidem hercle .verum ,si debes ,cedo .fides servanda est ,ne ire infitias postules .
profecto non negabo debere ,et dabo ;
tu cave quadraginta accepisse hinc te neges .
quaeso edepol huc me aspecta ,et responde mihi .
ta lentis duobus ,tranio ut dixit mihi ,de te aedis emit .
hic aedificare volui ?
sic dixit mihi .
ei mihi ,disperii .
vocis non habeo satis .
vicine ,perii ,interii .
numquid tranio turbavit ?
immo �xturbavit omnia .
deludificatust m� hodie indignis modis .
quid t� ais ?
haec res sic est ut narro tibi : deludificatust me hodie in perpetuom modum .
nunc te obsecro ,ut me bene iuves operamque des .
quid vis ?
i mecum hinc ,obsecro ,ad te una simul .
fiat .servorumque operam et lora mihi cedo .sume .eademque opera ha�c tibi narravero ,quis med exemplis hodie ludificatus est .
qu� homo timidus erit in rebus dubiis ,nauci non erit ;
atque equidem quid id esse dicam verbum nauci ,nescio .
n�m erus me postquam rus misit ,filium ut suom arcesserem ,abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum ,ostium quod in angiportu est horti ,patefeci fores ,eaque eduxi omn�m legionem ,�t maris et feminas .postquam ex opsidione in tutum eduxi maniplares meos ,capio consilium ,ut senatum congerronum convocem .quoniam convocavi ,atque illi me ex senatu segregant .ubi ego me video venire in meo foro ,quantum potest facio idem quod plurimi alii ,quibus res timida aut turbidast : pergunt turbare usque ,ut ne quid possit conquiescere
nam scio equidem nullo pacto iam esse posse haec clam senem .
sed quid hoc �st ,quod foris concrepuit proxima vicinia ?
erus me�s hic quidem est .
gustare ego eius sermonem volo .
ilico intra limen isti astate ,ut ,cum extemplo vocem ,continuo exiliatis .
manicas celeriter conectite .
ego illum ante aedis praestolabor ludificatorem meum ,cuius ego hodie ludificabor corium ,si vivo ,probe .
res palam est .
nunc te videre meliust quid agas ,tranio .
docte atque astu mihi captandumst cum illo ,ubi huc advenerit .
non ego illi �xtemplo hamum ostendam ,sensim mittam lineam .dissimulabo me horum quicquam scire .o mortalem malum ,alter hoc athenis nemo doctior dici potest .
verba illi non magis dare hodie quisquam quam lapidi potest .
adgrediar hominem ,appellabo .
nunc ego ille h�c veniat velim .
siquidem pol me quaeris ,adsum praesens praesenti tibi .
euge ,tranio ,quid agitur ? veniunt rure rustici .
philolaches iam hic aderit .
edepol mi opportune advenerit .
nostrum ego hunc vicinum opinor esse hominem audacem et malum .
quidum ?
quia negat novisse vos .
negat ?
nec vos sibi nummum umquam argenti dedisse .
quid iam ?
scio ,iocaris nunc tu .
nam ille quidem edepol haud negat .immo edepol negat profecto ,neque se hasce aedis philolachi vendidisse .
eho ,an negavit sibi datum argentum ,obsecro ?
quin ius iurandum pollicitust dare se ,si vellem ,mihi ,neque se hasce aedis vendidisse neque sibi argentum datum [ est ] .
* * * dixi ego istuc idem illi .
quid ait ?
servos pollicitust dare suos mihi omnes quaestioni .
nugas .
numquam edepol dabit .
dat profecto .
quin i cum illo in ius .
mane .experiar ,ut opinor .
certum est .
immo mihi hominem cedo .
quid si igitur ego accersam homines ?
factum iam esse oportuit .
ego interim hanc aram occupabo .
quid ita ?
nullam rem sapis .
n� enim illi huc confugere possint ,quaestioni quos dabit .hic ego tibi praesidebo ,ne interbitat quaestio .
surge .
minime .
ne occupassis ,obsecro ,aram .
cur ?
quia enim id maxime volo ,ut illi �stoc confugiant .
sine : tanto apud i�dicem hunc argenti condemnabo facilius .
quod agas id agas .
quid tu porro serere vis negotium ?
nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem ?
surgedum huc igitur .consulere quiddam est quod tecum volo .
sic tamen hinc consilium dedero .
tum consilia firmiora sunt de divinis locis .
surge ,ne nugare .
aspicedum contra me .
aspexi .vides ? video .
huc si quis intercedat tertius ,pereat fame .
quidum ?
mali hercle ambo sumus .
perii .
quid tibi est ?
dedisti verba .
qui tandem ?
probe med emunxti .vide sis ,satine recte : num mucci fluont ?
immo etiam cerebrum quoque omne � capite emunxti meo .
nam omnia male facta vestra repperi radicitus ,non radicitus quidem hercle ,verum etiam exradicitus .
numquam edepol hodie hinc ,si vivo ,invitus desistam tibi .
iam iubebo ignem et sarmenta ,carnifex ,circumdari .
ne faxis ,nam elixus esse quam assus soleo suavior .
exempla edepol faciam ego in te .
quia placeo ,exemplum expetis ?
quoius modi reliqui ,quom hinc abibam ,filium ?
cum pedibus ,manibus ,cum digitis ,auribus ,oculis ,labris .
aliud te rogo .
aliud ergo nunc tibi respondeo .
sed eccum tui gnati sodalem video h�c incedere callidamatem :
illo praesente mecum agito ,si quid voles .
vbi somno sepelivi omnem atque �dormivi crapulam ,philolaches venisse dixit mihi suom peregre huc patrem quoque modo hominem ad venientem servos ludificatus sit ,ait se metuere in conspe ctum sui patris pr ocedere .
nunc ego de sodalitate solus sum orator datus ,qui a patre eius conciliarem pacem .
�tque eccum optime .
iubeo te salvere et salvos cum advenis ,theopropides ,peregre ,gaudeo .
hic apud nos hodie cenes ,sic face .
callidamates ,dei te ament .
de cena facio gratiam .
quin venis ?
ego ibo pro te ,si tibi non libet .
verbero ,etiam inrides ?
quian me pro te ire ad cenam autumo ?
non enim ibis .
ego ferare faxo ,ut meruisti ,in crucem .
age mitte ista ac te ad me ad cenam dic venturum .
quid taces ?
sed tu ,istuc quid confugisti in aram ?
inscitissimus adveniens perterruit me .
loquere nunc quid fecerim :
nunc utrisque disceptator eccum adest ,age disputa .
filium corrupisse aio te meum .
ausculta modo .
fateor potavisse ,amicam liberasse absente te ,faenore argentum sumpsisse ; id esse absumptum praedico .
numquid aliud fecit nisi quod [ faciunt ] summis gnati generibus ?
hercle mihi tecum cavendum est ,nimis qui es orator catus .
sine me dum istuc iudicare .
surge ,ego isti adsedero .
maxime ,accipito hanc tute ad te litem .
enim istic captio est .
fac ego ne metuam * ut tu meam timeas vicem .
iam minoris omnia alia fa cio ,prae quam quibus modis me ludificatust .
bene hercle factum ,et factum gaudeo :
sapere istac aetate oportet ,qui sunt capite candido .
quid ego nunc faciam ? si amicus diphilo aut philemoni es ,dicito eis ,quo pacto tuos te servos ludificaverit :
optumas frustrationes dederis in comoediis .
tace parumper ,sine vicissim me loqui ,ausculta .
licet .
omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo .is adiit me ,nam eum prodire pudet in conspectum tuom propterea quia fecit quae te scire scit .
nunc te obsecro ,stultitiae adulescentiaeque �ius ignoscas :
tuost ; scis solere illanc aetatem tali ludo ludere .
quidquid fecit ,una nobiscum f�cit :
nos deliquimus .faenus ,sortem sumptumque omnem ,qu� amica empta est ,omnia nos dabimus ,nos conferemus ,nostro sumptu ,non tuo .
non potuit venire orator magis ad me impetrabilis quam tu ;
neque iam illi sum iratus neque quicquam suscenseo .immo me praesente amato bibito ,facito quod lubet :
si hoc pudet ,fecisse sumptum ,supplic� habeo satis .
dispudet .post istam veniam quid me fiet nunciam ?
verberibus caedere multum pendens .
tamen etsi pudet ?
interimam hercle ego te ,si vivo .
fac istam cunctam gratiam : tranioni amitte quaeso hanc noxiam causa mea .
aliud quidvis impetrari perferam a me facilius ,quam ut non �go istum pro suis factis pessumis pessum premam .
mitte quaeso .
istumne ut mittam ?
viden ut astat furcifer ?
tranio ,quiesce ,si sapis .
tu quiesce hanc rem modo petere :
ego illum ,ut sit quietus ,verberibus subegero .
nihil opust profecto .
�ge iam ,sine te hoc exorarier .
nolo ores .
quaeso hercle .
nolo ,inquam ,ores .
nequiquam nevis .hanc modo noxiam unam ,quaeso ,missam fac causa mea .
quid gravaris ?
quasi non cras iam commeream aliam noxiam : ibi utr�mque ,et hoc et illud ,poteris ulcisci probe .
sine te exorem .
age abi ,abi impune .
em huic habeto gratiam .
spectatores ,fabula haec est acta ,vos plausum date .
qui am�ns egens ingressus est princeps in amoris vias ,super�vit aerumnis suis aerumnas herculi .
nam c�m leone ,cum �xcetra ,cum c�rvo ,cum apro aet�lico ,cum avib�s stymphalic�s ,cum antaeo d�luctari m�velim ,quam c�m amore :
ita fio miser quaerendo argento mutuo ,nec quicquam nisi ' non est ' sciunt mihi respondere quos rogo .
qui er� suo serv�re volt bene s�rvos servit�tem ,ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet ,quae er� placere c�nseat praes�nti atque apsent� suo .
ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia ,sed quasi lippo oculo me �rus meus manum apstinere hau quit tamen ,quin mi imperet ,quin me suis negotiis praefulciat .
qu�s illic est qui c�ntra me astat ?
qu�s hic est qui sic c�ntra me astat ?
similis est sagaristionis .
toxilus h�c quidem meus amicust .
�s est profecto .
eum esse opinor .
congrediar .
contra adgredibor .
o sagaristio ,di ament te .
o toxil� ,dabunt di quae exoptes .
�t vales ?
qu�d agitur ?
v�vitur .
s�tin ergo ex sententia ?
si eveniunt quae exopto ,satis .
nimis st�lte amicis utere .
quid iam ?
imperare oportet .
mihi quidem tu i�m eras mortuos ,quia non te visitabam .
negotium edepol - ferreum fortasse ?
plusculum annum fui pra�ferratus apud molas tribunus vapularis .
vetus iam �staec militiast tua .
satin tu �sque valuisti ?
hau probe .
ergo edepol palles .
saucius factus sum in veneris proelio : sagitt� cupido cor meum transfixit .
iam servi hic amant ?
qu�d ego faciam ?
disne advorser ?
quasi titani cum eis belligerem quibus sat esse non queam ?
vide modo ,ulmeae catapultae tuom ne transfigant latus .
b�silice �gito ele�theria .
qu�d iam ?
quia erus peregri est .
ain tu ,p�regri est ?
si tu tibi bene esse p�te pati ,veni :
v�h ,iam scapulae pruriunt ,quia te �staec audivi loqui .
sed hoc me �num excruciat .
quidnam id est ?
ha�c dies summa h�die est ,mea am�ca sitne l�bera ,an s�mpiternam s�rvitutem s�rviat .
quid n�nc vis ergo ?
f�cere ami cum tibi me potis es sempiternum .
quem ad modum ?
�t mihi des nummos sescentos ,qu�s pro capite illius pendam ,qu�s continuo tibi reponam in hoc tr�duo ,aut quadriduo .
age f� benignus ,subveni .
qua c�nfidentia rogare tu � med argentum tantum audes ,�mpudens ?
quin si egomet totus v�neam ,vix recipi potis est qu�d tu me rogas ; nam t� aquam a p�mice nunc p�stulas ,qui �psus sitiat .
sicine hoc te mihi f�cere ?
quid faciam ?
rogas ?
alic�nde exora mutuom .
tu f�c idem quod rogas me .
quaesivi ,nusquam repperi .
quaeram equidem ,si quis credat .
nempe habeo in mundo .
si id domi esset mihi ,iam pollicerer :
hoc meumst ut faciam sedulo .
quidquid erit ,recipe te ad me .
quaer� tamen ,ego item sedulo .
si quid erit ,te fac iam ut scias .
* obsecro te resecro que ,operam da h�nc mihi fid�lem .ah ,odio me �nicas .
am�ris vitio ,non meo ,nunc tibi morologus fio .
at pol ego aps te concessero .
- iamne �bis ?
bene ambulato .
sed recipe quam primum potes ,cave f�as mi in quaestione .
usque ero domi ,dum excoxero lenoni malam rem magnam .-
veterem atque antiquom quaestum maio rum meum servo atque obtineo et magna cum cura colo .
nam numquam quisquam meorum maiorum fuit ,quin parasitando paverint ventres suos : pat�r ,avos ,proavos ,abavos ,atavos ,tritavos quasi mures semper edere alienum cibum ,neque edacitate eos quisquam poterat vincere ;
atque eis cogn�mentum erat dur�s capitonibus .
unde �go hunc quaestum optineo et maiorum locum .neque quadrupulari me volo ,neque enim decet sine meo periclo ire aliena ereptum bona ,neque ill� qui faciunt mihi placent .planen loquor ? nam publicae rei causa quicumque id facit magis qu�m sui quaesti ,animus induci potest ,eum esse civem �t fidelem �t bonum .sed * * si legirupam qui damnet ,det in publicum dimidium ;
atque etiam in ea lege adscribier :
si id fiat ,ne isti faxim nusquam appareant ,qui hic albo rete �liena oppugnant bona .
sed sumne ego stultus ,qui rem curo publicam ,ubi sint magistratus ,quos curare oporteat ?
nunc huc intro ibo ,visam hesternas reliquias ,quier�ntne recte necne ,num afuerit febris ,opertaen fuerint ,ne quis obreptaverit .
sed aperiuntur aedes ,remorandust gradus .
omnem rem inveni ,ut sua sibi pecunia hodie illam faciat leno libertam suam .
sed ecc�m parasitum ,quoius mi auxilio est opus .
simulabo quasi non videam :
ita alliciam virum .curate istic vos atque adproperate ocius ,ne mihi morae sit quicquam ,ubi ego intro advenero .
commisce mulsum ,struthea ? coluthequam appara ,bene ut in scutris concaleat ,et calamum inice .
iam p�l ille hic aderit ,credo ,congerro meus .
me dicit ,euge .
lautum credo e balineis iam hic adfuturum .
vt ordine omnem rem tenet .
collyrae facite ut madeant et colyphia ,ne mihi inc�cta detis .
rem loquitur meram .
nihili sunt crudae ,nisi quas madidas gluttias ;
tum nisi cremore crassost ius collyricum ,nihilist ,macrum illud epicrocum pellucidum :
quasi ? iuream esse ius decet collyricum .
nolo in vesicam quod eat ,in ventrem volo .
prope me hic nescio quis loquitur .
o mi iuppiter terrestris ,te coepulonus compellat tuos .
o saturio ,opportune advenisti mihi .
mendacium edepol dicis ,atque haud te decet : nam essurio venio ,non advenio saturio .
at edes ,nam iam intus ventris fumant focula .
calefieri iussi reliquias .
pernam quidem ius est adponi frigidam postridie .
ita fieri iussi .
ecquid hallecis ?
vah ,rogas ?
sapis m�ltum ad genium .
sed tu ,ecquid meministi ,here qua de re ego tecum mentionem feceram ? memini : ut murena et conger ne calefierent ; nam nimio melius oppectuntur frigida .
sed quid cessamus proelium committere ?
dum mane est ,omnis esse mortalis decet .
nimis pa�ne manest .
mane quod tu occeperis negotium agere ,id totum procedit diem .
quaeso animum advorte hoc .
i�m heri narravi tibi tecumque oravi ,ut nummos sescentos mihi dares utendos mutuos .
memini et scio ,et te me orare et mihi non esse quod darem .
nihili parasitus est ,cui �rgentum domi est : lubido extemplo coeperest convivium ,tuburcinari de suo ,si quid domi est .cynicum esse egentem oportet parasitum probe :
ampullam ,strigilem ,scaphium ,soccos ,pallium ,marsuppium habeat ,inibi paullum praesidi ,qui familiarem suam vitam oblectet modo .
iam nolo argentum : filiam utendam tuam mihi da .
numquam edepol cuiquam etiam utendam dedi .
non ad istuc quod tu insimulas .
quid eam vis ?
scies .quia forma lepida et liberali est .
res itast .
hic leno neque te novit neque gnatam tuam .
me ut quisquam norit ,nisi ille qui praebet cibum ?
ita est .
hoc tu mihi reperire argentum potes .
cupio hercle .
tum tu me sine illam vendere .
tun illam vendas ?
immo alium adlegavero qui vendat ,qui esse se peregrinum praedicet .sicut istic leno non sex menses megaribus huc est cum commigravit .pereunt reliquiae .
posterius istuc tamen potest .
scin quam potest ?
numquam hercle hodie hic prius edes ,ne frustra sis ,quam te hoc facturum quod rogo adfirmas mihi ; atqu� nisi gnatam tecum huc iam quantum potest adducis ,exigam hercle ego te ex hac decuria .
quid nunc ?
quid est ?
quin dicis quid facturus sis ?
quaeso hercle me quoque etiam vende ,si lubet ,dum saturum vendas .
hoc ,si facturu ' s ,face .
faciam equidem quae vis .bene facis .propera ,abi domum ; praemonstra docte ,praecipe astu filiae ,quid fabuletur : ubi se natam praedicet ,qui sibi parentes fuerint ,unde surpta sit .sed longe ab athenis esse se gnatam autumet ; et ut adfleat ,cum ea memoret .
etiam tu taces ?
ter tanto peior ipsa est quam illam tu esse vis .
lepide hercle dicis .
sed scin quid facias ?
cape tunicam atque zonam ,et chlamydem adferto et causeam ,quam ille habeat qui hanc lenoni huic vendat .
eu ,probe .quasi sit peregrinus .laudo .
et tu gnatam tuam ornatam adduce lepide in peregrinum modum .
po/qen ornamenta ?
abs chorago sumito ;
dare debet : praebenda aediles locaverunt .
iam faxo hic aderunt .
sed ego nihil horunc scio .
nihil hercle vero .
nam ubi ego argentum accepero ,continuo tu illam a lenone adserito manu .
sibi habeat ,si non extemplo ab eo abduxero .
- abi et istuc cura .
interibi eg� puerum volo mittere ad amicam meam ,�t habeat animum bonum ,me esse effecturum hoc hodie .
nimis longum loquor .
-
satis f�it �ndoctae ,�mmemori ,ins�pienti dic�re totiens .nimis t�ndem me quidem pr� barda et pro r�stica reor habitam �sse aps te .
quamquam �go vinum bibo ,at m�ndata non c�nsuevi simul b�bere una .
me qu�dem iam satis tibi sp�ctatam cens�bam esse et meos m�res .nam equid�m te iam sect�r quintum hunc ann�m ,quom interea ,cr�do ,ovis si �n ludum iret ,p�tuisset iam f�eri ut probe litter�s sciret ,quom inter�m tu meum ingeni�m fans atque infans nondum etiam ed�dicisti .
potin �t taceas ?
potin n� moneas ?
memini �t scio et calleo et c�mmemini .amas p�l misera : id tuos sc�tit animus .
ego ist�c placidum tibi ut s�t faciam .
miser �st qui amat .
- c�rto is quid�m nihilist ,qui n�l amat :
qu�d ei homini �pus vita est ?
ir� decet me ,�t erae opsequ�ns fiam ,lib�ra ea opera �cius ut sit .
conv�niam hunc toxilum : eius auris ,quae mandata sunt ,onerabo .
s�tin haec tibi sunt pl�na et certa ? s�tin haec meministi �t tenes ?
melius quam tu qui docuisti .
ain v�ro ,verbereum caput ?
aio enim v�ro .
quid ergo dixi ?
non edepol scis .
da hercle pignus ,ni omnia memini et scio ,et quidem s� scis tute ,quot hodie habeas digitos in manu .egon dem pignus tecum ?
audacter ,si lubido est perdere .
bona pax sit potius .
tum tu igitur sine me ire .
et iubeo et sino ;
sed ita volo te ire ,ut dom� sis ,cum ego te esse illi censeam .
faciam .
quo ergo is nunc ?
domum :
uti domi sim ,quom illi censeas .
scelus tu pueri es ,atque ob ist�nc rem ego aliqui te peculiabo .
scio fide hercle erili ut soleat impudicitia opprobrari nec subigi queantur umquam ,ut pro �a fide habeant iudicem .
abi modo .
ego laudabis faxo .
sed has tabellas ,paegnium ,ipsi lemniseleni fac des et quae iussi nuntiato .
cesso ire ego quo missa sum ?
eo ego .
ego domum ibo .
face rem hanc cum cura geras .
vola curriculo .
- istuc marinus passer per circum solet .illic hinc abiit intro huc .
sed quis haec �st quae med advorsum incedit ?
paegnium hic quidem est .
sophoclidisca ha�c peculiarest eius quo ego sum missus .
nullus esse hodie h�c puero peior perhibetur .
compellabo .
commorandust .
apud hanc obieci * paegnium ,deliciae pueri ,salve .
quid agis ? ut vales ?
sophoclidisca ,di me amabunt .
quid me ?
vtrum hercle di volent ;
sed si ut digna es faciant ,odio hercle habeant et faciant male .
mitte male loqui .
quom ut digna es dico ,bene ,non male loquor .
quid agis ?
feminam scelestam te astans contra contuor .
certe equidem puerum peiorem quam te novi neminem .
quid male facio aut quoi male dico ?
quoi pol cumque occasio est .
nemo homo umquam ita arbitratust .
at pol multi esse ita sciunt .
heia .beia .tuo ex ingenio mores alienos probas .
fateor ego profecto me esse ut decet lenonis familiae .
satis iam dictum habeo .
sed quid tu ?
confitere ut te autumo ?
fatear ,si ita sim .
iam �bi ,vicisti .
abi n�nciam ergo .
hoc mi expedi ,qu� agis ?
quo tu ?
dic tu .
dic tu .
prior rogavi .
at post scies .
eo ego hinc haud longe .
et quidem ego haud longe hinc eo .
quo ergo is ,scelus ?
nisi scier� prius ex te ,tu ex me numquam hoc quod rogitas scies .
numquam ecastor hodie scibis prius quam ex te audivero .
itane est ?
itane est .
mala es .
scelestu ' s .
decet me .
me quidem addecet .
quid ais ?
certumnest celare ,qu� iter facias ,pessuma ?
offirmastin occultare quo te immittas ,pessume ?
abi iam ,quando ita certa res .
nihili facio scire .
valeas .
asta .at propero .
et pol ego item .
ecquid habes ?
ecquid t� ?
nil equidem .
cedo manum ergo .
estne haec manus ?
vbi illa altera �st furtifica laeva ?
domi eccam .
huc nullam attuli .
habes nescio quid .
ne me attrecta ,subigitatrix .
sin te amo ?
male operam locas .
qui ?
quia enim nihil amas ,quom ingratum amas .
temperi hanc vigilare oportet formulam atque aetatulam ,n� ,ubi versicapillus fias ,foede semper servias .
tu quidem haud �tiam es octoginta pondo .
at confidentia illa militia militatur multo magis quam pondere .
atque ego hanc [ nunc ] operam perdo .
quid iam ?
quia peritae praedico .
sed ego cesso .mane .molesta es .ergo ero quoque ,nisi scio ,qu� agas te .
ad vos .
et pol ego ad vos .
quid eo ?
quid id ad te attinet ?
enim non ibis nunc ,vicissim nisi scio .
odiosu ' s .
lubet .
numquam hercle istuc exterebrabis ,tu ut sis peior quam ego siem .
malitia certare tecum miseria est .
quid est quod metuas ?
idem istuc quod tu .
dic ergo * [ ne hoc cuiquam homini edicerem ,omnes muti ut loquerentur prius .] edictum est magno opere mihi ,ne quoiquam hoc homini crederem ,omnes muti ut eloquerentur prius hoc qu�m ego .at tu hoc face : fide data credamus .novi : omnes sunt lenae levifidae ,neque tippulae levius pondust ,quam fides lenonia .
dic amabo .
dic amabo .
nolo ames .
facile impetras .
tecum habeto .
et tu hoc taceto .
tacitum erit .
celabitur .
toxilo has fero tabellas tuo ero .
abi ,eccillum domi .
at ego h�nc ad lemniselenem tuam eram opsignatam abietem .
quid istic scriptum ?
iuxta tecum ,si tu nescis ,nescio ; nisi fortasse blanda verba .
�beo .
et ego �biero .
- ambula .-
i�vi opulento ,�ncluto ,ope gn�to ,supr�mo ,valid� ,viripot�nti ,op�s ,spes bon�s ,copi�s commod�nti * lubens v�tulorque merito ,qui� meo amico am�citer hanc c�mmoditatis c�piam dan�nt ,argenti mutui ut �i egenti opem adferam ;
qu�d ego non magis s�mniabam neque opinabar neque censebam ,eam fore mihi occasionem ,ea nunc quasi decidit de caelo ;
nam erus meus me eretriam misit ,domitos boves ut sibi mercarer ,dedit argentum ,nam ibi mercatum dixit esse die septumi :
stultus ,qui hoc mihi daret argentum ,cuius ingenium noverat .nam hoc argentum �libi abutar : boves ,quos emerem ,non erant ; nunc et amico prosperabo et genio meo mult� bona faciam ,diu quo bene erit ,die �no absolvam : tux tax tergo erit meo .non curo .nunc amico homini boves d�mitos mea ex crumina largiar .nam id demum lepidumst ,triparcos homines ,vetulos ,avidos ,aridos b�ne admordere ,qui salinum servo obsignant cum sale .
virt�s ,ubi occ�sio admonet ,dispicere .
quid faciet mihi ?
vapulet ,ne sibi me credat supplicem fore :
vae illi ,nil iam mihi novi off�rre potest ,quin s�m peritus .
sed * toxili p�erum paegnium eccum .
pens�m meum ,quod datumst ,c�nfeci .
nunc d�mum propero .
mane ,ets� properas .pa�gnium ,ausculta .
emere oportet ,quem tibi oboedir� velis .
asta .exhibeas molestiam ,ut op�nor ,si quid debeam ,qui nunc sic tamen es molestus .
scelerate ,etiam respicis ?
scio ego quid sim aetatis ,eo istuc maledictum impune auferes .
vbi t�xilus est tuus �rus ?
vbi ill� libet ,n�que te consulit .
etiam dic�s ubi sit ,ven�fice ?
n�scio ,inquam ,ulm�triba tu .
male d�cis maior� .
prior prom�ritus perpeti�re .
servam operam ,linguam liberam erus iussit med habere .
dicisne mi ,ubi sit toxilus ?
dico ut perpetuo pereas .
caedere hodie tu restibus .
tua quidem ,cucule ,causa !
non hercle ,si os perciderim tibi ,metuam ,morticine .
video ego te : iam incubitatus es .
ita sum .
quid id ad te [ attinet ]?
at non sum ,ita ut tu ,gratiis .
confidens .
sum hercle vero .nam ego me confido liberum fore ,tu te numquam speras .
potin ut molestus ne sies ?
quod dicis facere non quis .
abi in malam rem .
at tu domum : nam ibi tibi parata praestost .
vadatur hic me .
vtinam vades desint ,in carcere ut sis .
quid hoc ?
quid est ?
etiam ,scelus ,male loquere ?
tandem ut liceat ,quom servos sis ,servom tibi male dicere .
itane ?
specta quid dedero .
nil ,nam nil habes .
atque id fiat ,nisi te hodie ,si prehendero ,defigam in terram colaphis .
te cruci ipsum adfigent propediem alii .
qui te di deaeque - scis quid hinc porro dicturus fuerim ,ni linguae moderari queam .
potin abeas ?
abigis facile .nam umbra mea iam intus vapulat .- vt ist�nc di deaeque perdant .
tamquam proserpens bestiast bilinguis et scelestus .
hercle illum abiisse gaudeo .
foris aperit ,eccere autem quem convenire maxime cupiebam egreditur intus .
paratum iam esse dicito ,unde argentum sit futurum ,iubeto habere animum bonum ,dic me illam amare multum ;
ubi se adiuvat ,ibi me adiuvat .
quae dixi ut nuntiares ,satin ea tenes ?
magis c�lleo quam aprugnum callum callet .
- propera ,abi domum .
* nunc ego huic graphice facetus fiam .subnixis alis me inferam atque amicibor gloriose .
sed qu�s hic ansatus ambulat ?
magnifice conscreabor .
sagaristio hic quidemst .
qu�d agitur ,sagaristio ?
ut valetur ?
ecquid ,quod mandavi tibi ,? estne in te speculae ?
adito .
videbitur .factum volo .venito .promoneto .
quid hoc h�c in collo tibi tumet ?
vomicast ,pressare parce ;
nam ubi qu� mala tangit manu ,dolores cooriuntur .
quando istaec innatast tibi ?
hodie .
secari iubeas .
metuo ,ne immaturam secem ,ne exhibeat plus negoti .
inspicere morbum tuom lubet .
ah ah ,abi atque cave sis a cornu .
quid iam ?
quia boves bini hic sunt in crumina .
emitte sodes ,ne enices fame ; sine ire pastum .enim m�tuo ,ut possim reicere in bubile ,ne vagentur .ego reiciam .habe animum bonum .credetur ,commodabo .sequere hac sis .argentum hic inest ,quod mecum dudum orasti .
quid t� ais ?
dominus me bovis mercatum eretriam misit .nunc mi eretria erit haec tua domus .nimis t� facete loquere .atque ego omne argent�m tibi hoc actutum incolume redigam ; nam iam omnes sycophantias instruxi et comparavi ,quo pacto ab lenone auferam hoc argentum ,tanto melior .
et mulier ut sit libera atque ipse ultro det argentum .
sed sequere me :
ad eam rem usus est tua mihi opera .
- vtere ut vis .
quae res bene vortat mi et tibi et ventri meo perennitatique adeo huic ,perpetuo cibus ut mihi supersit ,suppetat ,superstitet :
sequere hac ,mea gnata ,me ,cum dis volentibus .
communicavi tecum consilia omnia .
ea causa ad hoc exemplum te exornavi ego .
amabo ,mi pater ,quamquam libenter escis alienis studes ,tuin v�ntris causa filiam vendas tuam ?
mirum quin regis ph�lippi causa aut attali te potius vendam quam mea ,quae sis mea .
vtrum t� pro ancilla m� habes an pro filia ?
meum ,opino ,imperiumst in te ,non in me tibi .
tua ista�c potestas est ,pater .verum tamen ,quamquam res nostrae sunt ,pater ,pauperculae ,modice et modeste meliust vitam vivere ; nam ad paupertatem si admigrant infamiae ,gravior paupertas fit ,fides sublestior .
enim v�ro odiosa es .
non sum ,neque me esse arbitror ,quom parva natu recte praecipio patri .
nam inimici famam non ita ut natast ferunt .
ferant eantque maximam malam crucem ;
neque ego �nimicitias omnes pluris existimo ,quam mensa inanis nunc si apponatur mihi .
etiam tum vivit ,cum esse credas mortuam .
quid ?
metuis ,ne te vendam ?
non metuo ,pater .verum insimulari nolo .at nequiquam nevis .meo modo istuc potius fiet quam tuo fiat .
quae hae res sunt ?
cogita hoc verbum ,pater :
erus s� minatus est malum servo suo ,tametsi �d futurum non est ,ubi captumst flagrum ,dum tunicas ponit ,quanta adficitur miseria !
ego nunc quod non futurumst formido tamen .
virgo atque mulier nulla erit quin sit mala ,quae praeter sapiet quam placet parentibus .
virgo atque mulier nulla erit quin sit mala ,quae reticet ,si quid fieri pervorse videt .
malo cavere meliust te .
at si non licet cavere ,quid agam ?
n�m ego tibi cautum volo .
malusne �go sum ?
non es ,neque me dignumst dicere ,verum ei rei operam do ,ne alii dicant ,quibus licet .
dicat quod quisque volt ; ego de hac sententia non demovebor .
at ,meo s� liceat modo ,sapienter potius facias quam stulte .
lubet .
lubere per me tibi licere intellego ; verum lubere hau lubeat ,s� liceat mihi .
futura es dicto oboediens an non patri ?
futura .
scis iam tibi quae praecepi ?
omnia .
et ut surrupta fueris ?
docte calleo .
et qui parentes fuerint ?
habeo in memoria .
necessitate me mala ut fiam facis .verum videto ,me ubi voles nuptum dare ,ne haec fama faciat repudiosas nuptias .
tace ,st�lta .
non tu nunc hominum mores vides ?
dum dos sit ,nullum vitium vitio vortitur .
ergo istuc facito ut veniat in mentem tibi ,me esse indotatam .
cave sis tu istuc dixeris .
pol deum virtute dicam et maiorum meum ,ne te indotatam dicas ,quoi dos sit domi :
librorum eccillum h�beo plenum soracum .
si hoc adcurassis lepide ,cui rei operam damus ,dabuntur dotis tibi inde sescenti logi ,atque attici omnes ; nullum siculum acceperis :
cum hac dote poteris vel mendico nubere .
quin tu me ducis ,si quo ducturu ' s ,pater ?
vel tu me vende vel face quid tibi lubet .
bonum aequomque oras .
sequere hac .
- dicto sum audiens .
-
quidnam esse acturum hunc dicam vicinum meum ,qui mihi iuratust sese hodie argentum dare ?
quod si non dederit atque hic dies praeterierit ,ego argentum ,ille iusiurandum amiserit .
sed ibi concrepuit foris .
quisnam egreditur foras ?
curate isti intus ,iam �go domum me recipiam .
oh ,toxile ,quid agitur ?
oh ,lutum lenonium ,commixtum caeno sterculinum publicum ,impure ,inhoneste ,iniure ,inlex ,labes popli ,pecuniae acc�piter avide atque invide ,procax ,rapax ,trahax - trecentis versibus tuas �mpuritias traloqui nemo potest - accipin argentum ? accipe sis argentum ,impudens ,ten� sis argentum ,etiam tu argentum tenes ?
possum te facere ut argentum accipias ,lutum ?
non mihi censebas copiam argenti fore ,qui nisi iurato mihi nil ausu ' s credere ?
sine respirare me ,ut tibi respondeam .
vir summe populi ,stabulum servitutium ,scortorum liberator ,suduculum flagri ,compedium tritor ,pistrinorum civitas ,perenniserve ,lurco ,edax ,furax ,fugax ,cedo sis mi argentum ,da mihi argentum ,impudens ,possum a te exigere argentum ?
argentum ,inquam ,cedo ,quin tu mi argentum reddis ?
nilne te pudet ?
leno te argentum poscit ,solida servitus ,pro liberanda amica ,ut omnes audiant .
tace ,obsecro hercle .
ne tua vox valide valet .
referundae ego habeo linguam natam gratiae .
eod�m mihi pretio sal praehibetur quo tibi .nisi me haec defendet ,numquam delinget salem .
iam omitte iratus esse .
id tibi suscensui ,quia te negabas credere argentum mihi .
mirum quin tibi ego creder�m ,ut idem mihi faceres quod partim faciunt argentarii :
ubi quid credideris ,citius extemplo a foro fugiunt quam ex porta ludis cum emissust lepus .
cape hoc sis .
quin das ?
nummi sescenti hic erunt ,probi ,numerati .fac sit mulier libera ,atque huc continuo adduce .
iam faxo hic erit .
non hercle ,quoi nunc hoc dem spectandum ,scio .
fortasse metuis in manum concredere ?
mirum quin * * [ citius iam a foro argentarii abeunt ,quam in cursu rotula circumvortitur .] abi ist�c travorsis angiportis ad forum ; eadem �staec facito mulier ad me transeat per hortum .
iam hic faxo aderit .
at ne propalam .
sapienter sane .
supplicatum cras eat .
ita hercle vero .
- dum stas ,reditum oportuit .
si quam rem accures sobrie aut frugaliter ,solet illa recte sub manus succedere .
atque edepol ferme ut quisque rem accurat suam ,sic ei procedit postprincipio ,denique si malus aut nequamst ,male res vortunt quas agit ,sin autem frugist ,eveniunt frugaliter .
hanc ego rem exorsus sum facete et callide ,igitur proventuram bene confido mihi .
nunc ego lenonem ita hodie intricatum dabo ,ut ipsus sese ,qua se expediat ,nesciat .
sagaristio ,heus ,exi atque educe virginem et ist�s tabellas ,quas consignavi tibi ,quas tu attulisti mi ab ero meo usque e persia .
numquid moror ? euge ,euge ,exornatu ' s basilice ; tiara ornatum lepida condecorat schema .tum hanc hospitam autem crepidula ut graphice decet .
sed satin estis meditati ?
tragici et comici numquam aeque sunt meditati .
lepide hercle adiuvas .
[ age ,ill�c abscede procul e conspectu et tace .
ubi cum lenone me videbis conloqui ] id erit adeundi tempus .
nunc agite ite vos .
quo� homini di pr�pitii sunt ,�liquid obici�nt lucri ; nam �go hodie compendi feci binos panes in dies .�ta ancill� mea quae fuit hodie ,sua nunc est : argento vicit ; i�m hodie alienum cenabit ,nil gustabit de meo .sumne probus ,sum lepidus civis ,qui atticam hodie civitatem maximam maiorem feci atque auxi civi femina ?
sed ut ego hodie fui benignus ,ut ego multis credidi ,nec satis a quiquam homine accepi :
ita prosum credebam omnibus ;
nec metuo ,quibus credidi hodie ,ne quis mi in iure abiurassit :
bonus volo iam ex hoc die esse - quod neque fiet neque fuit .
hunc hominem ego hodie in trasennam doctis deducam dolis ,itaque huic insidiae paratae sunt probe .
adgrediar virum .
quid agis ?
credo .
�nde agis te ,dordale ?
credo tibi .
di dent ,quae velis .
eho ,an i�m manu emisisti mulierem ?
cr�do edepol ,credo ,inquam ,tibi .
iam liberta auctu ' s ?
enicas .
quin t�bi me dico cr�dere .
dic bona f�de : iam liberast ? �lim .
i ,i �d forum ad praetorem ,�xquire ,siquid�m mihi credere n�n vis .
l�bera ,inquam ,est :
at tibi di bene faciant omnes .
n�mquam enim p�sthac tibi nec tuorum quoiquam quod nolis volam .
abi ,n� iura ,satis cr�do .
vbi n�nc tua libert�st ?
apud te .
ain ,apud m�st ? aio ,inquam ,apud te �st ,inquam .ita m� di ament ,ut ob �stam rem tibi m�lta bona instant � me .nam est r�s quaedam ,quam occ�ltabam tibi d�cere : nunc eam n�rrabo ,unde t� pergrande lucr�m facias :
faciam ,�t mei memineris ,d�m vitam viv�s .
bene dictis tu�s bene facta aur�s meae auxilium exp�scunt .
tuom pr�meritumst ,merito �t faciam .
et ut m� scias esse ita f�cturum ,tabell�s tene has ,p�llege .
ista� quid ad m� ?
immo �d te attin�nt et tu� refert .
nam ex p�rsia sunt haec �llatae mihi a m�o ero .
quando ?
haud d�dum .
quid ista� narrant ?
perc�ntare ex ips�s .
cedo s�ne [ mihi ] .
at clare r�citato .
tace ,d�m pellego .
hau verb�m faciam salutem dicit toxilo timarchides et familiae omni .si valetis ,gaudeo .ego valeo recte et rem gero et facio lucrum ,neque ist�c redire his octo possum mensibus ,itaque hic est quod me detinet negotium .chrysopolim persae cepere urbem in arabia ,plenam bonarum rerum atque antiquom oppidum : ea comportatur praeda ,ut fiat auctio publicitus ; ea res me domo expertem facit .
operam atque hospitium ego isti praehiberi volo ,qui tibi tabellas adfert .
cura quae is volet ,nam is mihi honores suae domi habuit maxumos .
qu�d id ad me aut ad meam rem refert ,persae quid rerum gerant aut quid erus tuos ?
tace ,stultiloque ;
nescis quid te instet boni neque quam tibi fortuna faculam lucrifera adlucere volt .
quae istaec lucrifera est fortuna ? istas ,quae norunt ,roga .
ego tantumdem scio quantum tu ,nisi quod pellegi prior .
sed ,ut occepisti ,ex tabellis nosce rem .
bene me mones .
fac silentium .
nunc ad illud venies quod refert tua .
iste qu� tabellas adfert adduxit simul forma expetenda liberalem virginem ,furtivam ,abductam ex arabia penitissuma ; eam te volo accurare ut istic veneat .ac suo periclo is emat qui eam mercabitur : mancipio neque promittet neque quisquam dabit .
probum et numeratum argentum ut accipiat face .
haec cura ,et hospes cura ut curetur .
vale .
qu�d igitur ?
postquam recitasti quod erat cerae creditum ,iam mihi credis ?
vbi nunc illest hospes ,qui hasce huc attulit ?
iam hic credo aderit : arcessivit illam a navi .
nil mi opust litibus neque tricis .
quam ob rem ego argentum enumerem foras ?
nisi mancipio accipio ,quid eo mi opus est mercimonio ?
tacen an non taces ?
numquam ego te tam esse matulam credidi .
quid metuis ?
metuo hercle vero .sensi ego iam compluriens ,neque mi haud imperito eveniet ,tali ut in luto haeream .
nil pericli mihi videtur .
scio istuc ,sed metuo mihi .
mea quidem istuc nil refert : tua ego hoc facio gratia ,ut tibi recte conciliandi primo facerem copiam .gratiam habeo .sed te de aliis ,quam alios de te suaviust fieri doctos .
ne quis vero ex arabia penitissuma persequatur .
etiam tu illam destinas ?
videam modo mercimonium .
aequa dicis .
s�d optume eccum ipse advenit hospes ille ,qui has tabellas attulit .
hicinest ?
hic est .
haecine ill�st furtiva virgo ?
iuxta tecum aeque scio ,nisi quia specie quidem edepol liberalist ,quisquis est .
sat edepol concinnast facie .
vt contemptim carnufex .
taciti contemplemur formam .
laudo consilium tuom .
satin athenae tibi sunt visae fortunatae atque opiparae ?
vrbis speciem vidi ,hominum m�res perspexi parum .
numquid in principi� cessavit verbum docte dicere ?
hau potui etiam in primo verbo perspicer� sapientiam .
quid id quod vidisti ?
ut munitum muro tibi visum oppidumst ?
si incolae bene sunt morati ,pulchre munitum arbitror .
perfidia et pec�latus ex urbe et avaritia si exulant ,quarta invidia ,quinta ambitio ,sexta �btrectatio ,septimum periurium ,euge .octava indiligentia ,nona iniuria ,decimum ,quod pessimum adgressust ,scelus : haec unde aberunt ,ea urbs moenita muro sat erit simplici ; ubi ea ader�nt ,centumplex murus rebus servandis parumst .
quid ais tu ?
quid vis ?
tu in illis es decem sodalibus : t� in exilium ire hinc oportet .
quid iam ?
quia periurus es .verba quidem haud indocte fecit .ex tuo ,inquam ,usust :
eme hanc .
edepol qui cum hanc magis contemplo ,magis placet .
si hanc emeris ,di immortales ,nullus leno te alter �rit opulentior .evortes tuo arbitratu h�mines fundis ,familiis ; cum optimis viris rem habebis ,gratiam cupient tuam : venient ad te comissatum .at ego intro mitti votuero .at enim illi noctu occentabunt ostium ,exurent fores : proin tu tibi iube�s concludi a�dis foribus ferreis ,ferreas aedis commutes ,limina indas ferrea ,ferream seram atque anellum ; ne sis ferro parseris : ferreas tute tibi impingi iubeas crassas compedis .i sis in malum cruciatum .i sane tu ,[ hanc
quid agis ,hospes ?
venio ,adduco hanc ad te ,ut dudum dixeram .
n�m heri in portum noctu navis venit .veniri hanc volo ,si potest ; si non potest ,iri hinc volo quantum potest .salvos sis ,adulescens .siquidem hanc vendidero pretio suo .at qui aut hoc emptore vendes pulchre ,aut alio non potis .
esne tu huic amicus ?
tam quam di omnes qui caelum colunt .
tum tu mi es inimicus certus .nam generi lenonio numquam ullus deus t�m benignus fuit ,qui fuerit propitius .
hoc age .
opusnest hac tibi empta ?
si tibi venissest opus ,mihi quoque emptast ; si tibi subiti nihil est ,tantumdemst mihi .
indica ,fac pretium .
tua mers est ,tua indicatiost .
aequom hic orat .
vin bene emere ?
vin tu pulchre vendere ?
ego scio hercle utrumque velle .
age ,indica prognariter .
prius dico : hanc mancupio nemo tibi dabit .
iam scis ?
scio .indica ,minimo daturus qui sis ,qui duci queat .
tace ,tace .
nimis t� quidem hercle homo stultus es pueriliter .
quid ita ?
quia enim te ex puella prius percontari volo quae ad rem refer�nt .
atque hercle tu me monuisti hau male .
vide sis ,ego ille doctus leno paene in foveam decidi ,ni hic adesses .
quantum est adhibere hominem amicum ,ubi quid geras .
quo genere aut qua in patria nata sit aut quibus parentibus ,ne temere hanc te emisse dicas suasu atque impulsu meo ,volo te percontari .
quin laudo ,inquam ,consilium tuom .
nisi molestum est ,percontari hanc paucis hic volt .
maxime ,suo arbitratu .
quid stas ?
adi sis tute atque ipse itidem roga ,ut tibi percontari liceat quae velis ; etsi mihi dixit dare potestatem eius ; sed ego te malo tamen ,eumpse adire ,ut ne contemnat te ille .
satis recte mones .
hospes ,volo ego hanc percontari .
a terra ad caelum ,quid lubet .
iube dum eam hoc accedat ad me .
i sane ac morem illi gere .
percontare ,exquire quid vis .
age ,age nunc tu ,in proelium vide ut ingrediare auspicato .
liquidumst auspicium ,tace .
curabo ut praedati pulchre ad castra convertamini .
age ,ut rem esse in nostram putas .
taceas ,curabo ut voles .
sequere me .
adduco hanc ,si quid vis ex hac percontarier .
enim volo te adesse .
hau possum quin huic operam dem hospiti ,quo� erus iussit .
quid si hic non volt m� adesse una ?
immo i modo .
do tibi ego operam .
tibi ibidem das ,ubi tu tuom amicum adiuvas .
exquire .
heus tu ,advigila .
satis est dictum :
quamquam ego serva sum ,scio ego officium meum ,ut quae rogiter vera ,ut accepi ,eloquar .
virgo ,h�c homo probus est .
credo .
non diu apud hunc servies .
ita pol spero ,si parentes facient officium suom .
nolo ego te mirari ,si nos ex te percontabimur aut patriam tuam aut parentes .
quor ego id mirer ,mi homo ?
servitus mea mi interdixit ,ne quid mirer meum malum .
noli flere .
ah ,di istam perdant ,ita catast et callida .ut sapiens habet c�r ,quam dicit quod opust !
quid nomen tibist ?
nunc metuo ne peccet .
lucridi nomen in patria fuit .
nomen atque omen quantivis iam est preti .
quin tu hanc emis ?
nimis pavebam ,ne peccaret .
expedivit .
si te emam ,mihi quoque lucridem confido fore te .
tu si hanc emeris ,numquam hercle hunc mensem vortentem ,credo ,servibit tibi .
ita velim quidem hercle .
optata ut evenant ,operam addito .
nihil adhuc peccavit etiam .
vbi tu nata es ?
vt mihi mater dixit ,in culina ,in angulo ad laevam manum .
haec erit tibi fausta meretrix : natast in calido loco ,ubi rerum omnium bonarum copiast saepissume .
tactust leno ;
qui rogaret ,ubi nata esset diceret ,lepide lusit .
at ego patriam te rogo quae sit tua .
quae mihi s�t ,nisi haec ubi nunc sum ?
at ego illam quaero quae fuit .
omne ego pro nihilo esse duco quod fuit ,quando fuit :
tamquam hominem ,quando animam ecflavit ,quid eum quaeras qui fuit ?
ita me di bene ament ,sapienter .
atque equidem miseret tamen .
sed tamen ,virgo ,quae patriast tua ,age mi actutum expedi .
quid taces ?
dico equidem :
quando hic servio ,haec patriast mea .
iam de istoc rogare omitte ( non vides nolle eloqui ?)
ne suar�m se miseriarum in memoriam inducas .
quid est ?
captusne est pater ?
non captus ,sed quod habuit perdidit .
haec erit bono genere nata : nil scit nisi verum loqui .
quis fuit ?
dic nomen .
quid illum miserum memorem qui fuit ?
nunc et ill�m miserum et me miseram a�quom est nominarier .
quoius modi is suo �n populo habitust ?
servi liberique amabant .
hominem miserum praedicas ,quom �t ipsus prorsus perditust et benevolentis perdidit .
emam ,opinor .
etiam opinor ?
summo genere esse arbitror ;
divitias tu ex istac facies .
ita di faxint .
eme modo .
iam hoc tibi dico :
[ iam ] actutum ecastor meus pater ,ubi me sciet veniisse ,ipse aderit et me abs te redimet .quid nunc ? quid est ?
audin quid ait ?
nam etsi res sunt fractae ,amici sunt tamen .
ne sis plora ;
vin mea esse ?
dum quidem ne n�mis diu tua sim ,volo .
satin ut meminit libertatis ?
dabit haec tibi grandis bolos .
age si quid agis .
ego ad hunc redeo .
sequere .
redduco hanc tibi .
adulescens ,vin vendere istanc ?
magis libet quam perdere .
tum tu pauca in verba confer :
faciam ita ut te velle video ,�t emas .
habe centum minis .
nimiumst .
octoginta .
nimiumst .
nummus abesse hinc non potest ,quod nunc dicam .
quid id est ergo ?
eloquere actutum atque indica .
tuo periclo sexaginta haec dabitur argenti minis .
toxil� ,quid ago ?
di deaeque te agitant irati ,scelus ,qui hanc non properes destinare .
habeto .
eu ,praedatu ' s probe .
non edepol minis trecentis carast .
heus tu ,etiam pro vestimentis huc decem accedent minae .
abscedent enim ,n�n accedent .
tace sis ,non tu illum vides quaerere ansam ,infectum ut faciat ?
abin atque argentum petis ?
* * atque ut dignust perit .
heus tu serva istum .
quin tu is intro ?
abeo atque argentum affero .
-
edepol dedisti ,virgo ,operam adlaudabilem ,probam et sapientem et sobriam .
si quid bonis boni fit ,esse id et grave et gratum solet .
audin tu ,persa ? ubi argentum ab hoc acceperis ,simulato ,quasi eas prorsum in navem .
ne doce .
per angiportum rursum te ad me recipito illac per hortum .
quod futurum est praedicas .
at ne cum argento protinam permittas domum ,moneo ,te .
quod te dignumst ,me dignum esse vis ?
tace ,p�rce voci : praeda progreditur foras .
probae hic argenti sunt sexaginta minae ,duobus nummis minus est .
quid ei nummi sciunt ?
cruminam hanc emere aut facere uti remigret domum .
ne non sat esses leno ,id metuebas miser ,impure ,avare ,ne crumillam amitteres ?
sine quaeso .quando lenost ,nil mirum facit .lucro faciundo ego auspicavi in hunc diem : nil mihi tam parvist ,quin me id pigeat perdere .
age ,accipe hoc sis .
hunc in collum ,nisi piget ,impone .
vero fiat .
numquid ceterum me voltis ?
quid tam properas ?
ita negotiumst : mandatae quae sunt ,volo deferre epistulas ; geminum autem fratrem servire audivi hic meum ,eum ego ut requiram �tque uti redimam volo .atque edepol tu me commonuisti ha� male .videor vidisse hic forma persimilem tui ,ead�m statura .
quippe qui frater siet .
quid est tibi nomen ?
quid attinet non scire ?
ausculta ergo ,ut scias : vaniloquidorus virginesvendonides nugiepiloquides argentumexterebronides [ tedigniloquides nugides palponides ] quodsemelarripides numquameripides .em tibi .
eu hercle ,nomen multimodis scriptumst tuom .
ita sunt persarum mores ,longa nomina ,contortiplicata habemus .
numquid ceterum voltis ?
vale .et vos ,nam animus iam in navist meus .
cras ires potius ,hodie hic cenares .
vale .-
postquam illic hinc abiit ,dicere hic quidvis licet .
ne hic tibi dies inluxit lucrificabilis .
ille quidem iam scit ,quid negoti gesserit ,qui mihi furtivam meo periclo vendidit ,argentum accepit ,abiit .
qu� ego nunc scio ,an iam adseratur haec manu ?
quo illum sequar ?
nugas .
credidi gratum fore beneficium meum apud te .
immo equidem gratiam tibi ,toxile ,habeo ;
tibine ego ?
immo sedulo .
attat ,oblitus sum intus dudum edicere quae volui edicta .
adserva hanc .
- salvast haec quidem .
pater nunc cessat .
quid si admoneam ?
tempus est .
heus ,saturio ,exi .
nunc est illa occasio inimicum ulcisci .
ecce me .
age ,ill�c abscede procul e conspectu ,tace ;
ubi cum lenone me videbis conloqui ,tum turbam facito .
dictum sapienti sat est .
tunc ,quando abiero - quin taces ? scio quid velis .
transcidi loris omnis adveniens domi ,ita mihi supellex squalet atque aedes meae .
redis tu tandem ?
redeo .
ne ego hodie tibi bona multa feci .
fateor ,habeo gratiam .
num quippiam aliud me vis ?
vt bene sit tibi .
pol ist�c quidem omen i�m ego usurpabo domi ,nam iam inclinabo me cum liberta tua .
nisi ego illum hominem perdo ,perii .
atque optume eccum ipsum ante aedes .
salve multum ,mi pater .salve ,mea gnata .ei ,persa me pessum dedit .
pater hic meus est .
hem ,quid ?
pater ?
perii oppido .
quid ego igitur cesso infelix lamentarier minas sexaginta ?
ego pol te faciam ,scelus ,te quoque etiam ipsum ut lamenteris .
occidi .
age ambula in ius ,leno .
quid me in ius vocas ?
illi apud praetorem dicam .
sed ego in ius voco .
nonne antestaris ?
tuan ego causa ,carnufex ,cuiquam mortali libero auris atteram ,qui hic commercaris civis homines liberos ?
sine dicam .
nolo .a�di .
surdus sum .ambula .
sequere hac ,sceleste ,feles virginaria .
sequere hac ,mea gnata ,me usque ad praetorem .
- sequor .
exit saturio , dragging dordalus , his daughter following .
host�bus victis ,civ�bus salvis ,re pl�cida ,pacibus p�rfectis ,bello �xstincto ,re b�ne gest� ,integr� ex�rcitu et pra�sidiis ,cum b�ne nos ,iuppiter ,i�visti ,dique �lii omnes cael�potentes ,eas v�bis habeo gr�tes atque ago ,qu�a probe sum �ltus meum �nimicum .
nunc �b eam rem inter p�rticipes did�m praedam et part�cipabo .
�te foras :
h�c volo ante �stium et i�nuam meos p�rticipes bene acc�pere .
st�tuite hic l�ctulos ,p�nite hic quae �dsolent .
hic st�tui volo primum ? aliqua mihi ,unde �go omnis hilaros ,l�dentis ,laet�ficantis faciam �t fiant ,quorum �pera mihi facil�a factu facta ha�c sunt ,quae volui �ffieri .nam impr�bus est homo qui b�neficium scit �ccipere et redd�re nescit .tox�le mi ,cur ego s�ne te sum ,cur tu a�tem sine me es ?
�gedum ergo ,acc�de ad me atque ampl�ctere sis .
ego v�ro .
oh ,nihil hoc m�gis dulcest .
sed ,am�bo ,oculus meus ,qu�n lectis nos �ctutum comm�ndamus ?
omn�a quae tu vis ,�a cupio .
mut�a fiunt a me .
age ,age ergo ,tu s�garistio ,accumbe �n summo .
ego n�l moror :
cedo parem ,qu�m pepigi .
temper� .
mi istuc temper� serost .
hoc age ,acc�mbe .
hunc di�m suavem meum n�talem agitem�s amoenum .
date aqu�m manibus ,appon�te mensam .
do hanc t�bi florentem fl�renti .
tu hic �ris dictatrix n�bis .
age ,p�ere ,ab summo s�ptenis cyath�s committe hos l�dos .
move m�nus ,propera ,paegni�m ,tarde cyath�s mihi das ,cedo s�ne .
bene m�hi ,bene vobis ,b�ne meae amicae ,opt�tus hic m�hi dies d�tus hodi�st .
ab d�s ,quia te licet l�beram med ampl�cti .
tua factum �pera .
bene omn�bus nobis .
hoc m�a manus tua� pocl�m donat ,ut am�ntem amant� decet .
c�do .
acc�pe .
bene e� qui invid�t mi et e� qui hoc ga�det .
qui s�nt ? qui erunt quiqu� fuerunt quiqu� futuri sunt p�sthac ,solus ego omnibus antideo facil� ,miserr�mus hominum �t vivam .
perii ,�nterii .
pess�mus hic mi dies h�die inluxit c�rruptor ,ita m� toxilus perf�bricavit itaqu� meam rem div�xavit .
vehiclum �rgenti miser �ieci [ amisi ] ,neque quam �b rem eieci ,h�beo .qui ill�m persam atque omn�s persas atque �tiam omnis pers�nas male di �mnes perdant ,�ta misero tox�lus haec mihi conc�vit .quia e� fidem non habui �rgenti ,eo m�hi eas machinas m�litust ; quem p�l ego ut non in cr�ciatum atque in c�mpedis cogam ,s� vivam ,siquidem h�c umquam erus redi�rit eius ,quod sp�ro - sed quid ego �spicio ? hoc v�de ,quae haec fabulast ?
h�c quidem pol pot�nt .
adgrediar .
� bone vir ,salv�to ,et tu ,bona l�berta .
dord�lus hic quidemst .
quin i�be adire .
adi ,s� libet .
agite ,adpla�damus .dord�le ,homo lepidiss�me ,salve .locus h�c tuos est ,hic accumbe .
f�rte aquam p�dibus .
praeben t� puere ?
ne s�s me uno digito �ttigeris ,ne te �d terram ,scelus ,�dfligam .
at t�bi ego hoc continu� cyatho oculum �xcutiam ? tuum .
quid a�s ,crux ,stimulor�m tritor ?
quo m�do me hodie vers�visti ,ut me �n tricas coni�cisti ,quo m�do de persa m�nus mi aditast ?
iurgium h�nc auf�ras ,si s�pias .
at ,b�na liberta ,haec sc�visti et me c�lavisti ?
st�ltitiast ,cui b�ne esse licet ,eum pra�vorti lit�bus .
posterius �staec te magis p�r agerest .
vr�tur cor mi .
da ill� cantharum ,extingue �gnem ,si cor �ritur ,caput ne ard�scat .
l�dos me f�citis ,int�llego .
v�n cinaed�m novom t�bi dari ,pa�gnium ?
qu�n elude ,�t soles ,qu�ndo lib�r locust hic .
hu� ,babae ,b�silice te �ntulisti �t facete .
dec�t me fac�tum esse ,et h�nc inrid�re len�nem lub�dost ,quand� dignus �st .
perge �t coeper�s .
hoc ,l�no ,tib� .
peri� percul�t me prope .
em ,serva r�sum .
del�de ,ut lubet ,erus dum h�nc abest .
viden �t tuis dictis p�reo ?
sed qu�n tu me�s contra it�m dictis s�rvis atque h�c ,quod tib� suade� ,facis ?
quid �st id ?
rest�m tu tib� c�pe crassam ac suspende te .
cave s�s me attig�s ,ne tibi h�c scipi�ne mal�m magnum d�m .
vter� ,te cond�no .
iam i�m ,paegnium ,da pa�sam .
�go pol vos er�dicabo .
at te �lle ,qui supr� nos habitat ,qui tibi male volt maleque faciet .
non hi dicunt ,verum ego .age ,circumfer mulsum ,bibere da usque plenis cantharis .iam diu f�ctum est ,postquam bibimus ; nimis diu sicci sumus .
di faciant ut id bibatis quod vos numquam transeat .
nequeo ,leno ,quin tibi saltem staticulum ,olim quem hegea faciebat .
vide vero ,si tibi satis placet .
me quoque volo reddere ,diodorus quem olim faciebat in ionia .
malum ego vobis dabo ,ni abitis .
etiam muttis ,impudens ?
iam ego tibi ,si me inritassis ,persam adducam denuo .
[ iam taceo hercle ] atque tu persa es ,qui me usque �dmutilavisti ad cutem .tace ,stulte :
hic eius geminust frater .
hicinest ?
ac geminissumus .
di deaeque et te et geminum fratrem excrucient .
n�m ego nil merui .
at enim quod ille meruit ,tibi id obsit volo .
agite sultis ,hunc l�dificemus .nisi si dignust ,non opust .et me haud par est .credo eo ,quia non �nconciliavit ,c�m te emo .at tamen non - tamen - cave ergo sis mal� ,et sequere me .
te mih� dicto audientem esse addecet ,nam hercle absque me foret et meo praesidio ,hic faceret te prostibilem propediem .
nisi patrono qui adversatust ,nec satis liber sibi videtur nec satis frugi nec sat honestus ,n� id effecit ,ni ei male dixit ,ni grato ingratus repertust .
pol bene facta tua me hortantur ,tuo ut imperio paream .
ego sum tibi patronus plane ,qui huic pro te argentum dedi .
* gr�phice hunc volo lud�ficari .
meo ego �n loco sedulo c�rabo .
certo �lli homines mihi n�scio quid mali c�nsulunt ,quod faci�nt .
heus vos .
quid a�s ?
hicin dordalus �st leno ,qui hic liberas virgines m�rcatur ?
hicin�st ,qui fuit quond�m fortis ?
quae haec r�s est ?
ei ,colaph� me icit .
malum v�bis dabo .
at tibi n�s dedimus dabim�sque etiam .
ei ,natis p�rvellit .
licet :
i�m diu saepe sunt �xpunctae .
loquer� tu etiam ,frust�m pueri ?
patr�ne mi ,i intro ,am�bo ,ad cenam .
mea ign�via ,tu nunc me �nrides ?
qu�ane te voc� ,bene ut t�bi sit ?
n�lo mihi bene �sse .
ne sit .
qu�d igitur ?
sesc�nti nummi qu�d agunt ,quas turb�s danunt ? m�le disperii ,sc�unt referre pr�be inimico gr�tiam .
satis s�mpsimus s�pplici iam .
fate�r ,manus vob�s do .
et p�st dabis sub f�rcis .
abi �ntro - in crucem .
�n me hic parum �xercitum h�sce hab�nt ? conven�sse te t�xilum me * sp�ctatores ,bene valete .
leno periit .
plaudite .
saepe ego res multas tibi mandavi ,milphio ,dubias ,egenas ,inopiosas consili ,quas tu sapienter ,docte et cordate et cate mihi reddidisti �piparas opera tua .
quibus pr� bene factis fateor deberi tibi et libertatem et multas grates gratias .
nam tuae blanditiae mihi sunt ,quod dici solet ,gerrae germanae ,sai\ de\ kollu=rai lu/rai .
nunc mihi blandidicus es : heri in tergo meo tris facile corios contrivisti bubulos .
amans per amorem si quid feci ,milphio ,ignoscere id te mi aequom est .
haud vidi magis .
em ,nunc ego amore pereo .sine te verberem ,item ut tu mihi fecisti ,ob nullam noxiam : post id locorum tu mihi amanti ignoscito .si tibi lubido est aut voluptati ,sino : suspende ,vinci ,verbera ; auctor sum ,sino .
si auctoritatem postea defugeris ,ubi dissolutus tu sies ,ego pendeam .
egone istuc ausim facere ,praesertim tibi ?
quin si feriri video te ,extemplo dolet .
mihi quidem hercle .
immo mihi .
istuc mavelim .
sed quid nunc tibi vis ?
cur ego apud te mentiar ?
amo immodeste .
meae istuc scapulae sentiunt .
at ego hanc vicinam dico adelphasium meam ,lenonis huius meretricem maiusculam .
iam pridem equidem istuc ex te audivi .
differor cupidine eius .
sed lenone istoc lyco ,illius domino ,non lutumst lutulentius .vin tu illi nequam dare nunc ?
cupio .
em me dato .
abi d�erectus .
dic mihi vero serio : vin dare malum illi ?
cupio .
em ,eundem me dato : utrumque faxo habebit ,et nequam et malum .iocare .vin tu illam hodie sine [ damno et ] dispendio tuo t�am libertam facere ? cupio ,milphio .ego faciam ut facias .
sunt tibi intus aurei trecenti nummi philippi ?
sescenti quoque .
satis s�nt trecenti .
quid iis facturu ' s ?
qui id facturu ' s ?
iam scies .
the gold shall be given him ,for him to take to the procurer , and say that he ' s a stranger from another city ; that he ' s amorously inclined , and wishes to gratify his inclinations ; that he wants free range to be found him , where he may secretly indulge his appetite , so that there may be no overlooker . the procurer , greedy for the gold , will at once take him into his house ; he ' ll conceal the man and the gold . the design pleases me . do
eum hic non novit leno .
satin intellegis ? intellego hercle ,sed quo evadas nescio .
non scis ?
i wish to amuse my eyes with the harlot finery . let ' s first proceed to this , the plan we have resolved upon . let ' s go in - doors , that we may instruct collybiscus , the bailiff , how to plant this cheatery . although cupid has the sway in my heart , still i ' ll listen to you . i ' ll cause you to be glad it ' s done . agorastocles goes into his house . there is a speck of love upon this man ' s breast , which cannot
at ego iam faxo scies .
ei dabitur aurum ,ut ad lenonem deferat dicatque se peregrinum esse ,ex alio oppido : se amare velle atque obsequ� animo suo ; locum sibi velle liberum praeberier ,ubi nequam faciat clam ,ne quis sit arbiter .leno ad se accipiet auri cupidus ilico : celabit hominem et aurum .consilium placet .rogato ,servos veneritne ad eum tuos .ille m� censebit quaeri : continuo tibi negabit .quid tu dubitas ,quin extempulo dupli tibi auri et hominis fur leno siet ? neque id unde efficiat habet : ubi in ius venerit ,
hoc primum agamus quod consilium cepimus .
abeamus intro ,ut collybiscum vilicum hanc perdoceamus ut ferat fallaciam .quamquam cupido in corde vorsatur ,tamen tibi auscultabo .
- faciam ut facto gaudeas .
inest amoris macula huic homini in pectore ,sine damno magno quae elui ne utiquam potest .itaque hic scelestus est homo leno lycus ,quoi iam infortuni intenta ballistast probe ,quam ego haud multo post mittam e ballistario .sed adelphasium eccam exit atque anterastilis .haec est prior ,quae meum erum dementem facit .sed evocabo .heus ,i foras ,agorastocles ,si vis videre ludos iucundissimos .
quid ist�c tumultist ,milphio ?
em amores tuos ,si vis spectare .o multa tibi di dent bona ,quom hoc mi optulisti tam lepidum spectaculum .neg�ti sib� qui vol�t vim par�re ,navem et mulierem ,haec duo comparato .nam nullae magis res duae plus negoti habent ,forte si occeperis exornare ,[ neque umquam satis hae duae res ornantur ] neque eis ulla ornandi satis satietas est .atque haec ,ut loquor ,nunc domo docta dico .nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est ,[ postquam aurora inluxit ,numquam concessamus ] ex
omnia �ccuravi .
di�m pulchrum et c�lebrem et ven�statis pl�num ,dign�m venere p�l ,quoi sunt �phrodisia h�die .
ecquid gratiae ,quom huc foras te evocavi ? iam n�m me dec�t donari cad� vini v�teris ? dic d�re .nil resp�ndes ? lingua hu�c excid�t ,ut ego op�nor .qu�d hic ,malum ,astans �pstipuisti ? s�ne amem ,ne opturba ac tace .taceo .si tacuisses ,iam istuc taceo non gnatum foret .eamus ,mea soror .eho amabo ,quid illo nunc properas ? rogas ? quia erus nos apud aedem veneris mantat .
maneat pol .
mane .
turba est nunc apud aram .an te ibi vis inter ist�s versarier prosedas ,pistorum amicas ,reliquias alicarias ,miseras schoeno delibutas servolicolas sordidas ,quae tibi olant stabulum statumque ,sellam et sessibulum merum ,quas adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum ,servolorum sordidulorum scorta diobolaria ? i in malam crucem .tun audes etiam servos spernere ,propudium ? quasi bella sit ,quasi eampse reges ductitent ,monstrum mulieris ,tantilla tanta verba funditat ,quoius eg� nebulai cyatho septem noctes non emam .di immortales omnipotentes ,quid est apud
enim vero ,ere ,facis delicias .
de tequidem ha�c didici omnia .etiamne ut ames eam quam numquam tetigeris ? nihil id quidemst : deos quoque edepol et amo et metuo ,qu�bus tamen �bstineo manus .eu ecastor ,quom ornatum aspicio nostrum ambarum ,paenitet exornatae ut simus .immo vero sane commode ; nam pro erili et nostro quaestu satis bene ornatae sumus .non enim p�tis est quaestus fieri ,ni sumptus sequitur ,scio ,et tamen qua�stus non consistet ,si eum sumptus superat ,soror .eo illud satiust ,satis quod habitu ,haud satis est quod plus
quid eo opust ?
ego dicam : ut illi �t tibi limem caput .i in malam rem .
ibi sum �quidem .
perdis .
taceo .
at perpetuo volo .
enim vero ,ere ,meo me lacessis ludo et delicias facis .
satis nunc lepide ornatam credo ,soror ,te tibi viderier ; sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum ,ibi tibi erit cordolium ,si quam ornatam melius forte aspexeris .invidia in me numquam innatast neque malitia ,mea soror .bono med esse ingenio ornatam quam auro multo mavolo : aurum ,id fortuna invenitur ,natura ingenium bonum .[ bonam ego quam beatam me esse nimio dici mavolo .] meretricem pudorem gerere magis decet quam purpuram : [ magisque meretricem pudorem quam aurum gerere condecet .] pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt ,
possum .
abi domum ac suspende te .
quam ob rem ?
quid tibi opust vixisse ?
ausculta mihi modo ac suspende te .
siquidem tu es mecum futurus pro uva passa pensilis .at ego amo hanc .
at ego esse et bibere .
viden tu ?
pleni oculi sorderum qu� erant ,iam splendent mihi .immo etiam in medio oculo paullum sordest .cedo sis dexteram .vt quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras ? nimia nos socordia hodie tenuit .
qua de re ,obsecro ?
quia non iam dudum ante lucem ad aedem veneris venimus ,primae ut inferremus ignem in aram .aha ,non factost opus : qua� habent nocturna ora ,noctu sacruficatum ire occupant .prius quam venus expergiscatur ,prius deproperant sedulo sacruficare ; nam vigilante venere si veniant eae ,ita sunt turpes ,credo ecastor venerem ipsam e fano fugent .milphio .edepol milphionem miserum .
quid nunc vis tibi ?
opsecro hercle ,ut mulsa loquitur .nil nisi laterculos ,sesumam papaveremque ,triticum et frictas nuces .ecquid amare videor ? damnum ,quod mercurius minime amat .namque edepol lucrum amare nullum amatorem addecet .eamus ,mea germana .age sis ,ut lubet .
sequere hac .
sequor .
eunt hae .
quid si adeamus ?
adeas .
quo te agis ?
look back at me . she looks back . she did look back . by my troth , i trust that venus will do the same for you .
in aedem veneris .
quid eo ?
vt venerem propitiem .
eho ,an irata est ? propitia hercle est .vel ego pro illa spondeo .quid tu ais ? quid mihi molestu ' s ,opsecro ?
aha ,tam saeviter .
mitte ,amabo .quid festinas ? turba nunc illi est .scio .sunt illi aliae quas spectare ego ,et me spectari volo .qui lubet spectare turpes ,pulchram spectandam dare ? quia apud aedem veneris hodie est mercatus meretricius : eo conveniunt mercatores ,ibi ego me ostendi volo .invendibili merci oportet ultro emptorem adducere : proba mers facile emptorem reperit ,tam etsi in abstruso sitast .
quid ais tu ?
quando illi apud me mecum caput et corpus copulas ? ? quo die orcus acherunte mortuos amiserit .sunt mihi intus nescio quot nummi aurei lymphatici .deferto ad me ,faxo actutum constiterit lymphaticum .bellula hercle .i d�erecte in maxumam malam crucem .
quam magis aspecto ,tam magis est nimbata et nugae merae .
the soothsayer ,in manner right worthy of him , a fellow not worth threepence , said that in all the entrails misfortune and loss were portended to me , and that the gods were angry with me .
taedet .
age ,sustolle hoc amiculum .
pura sum ,comperce amabo me attrectare ,agorastocles .
quid agam nunc ? si sapias ,curam hanc facere compendi potes .
quid ?
ego non te curem ?
quid ais ,milphio ?
ecce odium meum .quid me vis ?
cur mi haec irata est ?
each one did they hit with the birdlime - they fell to the ground as thick as pears . as each one dropped , i straightway pierced him through the brain with his own feathers , just like a turtle - dove . by my troth , if ever this did take place , then may jupiter make me to be ever sacrificing , and never propitiating him . and don ' t you . believe me in this ?
cur ego id curem ?
namque istaec magis meast curatio .? iam hercle tu periisti ,n�si illam mihi tam tranquillam facis quam mare olimst ,qu�m ibi alcedo pullos educit suos .
quid faciam ?
exora ,blandire ,expalpa .
faciam sedulo .
sed vide s�s ,ne tu oratorem hunc pugnis pectas postea .non faciam .non aequos in me es ,sed morare et male facis .bene promittis multa ex multis : omnia in cassum cadunt .liberare iuravisti me haud semel ,sed centiens : dum te exspecto ,neque ego usquam aliam mihi paravi copiam neque istuc usquam apparet ;
ita nunc servio nihilo minus .
i ,soror .apscede tu a me .
perii .
ecquid agis ,milphio ? mea voluptas ,mea delicia ,mea vita ,mea amoenitas ,meus ocellus ,meum labellum ,mea salus ,meum savium ,meum mel ,meum cor ,mea colustra ,meus molliculus caseus - mene ego illa�c patiar praesente dici ?
discrucior miser ,nisi ego illum iubeo quadrigis cursim ad carnificem rapi .
noli ,amabo ,suscensere ero meo ,causa mea .ego faxo ,si non irata es ,ninnium pro te dabit atque te f�ciet ut sis civis attica atque libera .quin adire s�nis ? quin tibi qui bene volunt ,bene vis item ?
si ante quid mentitust ,nunciam dehinc �rit verax tibi .
sine te exorem ,sine prehendam auriculis ,sine dem savium .apscede hinc sis ,sycophanta par ero .at scin quo modo ? iam hercle ego faciam ploratillum ,nisi te facio propitiam ,atque hic ne me verberetillum faciat ,nisi te propitio ,male formido : novi ego huius mores morosi malos .quam ob rem amabo ,mea voluptas ,sine te hoc exorarier .non ego homo trioboli sum ,nisi ego illi mastigiae exturbo oculos atque dentes .em voluptatem tibi ,em mel ,em cor ,em labellum ,em salutem
sic enim d�ceres ,sceleste :
huius voluptas ,te opsecro ,huius mel ,huius cor ,huius labellum ,huius lingua ,huius savium ,huius delicia ,hui�s salus amoena ,huius festivitas : [ huius colustra ,huius dulciculus caseus ,mastigia ,huius cor ,huius studium ,huius savium ,mastigia ] omnia illa ,quae dicebas tua ,�sse ea memorares mea .opsecro hercle te ,voluptas huius atque odium meum ,huius amica mammeata ,mea inimica et malevola ,oculus huius ,lippitudo mea ,mel huius ,fel meum ,ut tu huic irata ne
atque audin etiam ?
dicam .
atque hoc audi .
quid est ?
paucis verbis rem divinam facito .atque audin ? respice .respexit .idem edepol venerem credo facturam tibi .quid nunc mi es auctor ,milphio ? vt me verberes atque auctionem facias : nam impunissume tibi quidem hercle vendere hasce aedis licet .
quid iam ?
maiorem partem in ore habitas meo .supersede istis verbis .
quid nunc vis tibi ?
trecentos philippos collybisco vilico dedi d�dum ,prius quam me evocavisti foras .nunc opsecro te ,milphio ,hanc per dexteram perque hanc sororem laevam perque oculos tuos [ perque meos amores perque adelphasium meam ] perque tuam libertatem - em nunc nihil opsecras .mi milphidisce ,mea commoditas ,mea salus ,fac quod facturum te esse promisti mihi ,ut ego hunc lenonem perdam .perfacile id quidemst .i ,adduce testis tecum ; ego intus interim iam et ornamentis meis et sycophantiis tuom exornabo vilicum .
propera atque abi .
fugio .
vt non ego te hodie - abi modo .
non hercle meream .
oh - vah - abi modo .
quantum acheruntest mortuorum .
etiamne abis ?
neque quantum aquaist in mari .
abiturun es ?
neque nubes omnes quantumst .pergin pergere ? neque stellae in caelo .pergin auris tundere ? neque hoc neque illud neque - enim vero serio - neque - hercle vero - quid opust verbis ?
quippini ?
quod uno verbo - dicere hic quidvis licet ,neque - hercle vero serio ,scin quomodo ? ita me di amabunt ,vin bona dicam fide ,quod hic inter nos liceat ? ita me iuppiter ,scin quam videtur ? credin quod ego fabuler ? si nequeo facere ut abeas ,egomet abiero ; nam isti quidem hercle orationi oedipo opust c�niectore ,qui sphingi interpres fuit .- illic h�nc iratus abiit .nunc mihi cautio est ,ne me�met culpa meo amori obiexim moram .ibo atque arcessam testis ,quando amor iubet me oboedientem �sse
condigne haruspex ,non homo trioboli ,omnibus in extis aibat portendi mihi malum damnumque et deos esse iratos mihi .
quid ei divini aut humani aequomst credere ? mina mihi argenti dono postilla datast .sed quaeso ,ubi nam illic restitit miles modo ,qui hanc mihi donavit ,quem ego vocavi ad prandium ? sed eccum incedit .ita ut occepi dicere ,lenulle ,de illa pugna pentetronica ,quom sexaginta milia hominum uno die volaticorum manibus occidi meis .
volaticorum h�minum ?
ita dico quidem .
by my troth ,prithee ,do persuade him to take up his abode at my house , as the best lodging . it befit us neither to persuade nor to dissuade a person who is a foreigner ; you ' ll transact your own business , if you are prudent . we have brought the ringdove for you , even to the trapping - ground ; now it ' s better for yourself to catch him , if you wish him to be caught . they move as if going . are you going now ? to the assistants
fuere .
verum ego interfeci .
dicam .
viscum legioni dedi fundasque ;
eo pra�sternebant folia farferi .
quoi rei ?
ad fundas viscus n� adhaeresceret .
perge .
optume hercle perieras .
quid postea ?
in fundas visci indebant grandiculos globos ,eo ill�s volantis iussi funditarier .
quid multa verba ?
quemquem visco offenderant ,tam crebri ad terram �ccidebant quam pira .
ut quisque acciderat ,eum necabam �lico per cerebrum pinna sua sibi ,quasi turturem .
si hercle istuc umquam factum est ,tum me iuppiter faciat ut semper sacruficem nec umqu�m litem .an mi haec non credis ? credo ,ut mi aequomst credier .age eamus intro .dum exta referuntur ,volo narrare tibi etiam unam pugnam .
nil moror .
ausculta .
you that are to catch the thief , come out quickly , that you yourself may witness him giving the gold to the procurer . perseus:text:1999.02.0106:act=3:scene=4 enter agorastocles , in haste , from his house .
quo modo ?
certumnest tibi ?
certum .
tum tu igitur die bon� aphrodisiis addice tuam mihi meretricem minusculam .ita res divina mihi fuit : res serias omnis extollo ex hoc die in alium diem .
profestos festos habeam decretum est mihi .
nunc hinc eamus intro .
sequere hac me .
- seqor .
in hunc diem iam tuos sum mercennarius .-
�ta me di ament ,tardo amico nihil est quicquam inaequius ,praesertim homini amanti ,qui quidquid agit properat omnia .sicut ego hos duco advocatos ,homines spissigradissimos ,tardiores quam corbitae sunt in tranquillo mari .atque equidem hercle dedita opera amicos fugitavi senes : scibam aetate tardiores ,metui meo amori moram .nequiquam hos procos mi elegi loripedis ,tardissimos .quin si ituri hodie estis ,ite ,aut ite hinc in malam crucem .sicine oportet ire amicos homini amanti operam datum ? nam iste quidem gradus succretust cribro pollinario ,nisi cum
liberos nos esse oportet .
nos te nihili pendimus ,ne tuo nos amori servos [ tuos ] esse addictos censeas .liberos homines per urbem modico magis par est gradu ire ,servile esse duco festinantem currere .praesertim in re populi placida atque interfectis hostibus non decet tumultuari .sed si properabas magis ,pridie nos te advocatos huc duxisse oportuit .ne tu opinere ,haud quisquam hodie nostrum curret per vias ,neque nos populus pro cerritis insectabit lapidibus .at si ad prandium me in aedem vos dixissem ducere ,vinceretis cervom cursu vel gralatorem gradu ; nunc vos quia
tua causa nemo nostrorumst suos rupturus ramites .
nimis iracundi estis : equidem haec vobis dixi per iocum .per iocum itidem dictum habeto quae nos tibi respondimus .[ obsecro hercle ,operam celocem hanc mihi ,ne corbitam date ; attrepidate saltem ,nam vos adproperare haud postulo .si quid tu placide otioseque agere vis ,operam damus ;
si properas ,cursores meliust te advocatos ducere .
] scitis rem ,narravi vobis quod vestra opera mi opus siet ,de lenone hoc ,qui me amantem ludificatur tam diu ,ei paratae ut sint insidiae de auro et de servo meo .omnia istaec scimus iam nos ,si hi spectatores sciant ; horunc hic nunc causa haec agitur spectatorum fabula : hos te satius est docere ,ut ,quando agas ,quid agas sciant .nos tu ne curassis : scimus rem omnem ,quippe omnes simul didicimus tecum una ,ut respondere possemus tibi .ita profecto est .sed agite igitur ,
itane ?
temptas an sciamus ?
non meminisse nos ratu ' s ,quo modo trecentos philippos collybisco vilico dederis ,quos deferret huc ad lenonem inimicum tuom ,[ isque ] s� ut assimularet peregrinum esse aliunde ex alio oppido ? ubi is detulerit ,tu eo quaesitum servom advenies tuom cum pecunia .meministis memoriter ,servastis me .ille negabit : milphionem quaeri censebit tuom ;
id duplicabit omne furtum .
leno addicetur tibi .
ad eam rem nos esse testis vis tibi .tenetis rem .vix quidem hercle ,�ta pauxilla est ,digitulis primoribus .
[ hoc cito et cursim est agendum .
propera iam quantum potest .
bene vale igitur .
te advocatos meliust celeris ducere ;
tardi sumus nos .
optime itis ,pessime hercle dicitis .quin etiam deciderint vobis femina �n talos velim .at edepol nos tibi in lumbos linguam atque oculos in solum .heia ,hau vostrumst iracundos esse ,quod dixi ioco .nec tuom quidem est amicis per iocum iniuste loqui .
mittite istaec .
callemus probe :
lenonem ut periurum perdas ,id studes .tenetis rem .] euge ,opportune egrediuntur milphio una et vilicus .basilice exornatus incedit et fabre ad fallaciam .
iam tenes praecepta in corde ? pulchre .vide sis calleas .quid opust verbis ?
callum aprugnum callere aeque non sinam .
fac modo ut condocta tibi sint dicta ad hanc fallaciam .quin edepol condoctior sum ,quam tragoedi aut comici .probus homost .adeamus propius .adsunt testes ?
tot quidem .
non potuisti adducere homines magis ad hanc rem idoneos .nam istorum nullus nefastust : comitiales sunt meri ; ibi habitant ,ibi eos conspicias quam praetorem saepius .hodie iuris coctiores non sunt qui lites creant ,quam hi sunt ,qui si nihil est quicum litigent ,lites emunt .
di te perdant .
omne in ordine .
tum vos animum advortite igitur .hunc vos lenonem lycum novistis ? facile .at pol ego eum ,qua sit facie ,nescio .eum mihi volo demonstretis hominem .nos curabimus .satis praeceptumst .hic trecentos nummos numeratos habet .ergo nos inspicere oportet istuc aurum ,agorastocles ,ut sciamus quid dicamus mox pro testimonio .agite ,inspicite .aurum est profecto hoc ,spectatores ,comicum : macerato hoc pingues fiunt auro in barbaria boves ; verum ad hanc rem agundam philippum est : ita nos adsimulabimus .sed ita adsimulatote quasi ego sim
ego enim docui .
quis te porro ? agite intro abite ,agorastocles ,ne hic vos mecum conspicetur leno neu fallaciae praepedimentum obiciatur .hic homo sapienter sapit .
facite quod iubet .
abeamus .sed vos - satis dictumst .abi .abeo .quaeso ,di immortales ,quin abis ? abeo .- sapis .st ,tace .
quid est ?
fores ha� fecerunt magnum flagitium modo .quid id est flagiti ? crepuerunt clare .
di te perduint .
pone nos recede .
he certainly will bring the procurer to a backgammon , if he gets them away . nay but , i ' ll cause him to be ruined before he moves one foot ; ' tis so contrived already . may the gods grant it so , that i don ' t continue the slave of this procurer . on the contrary , upon my faith , i ' ll cause you to be a free man with myself , if the gods are willing . may the gods grant it so ! do you detain me for anything else ,
faciunt scurrae quod consuerunt :
farewell ,and mind that these things have been told in secrecy . this has not been mentioned even . farewell . but really it ' s of no use , unless this is done while it is warm . you are right in your advice , and so it shall be done .
illic homo est ,qui egreditur ,leno .
can ' t you hold your tongue ? i ' ll hold my tongue and be off . a grand opportunity you ' ve made for me . syncerastus goes into the house of lycus . he ' s gone from here . the immortal gods do will my master to be preserved , and this procurer utterly ruined ; a mischief so great is impending upon him . is it not the fact , before one weapon has been launched , then another presses upon him ? i ' ll go in - doors , that i may recount
iam nunc ego illi �gredienti sanguinem exsugam procul .
iam ego ist�c revortar ,miles : convivas volo reperire nobis commodos ,qui una sient ; interibi attulerint exta ,atque e�dem mulieres iam ab re divina credo apparebunt domi .sed quid huc tantum hominum incedunt ? ecquidnam adferunt ? et ill� chlamydatus quisnam est ,qui sequitur procul ? aetoli cives te salutamus ,lyce ,quamquam hanc salutem ferimus inviti tibi .fortunati omnes sitis ,quod certo scio nec fore nec fortunam id situram fieri .istic �st thensaurus stultis in lingua situs ,ut quaestui habeant male loqui melioribus .viam qui nescit ,
ego male loquendi vobis nescivi viam :
nunc vos mihi amnes estis ; vos certum est sequi : si bene dicetis ,vostra ripa vos sequar ,si male dicetis ,vostro gradiar limite .malo bene facere tantundemst periculum quantum bono male facere .qui vero ?
scies .
facete dictum .
sed quid ist�c ad me attinet ? quia nos honoris tui causa ad te venimus ,quamquam bene volumus leniter lenonibus .
si quid boni adportatis ,habeo gratiam .
boni de nostro tibi nec ferimus nec damus neque pollicemur ,neque adeo volumus datum .credo hercle vobis :
ita vestra est benignitas .
sed quid nunc voltis ?
hunc chlamydatum quem vides ,ei mars iratust .capiti vestro istuc quidem .nunc hunc ,lyce ,ad te diripiundum adducimus .cum praeda hic hodie incedet venator domum : canes compellunt in plagas lepide lupum .
quis hic est ?
nescimus nos quidem istum qui siet ; nisi dudum mane ut ad portum processimus ,atque istum e navi �xeuntem oneraria videmus .adiit ad nos extemplo exiens ; salutat ,respondemus .mortalis malos ,ut ingrediuntur docte in sycophantiam .quid deinde ? sermonem ibi nobiscum copulat .ait s� peregrinum esse huius ignarum oppidi ; locum sibi velle liberum praeberier ,ubi nequam faciat .nos hominem ad te adduximus .tu si te di amant ,agere tuam rem occasiost .itane ? ille est cupiens ,aurum habet .praeda haec meast .potare ,
at enim hic clam furtim �sse volt ,ne quis sciat neve arbiter sit .
nam hic latro in sparta fuit ,ut quidem ipse nobis dixit ,apud regem attalum ; inde huc aufugit ,quoniam capitur oppidum .nimis l�pide de latrone ,de sparta optume .di deaeque vobis multa bona dent ,quom mihi et bene praecipitis et bonam praedam datis .immo ut ipse nobis dixit ,quo accures magis ,trecentos nummos philippos portat praesidi .rex sum ,si ego illum hodie ad me hominem adlexero .
quin hic quidem tuos est .
opsecro hercle hortamini ,ut devortatur ad me in hospitium optumum .
neque nos hortari neque dehortari decet hominem peregrinum : tuam rem t� ages ,si sapis .nos tibi palumbem ad aream usque adduximus : nunc te illum meliust capere ,si captum esse vis .iamne itis ?
quid quod vobis mandavi ,hospites ?
cum illoc te meliust tuam rem ,�dulescens ,loqui :
illic �st ad istas res probus ,quas quaeritas .
videre equidem vos vellem ,quom huic aurum darem .illinc procul nos istuc inspectabimus .bonam dedistis mihi operam .it ad me lucrum .
illud quidem quorsum asinus caedit calcibus .
blande hominem compellabo .
h�spes hospitem salutat .
salvom te advenire gaudeo .
hospitium te aiunt quaeritare .
quaerito .ita ill� dixerunt ,qui hinc a me abierunt modo ,te quaeritare a muscis .minime gentium .
quid it� ?
quia a muscis si mi hospitium quaererem ,adveniens irem in carcerem recta via .ego id quaero hospitium ,ubi ego curer mollius ,quam regi antiocho �culi curari solent .edepol ne tibi illud possum festivom dare ,siquid�m potes �sse te pati in lepido loco ,in lecto lepide strato lepidam mulierem complexum contrectare .
is ,leno ,viam .
vbi tu leucadio ,lesbio ,thasio ,chio ,vetust�te vino edentulo aetatem inriges ; ibi ego te replebo usque unguentum geumatis ,quid multa verba ? faciam ,ubi tu laveris ,ibi ut b�lneator faciat unguentariam .
sed haec latrocinantur ,quae ego dixi ,omnia .
quid it� ?
quia aurum poscunt praesentarium .quin hercle accipere tu non mavis quam ego dare .quid si evocemus huc foras agorastoclem ,ut ipsus testis sit sibi certissumus ? heus tu ,qui furem captas ,egredere ocius ,ut tute inspectes aurum lenoni dari .
quid est ?
quid voltis ,testes ? specta ad dexteram .tuos s�rvos aurum �psi lenoni dabit .age ,accipe hoc sis :
hic sunt numerati aurei trecenti nummi ,qui vocantur philippei .
hinc me procura ; propere hosce apsumi volo .edepol fecisti prodigum promum tibi .age ,eamus intro .
te sequor .
ead�m narrabo tibi res spartiaticas .
- abduc intro .
addictum tenes .
- quid nunc mi auctores estis ? vt frugi sies .
quid si animus esse non sinit ?
esto ut sinit .
vidistis ,leno quom aurum accepit ?
vidimus .
eum vos meum esse servom scitis ? scivimus .rem adversus populi saepe leges ? scivimus .em istaec volo ergo vos commeminisse omnia ,mox quom ad praetorem �sus veniet .
meminimus .
quid si recenti re aedis pultem ?
censeo .
si pultem ,non recludet ? panem frangito .si exierit leno ,quid tum ?
hominem interrogem ,meus s�rvos ad eum veneritne ?
quippini ?
[ cum auri ducentis nummis philippis ?
quippini ?
ibi ext�mplo leno errabit .
qua de re ?
rogas ?
quia centum nummis minus dicetur .
bene putas .
alium censebit quaeritari .
scilicet .
] extemplo denegabit .
iuratus quidem .
to hanno .your kindness has clearly come to our rescue , in your having arrived here to - day at the very time ; for this day their names were to have been clanged , and they were to have made a livelihood , disgraceful to their station , by their persons . haudones illi . havon bene si illi , in mustine . me ipsi et eneste dum et alamna cestinum . what is it they are saying among themselves ? tell me .
hau dubium id quidemst .
quantum quantum ad eum erit delatum .
quippini ?
diespiter vos perduit .
te quippini ?
ibo et pultabo ianuam iam .
quippini ?
tacendi tempus est ,nam crepuerunt fores .
foras �grediri video lenonem lycum .
adeste quaeso .
quippini ?
? si voles operire capita ,ne nos leno noverit ,qui illi malae rei tantae fuimus inlices .suspendant omnes nunciam se haruspices ,quam ego illis posthac quod loquantur creduam ,qui in re divina dudum dicebant mihi malum damnumque maximum portendier : is explicavi meam rem postilla lucro .salvos sis ,leno .
di te ament ,agorastocles .
magis m� benigne nunc salutas quam antidhac .tranquillitas evenit ,quasi navi in mari : utquomque est ventus ,exim velum vortitur .
valeant apud te quos volo ;
atque haud te volo .
valent ut postulatumst ,verum non tibi .
mitte ad me ,si audes ,hodie adelphasium tuam ,die f�sto celebri nobilique aphrodisiis .calidum prandisti prandium hodie ? dic mihi .
quid iam ?
quia os nunc frigefactas ,quom rogas .hoc age sis ,leno .servom esse audivi meum apud te .
apud me ?
numquam factum reperies .mentire .nam ad te venit aurumque attulit .
ita mihi renuntiatumst ,quibus credo satis .
malus es ,captatum me advenis cum testibus .tuorum apud me nemost nec quicquam tui .mementote illud ,advocati .meminimus .hahahae ,iam teneo quid sit ,perspexi modo .hi qui illum dudum conciliaverunt mihi peregrinum spartanum ,id nunc his cerebrum uritur ,me esse hos trecentos philippos facturum lucri .nunc hunc inimicum qu�a esse sciverunt mihi ,eum adlegarunt ,suom qui servom diceret cum auro esse apud me ; compositast fallacia ,ut eo me privent atque inter se dividant .
lupo agnum eripere postulant .
nugas agunt .negasne apud te esse aurum ,nec servom meum ? nego : et negando ,si quid refert ,ravio .
periisti ,leno .
nam istest huius vilicus quem tibi nos esse spartiatam diximus ,qui ad te trecentos philippeos modo detulit .idque in istoc adeo a�rum inest marsuppio .vae vostrae aetati .
id quidem in mundo est tuae .
tis from here pointing to himself she now derives her shrewdness ; ' tis from here her sense ; whatever she does shrewdly , through my love does she act so shrewdly . we are not born of that rank , although we are slaves , sister , that it should befit us to do anything which any man may laugh at . many are the faults of women ; but of the many , this one is the greatest , to please themselves too much , and to give their attention too little to pleasing the men . it
manifesto fur es mihi .
quaeso hercle ,operam date ,dum me videatis servom ab hoc abducere .
- nunc pol ego perii certo ,haud arbitrario .
consulto hoc factum est ,mihi ut insidiae fierent .sed quid ego dubito fugere hinc in malam crucem ,prius quam h�nc optorto collo ad praetorem trahor ? eheu ,quom ego habui h�riolos haruspices ; qui si quid bene promittunt ,perspisso evenit ,id quod mali promittunt ,praesentarium est .nunc ibo ,amicos consulam ,quo me modo suspendere aequom censeant potissimum .-
age tu progredere ,ut [ testes ] videant te ire istinc foras .
estne hic meus servos ?
sum hercle vero ,agorastocles .
quid nunc ,sceleste leno ?
quicum litigas apscessit .
vtinam hinc abierit malam crucem .
ita nos velle aequom est .cras subscribam homini dicam .
numquid me ?
apscedas ,sumas ornatum tuom .non sum nequiquam miles factus ; paululum praedae intus feci : dum lenonis familia dormitat ,extis sum satur factus probe .
abscedam hinc intro .
- factum a vobis comiter .
bonam dedistis ,advocati ,operam mihi .cras mane ,quaeso ,in comitio estote obviam .tu sequere me intro .vos valete .
- et tu vale .
iniuriam illic insignite postulat : nostro servire nos sibi censet cibo .
verum ita sunt * isti nostri divites :
si quid bene facias ,levior pluma est gratia ,si quid peccatumst ,plumbeas iras gerunt .domos abeamus nostras ,sultis ,nunciam ,quando id ,quoi rei operam dedimus ,impetravimus ,ut perderemus corruptorem civium .-
exsp�cto quo pact� meae techina� processura� sient .studeo hunc lenonem perdere ,qui meum erum miserum macerat ,is me autem porro verberat ,incursat pugnis ,calcibus : servire amanti miseria est ,praesertim qui quod amat caret .attat ,e fano recipere video se syncerastum ,lenonis servom ;
quid habeat sermonis auscultabo .
s�tis spectatum est ,deos atque homines eius neglegere gratiam ,quo� homin� erus est consimilis velut ego habeo hunc huius modi .neque periurior neque peior alter usquam est gentium ,qu�m erus meus est ,neque tam luteus neque tam caeno conlitus .ita me di ament ,vel in lautumiis vel in pistrino mavelim agere aetatem praepeditus latere forti ferreo ,quam �pud lenonem hunc servitutem colere .quid illuc est genus ,quae illic hominum corruptelae fiunt .di vostram fidem ,quodvis genus ibi hominum videas ,quasi acheruntem veneris ,equitem peditem ,libertinum
quo modo ?
malus sum .
tibi sis .
to anterastylis ,whom he embraces . struggling . i don ' t want that ; you torment me to death ! let us each clasp the other in our arms , than whom is there anything on earth more happy ?
at onus urget .
at tu appone et respice ad me .fecero ,quamquam haud otiumst .salvos sis ,synceraste .
o milphio ,di omnes deaeque ament .
quemnam hominem ?
nec te nec me ,milphio :
neque erum meum �deo .qu�m ament igitur ? aliquem ,dignus qui siet .nam nostrorum nemo dignust .lepide loquere .
me decet .
quid agis ?
quid id est ?
refero vasa salva .
di te et tuom erum perduint .me non perdent ; illum ut perdant facere possum ,si velim ,meum erum ut perdant ,ni mihi metuam ,milphio .
quid id est ?
for some time past i ' ve perceived that i ' m set at nought . isn ' t the girl ashamed to be hugging a tawny fellow in the middle of the street ? i faith , i shall give him up forthwith to the executioner to be tortured all over . surely this is a womanish race , with their tunics hanging down to their heels . but i ' m determined to accost this african female lover . to hanno . hallo ! you woman , i say , are you not ashamed ? what business have
male mihi est .
memora ,num esse aliter decet ? quid est ,quod male sit tibi ,quoi domi sit quod edis quod ames adfatim ,neque triobolum ullum amicae das et ductas gratiis ? diespiter me sic amabit ,vt quidem edepol dignus es .vt ego hanc familiam interire cupio .adde operam ,si cupis .sine pennis volare hau facilest : meae alae pennas non habent .nolito edepol devellisse : iam his duobus mensibus volucres tibi erunt tuae hirquinae .i in malam rem .i tu atque erus .
verum .
enim qui h�mo eum norit ,norit .
quid iam ?
quasi tu tacitum habere quicquam potis sis .
rectius tacitas tibi res sistam quam quod dictum est mutae mulieri .animum inducam facile ut tibi istuc credam ,ni te noverim .crede audacter meo periclo .
male credam ,et credam tamen .
scin tu erum tuom meo ero esse inimicum capitalem ? scio .propter amorem - omnem operam perdis .quid iam ? quia doctum doces .quid ergo dubitas quin lubenter tuo ero meus quid possiet facere faciat male ,eius merito ?
tum autem si quid tu adiuvas ,eo facilius facere poterit .
at ego hoc metuo ,milphio .
quid est quod metuas ?
d�m ero insidias paritem ,ne me perduim .si erus meus me esse elocutum quoiquam mortali sciat ,continuo is me ex syncerasto crurifragium fecerit .numquam edepol mortalis quisquam fiet e me certior ,nisi ero meo uni indicasso ,atque ei quoque ut ne enuntiet id esse facinus ex ted ortum .male credam ,et credam tamen .sed hoc tu tecum tacitum habeto .fide non melius creditur .loquere ( locus occasioque est ) libere : hic soli sumus .erus si tuos volt facere frugem ,meum erum perdet .qui id potest
quo modo ?
cedo qui id credam .
quia illas emit in anactorio parvolas de praedone siculo .quanti ? duodeviginti minis ,duas illas et giddenenem nutricem earum tertiam .et ille qui eas vendebat dixit se furtivas vendere : ingenuas carthagine aibat esse .di vostram fidem ,nimium lepidum memoras facinus .nam erus meus agorastocles ibidem gnatust ,inde surptus fere sexennis ,postibi qui eum surrupuit huc devexit meoque ero eum hic vendidit .is in divitias homo adoptavit hunc ,quom diem obiit suom .omnia memoras quo id facilius fiat : manu eas adserat suas popularis liberali causa .tacitus tace
ita paratumst .
ita di faxint ,ne apud lenonem hunc serviam .hercle qui meus conlibertus faxo eris ,si di volent .ita di faxint .numquid aliud me morare ,milphio ? valeas beneque ut tibi sit .pol istuc tibi et tuost ero in manu .vale et haec cura clanculum ut sint dicta .
non dictumst .
vale .
at enim nihil est ,nisi dum calet hoc agitur .
lepidu ' s ,quom mones .
et ita hoc fiet .
proba materies data est ,si probum adhibes fabrum .
potin ut taceas ?
taceo atque abeo .
- mihi commoditatem creas .
illic hinc abiit .di immortales meum erum servatum volunt et hunc disperditum lenonem : tantum eum instat exiti .satine prius quam unumst iniectum telum ,iam instat alterum ? ibo intro ,haec ut meo ero memorem .nam huc si ante aedes evocem ,quae audivistis modo ,nunc si eadem h�c iterum iterem ,inscitiast .[ ero ] uni potius intus ero odio ,quam hic sim vobis omnibus .- [ di immortales ,quanta turba ,quanta adventat calamitas hodie ad hunc lenonem .
sed ego nunc est cum me commoror .
ita negotium institutumst ,non datur cessatio ; n�m et hoc docte consulendum ,quod modo concreditumst ,et illud autem inserviendumst consilium vernaculum .remora si sit ,qui malam rem mihi det merito fecerit .nunc intro ibo : dum erus adveniat a foro ,opperiar domi .-]
si ex te tacente fieri possem certior ,ere ,quae miseriae te tam misere macerent ,duor�m labori ego hominum parsissem lubens ,mei te rogandi et tis respondendi mihi ;
nunc quoniam id fieri non potest ,necessitas me subigit ut te rogitem .
responde mihi : quid est quod tu exanimatus iam hos multos dies gestas tabellas tecum ,eas lacrumis lavis ,neque tui participem consili quemquam facis ?
eloquere ,ut quod ego nescio id tecum sciam .
misere miser sum ,pseudole .
id te iuppiter prohibessit .
nihil hoc iovis ad iudicium attinet : sub veneris regno vapulo ,non sub iovis .licet me id scire quid sit ?
nam tu me antidhac supremum habuisti comitem consiliis tuis .
idem animus nunc est .
face me certum quid tibist ;
iuvabo aut r� aut opera aut consilio bono .
cape has tabellas ,tute hinc narrato tibi quae me miseria et cura contabefacit .
mos tibi geretur .
sed quid hoc ,quaeso ?
quid est ?
alia aliam scandit .
ludis iam ludo tuo ?
has quidem pol credo nisi sibulla legerit ,interpretari �lium posse neminem .
cur inclementer dicis lepidis litteris lepidis tabellis lepida conscriptis manu ?
an ,opsecro hercle ,habent quas gallinae manus ?
nam has quidem gallina scripsit .
odiosus mihi es .
lege vel tabellas redde .
immo enim pellegam .
advortito animum .
non adest .
at tu cita .
nam istic meus animus nunc est ,non in pectore .
tuam amicam video ,calidore .
vbi ea est ,opsecro ?
eccam in tabellis porrectam : in cera cubat .
at te di deaeque quantumst - servassint quidem .
quasi solstitialis herba paulisper fui : repente exortus sum ,repentino occidi .
tace ,d�m tabellas pellego .
ergo quin legis ?
' phoenicium calidoro amatori suo per ceram et lignum litterasque interpretes salutem mittit et salutem abs te expetit ,lacrumans titubanti �nimo ,corde et pectore .
' perii ,salutem nusquam invenio ,pseudole ,quam illi remittam .
quam salutem ?
argenteam .
pro lignean salute vis argenteam remittere illi ?
vide sis quam tu rem geras .
recita modo : ex tabellis iam faxo scies quam subito argento mi usus invento siet .' leno me peregre militi macedonio minis viginti vendidit ,voluptas mea ; et prius quam hinc abiit ,quindecim miles minas dederat ; nunc unae quinque remorantur minae .
ea ca�sa miles hic reliquit symbolum ,expressam in cera ex anulo suam imaginem ,ut qui huc adferret eius similem symbolum ,cum eo simul me mitteret .
ei rei dies haec praestituta est ,proxuma dionysia .
prope adest exitium mihi ,nisi quid mihi in te est auxili .
sine pellegam .
sino ,n�m mihi videor c�m ea fabularier ;
lege : dulce amarumque una nunc misces mihi .' nunc nostri amores mores consuetudines ,[ iocus l�dus sermo suavisaviatio ] compressiones artae amantum corporum ,teneris labellis molles morsiunculae ,[ nostrorum �rgiorum - iunculae ] papillarum horridularum oppressiunculae ,harunc volupt�tum mi omnium atque itidem tibi distractio discidium vastities venit ,nisi quae mihi in test aut tibist in me salus .haec qua� ego scivi ut scires curavi omnia ; nunc ego te experiar quid ames ,quid simules .vale .
' est misere scriptum ,pseudole .
o ,miserrime .
quin fles ?
pumiceos oculos habeo : non queo lacrumam exorare ut expuant unam modo .
quid ita ?
genus nostrum semper siccoculum fuit .
nilne adiuvare me audes ?
quid faciam tibi ?
ehe� .
eheu ?
id quidem hercle ne parsis : dabo .miser sum ,argentum nusquam invenio mutuom .eheu .neque intus nummus ullus est .
eheu .ille abducturus est mulierem cras .
eheu .istocine pacto me adiuvas ? do id quod mihi est ;
nam is mihi thensaurus iugis in nostra est domo .
actum est de me hodie .
sed potes nunc mutuam drachumam dare unam mihi ,quam cras reddam tibi ? vix hercle ,opinor ,si me opponam pignori .
sed quid ea drachuma facere vis ?
restim volo mihi �mere .
quam ob rem ?
qui me faciam pensilem .
certum est mihi ante tenebras tenebras persequi .
quis mi igitur drachumam reddet ,si dedero tibi ?
an tu te ea ca�sa vis sciens suspendere ut me defraudes ,drachumam si dederim tibi ?
profecto nullo pacto possum vivere ,si illa a me abalienatur atque abducitur .
quid fles ,cucule ?
vives .
quid ego ni fleam ,quoi nec paratus nummus argenti siet neque libellai spes sit usquam gentium ?
vt litterarum ego harum sermonem audio ,nisi tu illi lacrumis fleveris argenteis ,quod tu istis lacrumis te probare postulas ,non pluris refert quam si imbrem in cribrum geras .
verum ego te amantem ,ne pave ,non deseram .
spero alicunde hodie me bona opera aut hac mea tibi inventurum esse auxilium argentarium .
atque id futurum unde unde dicam nescio ,nisi quia futurum est : ita supercilium salit .
vtinam quae dicis dictis facta suppetant .
scis tu quidem hercle ,mea si commovi sacra ,quo pacto et quantas soleam turbellas dare .
in te nunc omnes spes sunt aetati meae .
satin est ,si hanc hodie mulierem efficio tibi tua ut sit ,aut si tibi do viginti minas ?
satis ,s� futurumst .
roga me viginti minas ,ut me effecturum tibi quod promisi scias .
roga ,opsecro hercle .gestio promittere .
dabisne argenti mi hodie viginti minas ?
dabo .molestus nunciam ne sis mihi .
atque hoc ,ne dictum tibi neges ,dico prius : si neminem alium potero ,tuom tangam patrem .di te mihi semper servent .verum ,si potest ,pietatis causa - vel etiam matrem quoque .
de istac re in oculum utrumvis conquiescito .
oculum anne in aurem ?
at hoc pervolgatumst minus .
nunc ,ne quis dictum sibi neget ,dico omnibus pube praesenti in contione : omni poplo ,omnibus amicis notisque edico meis ,in hunc diem a me ut caveant ,ne credant mihi .st ,t�ce opsecro h�rcle .
quid negoti est ?
ostium lenonis crepuit .
crura mavellem modo .
atque ipse egreditur intus ,periuri caput .
ex�te ,agite exite ,�gnavi ,male h�biti et male conc�liati ,quor�m numquam quicqu�m quoiquam venit �n mentem ut rect� faciant ,quibus ,n�si ad hoc exemplum �xperior ,non p�test usura us�rpari .neque ego h�mines magis asin�s numquam vidi ,�ta plagis costa� callent :
qu�s quom ferias ,t�bi plus noceas ;
�o enim ingenio hi s�nt flagritribae ,qui ha�c habent c�nsilia ,�bi data occ�siost ,rape cl�pe tene h�rpaga bibe �s fuge :
hoc �st eorum opus ,ut m�velis l�pos apud ovis l�nquere ,quam h�s domi custodes .
�t faciem quom asp�cias eorum ,hau m�li videntur : �pera fallunt .
n�nc adeo hanc edictionem nisi animum advortetis omnes ,nisi somnum socordiamque ex pectore oculisque exmovetis ,ita ego vestra latera loris faciam ut valide varia sint ,ut n� peristrom�ta quidem aeque p�cta sint camp�nica neque al�xandrina beluata tonsilia tappetia .
atque h�ri iam edixeram omnibus dederamque eas provincias ,verum ita vos estis praediti callenti ingenio �mprobi ,officium vestrum ut vos malo cogatis commonerier ;
nempe �ta animati �stis vos :
numquam edepol vostrum durius tergum erit quam terginum hoc meum .
quid nunc ?
doletne ?
em sic datur ,si quis erum servos spernit .
adsistite omnes contra me et quae loquar advortite animum .tu qui urnam habes aquam ingere ,face plenum ahenum sit coco .
te cum securi caudicali praeficio provinciae .
at haec retunsast .
sine siet ;
numqui minus ea gratia tamen omnium opera �tor ?
t�bi hoc praecipio ut n�teant aedes .
h�bes quod facias : pr�pera ,abi intro .
tu esto lectisterniator .
haec ,quom ego a foro revortar ,facite ut offendam parata ,vorsa sparsa ,tersa strata ,lautaque unctaque omnia ut sint .
nam mi h�die natal�s dies est ,decet �um omnis vos conc�lebrare .
pern�m callum glandi�m sumen facito �n aqua iaceant .s�tin audis ?
magn�fice volo me v�ros summos acc�pere ,ut mihi rem ess� reantur .
intro ab�te atque haec cito c�lerate ,ne m�ra quae sit ,cocus cum veniat ;
ego eo �n macellum ,ut p�scium quidqu�d ibist pretio pra�stinem .
ne qu�squam pertund�t cruminam ca�tiost .
vel �pperire ,est qu�d domi dic�re paene fui obl�tus .
aud�tin ?
vobis ,m�lieres ,hanc h�beo edicti�nem .v�s ,quae in munditi�s ,mollitiis d�liciisque aet�tulam agitis ,viris c�m summis ,incl�tae amicae ,nunc �go scibo atque hodie �xperiar ,quae c�piti ,quae ventri �peram det ,quae sua� rei ,quae somn� studeat ; quam l�bertam fore m�hi credam et quam v�nalem ,hodie exp�riar .facite h�die ut mihi mun�ra multa huc ab am�toribus conv�niant .
nam n�si mihi penus ann�os hodie ? convenit ,cras populo prostituam vos .
nat�lem scitis mi �sse diem hunc : ubi ist� sunt quibus vos �culi estis ,quibus v�tae ,quibus del�ciae estis ,quibus s�via ,mammia ,m�llillae ?
manipl�tim mihi mun�rigeruli facite �nte aedis iam hic �dsint .
cur �go vestem ,aurum atque �a quibus est vob�s usus ,prahibeo ?
improba� vini modo c�pidae estis :
eo v�s ? vestros panticesque adeo madef�ctatis ,quom ego sim h�c siccus .
nunc �deo hoc factust �ptumum ,ut nom�ne quemque appellem suo ,ne d�ctum esse actut�m sibi quaepi�m vostrarum m�hi neget :
adv�rtite animum c�nctae .
fac s�s sit delatum h�c mihi frum�ntum ,hunc annum qu�d satis ,mi et f�miliae omni s�t meae ,atque �deo ut frumento �fluam ,ut c�vitas nom�n mihi comm�tet meque ut pra�dicet len�ne ex balli�ne regem i�sonem .
a�din ,furcif�r quae loquitur ?
s�tin magnificus t�bi videtur ?
p�l iste ,atque etiam m�lificus .
s�d tace atque hanc r�m gere .
n�si carnari� tria gravida t�goribus onere �beri hodie m�hi erunt ,cras te qu�si dircam olim ,ut m�morant ,duo gnat� iovis d�vinxere ad ta�rum ,item ego te d�stringam ad carn�rium ;
�d tibi profecto ta�rus fiet .n�mis sermone huius �ra incendor .h�ncine hic homin�m pati c�lere iuventutem �tticam ?
�bi sunt ,ubi lat�nt quibus aetas �ntegra est ,qui amant � lenone ?
qu�n conveniunt ?
qu�n una omnes p�ste hac populum hunc l�berant ?
sed n�mium stultus ,n�mis fui ind�ctus : illine a�deant id f�cere quibus ut s�rviant suos �mor cogit ? [ simul prohibet faciant adversum eos quod nolunt ] vah t�ce .
quid est ?
male m�rigeru ' s mihi ,qu�m sermoni huius �bsonas .t�ceo .at taceas m�lo multo qu�m tacere dicas .
tu a�tem ,x ? stilis ,fac ut �nimum advortas ,qu�ius amator�s olivi du/namin domi habent m�xumam .
s� mihi non iam huc c�lleis �leum deport�tum erit ,te �psam culleo �go cras faciam ut d�portere - in p�rgulam ;
�bi tibi adeo l�ctus dabitur ,�bi tu hau somnum c�pias ,sed ubi �sque ad languor�m - tenes qu� se haec tendant qua� loquor .�in ,excetra tu ? qua� tibi amicos t�t habes tam probe �leo onustos ,num quo�piam est hodi� tua tuorum �pera conserv�rum n�tidiuscul�m caput ? aut num ipse �go pulmento ut�r magis �nctiuscul� ? sed scio ,tu �leum hau magni p�ndis ,vino t� devincis .
s�ne modo ,r�prehendam hercle ego c�ncta una opera ,n�si quidem hodie tu �mnia f�cis effecta haec �t loquor .
tu a�tem ,quae pro c�pite argentum m�hi iam iamque s�mper numeras ,�a pacisci m�do scis ,sed quod p�cta es non scis s�lvere ,phoen�cium ,tibi ego ha�c loquor ,del�ciae summat�m virum : n�si hodie mi ex f�ndis tuorum am�corum omne huc p�nus adfertur ,cr�s phoenici�m poeniceo c�rio invises p�rgulam .
pseud�le ,non audis quae h�c loquitur ?
aud�o ,ere ,equidem atque animum �dvorto .
quid mi �s auctor ,huic �t mittam ,ne am�cam hic meam prost�tuat ?
nil c�rassis ,liquido �s animo :
ego pr� me et pro te c�rabo .
iam d�u ego huic bene et hic m�hi volumus ,et am�citia est ant�qua :
mittam h�die huic suo die n�tali malam r�m magnam et mat�ram .
quid op�st ?
at - b�t .
crucior .
cor d�ra .
non p�ssum .
fac poss�s .
quonam pact� possim ? vince �nimum .
in r�m quod sit praev�rtaris quam in re �dvorsa animo ausc�ltes .
nugae �staec sunt :
p�rgin ?
o pse�dole mi ,sine s�m nihili ,mitte m� sis .
sino ,modo ego �beam .
mane ,m�ne ,iam ut voles med �sse ita ero .nunc t� sapis .
�t dies ;
eg� mihi cesso .
� prae ,puere .
heus ,�bit .
quin revocas ?
qu�d properas ?
placide .
�t prius quam abeat .
qu�d [ hoc ] ,malum ,tam pl�cide is ,puere ? h�die nate ,heus ,h�die nate ,t�bi ego dico ,heus ,h�die nate ,redi �t respice �d nos .
tam�tsi occup�tu ' s ,mor�mur .
mane ,�m conloqu� qui vol�nt te .
quid h�c est ?
quis �st qui mor�m mi occup�to mol�stam optulit ?
qui tib� sospitalis fu�t .
mortu�st qui fu�t :
qui sit �sust .
n�mis superbe .
n�mis molestus .
r�prehende hominem ,ads�quere .
i puere .
occ�damus h�c obvi�m .
iuppit�r te perd�t ,quisquis �s .
te volo .
�t vos ego �mbos .vorte h�c te ,puere .
non lic�t conloqu� te ?
at m�hi non lub�t .
sin tu�mst quippiam �n rem ?
lic�tne ,opsecr� ,bitere �n non licet ?
vah ,m�nta .
omitte .
b�llio ,audi .
s�rdus sum ? profecto inanilogistae .ded� dum fu�t .
non pet� quod ded�sti .
dab� quando er�t .
ducit� quando hab�bis .
�heu ,quam ego malis p�rdidi modis qu�d tibi d�tuli et qu�d dedi .m�rtua v�rba re n�nc facis ;
st�ltus es ,rem �ctam agis .
n�sce saltem h�nc quis est .
i�m diu scio qu� fuit :
potin �t semel modo ,b�llio ,huc c�m lucro resp�cias ?
nam si s�cruficem summ� iovi atque in manibus exta teneam ,ut poriciam ,interea loci si lucri quid detur ,potius rem divinam deseram .
non potest pietati opsisti hu�c ,utut r�s sunt ceterae .
deos quidem ,quos maxume aequom est metuere ,eos minimi facit .
compellabo .
salve multum ,serve athenis pessume .
di te deaeque ament vel huius arbitratu vel meo ,vel ,si dignu ' s alio pacto ,neque ament nec faciant bene .
quid agitur ,calidore ?
amatur atque egetur acriter .
misereat ,si familiam alere possim misericordia .
heia ,scimus nos quidem te qualis sis ; ne praedices .
sed scin quid nos volumus ?
pol ego propemodum : ut male sit mihi .et id et hoc quod te revocamus .quaeso animum advorte .audio .
atque in pauca ,ut occupatus nunc sum ,confer quid velis .
hunc pudet ,quod tibi promisit quaque id promisit die ,quia tibi minas viginti pr� amica etiam non dedit .
nimio id quod pudet facilius fertur quam illud quod piget .
non dedisse istunc pudet : me quia non accepi piget .at dabit ,parabit :
aliquot hos dies manta modo .
n�m hic id metuit ,ne illam vendas ob simultatem suam .
fuit occasio ,si vellet ,iam pridem argentum ut daret .
quid ,si non habui ?
si amabas ,invenires mutuom ,ad danistam devenires ,adderes faenusculum ,surruperes patri .
surruperet hic patri ,audacissume ?
non periclumst ne quid recte monstres .
non lenoniumst .
egon patri surrupere possim quicquam ,tam cauto seni ?
atque adeo ,si facere possim ,pietas prohibet .
audio .pietatem ergo istam amplexator noctu pro phoenicio .
sed cum pietatem te amori video tuo praevortere ,omnes homines tibi patres sunt ?
nullus est tibi quem roges mutuom argentum ?
quin nomen quoque iam interiit mutuom .
heus tu ,postquam hercle isti a mensa surgunt satis poti viri ,qui suom repetunt ,alienum reddunt nato nemini ,postilla omnes cautiores sunt ,ne credant alteri .
nimis miser sum ,nummum nusquam reperire argenti queo ; ita miser et amore pereo et inopia argentaria .eme die caeca hercle olivom ,id vendito oculata die :
iam hercle vel ducentae fieri possunt praesentes minae .
perii ,annorum lex me perdit quinavicenaria .
metuont credere omnes .
eadem est mihi lex : metuo credere .
credere autem ?
eho an paenitet te ,quanto hic fuerit usui ?
non est usu quisquam amator nisi qui perpetuat data ;
quando nil sit ,simul amare desinat .
nilne te miseret ?
inanis cedis ,dicta non sonant .
atque ego te vivom salvomque vellem .
eho an iam mortuost ?
vtut est ,mihi quidem profecto cum istis dictis mortuost :
ilico vixit amator ,ubi lenoni supplicat .
semper tu ad me cum argentata accedito querimonia ;
nam istuc quod nunc lamentare ,non esse argentum tibi ,apud novercam querere .
eho an umquam tu huius nupsisti patri ?
di melius faciant .
face hoc quod te rogamus ,ballio ,mea fide ,si isti formidas credere .
ego in hoc triduo aut terra aut mar� alicunde evolvam id argentum tibi .
tibi ego credam ?
quor non ?
quia pol qu� opera credam tibi ,una opera alligem fugitivam canem agninis lactibus .
sicine mi abs te bene merenti male refertur gratia ?
quid nunc vis ?
vt opperiare hos sex dies aliquos modo ,ne illam vendas neu me perdas hominem amantem .
animo bono es .vel sex menses opperibor .
euge ,homo lepidissume .
immo vin etiam te faciam ex laeto laetantem magis ?
quid iam ?
quia enim non venalem i�m habeo phoenicium .
non habes ?
non hercle vero .
pseudole ,ei accerse hostias ,victumas ,lanios ,ut ego huic sacruficem summo iovi ; nam hic mihi nunc est multo potior iuppiter quam iuppiter .nolo victumas : agninis me extis placari volo .propera ,quid stas ? ei accerse agnos .
audin quid ait iuppiter ?
verum extra portam mi etiam currendumst prius .
quid eo ?
lanios inde accersam duo cum tintinnabulis ,eadem duo greges virgarum inde ulmearum adegero ,ut hodie ad litationem huic suppetat satias iovi .i in malam crucem .
istuc ibit iuppiter lenonius .
[ ex tua re est ,ut ego emoriar .
quidum ?
ego dicam tibi :
] ex tua re non est ,ut ego emoriar .
quidum ?
sic ,quia s� ego emortuos sim ,athenis te sit nemo nequior .dic mihi ,obsecro hercle ,verum serio hoc quod te rogo .non habes venalem amicam tu meam phoenicium ?
non edepol habeo profecto ,nam iam pridem vendidi .
quo modo ?
sine ornamentis ,cum intestinis omnibus .
meam tu amicam vendidisti ?
valde ,viginti minis .
viginti minis ?
vtrum vis ,vel quater quinis minis ,militi macedonio ,et iam quindec�m habeo minas .
quid ego ex te audio ?
amicam tuam esse factam argenteam .
cur id ausu ' s facere ?
libuit ,mea fuit .eho ,pseudole ,ei ,gladium adfer .
quid opus gladio ?
qui hunc occidam atque me .
quin tu ted occidis potius ?
nam hunc fames iam occiderit .
quid ais ,quantum terra ? tegit hominum periurissume ?
iuravistin te illam nulli venditurum nisi mihi ?
fateor .
nempe conc�ptis verbis ?
etiam consutis quoque .
periuravisti ,sceleste .
ego scelestus nunc argentum promere possum domo :
tu qui pius ,istoc es genere gnatus ,nummum non habes .
pseudole ,adsiste altrim secus atque onera hunc maledictis .
licet .
numquam ad praetorem aeque cursim curram ,ut emittar manu .
ingere mala multa .
iam ego te differam dictis meis .
impudice .
itast .
sceleste .
dicis vera .
verbero .
quippini ?
bustirape .
certo .
furcifer .
factum optume .
sociofraude .
sunt mea istaec .
parricida .
perge tu .
sacrilege .
fateor .
periure .
vetera vaticinamini .
legirupa .
valide .
permities adulescentum .
acerrume .
fur .babae .fugitive .bombax .fraus populi .planissume .fraudulente .
impure .
leno .caenum .
cantores probos .
verberavisti patrem atque matrem .
atque occidi quoque ,potius quam cibum praehiberem : num peccavi quippiam ?
in pertusum ingerimus dicta dolium ,operam ludimus .
numquid aliud etiam voltis dicere ?
ecquid te pudet ? ten ,amatorem esse inventum inanem quasi cassam nucem ?
verum quamquam multa malaque dicta dixistis mihi ,nisi mihi hodie attulerit miles quinque quas debet minas ,sicut haec est praestituta summa ei argento dies ,si id non adfert ,posse opinor facere me officium meum .
quid id est ?
si tu argentum attuleris ,cum illo perdidero fidem : hoc meum est officium .
ego ,operae si sit ,plus tecum loquar ;
sed sine arg�nto frustra es qui me tui misereri postulas .
haec meast sententia ,ut tu hinc porro quid agas consulas .
iamne abis ?
negoti nunc sum plenus .
- paulo post magis .
illic homo meus est ,nisi omnes di me atque homines deserunt .
exossabo ego ill�m simulter itidem ut murenam coquos .
nunc ,calidore ,te mihi operam dare volo .
ecquid imperas ?
hoc ego oppidum admoenire ,ut hodie capiatur ,volo ;
ad eam rem usust homine astuto ,docto ,cauto et callido ,qui imperata ecfecta reddat ,non qui vigilans dormiat .
cedo mihi ,quid es facturus ?
temperi ego faxo scies .
nolo bis iterari ,sat sic longae fiunt fabulae .
optumum atque aequissimum oras .
propera ,adduc hominem cito .
pauci ex multis sunt amici ,h�mini qui certi sient .
ergo utrumque ,tibi nunc dilectum para ex multis atque exquire illinc unum qui certus siet .
iam hic faxo aderit .
- potin ut abeas ?
tibi moram dictis creas .
postquam illic hinc abiit ,tu astas solus ,pseudole .quid nunc acturu ' s ,postquam erili filio largitu ' s dictis dapsilis ? ubi sunt ea ? quoi neque paratast gutta certi consili ,[ neque adeo argenti - neque nunc quid faciam scio .
] neque exordiri primum unde occipias habes ,neque ad d�texundam telam certos terminos .
sed quasi poeta ,tabulas cum cepit sibi ,quaerit quod nusquamst gentium ,reperit tamen ,facit illud veri simile ,quod mendacium est ,nunc ego poeta fiam : viginti minas ,quae nusquam nunc sunt gentium ,inveniam tamen .[ atque ego me iam pridem huic daturum dixeram et volui inicere tragulam in nostrum senem ; verum is nescio quo pacto praesensit prius .
] sed comprimundast vox mihi atque oratio :
erum eccum video h�c simonem una simul cum suo vicino calliphone incedere .
ex hoc sepulcro vetere viginti minas effodiam ego hodie ,quas dem erili filio .
nunc huc concedam ,unde horum sermonem legam .
si de damnosis aut si d� amatoribus dictator fiat nunc athenis atticis ,nemo anteveniat filio ,credo ,meo :
ita nunc per urbem solus sermoni omnibust ,eum velle amicam liberare et quaerere argentum ad eam rem .
hoc alii mihi renuntiant ; atque id iam pridem sensi et subolebat mihi ,sed dissimulabam .i�m illi fetet filius .occisa est haec res ,haeret hoc negotium .
quo in commeatum volui �rgentarium proficisci ,ibi nunc oppido opsaeptast via .
praesensit :
nihil est praedae praedatoribus .
homines qui gestant quique auscultant crimina ,si meo arbitratu liceat ,omnes pendeant ,gestores linguis ,auditores auribus .
nam istaec quae tibi renuntiantur ,filium te velle amantem argento circumducere ,fors fuat an istaec dicta sint mendacia ;
sed si sint ea vera ,ut nunc mos est ,maxume ,quid mirum fecit ?
quid novom ,adulescens homo si amat ,si amicam liberat ?
lepidum senem .
vetus n�lo faciat .
at enim nequiquam nevis ;
probum patrem esse oportet qui gnatum suom ess� probiorem quam ipsus fuerit postulet .
nam tu quod damni et quod fecisti flagiti populo viritim potuit dispertirier .
idne t� mirare ,si patrissat filius ?
w)= *zeu= ,quam pauci �stis homines commodi .
em ,illic �st pater patrem esse ut aequom est filio .
quis hic l�quitur ?
meus est hic quidem s�rvos pseudolus .
hic mihi corrumpit filium ,scelerum caput ;
hic dux ,hic illi est paedagogus ,hunc ego cupio excruciari .
iam istaec insipientiast ,iram in promptu gerere .
quanto satius est adire blandis verbis atque exquaerere ,sintne illa necne sint quae tibi renuntiant .
tibi auscultabo .
itur ad te ,pseudole .
orationem tibi para advorsum senem .
erum saluto primum ,ut aequomst ;
postea ,si quid superfit ,vicinos impertio .
salve .
quid agitur ?
statur hic ad hunc modum .
statum vide hominis ,callipho ,quam basilicum .
bene confidenterque adstitisse intellego .
decet innocentem qui sit atque innoxium servom superbum esse ,apud erum potissimum .
sunt quae te volumus percontari ,quae quasi per nebulam nosmet scimus atque audivimus .
conficiet iam te hic verbis ,ut tu censeas non pseudolum ,sed socratem tecum loqui .
itast ,iam pridem tu me spernis ,sentio .
parvam esse apud te mihi fidem ipse intellego .cupis me �sse nequam : tamen ero frugi bonae .
fac sis vocivas ,pseudole ,aedis aurium ,mea ut migrare dicta possint quo volo .
age loquere quidvis ,tametsi tibi suscenseo .
mihin d�mino servos tu suscenses ?
tam tibi mirum id videtur ?
hercle qui ,ut tu praedicas ,cavendum est mi aps te irato ; atque alio tu modo me verberare atque ego te soleo cogitas .
quid censes ?
edepol merito esse iratum arbitror ,quom apud te parvast ei fides .
iam sic sino ;
iratus sit : ego ,ne quid noceat ,cavero .
sed quid ais ?
quid hoc ,quod te rogo ?
s� quid vis ,roga .
quod scibo ,delphis tibi responsum dicito .
advorte ergo animum et fac sis promissi memor .
quid ais ?
ecquam scis filium tibicinam meum amare ?
nai\ ga/r .
liberare quam velit ?
kai\ tou=to nai\ ga/r .
ecquas viginti minas [ per sycophantiam atque per doctos dolos ] paritas ut auferas a me ?
abs te ego auferam ?
ita ,quas meo gnato des ,qui amicam liberet ?
fatere ,dic .
kai\ tou=to nai/ ,kai\ tou=to nai/ .
fatetur .
dixin ,callipho ,dudum tibi ?
memini .
quor haec ,tu ubi rescivisti ilico ,celata me sunt ?
quor non rescivi ? eloquar .
quia nolebam ex me morem progigni malum ,erum ut servos criminaret apud erum .
iuberes hunc praecipitem in pistrinum trahi .
numquid peccatum est ,simo ?
immo maxime .
desiste ,recte ego meam rem sapio ,callipho ;
peccata mea sunt .
animum advorte nunciam .quapropter te expertem amoris nati habuerim ?
? pistrinum in mundo scibam ,si dixem ,mihi .
non a me scibas pistrinum in mundo tibi ,cum ea mussitabas ?
scibam .
quin dictum est mihi ?
illud erat praesens ,huic erant dieculae .
quid nunc agetis ?
nam hinc quidem a me non potest argentum auferri ,qui praesertim senserim .
ne quisquam credat nummum ,iam edicam omnibus .
numquam edepol quoiquam supplicabo ,dum quidem tu vives .tu mihi hercle �rgentum dabis ,abs te equidem sumam .
tu a me sumes ?
strenue .
excludito mi hercle oculum ,si dedero .
dabis .
iam dico ut a me caveas .
certe edepol scio ,si apstuleris ,mirum et magnum facinus feceris .
faciam .
si non apstuleris ?
virgis caedito .
sed quid ,si apstulero ?
do iovem testem tibi ,te aetatem impune habiturum .
facito ut memineris .
egon ut cavere nequeam ,cui praedicitur ?
praedico ,ut caveas .
dico ,inquam ,ut caveas .
cave .
edepol mortalem graphicum ,si servat fidem .
servitum tibi me abducito ,ni fecero .
bene atque amice dicis .? nam nunc ,nam meust .
vin etiam dicam quod vos magis miremini ?
studeo hercle audire ,nam ted ausculto lubens .
] prius quam �stam pugnam pugnabo ,ego etiam prius dabo aliam pugnam claram et commemorabilem .
quam pugnam ?
em ab hoc lenone vicino tuo per sycophantiam atque per doctos dolos tibicinam illam ,tuos quam gnatus deperit ,ea c�rcumducam lepide lenonem .
siquidem �staec opera ,ut praedicas ,perfeceris ,virtute regi �gathocli antecesseris .
sed si non faxis ,numquid causaest ,ilico quin te in pistrinum condam ?
non unum in diem [ modo ] ,verum hercle in omnis ,quantumst ;
sed si effecero ,dabin mi argentum ,quod dem lenoni ,ilico ,tua volunt�te ?
ius bonum orat pseudolus ; dabo inque .
at enim scin quid mihi in mentem venit ?
quid si hisce inter se consenserunt ,callipho ,aut de compecto faciunt consutis dolis ,qui me argento intervertant ?
quis me audacior sit ,si istuc facinus audeam ?
si sumus compecti seu consilium umquam iniimus [ de istac re ] aut si de ea re umquam inter nos convenimus ,[ quasi in libro c�m scribuntur calamo litterae ] stilis me totum usque ulmeis conscribito .
indice ludos nunciam ,quando lubet .
da in hunc diem operam ,callipho ,quaeso mihi ,ne quo te ad aliud occupes negotium .
quin rus ut irem i�m heri mecum statueram .
at nunc disturba quas statuisti machinas .nunc non abire certum est istac gratia ; lubidost ludos tuos spectare ,pseudole .
et si hunc videbo non dare argentum tibi ,quod dixit ,potius quam id non fiat ,ego dabo .
non demutabo .
namque edepol ,si non dabis ,clamore magno et multo flagitabere .
agite amolimini hinc vos intro nunciam ac meis vicissim date locum fallaciis .
fiat ,geratur mos tibi .
sed te volo domi usque adesse .
quin tibi hanc operam dico .
- at ego ad forum ibo .
iam hic ero .
- actutum redi .
suspicio est mihi nunc vos suspicarier ,me idcirco haec tanta facinora promittere ,quo vos oblectem ,hanc fabulam dum transigam ,neque sim facturus quod facturum dixeram .
non demutabo .atque etiam certum ,quod sciam ,quo id sim facturus pacto nil etiam scio ,nisi quia futurumst .
nam qui in scaenam provenit ,novo m�do novom aliquid inventum adferre addecet ;
si id facere nequeat ,det locum illi qui queat .
concedere aliquantisper hinc mi intro lubet ,dum concenturio in corde sycophantias .
sed mox exibo ,non ero vobis morae ;
tibicen vos interibi hic delectaverit .
pro i�ppiter ,ut mihi ,qu�dquid ago ,lepide �mnia prospereque �veniunt :
neque qu�d dubitem neque qu�d timeam ,meo in p�ctore conditumst c�nsilium .
nam ea st�ltitiast ,facin�s magnum timid� cordi cred�re ; nam omnes r�s perinde sunt ut ag�s ,ut eas magn� facias ;
nam ego �n meo pectore pr�us * �ta paravi c�pias ,duplic�s triplicis dolos p�rfidias ,ut ,ub�quomque hostibus c�ngrediar ( mai�rum me�m fretus v�rtute d�cam ,mea �ndustria �t maliti� fraudul�nta ) ,facile �t vincam ,facile �t spoliem meos p�rduellis meis p�rfidiis .
date operam modo ;
[ h�c ego oppidum �dmoenire ,ut hodie capiat�r ,volo .] atque h�c meas legion�s adducam ; si �xpugno ( facilem h�nc rem meis civ�bus faciam ) ,post �d oppidum hoc vetus c�ntinuo meum ex�rcitum protinus �bducam : inde me �t simul particip�s omnis meos pra�da onerabo atque �pplebo ,metum �t fugam perdu�llibus meis me �t sciant natum .�o sum genere gn�tus : magna m� facinora d�cet efficere ,quae p�st mihi clara et di� clueant .
sed hunc qu�m video ?
quis hic �st qui oculis meis �bviam ignobilis �bicitur ?
lubet sc�re quid hic veni�t cum macha�ra et huic ,qu�m rem agat ,hinc dabo ins�dias .
hi l�ci sunt atque hae r�giones quae mi �b ero sunt dem�nstratae ,ut ego �culis ration�m capio quam mi �ta dixit erus m�us miles ,septum�s esse aedis � porta ubi ille h�bitet leno ,quo� iussit symb�lum me ferre et hoc �rgentum .nimis v�lim ,certum qui id m�hi faciat ,balli� leno ubi hic h�bitat .[ st ,tace ,tace ,meus hic est homo ,ni omnes di atque homines deserunt .
] novo c�nsilio nunc m�hi opus est ,nova r�s subito mi haec �biectast :
illa omnia missa habeo ,quae ante agere occepi .
iam pol ego hunc stratioticum nuntium advenientem probe percutiam .
�stium pult�bo atque intus �vocabo aliqu�m foras .
quisquis es ,compendium ego te facere pultandi volo ; nam ego precator et patronus foribus processi foras .
tune es ballio ?
immo vero ego eius sum subballio .
quid istuc verbist ?
condus promus sum ,procurator peni .
quasi te dicas atriensem .
immo atriensi ego impero .
quid tu ,servon es an liber ?
nunc quidem etiam servio .
ita videre ,et non videre dignus qui liber sies .
non soles respicere te ,quom dicis iniuste alteri ?
hunc hominem malum esse oportet .di me servant atque amant ,nam haec mihi incus est : procudam �go hodie hinc multos dolos .
quid illic secum solus loquitur ?
quid ais tu ,adulescens ?
quid est ?
esne tu an non es ab illo milite macedonio ,servos eius qui hinc a nobis est mercatus mulierem ,qui argenti ero meo lenoni quindecim dederat minas ,quinque debet ?
sum .sed ubi tu me novisti gentium aut vidisti aut conlocutu ' s ?
nam equidem athenas antidhac numquam veni ,neque te vidi ante hunc diem umquam oculis meis .quia videre inde esse ; nam olim quom abiit ,argento haec dies praestitutast ,quoad referret nobis ,neque dum rettulit .
immo adest .
tun attulisti ?
egomet .
quid dubitas dare ?
tibi ego dem ?
mihi hercle vero ,qui res rationesque eri ballionis curo ,argentum accepto [ expenso ] et quoi debet dato .
si quidem hercle etiam supremi promptas thensauros iovis ,tibi libellam argenti numquam credam .
dum tu sternuas ,res erit soluta .
vinctam potius sic servavero .
vae tibi ,tu inventu ' s vero ,meam qui furcilles fidem .
quasi mihi n�n sescenta tanta soli soleant credier .
potest ut alii ita arbitrentur et ego ut ne credam tibi .
quasi tu dicas me te velle argento circumducere .
immo vero quasi tu dicas quasique ego autem id suspicer .
sed quid est tibi nomen ?
servos est huic lenoni surus ,eum esse me dicam .
surus sum .
surus ?
id est nomen mihi .
verba multa facimus .
erus si tuos domi est ,quin provocas ,ut id agam quod missus huc sum ,quidquid est nomen tibi ?
si intus esset ,evocarem .
verum si dare vis mihi ,magis erit solutum ,quasi ipsi dederis .
at enim scin quid est ?
reddere hoc ,non perdere erus me misit .
nam certo scio ,hoc febrim tibi esse ,quia non licet huc inicere ungulas .
ego ,nisi ipsi ballioni ,nummum credam nemini .
at illic nunc negotiosust : res agitur apud iudicem .
di bene vortant .
at ego quando eum esse censebo domi ,rediero .
tu epistulam hanc a me accipe atque illi dato .nam istic sumbolust inter erum meum et tuom de muliere .scio equidem : [ ut ] qui argentum adferret atque expressam imaginem suam huc ad nos ,cum eo aiebat velle mitti mulierem .nam hic quoque exemplum reliquit eius .
omnem rem tenes .
quid ego ni teneam ?
dato istunc sumbolum ergo illi .
licet .
sed quid est tibi nomen ?
harpax .
apage te ,harpax ,hau places ;
huc quidem hercle haud ibis intro ,ne quid a(/rpac feceris .
hostis vivos rapere soleo ex acie : eo hoc nomen mihi est .
pol te multo magis opinor vasa ahena ex aedibus .
non ita est .
sed scin quid te oro ,sure ?
sciam si dixeris .
ego devortor extra portam huc in tabernam tertiam ,apud anum illam doliarem ,claudam crassam ,chrysidem .
quid nunc vis ?
inde ut me arcessas ,erus tuos ubi venerit .
tuo arbitratu ,maxume .
nam ut lassus veni de via ,me volo curare .
sane sapis et consilium placet .
sed vide s�s ne in quaestione sis ,quando arcessam ,mihi .
quin ubi prandero ,dabo operam somno .
sane censeo .
numquid vis ?
dormitum ut abeas .
abeo .- atque audin ,harpage ?
iube sis te operiri :
beatus �ris ,si consudaveris .
di immortales ,conservavit me illic homo adventu suo .
suo viatico redduxit me usque ex errore in viam .
nam ipsa mi opportunitas non potuit opportunius advenire quam haec allatast mi opportune epistula .
nam haec allata cornu copiaest ,ubi inest quidquid volo : hic doli ,hic fallaciae omnes ,hic sunt sycophantiae ,hic argentum ,h�c amica amanti erili filio .atque ego nunc me ut gloriosum faciam et copi pectore : quo modo qu�cque agerem ,ut lenoni surruperem mulierculam ,iam instituta ornata cuncta in ordine ,animo ut volueram ,certa deformata habebam ; sed profecto hoc sic erit : centum doctum hominum consilia sola haec devincit dea ,fortuna .atque hoc verum est : proinde ut quisque fortuna utitur ,ita praecellet atque exinde sapere
bene ubi quoi scimus consilium �ccidisse ,hominem catum eum esse declaramus ,stultum autem illum quoi vortit male .
stulti hau scimus ,frusta ut simus ,quom quid cupienter dari petimus nobis ,quasi quid in rem sit possimus noscere .
certa mittimus ,dum incerta petimus ;
atque hoc evenit in labore atque in dolore ,ut mors obrepat interim .
sed iam satis est philosophatum .nimis diu et longum loquor .di immortales ,aurichalco contra non carum fuit meum mendacium ,hic modo quod subito commentus fui ,quia lenonis me esse dixi .
nunc ego hac epistula tris deludam ,erum et lenonem et qui hanc dedit mi epistulam .
euge ,par pari aliud autem quod cupiebam contigit : venit eccum calidorus ,ducit nescio quem secum simul .
dulcia atque amara apud te sum elocutus omnia :
scis amorem ,scis laborem ,scis egestatem meam .
commemini omnia : id tu modo ,me quid vis facere ,fac sciam .[ quom haec tibi alia sum elocutus ,vix rem scis de symbolo .omnia ,inquam .tu modo quid me facere vis fac ut sciam .
] pseudolus mi ita imperavit ,ut aliquem hominem strenuom benevolentem adducerem ad se .
n�m et amicum et benevolentem ducis .
sed istic pseudolus novos mihist .nimium est mortalis graphicus ,? heuretes mihi est .
is mihi haec sese ecfecturum dixit quae dixi tibi .
magnufice hominem compellabo .
quoia vox resonat ?
io ,io te te ,turanne ,te te �go ,qui imperitas pseudolo ,quaero ,quoi ter trina tr�plicia ,tr�bus modis tria gaudia ,artibus tribus tr�s demeritas dem laetitias ,de tribus fraude partas per malitiam et per dolum et fallaciam ; in libello hoc obsignato ad te attuli pauxillulo .
illic homost .
vt paratragoedat carnufex .
dic utrum spemne an salutem te salutem ,pseudole ?
immo utrumque .
vtrumque ,salve .
sed quid actumst ?
quid times ?
attuli hunc .
quid ,attulisti ?
adduxi volui dicere .
quis istic est ?
charinus .
euge .iam xa/rin tou/tw| poiou= .
quin tu si quid opust ,mi audacter imperas ?
tam gratiast .
bene sit tibi ,charine .nolo tibi molestos esse nos .
vos molestos mihi ?
molestumst mi id quidem .
tum igitur mane .
quid istuc est ?
epistulam modo hanc �ntercepi et sumbolum .
sumbolum ?
quem sumbolum ?
qui a milite allatust modo .
eius servos qui hunc ferebat cum quinque argenti minis ,tuam qui amicam hinc arcessebat ,�i os sublevi modo .
quo modo ?
horum causa haec agitur spectatorum fabula : hi sciunt ,qui hic adfuerunt ; vobis post narravero .
quid nunc agimus ?
liberam hodie tuam amicam amplexabere .
egone ? tu istic ipsus ,inquam ,si quidem hoc vivet caput ; si modo mihi hominem invenietis propere .
qua facie ?
malum ,callidum ,doctum ,qui quando principium prehenderit ,porro sua virtute teneat quid se facere oporteat ; atque qui hic non visitatus saepe sit .
si servos est ,numquid refert ?
immo multo mavolo quam liberum .
posse opinor me dare hominem tibi malum et doctum domo ,qui a patre advenit carysto nec dum exiit ex aedibus quoquam neque athenas advenit umquam ante hesternum diem .
bene iuvas .
sed quinque inventis opus est argenti minis mutuis ,quas hodie reddam : nam huius mihi debet pater .
ego dabo ,ne quaere aliunde .
o hominem opportunum mihi .
etiam opust chlamyde et machaera et petaso .
possum a me dare .
di immortales ,non charinus m�hi hic quidem ,sed copiast .
sed istic servos ,ex carysto qui hic adest ,ecquid sapit ?
hircum ab alis .
manuleatam tunicam habere hominem addecet .ecquid is homo habet aceti in pectore ?
atque acidissumi .
quid ,si opus s�t ut dulce promat indidem ,ecquid habet ?
rogas ? murrinam ,passum ,defrutum ,mellam ,mel quoivismodi ;
quin in corde instruere quondam coepit pantopolium .
eugepae ,lepide ,charine ,meo me ludo lamberas .
sed quid nomen esse dicam ego isti servo ?
simiae .
scitne in re advorsa vorsari ?
turbo non aeque citust .
ecquid argutust ?
malorum facinorum saepissime .
quid cum manifesto tenetur ?
anguillast ,elabitur .
ecquid is homo scitust ?
plebi scitum non est scitius .
probus homo est ,ut praedicare te audio .
immo si scias ,ubi te aspexerit ,narrabit ultro quid sese velis .
sed quid es acturus ?
dicam .
�bi hominem exornavero ,subditivom fieri ego illum militis servom volo ;
em tibi omnem fabulam .
ceterum quo quicque pacto faciat ,ipsi dixero .
quid nunc igitur stamus ?
hominem cum ornamentis omnibus exornatum adducite ad me iam ad trapezitam aeschinum .
sed properate .
prius illi erimus quam tu .
- abite ergo ocius .
quidquid incerti mi in animo prius aut ambiguom fuit ,nunc liquet ,nunc defaecatumst cor mihi ; nunc perviumst :
omnes ordine sub signis ducam legiones meas ,avi sinistra ,auspicio liquido atque ex mea sententia ;
confidentia est inimicos meos me posse perdere .
nunc ibo ad forum atque onerabo meis praeceptis simiam ,quid agat ,ne quid titubet ,docte ut hanc ferat fallaciam .
iam �go hoc ipsum oppidum expugnatum faxo erit lenonium .
cui servitutem di danunt lenoniam puero ,atque eidem si addunt turpitudinem ,ne illi ,quantum ego nunc corde conspicio meo ,malam rem magnam multasque aerumnas danunt .
neque ego amatorem mi invenire ullum queo ,qui amet me ,ut curer tandem nitidiuscule .
nunc huic lenoni hodie est natalis dies :
interminatus est a minimo ad maximum ,si quis non hodie munus misisset sibi ,eum cr�s cruciatu maximo perbitere .
nunc nescio hercle rebus quid faciam meis ;
neque ego illud possum ,quod illi qui possunt solent .
nunc ,nisi lenoni munus hodie misero ,cras mihi potandus fructus est fullonius .
eheu ,quam illae rei ego etiam nunc sum parvolus .
atque edepol ,ut nunc male e�m metuo miser ,si quispiam det qui manus gravior siet ,quamquam illud aiunt magno gemitu fieri ,comprimere dentes videor posse aliquo modo .sed comprimenda est mihi vox atque oratio :
erus eccum recipit se domum et ducit coquom .
forum coquinum qui vocant ,stulte vocant ,nam non coquinum est ,verum furinum est forum .
nam ego si iuratus peiorem hominem quaererem coquom ,non potui ,quam hunc quem duco ,ducere ,multiloquom gloriosum insulsum inutilem .
quin ob eam rem orcus recipere ad se hunc noluit ,ut esset hic qui mortuis cenam coquat ; nam hic solus illis coquere quod placeat potest .
si me arbitrabare isto pacto ,ut praedicas ,cur conducebas ?
inopia : alius non erat .
sed cur sedebas in foro ,si eras coquos ,tu solus praeter alios ?
ego dicam tibi :
hominum vitio ego sum factus improbior coquos ,non meopte ingenio .
qua istuc ratione ?
eloquar .
quia enim ,cum extemplo veniunt conductum coquom ,nemo illum quaerit qui optimus et carissimust : illum conducunt potius qui vilissimust .
hoc ego fui hodie solus obsessor fori .
illi drachmissent miseri : me nemo potest minoris quisquam nummo ut surgam subigere .non ego item cenam condio ut alii coqui ,qui mihi condita prata in patinis proferunt ,boves qu� convivas faciunt herbasque oggerunt ,eas h�rbas herbis aliis porro condiunt : indunt coriandrum ,feniculum ,alium ,atrum holus ,apponunt rumicem ,brassicam ,betam ,blitum ,eo l�serpici libram pondo diluont ,teritur sinapis scelera ,quae illis qui terunt prius qu�m triverunt oculi ut extillent facit .
ei homines cenas ubi coquont ,cum condiunt ,non condimentis condiunt ,sed strigibus ,vivis convivis intestina quae exedint .
hoc hic quidem homines tam brevem vitam colunt ,quom hasce herbas huius modi in suom alvom congerunt ,formidulosas dictu ,non essu modo .
quas herbas pecudes non edunt ,homines edunt .
quid tu ?
divinis condimentis utere ,qui prorogare vitam possis hominibus ,qui ea culpes condimenta ?
audacter dicito ; nam vel ducenos annos poterunt vivere meas qui �ssitabunt escas quas condivero .
nam eg� cocilendrum quando in patinas indidi aut cepolendrum aut maccidem aut secaptidem ,eaepse sese [ patinae ] fervefaciunt ilico .
haec ad neptuni pecudes condimenta sunt : terrestris pecudes cicimalindro condio ,hapalocopide aut cataractria .
at te iuppiter dique omnes perdant cum condimentis tuis cumque tuis istis omnibus mendaciis .
sine sis loqui me .
loquere ,atque i in malam crucem .
vbi omnes patinae fervont ,omnis aperio : is odos dimissis manibus in caelum volat .
odos dimissis manibus ?
peccavi insciens .
quidum ?
dimissis pedibus volui dicere .
eum odorem cenat iuppiter cottidie .
si nusquam is coctum ,quidnam cenat iuppiter ?
it incenatus cubitum .
istacine causa tibi hodie nummum dabo ?
fate�r equidem esse me coquom carissumum ; verum pro pretio facio ut opera appareat mea quo conductus venio .
ad furandum quidem .
an tu invenire postulas quemquam coquom nisi miluinis aut aquilinis ungulis ?
an tu coquinatum te ire quoquam postulas ,quin ibi constrictis ungulis cenam coquas ?
nunc adeo tu ,qui meus es ,iam edico tibi ,ut nostra properes amoliri �mnia ,tum ut huius oculos in oculis habeas tuis :
quoquo hic spectabit ,eo tu spectato simul ;
si quo hic gradietur ,pariter progredimino ;
si nostrum sumet ,tu teneto altrinsecus .
si iste ibit ,ito ,stabit ,astato simul ;
si conquiniscet istic ,conquiniscito .
item his discipulis privos custodes dabo .
habe m�do bonum animum .
quaeso ,qui possum ,doce ,bonum animum habere qui te ad me adducam domum ?
quia sorbitione faciam ego hodie te mea ,item ut medea peliam concoxit senem ,quem medicamento et suis venenis dicitur fecisse rursus ex sene adulescentulum ,item ego te faciam .
eho ,an etiam es veneficus ?
immo edepol vero h�minum servator .
ehem ,quanti istuc unum me ? coquinare perdoces ?
quid ?
vt te servem ,ne quid surripias mihi .
si credis ,nummo ; si non ,ne mina quidem .
sed utrum tu amicis hodie an inimicis tuis daturu ' s cenam ?
pol ego amicis scilicet .
quin tu�s inimicos potius qu�m amicos vocas ?
ut quisque quicque conditum gustaverit ,ipsus sibi faciam ut digitos praerodat suos .
quaeso hercle ,prius quam quoiquam convivae dabis ,gustato tute prius et discipulis dato ,ut praerodatis vostras furtificas manus .
fortasse haec tu nunc mihi non credis quae loquor .
em ill�c ego habito .
�ntro abi et cenam coque .
propera .
quin tu is accubitum ,et convivas cedo ,corrumpitur iam cena .- em ,subolem sis vide :
iam hic quoque scelestus est ,coqui sublingulo .
profecto quid nunc primum caveam nescio ,ita in aedibus sunt fures ,praedo in proxumo est .
nam mi hic vicinus apud forum paulo prius ,pater calidori ,�pere edixit maxumo ,ut mihi caverem a pseudolo servo suo ,ne f�dem ei haberem .
eum pr�misisse firmiter dixit sibi ,sese abducturum a me dolis phoenicium .
nunc ibo intro atque edicam familiaribus ,profecto ne quis quicquam credat pseudolo .
-
si umqu�m quemquam di imm�rtales volu�re esse auxilio �diutum ,tum me �t calidorum s�rvatum volunt �sse et lenonem �xtinctum ,quom te �diutorem g�nuerunt mihi t�m doctum hominem atque �stutum .
sed ubi �llic est ?
sumne ego homo �nsipiens ,qui haec m�cum egomet loquar s�lus ?
dedit v�rba mihi hercle ,ut op�nor :
tum p�l ego interii ,homo si �lle abiit ,neque hoc �pus quod volui hodie �fficiam .
sed ecc�m video verber�am statuam :
ut it ,�t magnifice infert sese .
ehem ,te h�rcle ego circumsp�ctabam ,nimis m�tuebam male ,ne �biisses .
fuit meum �fficium ut facer�m ,fateor .
vbi r�stiteras ?
vbi m�hi libitum est .
ist�c * ego s�tis scio .
quor �rgo quod scis m� rogas ?
at h�c volo mon�re te .
mon�ndus ne me moneas .
nimis t�ndem ego aps te cont�mnor .
quippe �go te ni cont�mnam ,strati�ticus homo qui cl�ear ?
iam hoc v�lo quod occept�mst agi .
numqu�d agere aliud m� vides ?
�mbula erg� cito .
immo �tios� volo .ha�c ea occ�siost : dum �lle dorm�t ,volo t� prior ut �ccupes adire .
quid pr�peras ?
placide ,n� time .
ita �lle faxit i�ppiter ,ut �lle palam ibidem �dsiet ,quisqu�s illest ,qui adest a m�lite .
numquam �depol erit ill� potior harp�x quam ego .habe anim�m bonum : p�lchre ego hanc �xplicat�m tibi r�m dabo .s�c ego ill�m dolis �tque mend�ciis �n timor�m dabo m�litarem �dvenam ,�psus sese �t neget �sse eum qu� siet m�que ut esse a�tumet qui �psus est .
qu� potest ?
occ�dis me ,cum ist�c rogitas .
o h�minem lepidum .
t� quoque eti�m dolis �tque mend�ciis ,qu� magist�r mihi es ,�ntidibo ,�t scias .i�ppiter t� mihi s�rvet .
imm� mihi .
s�d vide ,orn�tus hic me satin c�ndecet ?
opt�me habet .
esto .tant�m tibi boni di imm�rtales duint qu�ntum tu tibi �ptes ; nam si �xoptem ,quant�m dignu ' s tant�m dent ,minus nihil� sit .n�que ego hoc homine qu�mquam vidi m�gis malum et m�leficum .tun �d mihi ?
taceo .
potin �t taceas ?
probus �st hic homo .
neque hic �st neque ego .
at vide n� titubes .
potin �t taceas ?
ita m� di ament - ita n�n facient : mera i�m mendacia f�ndes .
vt ego �b tuam ,simia ,p�rfidiam te amo et m�tuo et magni f�cio .
mi optr�dere non potes p�lpum .
vt ego �ccipiam te hodi� lepide ,ubi eff�ceris hoc opus ,h� ha hae .lepid� victu ,vino ,�nguentis et int�r pocula pulp�mentis ;
ibidem �na aderit muli�r lepida ,tibi s�via super sav�a quae det .
lepide �ccipis me .
immo si �fficies ,tum f�xo magis id d�cas .
nisi eff�cero ,cruciab�liter c�rnifex me accipito .
s�d propera mihi m�nstrare ,ubi sit �s lenonis a�dium .
tertium hoc est .
st ,tace ,aedes hiscunt .
credo ,animo malest aedibus .
quid iam ?
quia edepol ipsum lenonem evomunt .
illicinest ?
illic �st .
mala mercist * * illuc sis vide ,ut transversus ,non proversus cedit ,quasi cancer solet .
m�nus malum hunc hominem esse opinor quam esse censebam coquom ,nam nihil etiam dum harpagavit praeter cyathum et cantharum .
heus tu ,nunc occasio est et tempus .
tecum sentio .
ingredere in viam dolose :
ego hic in insidiis ero .habui numerum sedulo :
hoc est sextum a porta proxumum angiportum ,in id angiportum me devorti iusserat ;
quis hic homo chlamydatus est aut unde est aut quem quaeritat ?
peregrina facies videtur hominis atque ignobilis .
sed eccum qui ex incerto faciet mihi quod quaero certius .
ad me adit recta .
unde ego hominem hunc esse dicam gentium ?
heus tu ,qui cum hirquina barba stas ,responde quod rogo .eho ,an non pr�us salutas ?
nulla est mihi salus dataria .
nam pol hinc tantumdem accipies .
iam inde a principio probe .ecquem in angiporto hoc hominem tu novisti ? te rogo .
egomet me .
pauci istuc faciunt homines quod tu praedicas ,nam in foro vix decumus quisque est qui ipsus sese noverit .
salvos sum ,iam philosophatur .
hominem ego hic quaero malum ,legirupam ,impurum ,peiurum atque impium .me quaeritat ,nam illa mea sunt cognomenta ; nomen si memoret modo .
quid est ei homini nomen ?
leno ballio .
scivin ego ?
ipse ego is sum ,adulescens ,quem tu quaeris .
tune es ballio ?
ego enim vero is sum .
vt vestitu ' s ,es perfossor parietum .
credo ,in tenebris ,conspicatus si sis me ,apstineas manum .
erus meus tibi me salutem multam voluit dicere .
hanc epistulam accipe a me ,hanc m� tibi iussit dare .
quis is homost qui iussit ?
perii ,nunc homo in medio lutost ;
nomen nescit ,haeret haec res .
quem hanc misisse ad me autumas ?
tute eius nomen memorato mihi ,ut sciam te ballionem esse ipsum .
cedo mi epistulam .
accipe et cognosce signum .
oh ,polymachaeroplagides purus putus est ipsus .
novi .
heus ,polymachaeroplagides nomen est .
scio i�m me recte tibi dedisse epistulam ,postquam polymachaeroplagidem elocutus nomen es .
quod homo edepol fortis atque bellator probus .
sed propera hanc pellegere quaeso epistulam ( ita negotium est ) ,atque accipere argentum actutum mulieremque emittere .
nam necess�st hodie sicyoni me esse aut cras mortem exsequi ,ita erus meus est imperiosus .
novi ,notis praedicas .
propera pellegere �pistulam ergo .
id ago ,si taceas modo .
mil�s lenoni ballioni epistulam conscriptam mittit polymachaeroplagides ,imagine obsignatam quae inter nos duo convenit olim .sumbolust in epistula .[ video ,et cognosco signum .
sed in epistula nullam salutem mittere scriptam solet ?
ita militaris disciplinast ,ballio : manu salutem mittunt benevolentibus ; ead�m malam rem mittunt malevolentibus .
sed ,ut occepisti ,perge opera experirier quid epistula ista narret .
ausculta modo .
] ' harpax calator meus est ,ad te qui venit -' tun es is harpax ?
ego sum ,atque ipse a(/rpac quidem .
' qui epistulam istam fert ;
ab eo argentum accipi ,cum eo simitu mulierem mitti volo .
salutem scriptam dignum est dignis mittere : te si arbitrarem dignum ,misissem tibi .
' quid nunc ?
argentum des ,abducas mulierem .
vter remoratur ?
quin sequere ergo intro .
- sequor .
-
peiorem ego hominem magisque vorsute malum numquam edepol quemquam vidi ,qu�m hic est simia ;
nimisque �go illum hominem metuo et formido male ,ne malus item erga me sit �t erga illum fuit ,ne in re secunda nunc mi obvertat cornua ,si occasionem capsit qui sit mihi malus ;
atque edepol equidem nolo ,nam illi bene volo .
nunc in metu sum maximo ,triplici modo :
primum omnium iam hunc comparem metuo meum ,ne deserat med atque ad hostis transeat ;
metuo autem ,n� erus redeat etiam dum a foro ,ne capta praeda capti praedones fuant .
quom haec metuo ,metuo ne ille huc harpax advenat prius quam h�nc hic harpax abierit cum muliere .
perii hercle ,nimium tarde egrediuntur foras .
cor conligatis vasis expectat meum ,si non educat mulierem secum simul ,ut exulatum ex pectore aufugiat meo .
victor sum ,vici cautos custodes meos .
ne plora ,nescis ut res sit ,phoenicium ,verum haud multo post faxo scibis accubans .
non ego te ad illum duco dentatum virum macedoniensem ,qui te nunc flentem facit :
cuiam esse te vis maxime ,ad eum ducere :
calidorum haud multo post faxo amplexabere .
quid tu intus quaeso desedisti quam diu ?
mihi cor retunsumst oppugnando pectore .
occasionem repperisti ,verbero ,ubi perconteris me ,insidiis hostilibus ?
quin hinc metimur gradibus militariis ?
atque edepol ,quamquam nequam homo es ,recte mones .
ite hac triumphi ad cantharum recta via .
-
hahae ,nunc demum mi animus in tuto est loco ,postquam iste hinc abiit atque abduxit mulierem .
iube n�nc venire pseudolum ,scelerum caput ,et abd�cere a me mulierem fallaciis .
conceptis hercle verbis ,satis certo scio ,ego periurare me mavellem miliens ,quam mi illum verba per deridiculum dare .
nunc deridebo hercle hominem ,si convenero ;
verum in pistrino credo ,ut convenit ,fore .
nunc ego simonem mi obviam veniat velim ,ut mea laetitia laetus promiscam siet .
viso quid rerum meus vlixes egerit ,iamne habeat signum ex arce ballionia .
o fortunate ,cedo fortunatam manum ,simo .qu�d est ?
iam - quid iam ?
nihil est quod metuas .
quid est ?
venitne homo ad te ?
non .quid est igitur boni ?
minae viginti sanae et salvae sunt tibi ,hodie quas aps te est instipulatus pseudolus .
velim quidem hercle .
r�ga me viginti minas ,si ille hodie �lla sit potitus muliere sive eam tuo gnato hodie ,ut promisit ,dabit ,[ roga opsecro hercle ,gestio promittere .] omnibus modis tibi esse rem ut salvam scias ; atque etiam habeto mulierem dono tibi .
nullum periclumst ,quod sciam ,stipularier ,ut concepisti verba :
viginti minas dabin ?
dabuntur .
hoc quidem actumst hau male .
[ sed convenistin hominem ?
immo ambo simul .
quid ait ?
quid narrat ?
quaeso ,quid dixit tibi ?
nugas theatri ,verba quae in comoediis solent lenoni dici ,quae pueri sciunt :
malum et scelestum et peiurum aibat esse me .
pol hau mentitust .
ergo haud iratus fui :
nam quanti refert ei nec recte dicere ,qui nihili faciat quique infitias non eat ?]
quid est ? quid non metuam ab eo ?
id audire expeto .
quia numquam abducet mulierem iam ,nec potest ,a me .
meministin tibi me dudum dicere ,eam v�niisse militi macedonio ?
memini .
em �llius servos h�c ad me argentum attulit et obsignatum sumbolum ,quid postea ? qui inter me atque illum militem convenerat :
is secum abduxit mulierem hau multo prius .
bonan fide istuc dicis ?
vnde ea sit mihi ?
vide m�do ,ne illic sit contechnatus quippiam .
epistula atque imago me certum facit ;
quin illam [ quidem iam ] in sicyonem ex urbe abduxit modo .
bene hercle factum .
quid ego cesso pseudolum facere ut det nomen ad molas coloniam ?
sed quis hic homo est chlamydatus ?
non edepol scio ,nisi ut observemus qu� eat aut quam rem gerat .
malus �t nequam est homo qu� nihili eri �mperium sui s�rvos facit ,nihil�st autem suom qui �fficium facere �mmemor est ,nisi est �dmonitus .
nam qu� liber�s [ esse ] ilic� se arbitrantur ,ex c�nspectu er� si su� se abdid�runt ,l�xantur ,lustr�ntur ,comedunt qu�d habent ,ei nom�n diu s�rvitut�s ferunt .
n�c boni ingeni qu�cquam in is inest ,nisi ut improbis se artibus teneant .
? cum h�s mihi n�c locus nec s�rmo conven�t neque is �mquam nobil�s fui .
n�nc ego illum metuo ,quom hic n�n adest ,ne quom �dsiet m�tuam .
ei rei oper�m dabo .
nam �n taberna �sque adhuc ,s� venir�t syrus ,cui dedi sumbolum ,mansi ,uti iusserat :
leno ubi esset domi ,me aibat arcessere ;
v�rum ubi is n�n venit n�c vocat ,venio h�c ultro ,ut sciam ,qu�d rei sit ,ne ill�c homo me lud�ficetur .
neque qu�cquamst melius ,quam �t hoc pult�m atque aliquem �vocem hinc �ntus .
l�no argentum h�c volo � me accipiat �tque amittat m�lierem mec�m simul .
he�s tu .
quid vis ?
h�c homo meus est .
qu�dum ?
quia praeda haec meast :
sc�rtum quaerit ,h�bet argentum .
iam �dmordere hunc m�hi lubet .
iamne �llum com�ssurus �s ?
dum rec�ns est dat�r ,dum cal�t ,devor�ri dec�t iam .
bon� me vir� pauper�nt ,improbi a�gent ;
popl� strenu� ,mi improb� usu� sunt .mal�m quod tib� di dab�nt ,sic scel�stu ' s .me nunc commoror ,quom has foris non ferio ,ut sciam ,s�tne balli� domi .v�nus mi haec bona dat ,quom h�s huc adigit l�crifugas ,damn�cupidos ,qui s� suamque aetat�m bene curant ,�dunt ,bibunt ,scort�ntur : illi s�nt alio ingenio �tque tu ,qu� neque tibi bene �sse patere et �llis quibus est �nvides .he�s ubi estis v�s ? hic quidem ad me r�cta habet rect�m viam .[ heus ubi est�s
novi ,bona scaevast mihi .
ecquis hoc �perit ? heus chlamydate ,quid istic debetur tibi ?
aedium dominum lenonem ballionem quaerito .
quisquis es ,adulescens ,operam fac compendi quaerere .
quid iam ?
quia tute ipsus ipsum praesens praesentem vides .
tune is es ?
chlamydate ,c�ve sis tibi a curvo infortunio atque in hunc intende digitum :
hic leno est .at hic est vir bonus .
sed ,tu ,bone vir ,flagitare saepe clamore in foro ,quom libella nusquamst ,nisi quid leno hic subvenit tibi .
quin tu mecum fabulare ?
fabulor .
quid vis tibi ?
argentum accipias .
iamdudum ,si des ,porrexi manum .accipe : hic sunt quinque argenti lectae numeratae minae .hoc tibi erus me iussit ferre polymachaeroplagides ,quod deberet ,atque ut mecum mitteres phoenicium .erus tuos - ita dico .miles - ita loquor .macedonius - admodum ,inquam .
te ad me misit polymachaeroplagides ?
vera memoras .
hoc argentum ut mihi dares ?
si tu quidem es leno ballio .
atque ut a me mulierem tu abduceres ?
ita .phoenicium esse dixit ?
recte meministi .
mane .iam redeo ad te .
at maturate propera ,nam propero :
vides iam diem multum esse .
video : hunc advocare etiam volo ;
mane modo istic ,iam revertar ad te .
quid nunc fit ,simo ?
quid agimus ?
manufesto hunc hominem teneo ,qui argentum attulit .
quidum ?
an nescis quae sit haec res ?
iuxta cum ignarissimis .
pseudolus tuos allegavit hunc ,quasi a macedonio milite esset .
haben argentum ab homine ?
rogitas quod vides ?
heus ,memento ergo dimidium istinc mihi de praeda dare :
commune istuc esse oportet .
quid ,malum ?
id totum tuom est .
quam mox mi operam das ?
tibi do equidem .
quid nunc mi es auctor ,simo ?
exploratorem hunc faciamus ludos suppositicium ,adeo donicum ipsus sese ludos fieri senserit .
sequere .
quid ais ?
nempe tu ill�us servos es ?
planissume .
quanti te emit ?
suarum in pugna virium victoria .n�m ego eram domi imperator summus in patria mea .
an etiam umquam ille expugnavit carcerem ,patriam tuam ?
contumeliam si dices ,audies .
quotumo die ex sicyone huc pervenisti ? altero ad meridie .
strenue mehercle iisti .
quamvis pernix h�c est homo :
ubi suram aspicias ,scias p�sse eum - gerere crassas compedes .
quid ais ? tune etiam cubitare solitu ' s in cunis puer ?
scilicet .
etiamne facere solitus es - scin quid loquar ?
scilicet solitum esse .
sanine estis ?
qu�d hoc quod te rogo ?
noctu in vigiliam quando ibat miles ,quom tu ibas simul ,conveniebatne in vaginam tuam machaera militis ?
i in malam crucem .
ire licebit tamen tibi hodie temperi .
quin tu mulierem mi emittis ,aut redde argentum .
mane .quid maneam ?
chlamydem hanc commemora quanti conductast .
quid est ?
quid meret machaera ?
elleborum hisce h�minibus opus �st .
eho .mitte .
quid mercedis petasus hodie domino demeret ?
quid domino ?
quid somniatis ?
mea quidem haec habeo omnia ,meo peculio empta .
nempe quod f�mina summa sustinent .
vncti hi sunt senes ,fricari sese ex antiquo volunt .
responde ,opsecro hercle ,vero serio hoc quod te rogo :
quid meres ?
quis istic pseudolust ?
praeceptor tuos ,qui te hanc fallaciam docuit ,ut fallaciis hinc mulierem a me abduceres .
quem tu pseudolum ,quas tu mihi praedicas fallacias ?
quem �go hominem ? nullius coloris novi .
non tu istinc abis ?
nihil est hodie hic sucophantis quaestus :
proin tu pseudolo nunties abduxisse alium praedam ,qui occurrit prior harpax .
is quidem edepol harpax ego sum .
immo edepol esse vis .
purus putus hic sucophanta est .
ego tibi argentum dedi et dudum ,adveniens extemplo ,sumbolum servo tuo ,eri im�gine obsignatam epistulam ,hic ante ostium .
meo tu epistulam dedisti servo ?
quoi servo ?
suro .non confidit sycophanta hic [ nequam est ] nugis : meditatus malest .[ edepol hominem verberonem pseudolum ,ut docte dolum commentust : tantundem argenti quantum miles debuit dedit huic atque hominem exornavit ,mulierem qui abduceret .] nam illam epistulam ipsus verus harpax huc ad me attulit .
harpax ego vocor ,ego servos sum macedonis militis ;
ego nec sycophantiose quicquam ago nec malefice ,neque istum pseudolum mortalis qui sit novi neque scio .
tu ,nisi mirumst ,leno ,plane perdidisti mulierem .
edepol ne istuc magis magisque metuo ,quom verba audio .
mihi quoque edepol iamdudum ille surus cor perfrigefacit ,sumbolum qui ab hoc accepit .
mira sunt ni pseudolust .
eho tu ,qua facie fuit ,d�dum quoi dedisti sumbolum ?
rufus quidam ,ventriosus ,crassis suris ,subniger ,magno capite ,acutis oculis ,ore rubicundo ,admodum magnis pedibus .
perdidisti ,postquam dixisti pedes .
pseudolus fuit ipsus .
actumst de me .
iam morior ,simo .hercle te hau sinam emoriri ,nisi mi argentum redditur ,viginti minae .
atque etiam mihi aliae viginti minae .
auferen tu id praemium a me ,quod promisi per iocum ?
de improbis viris auferri praemium et praedam decet .
saltem pseudolum mihi dedas .
pseudolum ego dedam tibi ?
quid deliquit ?
dixin ,ab eo tibi ut caveres ,centiens ?
perdidit me .
at me viginti modicis multavit minis .
quid nunc faciam ?
si mi argentum dederis ,te suspendito .
di te perdant .
sequere sis me ergo hac ad f�rum ,ut solvam .
sequor .
quid ego ?
peregrinos absolvam ,cras agam cum civibus .
pseudolus mihi centuriata h�buit capitis comitia ,qui illum ad m� hodie adlegavit ,mulierem qui abduceret .
sequere tu .nunc ne expectetis ,dum hac domum redeam via ; ita res gestast : angiporta haec certum est consectarier .
si graderere tantum quantum loquere ,iam esses ad forum .
- certumst mi hunc emortualem facere ex natali die .
( exit ballio , harpax following . perseus:text:1999.02.0107:act=4:scene=8
bene ego illum tetigi ,bene autem servos inimicum suom .
nunc mihi certum est alio pacto pseudolo insidias dare ,quam in aliis comoediis fit ,ubi cum stimulis aut flagris insidiantur :
at ego iam intus promam viginti minas ,quas promisi si effecisset ;
obviam ei ultro deferam .
nimis illic mortalis doctus ,nimis vorsutus ,nimis malus ;
superavit dolum troianum �tque vlixem pseudolus .
nunc ibo intro ,argentum promam ,pseudolo insidias dabo .-
quid h�c ?
sicine h�c fit ,ped�s ?
statin �n non ?
an �d voltis ,�t me hinc iac�ntem aliquis t�llat ?
nam h�rcle si c�cidero ,v�strum erit flag�tium .
p�rgitin p�rgere ?
ah ,s�rviend�m mihi hodie �st ;
magnum hoc viti�m vino est : ped�s captat pr�mum ,luct�tor dol�sust .prof�cto edepol �go nunc probe habeo mad�lsam :
ita v�ctu excurato ,�ta magnis mund�tiis et dis d�gnis ,itaque �n loco festiv� sumus fest�ve accepti .
quid op�st me multas agere �mbages ?
hoc est h�mini quam ob rem v�tam amet ,hic �mnes voluptat�s ,in hoc omn�s venustat�s sunt :
deis pr�ximum esse �rbitror .nam �bi amans complex�st amantem ,�bi ad labra lab�lla adiungit ,�bi alter alter�m bilingui m�nifesto inter s� prehendunt ,ubi m�mmam mammicula �pprimit aut ,si l�bet ,corpora cond�plicantur ,manu c�ndida cantharum d�lciferum prop�nat amiciss�ma amico : ibi i�m neque esse alium alii �diosum nec m�lestum nec serm�nibus morolog�s uti ,ungu�nta atque od�res ,lemn�scos ,cor�llas dar� dapsil�s ,non en�m parce pr�mi ( vict�m ceterum ne qu�s me roget ) :
h�c ego modo �tque erus minor h�nc diem s�mpsimus prothyme ,p�stquam opus meum �mne ut volui p�rpetravi h�stibus fugatis .
ill�s accub�ntis ,pot�ntis ,am�ntis cum sc�rtis rel�qui ,et me�m scortum ib�dem ,su� cordi atque �nimo opsequ�ntes .
sed p�stquam ex�rrexi ,or�nt med ut s�ltem .
ad hunc me modum intuli illis satis facete ,nimis ex discipulina ,quippe ego qui probe ionica perdidici .
sed palliolatim amictus sic haec incessi ludibundus .
plaud�nt et ' par�m ' clamit�nt mi ,ut rev�rtar .
�ccepi d�nuo ,h�c modo : n�lui �dem ; amica� dabam m� meae ,�t me amar�t : ubi c�rcumvort�r ,cado : id f�it naenia l�do .�taque dum enit�r ,prox ,iam paene �nquinavi p�llium .n�miae tum vol�ptati edepol f�i ob cas�m .
datur c�ntharus :
bibi .
comm�to ilic� pallium ,�llud pos�vi ;
inde h�c exi� ,crapul�m dum amov�rem .n�nc ab ero ad erum m�um maiorem v�nio foedus c�mmemoratum .�perite ,aperite ,he�s ,simoni m� adesse aliquis n�ntiate .
v�x viri p�ssumi me �xciet foras .
s�d quid hoc ?
qu� modo ?
qu�d video ego ?
c�m corona �brium pse�dolum tuom .
l�bere hercle h�c quidem .
n�m mea gr�tia p�rtimesc�t magis ?
c�gito ,sa�viter blanditerne �dloquar .
sed me h�c votat vim f�cere nunc qu�d fero ,s� qua in hoc sp�s sitast mihi .
v�r malus viro �ptumo obviam it .
d� te ament ,pse�dole .f� i in mal�m crucem .
cur �go adflictor ?
quid t� ,malum ,in os igit�r mi ebrius inr�ctas ?
m�lliter s�c tene m� ,cave n� cadam :
non v�des me ut madide m�deam ?
quae �staec aud�ciast ,t� sic int�rdius c�m corolla �brium inc�dere ?
lubet .
qu�d ,lubet ?
p�rgin ruct�re in os mihi ?
su�vis ruct�s mihi est .
s�c sine ,simo .credo �quidem potesse t� ,scelus ,m�ssici m�ntis ub�rrumos qu�ttuor fr�ctus eb�bere in hora �na .
hiberna �ddito .
hau m�le mones ,sed d�c tamen ,�nde onust�m celocem �gere te pra�dicem ?
c�m tuo f�lio p�rpotav� modo .
qua� tibi d�xi ,ut eff�cta reddidi !
p�ssumu ' s homo .
mulier haec facit .
�mnia ,ut qu�cque egisti ,�rdine scio .
qu�d ergo dubitas d�re mi argentum ?
i�s petis ,fate�r .
tene .
but you declared that you wouldn ' t give it me ; and still do you give it . are you laughing at me ? what ? are you going to take this from your master , pseudolus ? with most willing heart and soul . prithee , can ' t you venture to make me an abatement of some portion of this money ? no : you shall say that i really am a greedy fellow ; for you shall never be richer by a single coin of this money . well , i really didn ' t suppose
onera h�nc hominem atque me c�nsequere hac .
egone �stum oner�m ?
oner�bis ,scio .
quid ego hu�c homini faci�m ?
satin ultro et arg�ntum aufert et me �nridet ?
vae v�ctis .vorte ergo �merum .em .h�c ego numquam r�tus sum fore me ,�t tibi fierem s�pplex .heu he� heu .desine .
d�leo .
quid ?
desist .
non :
neque t� mei tergi m�sereret ,si hoc n�n hodie ecfec�ssem .
erit �bi te ulciscar ,s� vivo .
quid m�nitare ?
habeo t�rgum .
age s�ne igitur .
redi .qu�d redeam ?
redi m�do :
non eris dec�ptus .
rede� .
simul mecum i p�tatum .
egone �am ?
fac quod te i�beo :
si is ,a�t dimidium aut pl�s etiam faxo h�nc feres .
eo ,duc m� quo vis .
quid n�nc ?
numquid �ratus �s aut mihi a�t fili� propter h�s res ,sim� ?
nil prof�cto .i hac .t� sequor .
qu�n vocas sp�ctator�s simul ?
h�rcle me isti ha� solent voc�re ,neque ergo ego �stos ;
v�rum si v�ltis adpla�dere atque �dprobare h�nc gregem et f�bulam ,in cr�stinum vos voc�bo .
pro di immortales ,tempestatem cuius modi neptunus nobis nocte hac misit proxima .
detexit ventus villam - quid verbis opust ?
non ventus fuit ,verum �lcumena euripidi ,ita omn�s de tecto deturbavit tegulas ; inlustrioris fecit fenestrasque indidit .
et vos a vestris abduxi negotiis neque id processit qua vos duxi gratia ,neque quivi ad portum lenonem prehendere .
sed mea desidia spem deserere nolui : eo v�s ,amici ,detinui diutius .
nunc huc ad veneris fanum venio visere ,ubi rem divinam se facturum dixerat .
si sapiam ,hoc quod me mactat concinnem lutum .
prope me hic nescio quis loquitur .
heus ,sceparnio .
qui nominat me ?
qui pro te argentum dedit .
quasi me tuom esse servom dicas ,daemones .
luto usust multo ,multam terram confode .
villam integundam intellego totam mihi ,nam nunc perlucet ea quam cribrum crebrius .
pater salveto ,�mboque adeo .
salvos sis .
sed utrum tu masne an femina es ,qui illum patrem voces ?
vir sum equidem .
quaere vir porro patrem .
filiolam ego unam h�bui ,eam unam perdidi .
virile sexus numquam ullum habui .
at di dabunt .
tibi quidem hercle ,quisquis es ,magnum malum ,qui oratione [ nos ] hic occupatos occupes .
isticine vos habitatis ?
quid tu id quaeritas ?
quon furatum mox venias ,vestigas loca ?
peculiosum esse addecet servom et probum ,quem ero praesente ? praetereat oratio aut qui inclementer dicat homini libero .
et impudicum et impudentem hominem addecet molestum ultro advenire ad alienam domum ,cui debeatur nil .
tace ,sceparnio .
quid opust ,adulescens ?
istic infortunium ,qui praefestinet ,ubi erus adsit ,praeloqui .
sed nisi molestumst ,paucis percontarier volo ego ex te .
dabitur opera ,atque in negotio .
quin tu in paludem is exicasque harundinem ,qui pertegamus villam ,dum sudumst ? tace .tu si quid opus est dice .dic quod te rogo ,ecquem tu hic hominem crispum ,incanum videris ,malum ,periurum ,palpatorem - plurimos ,nam ego propter eius modi viros vivo miser .
hic dico ,in fanum veneris qui mulierculas duas s�cum adduxit ,quique adornaret sibi ut rem divinam faciat ,aut hodie aut heri .
non hercle ,adulescens ,iam hos dies complusculos quemquam istic vidi sacruficare ,neque potest clam me esse si qui sacruficat :
semper petunt aquam hinc aut ignem aut vascula aut cultrum aut veru aut aulam extarem ,aut aliquid - quid verbis opust ?
veneri paravi vasa et puteum ,non mihi .
nunc intervallum iam hos dies multos fuit .
vt verba praehibes ,me periisse praedicas .
mea quidem hercle causa salvos sis licet .
heus tu ,qui fana ventris causa circumis ,iubere meliust prandium ornari domi .fortasse tu huc vocatus es ad prandium ,ille qu� vocavit nullus venit ?
admodum .
nullumst periclum te hinc ire inpransum domum :
cererem te meliust quam venerem sectarier :
amori haec curat ;
tritico curat ceres .
deludificavit me illic homo indignis modis .pro di immortales ,quid illuc est ,sceparnio ,hominum secundum litus ? vt mea est opinio ,propter viam illi sunt vocati ad prandium .
qui ?
quia post cenam ,credo ,laverunt heri .confracta navis in mari est illis .
ita est .
at hercle nobis villa in terra et tegulae .hui ,homunculi quanti estis .eiecti ut natant .
vbi sunt i homines ,obsecro ?
hac ad dexteram ( viden ?) secundum litus .
video .
sequimini .
utinam is sit qu�m ego quaero ,vir sacerrimus .
valete .
- si non moneas ,nosmet meminimus .
sed ,o palaemon ,sancte neptuni comes ,qui herculis socius esse diceris ,? quod facinus video .
quid vides ?
mulierculas video sedentis in scapha solas duas .
ut adflictantur miserae .
euge euge ,perbene ,ab saxo avortit fluctus ad litus scapham ,nequ� gubernator umquam potuit rectius .
non vidisse undas me maioris censeo .
salvae sunt ,si illos fluctus devitaverint .
nunc ,nunc periclumst .
unda eiecit alteram .
at in vadost ,iam facile enabit .
salva res .
desiluit haec autem altera in terram e scapha .ut prae timore in genua in undas concidit .salvast ,evasit ex aqua .iam in litore est .
sed dextrovorsum avorsa it in malam crucem .
hem ,errabit illaec hodie .
si ad saxum quo capessit ,ea deorsum cadit ,errationis fecerit compendium .
si tu de illarum cenaturus vesperi es ,illis curandum censeo ,sceparnio ,si apud me essurus ,mihi dar� operam volo .
bonum aequomque oras .
sequere me hac ergo .- sequor .-
nimio h�minum fortuna� minus misera� memorantur ,* * experiundo iis datur acerbum .* * hoc deo c�mplacitumst ,me hoc �rnatu ornatam �n incertas regi�nes timidam ei�ctam .
hanc�ne ego ad rem natam �sse me miser�m memor�bo ?
hanc�ne ego partem c�pio ob p�etatem praec�puam ?
nam h�c mi haud lab�rist ,lab�rem hunc pot�ri ,si �rga par�ntem aut de�s me impi�vi ;
nam quid habeb�nt sibi signi �mpii posthac ,si ad h�nc modum est inn�xiis hon�r apud vos ?
nam m� si sciam �n vos fec�sse aut par�ntis scel�ste ,minus me m�serer ;
sed er�le scelus me s�llicitat ,ei�s me impietas m�le habet .
�tiam quae simul v�cta mecum �n scaphast ,�xcidit .
�go nunc sola sum .qua� mihi s� foret s�lva salt�m ,labor l�nior �sset hic mi �ius opera .nunc qu�m spem aut opem a�t consil� quid cap�ssam ? ita h�c sola s�lis locis compotita sum .
hic s�xa sunt ,hic m�re sonat ,neque qu�squam homo mihi obvi�m venit .
* * * h�c quod ind�ta sum ,summae opes �ppido ,n�c cibo n�c loco t�cta quo s�m scio :
qua� mihist sp�s ,qua me v�vere velim ?
n�c loci gn�ra sum ,n�c vidi aut h�c fui .
s�ltem aliqu�m velim qu� mihi ex h�s locis a�t viam aut s�mitam m�nstret ,ita nunc h�c an ill�c eam ,inc�rta sum c�nsili ;
�lgor ,err�r ,pavor ,me �mnia tenent .
ha�c parent�s mei haud sc�tis miseri ,me n�nc miseram esse ita ut� sum .
nunc qu� minus servio ,qu�m si serv� forem n�ta ?
neque qu�cquam umquam illis pr�fuit qui m� sibi edux�runt .
quid m�hi meliust ,quid m�gis in remst ,quam a c�rpore vitam ut s�cludam ? ita m�le vivo atque ita m�hi multae in pect�re sunt curae ex�nimales .ita r�s se habent : vitae ha� parco ,perdid� spem qua me obl�ctabam .
omn�a iam circumc�rsavi atque omn�bus latebris perr�ptavi quaer�re conservam ,v�ce oculis aur�bus ut pervest�garem .
neque eam �squam invenio n�que quo eam neque qu� quaeram cons�ltumst ,neque qu�m rogitem resp�nsorem quemquam �nterea conv�nio ,neque m�gis solae terra� solae sunt quam ha�c loca atque hae regi�nes ; neque s� vivit ,eam v�va umquam quin �nveniam des�stam .qu�ianam vox m�hi prope hic sonat ?
p�rtimui ,quis h�c loquitur prope ?
sp�s bona ,obsecro ,s�bventa mihi ,�xime ex h�c miseram metu .
c�rto vox m�liebris a�ris tetig�t meas .
m�lier est ,m�liebris v�x mi ad aur�s venit .
num �mpelisca �bsecro est ?
t�n ,palaestra ,a�dio ?
qu�n voco ,ut me a�diat ,n�mine ill�m suo ?
�mpelisca .
h�m quis est ?
ego ,palaestra * d�c ubi es ? p�l ego nunc �n malis pl�rimis .
s�cia sum ,n�c minor p�rs meast quam tua .
s�d videre �xpeto t� .
mihi es a�mula .
ubi es ?
�cce me .�ccede ad me �tque adi c�ntra .
fit s�dulo .
c�do manum .
�ccipe .
d�c ,vivisne ?
you ,indeed , make me now wish to live , since i ' m empowered to touch you .
ut v�x mihi cr�do ego hoc ,t� tenere .
�bsecro ,ampl�ctere ,sp�s mea .
ut me �mnium i�m labor�m levas .
�ccupas pra�loqui qua� mea or�tiost .
quo ,amabo ,�bimus ?
l�tus hoc p�rsequam�r .
sequor qu� lubet .
s�cine hic cum �vida v�ste grass�bimur ?
h�c quod est ,�d necess�rium est p�rpeti .
s�d quid hoc ,�bsecro ,est ?
quid ?
v�den ,amabo ,fanum [ videsne ] h�c ?
vbi est ?
ad d�xteram .
vide� decorum d�s locum vid�rier .haud l�nge abesse op�rtet homines h�nc ,ita hic lepid�st locus .qu�squis est deus ,v�neror ut nos �x hac aerumna �ximat ,m�seras inopis a�rumnosas �t aliquo auxilio �diuvet .
qui s�nt qui a patr�na prec�s mea expet�ssunt ?
nam v�x me prec�ntum huc for�s excit�vit .
bonam �tque obsequ�ntem deam �tque haud grav�tam patr�nam exsequontur ben�gnamque m�ltum .
iub�mus te s�lvere ,m�ter .
salv�te ,pu�llae .
sed �nde vos �re [ cum uvida veste ] dicam ,�bsecro ,tam ma�stiter vest�tas ?
�lico hinc �mus ,haud l�ngule ex h�c loco ; v�rum longe h�nc abest �nde advectae h�c sumus .
n�mpe equo l�gneo p�r vias ca�rulas �stis vectae ?
�dmodum .
ergo a�quius v�s erat c�ndidat�s venire h�stiat�sque .ad hoc f�num ad ist�nc modum n�n venir� solet .qua�ne eiectae � mari s�mus ambae ,�bsecro ,�nde nos h�stias agere voluisti huc ?
n�nc tibi ampl�ctimur g�nua egent�s opum ,quae �n locis n�sciis n�scia sp� sumus ,�t tuo r�cipias t�cto serv�sque nos m�seriar�mque te amb�rum uti m�sereat ,quib�s nec loc�st ullus n�c spes parata ,neque h�c ampli�s ,[ quam ] quod vid�s ,nobis qu�cquamst .
mis�ricordi�r nulla me �st femin�rum .
sed ha�c pauper�s res sunt inopesque ,puellae : egom�t meam vix vit�m colo ; vener� cibo meo s�rvio .
vener�s fanum ,obsecro ,h�c est ?
fate�r .ego huius f�ni sac�rdos clueo .
ver�m ,quidquid �st ,comit�r fiet � me ,quo n�nc copia valebit .
ite h�c mecum .
am�ce ben�gneque hon�rem ,mat�r ,nostrum hab�s .
- oportet .
-
omn�bus modis qui pa�peres sunt h�mines miseri v�vont ,praesertim quibus nec quaestus est ,nec didicere artem ullam :
necessitate quidquid est domi id sat est habendum .
nos iam de ornatu propemodum ut locupletes simus scitis :
hisce hami atque haec harundines sunt nobis quaestu et cultu .
* * ex urbe ad mare huc prodimus pabulatum :
pro exercitu gymnastico et palaestrico hoc habemus ; echinos ,lopadas ,ostreas ,balanos captamus ,conchas ,marinam urticam ,musculos ,plagusias striatas ; post id piscatum hamatilem et saxatilem aggredimur .cibum captamus e mari :
si eventus non evenit neque quicquam captumst piscium ,salsi lautique pure domum redimus clanculum ,dormimus incenati .
atque ut nunc valide fluctuat mare ,nulla nobis spes est : nisi quid conclarum capsimus ,incenati sumus profecto .
nunc venerem hanc veneremur bonam ,ut nos lepide adiuerit hodie .
animum adversavi sedulo ,ne erum usquam praeterirem ; nam cum modo exibat foras ,ad portum se aibat ire ,me huc obviam iussit sibi venire ad veneris fanum .sed quos perconter commode eccos video astare .adibo .
salvete ,fures maritimi ,conchitae atque hamiotae ,famelica hominum natio .
quid agitis ?
ut peritis ?
vt piscatorem aequomst ,fame sitique [ speque ] * * * ecquem adulescentem huc ,dum hic astatis ,strenua facie rubicundum fortem ,qui tres secum homines duceret chlamydatos cum machaeris ,vidistis vos venire * ?
* nullum istac facie ut praedicas venisse huc scimus .
ecquem recalvom ac silanum senem ,statutum ,ventriosum ,tortis superciliis ,contracta fronte ,fraudulentum ,deorum �dium atque hominum ,m�lum ,mali viti probrique plenum ,qui duceret mulierculas duas s�cum satis venustas ?
cum istius modi virtutibus operisque natus qui sit ,eum qu�dem ad carnificem est aequius quam ad venerem commeare .
at si vidistis ,dicite .
huc profecto nullus venit .
vale .
- valete .
credidi :
factum est quod suspicabar ,data verba ero sunt ,leno abit scelestus exulatum ,in navem ascendit ,mulieres avexit :
hariolus sum .
is huc erum etiam ad prandium vocavit ,sceleris semen .
nunc quid mihi meliust ,quam ilico hic opperiar erum dum veniat ?
ead�m ,sacerdos veneria haec s� quid amplius scit ,si videro ,exquisivero : faciet me certiorem .
intellego :
hanc quae proxuma est v�llam veneris fano pulsare iussisti atque aquam rogare .
cuia ad auris vox mi advolavit ?
obsecro ,quis hic loquitur ?
qu�m ego video ?
estne ampelisca haec quae foras e fano egreditur ?
estne hic trachalio ,quem conspicor ,calator plesidippi ?
east .is est .
trachalio ,salve .salve ,ampelisca .
quid agis tu ?
a�tatem haud malam male .
melius ominare .
verum omnes sapientes decet conferre et fabulari .
sed plesidippus tuos erus ubi ,amabo ,est ?
heia vero ,quasi non sit intus .
neque pol est neque huc quidem ullus venit .
non venit ?
vera praedicas .
non est meum ,ampelisca .
sed quam mox coctum est prandium ?
quod prandium ,obsecro te ?
nempe r�m divinam facitis hic .
quid somnias ,amabo ?
certe huc labrax ad prandium vocavit plesidippum er�m meum erus vest�r .
pol haud miranda facta dicis : si deos decepit et homines ,lenonum more fecit .
non rem divinam facitis hic vos neque erus ?
hariolare .
quid tu agis hic igitur ?
ex malis multis metuque summo capitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc recepit ad se veneria haec sacerdos me et palaestram .
an hic palaestrast ,obsecro ,er� mei amica ?
certo .
inest lepos in nuntio tuo m�gnus ,mea ampelisca .
sed ist�c periclum perlubet quod fuerit vobis scire .
confracta est ,mi trachalio ,hac nocte navis nobis .
quid navis ?
quae istaec fabulast ?
non audivisti ,amabo ,quo pacto leno clanculum nos hinc auferre voluit in siciliam et quidquid domi fuit in navem imposivit ?
ea nunc perierunt omnia .
oh ,neptune lepide ,salve ,nec te aleator nullus est sapientior ; profecto nimis l�pide iecisti bolum :
periurum perdidisti .
sed nunc ubi est leno labrax ?
neptunus magnis poculis hac nocte eum invitavit .
credo hercle anancaeo datum quod biberet .
ut ego amo te ,mea ampelisca ,ut dulcis es ,ut mulsa dicta dicis .
sed tu et palaestra quomodo salvae estis ?
scibis faxo .
de navi timidae ambae in scapham insiluimus ,quia videmus ad saxa navem ferrier ; properans exsolvi restim ,dum illi timent ;
nos cum scapha tempestas dextrovorsum differt ab illis .
itaque nos ventisque fluctibusque iactatae exemplis plurimis miserae perpetuam noctem ; vix hodie ad litus pertulit nos ventus exanimatas .novi ,neptunus ita solet ,quamvis fastidiosus aedilis est : si quae improbae sunt merces ,iactat omnis .
vae capiti atque aetati tuae .
tuo ,mea ampelisca .
scivi lenonem facere h�c ,quod fecit ,saepe dixi ;
capillum promittam optimumst occipiamque hariolari .
cavistis ergo tu atque erus ne abiret ,cum scibatis .
quid faceret ?
s� amabat ,rogas ,quid faceret ?
adservaret dies n�ctesque ,in custodia esset semper .
verum ecastor ut multi fecit ita probe curavit plesidippus .
cur tu istuc dicis ?
res palam est .
scin tu ?
etiam qui it lavatum in balineas ,cum ibi sedulo sua vestimenta servat ,tamen surripiuntur ,quippe qui quem illorum observet falsust ; fur facile qui observat videt : custos qui fur sit nescit .
sed duce me ad illam ubi est .
i sane in veneris fanum huc intro ,sedentem flentemque opprimes .
vt iam istuc mihi molestumst .
sed quid flet ?
ego dicam tibi : hoc s�se excruciat animi ,quia leno ademit cistulam ei ,quam habebat ubique habebat qui suos parentis noscere poss�t : eam veretur ne perierit .
vbinam ea fuit cistellula ?
ibidem in navi .conclusit ipse in vidulum ,ne copia esset eius ,qui suos parentes nosceret .o facinus impudicum ,quam liberam esse oporteat servire postulare .
nunc eam cum navi scilicet abiisse pessum in altum .
et aurum et argentum fuit lenonis omne ibidem .
credo aliquem immersisse atque eum excepisse .
id misera maestast ,sibi eorum evenisse inopiam .
iam istoc magis usus factost ,ut eam intro consolerque eam ,ne sic se excruciet animi ;
nam multa praeter spem scio multis bona evenisse .
at ego �tiam ,qui speraverint spem decepisse multos .
ergo animus aequos optimum est aerumnae condimentum .
ego eo intro ,nisi quid vis .
- eas .ego quod mihi imperavit sacerdos ,id faciam atque aquam hinc de proximo rogabo ;
neque digniorem censeo vidisse anum me quemquam ,cui deos atque homines censeam bene facere magis decere .
ut lepide ,ut liberaliter ,ut honeste atque haud gravate timidas egentes uvidas eiectas exanimatas accepit ad sese ,haud secus quam si ex se simus natae ;
ut eapse sic succincta aquam calefactat ,ut lavemus .
nunc ne morae illi sim ,petam hinc aquam ,unde mi imperavit .
heus ecquis in v�llast ?
ecquis hoc recludit ?
ecquis prodit ?
qu�s est qui nostris t�m proterve f�ribus facit ini�riam ?
hem ,quid hoc boni est ?
eu edepol specie lepida mulierem .
salve ,adulescens .
et tu multum salveto ,adulescentula .
ad vos venio .accipiam hospitio ,si mox venies * item ut adfectam ; nam nunc nihil est qui te manem * sed quid ais ,me� lepida ,hilara ? aha ,nimium familiariter me attrectas .pro di immortales ,veneris effigia haec quidem est .
ut in ocellis hilaritudo est ,heia ,corpus cuius modi ,subvolturium - illud quidem ,subaquilum volui dicere .
vel papillae cuius modi ,tum quae indoles in saviost .non ego sum pollucta pago .potin ut me abstineas manum ? non licet saltem sic placide bellam belle tangere ? otium ubi erit ,tum tibi operam ludo et deliciae dabo ; nunc quam ob rem huc sum missa ,amabo ,vel tu mi aias vel neges .
quid nunc vis ?
sapienti ornatus quid velim indicium facit .meus quoque hic sapienti ornatus quid velim indicium facit .
haec sacerdos veneris hinc me petere aquam iussit a vobis .
? at ego basilicus sum : quem nisi oras ,guttam non feres .
nostro illum puteum periclo et ferramentis fodimus .
nisi multis blanditiis a me gutta non ferri potest .
cur tu aquam gravare ,amabo ,quam hostis hosti commodat ?
cur tu operam gravare mihi quam civis civi commodat ?
immo etiam tibi ,mea voluptas ,quae voles faciam omnia .
eugepae ,salvos sum ,haec iam me suam voluptatem vocat .
dabitur tibi aqua ,ne nequiquam m� ames .
cedo mi urnam .
cape .propera ,amabo ,efferre .
manta ,iam hic ero ,voluptas mea .
- quid sacerdoti me dicam hic demoratam tam diu ?
ut etiam nunc misera timeo ,ubi oculis intueor mare .
sed quid ego misera video procul in litore ? meum erum lenonem siciliensemque hospitem ,quos periisse ambos misera censebam in mari .
iam illud mali plus nobis vivit quam ratae .
sed quid ego cesso fugere in fanum ac dicere haec palaestrae ,in aram ut confugiamus prius quam huc ? scelestus leno veniat nosque hic opprimat ?
confugiam huc ,ita res suppetit subit *
pro di immortales ,in aqua numquam credidi volupt�tem inesse tantam .ut hanc traxi lubens .
nimio minus altus puteus visust quam prius .
ut sine labore hanc extraxi ,praefiscine .
satin n�quam sum ,ut pote qui hodie amare inceperim ?
em tibi aquam ,mea tu belliata .
em sic volo te ferre honeste ,ut ego fero ,ut placeas mihi .
sed ubi tu es ,delicata ?
cape aquam hanc sis .ubi es ?
amat hercle me ,ut ego opinor .
ubi tu es ?
etiamne hanc urnam acceptura es ?
ubi es ?
commodule ludis .
tandem vero serio ,etiam acceptura es urnam hanc ?
ubi tu es gentium ?
nusquam hercle equidem illam video .
adponam hercle urnam i�m ego hanc in media via .
sed autem ,quid si hanc hinc abstulerit quispiam ,sacram urnam veneris ?
metuo hercle ne illa mulier mi insidias locet ,ut comprehendar cum sacra urna veneria .
nempe optimo me iure in vinclis enicet magistr�tus si quis me hanc habere viderit .
nam haec litteratast ,eapse cantat cuia sit .
iam hercle evocabo hinc hanc sacerdotem foras ,ut hanc accipiat urnam .
accedam huc ad fores .
heus exi ,ptolemocratia ,cape hanc urnam tibi : muliercula hanc nescio quae huc ad me detulit .
intro ferundast .
repperi negotium ,siquidem h�s mihi ultro �dgerunda etiam est aqua .
-
qui homo sese miserum et mendicum volet ,? neptuno credat sese atque aetatem suam :
nam si quis c�m eo quid rei commiscuit ,ad hoc exemplum amittit ornatum domum .
edepol ,libertas ,lepida es ,quae numquam pedem voluisti in navem cum hercule una imponere .
sed ubi ille meus est hospes ,qui me perdidit ?
atque eccum incedit .
quo malum properas ,labrax ?
nam equidem te nequeo consequi tam strenue .
vtinam te prius quam �culis vidissem meis ,malo cruciatu in sicilia perbiteres ,quem propter hoc mihi optigit misero mali .
vtinam ,quom in aedis me ad te adduxisti tuas ,in carcere illo potius cubuissem die .
deosque �mmortales quaeso ,dum vivas uti omnes tui s�miles hospites habeas tibi .
malam fortunam in aedis te adduxi meas .
quid mihi scelesto tibi erat auscultatio ,quidve hinc abitio quidve in navem inscensio ?
ubi perdidi etiam plus boni quam mihi fuit .
pol minime miror ,navis si fractast tibi ,scelus te �t sceleste parta quae vexit bona .
pessum dedisti me blandimentis tuis .
scelestiorem cenam cenavi tuam ,quam quae thyestae quondam aut posita est tereo .
perii ,animo male fit .
contine quaeso caput .
pulmoneum edepol nimis velim vomitum vomas .
eheu ,palaestra atque ampelisca ,ubi estis nunc ?
piscibus in alto ,credo ,praebent pabulum .
mendicitatem mi optulisti opera tua ,dum tuis ausculto magnidicis mendaciis .
bonam est quod habeas gratiam merito mihi ,qui te ex insulso salsum feci opera mea .
quin tu hinc is a me in maxumam malam crucem ?
eas .easque res agebam commodum .
eheu ,quis vivit me mortalis miserior ?
ego multo tanto miserior quam tu ,labrax .
qui ?
quia ego indignus sum ,tu dignus qui sies .
o scirpe ,scirpe ,laudo fortunas tuas ,qui semper servas gloriam aritudinis .
equidem me ad velitationem exerceo ,nam omnia corusca prae temore fabulor .
edepol ,neptune ,es balineator frigidus : cum vestimentis postquam aps t� abii ,algeo .
ne thermipolium quidem ullum �nstruit ,ita salsam praehibet potionem et frigidam .
vt fortunati sunt fabri ferrarii ,qui apud carbones adsident : semper calent .
vtinam fortuna nunc anetina �terer ,ut quom exiissem �x aqua ,arerem tamen .
quid si aliquo ad ludos me pro manduco locem ?
quapropter ?
quia pol clare crepito dentibus .
iure optumo me �lavisse �rbitror .
qui ?
qui un a auderem tecum in navem ascendere ,qui a fundamento mi usque movisti mare .
tibi auscultavi ,tu promittebas mihi illi esse quaestum maximum meretricibus ,ibi me conruere posse aiebas ditias .
iam postulabas te ,impurata belua ,totam siciliam devoraturum insulam ?
quaenam ballaena meum voravit vidulum ,aurum atque argentum ubi omne compactum fuit ?
eadem illa ,credo ,quae meum marsuppium ,quod plenum argenti fuit in sacciperio .
eheu ,redactus sum usque ad unam hanc tuniculam et ad hoc misellum pallium .
perii oppido .vel consociare mihi quidem tecum licet : aequas habemus partes .
saltem si mihi mulierculae essent salvae ,spes aliquae forent .
nunc si me adulescens plesidippus viderit ,quo ab arrabonem pro palaestra acceperam ,iam is exhibebit hic mihi negotium .
quid ,stulte ,ploras ?
tibi quidem edepol copiast ,dum lingua vivet ,qui rem solvas omnibus .
qu�d illuc ,opsecro ,negotist quod duae mulierculae hic in fano veneris signum flentes amplexae tenent ,nescio qu�m metuentes miserae ?
nocte hac aiunt proxuma se iactatas ,atque eiectas hodie esse aiunt e mari .
opsecro hercle ,adulescens ,ubi istaec sunt quas memoras mulieres ?
hic in fano veneris .
quot sunt ?
totidem quot ego et tu sumus .
nempe meae ? nempe n�scio istuc .
qua sunt facie ?
vel ego amare utramvis possum ,si probe adpotus siem .
nempe mol�stus es .
i vise ,si lubet .
meas oportet intus esse hic mulieres ,mi charmides .
iuppiter te perdat ,et si sunt ,et si non sunt tamen .
intro rumpam iam huc in veneris fanum .
- in barathrum mavelim .
opsecro ,hospes ,da mihi aliquid ubi condormiscam loci .
nemo prohibet ,publicum est .
at vides me ornatus ut sim vestimentis uvidis :
recipe me in tectum ,da mihi vestimenti aliquid aridi ,dum arescunt mea ;
�n aliquo tibi gratiam referam loco .tegillum eccillud ,mihi unum id aret ; id si vis ,dabo :
eodem amictus ,eodem tectus esse soleo ,si pluit .
exarescent faxo .
eho an te paenitet ,in mari quod elavi ,ni h�c in terra iterum eluam ?
eluas tu an exunguare ,ciccum non interduim .
tibi ego numquam quicquam credam ,nisi si accepto pignore .
tu vel suda vel peri algu ,vel tu aegrota vel vale .
barbarum hospitem mi in aedis nil moror .sat litiumst .
- iamne abis ?
venalis illic ductitavit ,quisquis est ; non est misericors .
sed quid ego hic asto infelix uvidus ?
quin abeo huc in veneris fanum ,ut edormiscam hanc crapulam ,quam potavi praeter animi quam libuit sententiam ?
quasi vinis graecis neptunus nobis suffudit mare ,itaque alvom prodi speravit nobis salsis poculis ;
quid opust verbis ?
si invitare nos paulisper pergeret ,ibidem obdormissemus : nunc vix vivos amisit domum .
nunc lenonem quid agat intus visam ,convivam meum .
-
miris modis di ludos faciunt hominibus :
[ mirisque exemplis somnia in somnis danunt ] ne dormientis quidem sinunt quiescere .
velut ego hac nocte quae praecessit proxima mirum atque inscitum somniavi somnium .
ad hirundininum nidum visa est simia ascensionem ut faceret admolirier * * * neque eas eripere quibat inde .
postibi videtur ad me simia adgredirier ,rogare scalas ut darem utendas sibi .
ago cum �lla ,ne quid noceat meis popularibus .
atque illa �nimo iam fieri ferocior ;
in ius vocat med .
ibi ego nescio quo modo iratus videor mediam arripere simiam ; concludo in vincla bestiam nequissimam .
nunc quam ad rem dicam hoc attinere somnium ,numquam hodie quivi ad coniecturam evadere .
sed quid hic in veneris fano meae viciniae clamoris oritur ?
animus mirat ur meus .
pr� cyrenenses populares ,vostram ego imploro fidem ,agricolae ,accolae propinqui qui estis his regionibus ,ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date .
vindicate ,ne impiorum potior sit pollentia quam innocentum ,qui se scelere fieri nolunt nobiles .
statuite exemplum impudenti ,date pudori praemium ,facite hic lege potius liceat quam vi victo vivere .
currite huc in veneris fanum ,vostram iterum imploro fidem ,qui prope hic adestis quique auditis clamorem meum ,ferte suppetias qui veneri veneriaeque antistitae more antiquo in custodelam suom commiserunt caput ,praetorquete iniuriae prius c�llum quam ad vos pervenat .
quid istuc est negoti ?
per ego haec genua te optestor ,senex ,quisquis es - quin tu ergo omitte genua et quid sit mi expedi quod tu multues .
teque oro et quaeso ,si speras tibi hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium eamque eventuram exagogam capuam salvam et sospitem ,atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi ,[ sanun es ?
seu tibi confidis fore multam magudarim ] ut te ne pigeat dare operam mihi quod te orabo ,senex .
at ego te per crura et talos tergumque obtestor tuom ,ut ,tibi ulmeam ni deesse speres virgidemiam et tibi eventuram hoc anno �berem messem mali ,ut mi istuc dicas negoti quid sit ,quod tumultues .
qui lubet maledicere ?
equidem tibi bona optavi omnia .
bene equidem tibi dico ,qui te digna ut eveniant precor .
obsecro ,hoc praevortere ergo .
quid negotist ?
mulieres duae innocentes intus hic sunt ,tui indigentes auxili ,quibus advorsum ius legesque �nsignite iniuria hic facta est fitque in veneris fano ;
tum sacerdos veneria indigne adflictatur .
quis homo est tanta confidentia ,qui sacerdotem violare a�det ?
sed eae mulieres quae sunt ?
aut quid is iniqui fit ?
si das operam ,eloquar .
veneris signum sunt amplexae .nunc homo audacissimus eas deripere volt .
eas �mbas esse oportet liberas .
quis istic est qui deos tam parvi pendit ?
paucis expedi .
fraudis sceleris parricidi periuri plenis simus ,legirupa impudens impurus inverecundissimus ,uno verbo absolvam ,lenost : quid illum porro praedicem ?
edepol infortunio hominem praedicas donabilem .
qui sacerdoti scelestus faucis interpresserit .
at malo cum magno suo fec�t hercle .
ite istinc foras ,turbalio ,sparax .ubi estis ?
i obsecro intro ,subveni illis .
iterum haud imperabo .
sequimini hac .
age nunciam ,iube oculos elidere ,itidem ut sepiis faciunt coqui .
proripite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem .
- audio tumultum .
nimis velim improbissimo homini malas edentaverint .
sed eccas ipsae huc egrediuntur timidae e fano mulieres .
n�nc id est cum �mnium c�piarum �tque opum ,a�xili ,pra�sidi v�duitas n�s tenet .n�lla nunc sp�culast qua� salutem �fferat ,n�c quam in partem �ngredi p�rsequamur sc�mus : tanto �n metu n�nc sumus ambae ,t�nta import�nitas t�ntaque ini�ria f�cta in nos �st modo hic �ntus ab n�stro ero ,qu� scelest�s sacerd�tem anum pra�cipes r�ppulit pr�pulit p�rquam indign�s modis n�sque ab signo �ntimo v� deripu�t sua .s�d nunc sese �t ferunt r�s fortuna�que nostrae ,p�r moriri �st .
neque est m�lius morte �n malis ,r�bus miser�s .
quid est ?
quae �llaec or�tiost ?
c�sso ego has c�nsolari ?
�mpelisca .
�bsecro ,quis est qui vocat ?
qu�s is est qui n�minat ?
s� respex�s ,scies .
� salut�s meae sp�s .
tace ac b�no animo es .
m� vide .s� modo id l�ceat ,vis ne �pprimat ,qua� vis vim mi �fferam ipsa �digit .
ah ,d�sine ,n�mis inepta es .
des�ste dictis n�nciam miser�m me consol�ri ;
nisi quid re praesidium apparas ,trachalio ,acta haec res est .
certumst moriri quam hunc pati saevire lenonem in me .
sed muliebri animo sum tamen : miserae quom venit in mentem mihi mortis ,metus membra occupat .edepol * hunc acerbum .bonum animum habete .
nam ,obsecro ,unde �ni mus mi invenitur ?
ne ,inquam ,timete ;
adsidite hic in ara .
quid istaec ara prodesse nobis plus potest quam signum in fano hic intus veneris ,quod amplexae modo ,unde abreptae per vim miserae ?
sedete hic modo ,ego hinc v�s tamen tutabor .
aram habete hanc vobis pro castris ,moenia hinc �go vos defensabo ;
praesidio veneris malitiae lenonis contra incedam .
tibi auscultamus et ,ven�s alma ,ambae te obsecramus ,aram amplexantes hanc tuam lacrumantes ,genibus nixae ,in custodelam nos tuam ut recipias et tutere ; illos scelestos ,qui tuom fecerunt fanum parvi ,fac ut ulciscare nosque ut hanc tua p�ce aram obsidere patiare : elautae ambae sumus opera neptuni noctu ,ne invisas habeas neve idcirco nobis vitio vortas ,si quippiamst ,minus qu�d bene esse lautum tu arbitrare .venus ,aequom has petere intellego : decet abs te id impetrari ; ignoscere his te convenit :
metus has id ut f�ciant subigit .
te ex concha natam esse autumant ,cave tu h�rum conchas spernas .
sed optume eccum exit senex ,patronus mihique et vobis .
�xi e fano ,natum quantum est hominum sacrilegissime .
vos in aram abite sessum .
sed ubi sunt ?
huc respice .
optume ,istuc volueramus .
iube modo accedat prope .
tun legirupionem hic nobis cum dis facere postulas ?
pugnum in os impinge .
iniqua haec patior cum pretio tuo .
at etiam minitatur audax ?
ius meum ereptum est mihi ,meas mihi ancillas invito me eripis .
cedo iudicem de senatu cyrenensi quemvis opulentum virum ,si tuas �sse oportet nive eas �sse oportet liberas nive in carcerem compingi te est aequom aetatemque ibi te usque habitare ,donec totum carcerem contriveris .
non hodie isti rei auspicavi ,ut cum furcifero fabuler .
t� ego appello .
cum istoc primum ,qui te novit ,disputa .
tecum ago .
at qui mecum agendumst .
suntne illae ancillae tuae ?
sunt .agedum ergo ,tange utramvis digitulo minimo modo .
quid si attigero ?
extemplo hercle ego te follem pugilatorium faciam et pendentem incursabo pugnis ,periurissime .
mihi non liceat meas ancillas veneris de ara abducere ?
non licet :
est lex apud nos - mihi cum vestris legibus nil quicquamst commerci .
tu ,senex ,si istas amas ,huc arido argentost opus ;
si autem veneri complacuerunt ,habeat ,si argentum dabit .
det tibi argentum ?
nunc adeo meam ut scias sententiam ,occipito modo ill�s adferre vim ioculo pausillulum ,ita ego te hinc ornatum amittam ,tu ipsus te ut non noveris .
vos adeo ,ubi ego innuero vobis ,ni ei caput exoculassitis ,quasi murteta iunci ,item ego vos virgis circumvinciam .
v� agis mecum .
etiam vim ? proportas ,flagiti flagrantia ?
tun ,trifurcifer ,mihi audes inclementer dicere ?
fateor ,ego trifurcifer sum ,tu es homo adprime probus :
quid ,liberas ?
atque eras tuas quidem hercle ,atque ex germana graecia ; nam altera haec est nata athenis ingenuis parentibus .
quid ego ex te audio ?
hanc athenis esse natam liberam .
mea popularis ,obsecro ,haec est ?
non tu cyrenensis es ?
immo athenis natus altusque educatusque atticis .
opsecro ,defende cives tuas ,senex .o filia mea ,quom hanc video ,mearum me absens miseriarum commones ; trima quae periit mihi ,iam tanta esset ,si vivit ,scio .
argentum ego pro istisce ambabus cuiae erant domino dedi ;
quid mea r�fert ,haec athenis natae �n thebis sient ,dum mihi recte servitutem serviant ?
itane ,impudens ?
tune hic ,feles virginalis ,liberos parentibus sublectos habebis atque indigno quaestu conteres ?
nam h�ic alterae quae patria sit profecto nescio ,nisi scio probiorem hanc esse ,quam te ,impuratissime .
? tuae istae sunt .
contende ergo ,uter sit tergo - verior : ni offerumentas habebis pluris in tergo tuo ,quam ulla navis longa clavos ,tum ego ero mendacissimus : postea aspicito meum ,quando ego tuom inspectavero : n� erit tam sincerum ,ut quivis dicat ampullarius optimum esse operi faciundo corium et sincerissimum ,quid causae est quin virgis te usque ad saturitatem sauciem ?
quid illas spectas ?
quas si attigeris ,oculos eripiam tibi .
at qui ,quia votas ,utramque iam mecum abducam simul .
quid facies ?
volcanum adducam ,is venerist adversarius .
quo illic it ?
heus ,ecquis hic est ?
heus .
si attigeris ostium ,iam hercle tibi messis in ore fiet mergis pugneis .
nullum habemus ignem ,ficis victitamus aridis .
ego dabo ignem ,siquidem in capite tuo conflandi copiast .
ibo hercle aliquo quaeritatum �gnem .
quid quom inveneris ?
ignem magnum hic faciam .
quin ? inhumanum exuras tibi ?
immo hasce ambas hic in ara ut vivas comburam ,id volo .iam hercle ego te barba continuo arripiam ,in ignem coniciam teque ambustulatum obiciam magnis avibus pabulum .quom coniecturam egomet mecum facio ,haec illast simia ,quae has hirundines ex nido volt eripere ingratiis ,quod ego in somnis somniavi .
scin quid tecum oro ,senex ?
ut illas serves ,vim defendas ,d�m ego erum adduco meum .
quaere erum atque adduce .
at hic ne - maximo malo suo ,si attigerit sive occeptassit .
cura .curatumst ,abi .
hunc quoque adserva ipsum ,ne quo abitat ;
nam promisimus carnufici aut talentum magnum a�t hunc hodie sistere .
abi modo ,ego dum hoc curabo recte .
iam ego revenero .
vtrum tu ,leno ,cum malo lubentius quiescis an sic sine malo ,si copiast ?
ego quae tu loquere flocci non facio ,senex .
meas quidem te invito et venere et summo iove de ara capillo iam deripiam .
tangam hercle vero .
agedum ergo ,accede huc modo .
iube d�m recedere istos ambo illuc modo .
immo ad te accedent .
non hercle equidem censeo .
quid ages ,si accedent propius ?
ego recessero .
verum ,senex ,si te umquam in urbe offendero ,numquam hercle quisquam me lenonem dixerit ,si te non ludos pessimos dimisero .
facito istuc quod minitare ;
sed nunc interim ,si illas attigeris ,dabitur tibi magnum malum .
quam magnum vero ?
quantum lenoni sat est .
minacias ego flocci non faciam tuas ,equidem has te invito iam ambas rapiam .
tange dum .
tangam hercle vero .
tanges ,at scin quo modo ?
i dum ,turbalio ,curriculo ,adfert o domo duas cl�vas .
clavas ?
sed probas .
propera cito .
ego te hodie faxo recte acceptum ,ut dignus es .
eheu ,scelestus galeam in navi perdidi ; nunc mi opportuna hic esset ,salva si foret .
licet saltem istas mi appellare ?
non licet .
ehem ,optime edepol eccum clavator �dvenit .
illud quidem edepol tinnimentum est auribus .
age accipe illinc alteram clavam ,sparax .
age ,alter istinc ,alter hinc adsistite .
adsistite ambo .
sic .
si hercle illic illas hodie digito tetigerit invitas ,ni istunc istis invitassitis usque adeo donec qua domum abeat nesciat ,periistis ambo .
si appellabit quempiam ,vos respondetote istinc istarum vicem ;
sin ipse abire h�nc volet ,quantum potest extemplo amplectitote crura fustibus .
etiam me abire hinc non sinent ?
dixi satis .
et ubi ille servos c�m ero huc advenerit ,qui erum accersivit ,itote extemplo domum .
curate haec sultis magna diligentia .
- heu hercle ,ne istic fana mutantur cito :
iam hoc herculi est ,veneris fanum quod fuit ,ita duo destituit signa hic cum clavis senex .
non hercle quo hinc nunc gentium aufugiam scio ,ita nunc mi utrumque saevit ,et terra et mare .
palaestra .
quid vis ?
apage ,controversia est ,haec quidem palaestra ,quae respondit ,non mea est .
heus ,ampelisca .
cave sis infortunio .
vltro te .
signa ut homines satis recte monent .
sed vobis dico ,he�s vos ,num molestiaest ,me adire ad illas propius ?
nil nobis quidem .
numquid molestum mihi erit ?
nil ,si caveris .
quid est quod caveam ?
em ,a crasso infortunio .
quaeso hercle ,abire ut liceat .
abeas ,si velis .
bene hercle factum .habeo vobis gratiam .[ non ] accedam potius .
illic astato ilico .
edepol proveni nequiter multis modis .
certumst hasce hodie usque obsidione vincere .
meamne �lle amicam leno vi ,violentia de ara deripere veneris voluit ?
admodum .
quin occidisti extemplo ?
gladius non erat .
caperes aut fustem aut lapidem .
quid ?
ego quasi canem hominem insectarer lapidibus nequissimum ?
nunc pol ego perii ,plesidippus eccum adest .converret iam hic me totum cum pulvisculo .etiamne in ara tunc sedebant mulieres ,quom ad me profectu ' s ire ?
ibidem nunc sedent .
quis ill�s nunc illic servat ?
nescio quis senex ,vicinus veneris ; is dedit operam optumam .is nunc cum servis servat .ego mandaveram .
duc me ad lenonem recta .
ubi illic est homo ?
salve .
opta ocius :
utrum vis opta ,dum licet .
neutrum volo .
abi s�ne ad litus curriculo ,trachalio ,iube ill�s in urbem ire obviam ad portum mihi ,quos mecum duxi ,hunc qui ad carnificem traderent .post huc redito atque agitato hic custodiam .
ego hunc scelestum �n ius rapiam �xulem .
age ,ambula in ius .
quid ego deliqui ?
rogas ,quin arrabonem a me accepisti ob mulierem et eam hinc abduxti ?
non avexi .
cur negas ?
quia pol provexi : avehere non quivi miser .
equidem tibi me dixeram praesto fore apud v�neris fanum :
sumne ibi ?
in iure causam dicito ,hic verbum sat est :
sequere .
obsecro te ,subveni mi ,charmides .
rapior optorto collo .
quis me nominat ?
viden me ut rapior ?
video ,atque inspecto lubens .
non subvenire mi audes ?
quis homo te rapit ?
adulescens plesidippus .
vt nanctu ' s ,habe .bono animo meliust te in nervom conrepere .tibi optigit quod plurimi exoptant sibi .
quid id est ?
vt id quod quaerant inveniant sibi .
sequere ,obsecro ,me .
tu in nervom rapere ,eo me �bsecras ut te sequar .
etiam retentas ?
perii .
verum sit velim .
tu ,mea palaestra et ampelisca ,ibidem ilico manete ,d�m ego huc redeo .
equidem suadeo ,ut ad nos abeant potius ,dum recipis .
placet ,bene facitis .
fures mi estis .
quid ,fures ?
rape .
oro obsecro ,palaestra .
sequere ,carnufex .
hospes - non sum hospes ,repudio hospitium tuom .
sicine me spernis ?
semel bibo .
di te infelicent .
- isti capiti dicito .
credo alium in aliam beluam hominem vortier :
illic �n columbum ,credo ,leno vortitur ,nam in collumbari collus haud multo post erit ;
in nervom ille hodie nidamenta congeret .
verum tamen ibo ,ei advocatus ut siem ,si qui mea opera citius addici potest .
bene factum et volup est ,m� hodie his mulierculis tetulisse auxilium .iam clientas repperi ,atque ambas forma scitula atque aetatula .
sed ux�r scelesta me omnibus servat modis ,ne quid significem quippiam mulierculis .
sed gripus servos noster quid rerum gerat miror ,de nocte qui abiit piscatum ad mare .
pol magis sapisset ,si dormivisset domi ,nam nunc et operam ludos facit et retia ,ut tempestas est nunc atque ut noctu fuit .
in digitis hodie percoquam quod ceperit ,ita fluctuare video vehementer mare .sed ad pr�ndium uxor me vocat .redeo domum .
iam meas opplebit aures ? sua vaniloquentia .
-
nept�no has ag� grati�s meo patr�no ,qui s�lsis loc�s incol�t piscul�ntis ,quom me �x suis loc�s pulchre orn�tum exped�vit ? templ�s reduc�m ,plurim� praeda on�stum ,sal�te horia� ,quae in mar� fluctu�so pisc�tu nov� me uber� compot�vit ;
mir�que modo atque incr�dibili hic pisc�tus mihi lepide �venit ,neque p�scium ullam unciam hodi� pondo cep� ,nisi hoc quod fero hic �n rete .
temp�state sa�va exper�ri expet�vi ,paup�rtatem er� qui et me�m servit�tem toler�rem ,opera haud fui p�rcus mea .
n�mis homo nihilist quis piger est n�misque id genus odi �go male .
non �nim illum expectare �portet ,dum erus se �d suom suscitet �fficium .
n�m qui dormi�nt libenter ,s�ne lucro et cum m�lo quiescunt .n�m ego nunc mihi ,qui �mpiger fui ,r�pperi ut piger ,s� velim ,siem : h�c ego in mari [ quidquid in�st ] r�pperi .quidqu�d inest ,grave quidem in�st ; aurum hic ego in�sse reor ;
nec m�hi consciust ull�s homo .
nunc s�c faciam ,sic c�nsilium est :
ad er�m veniam docte atque astute .paux�llatim poll�citabor pro c�pite argentum ,ut s�m liber .iam ubi l�ber ero ,igit�r demum instr�am agrum atque aedis ,m�ncipia ,nav�bus magnis merc�turam faciam ,�pud reges rex p�rhibebor .
post �nimi causa m�hi navem faciam �tque imitabor str�tonicum ,opp�da circumvect�bor .
ubi n�bilitas mea er�t clara ,opp�dum magnum comm�nibo ,ei ego �rbi gripo ind�m nomen ,monim�ntum meae famae �t factis ,ibi qu� regnum magnum �nstituam .
magnas res hic agito in mentem instruere .
nunc hunc vidulum condam .
sed hic r�x cum aceto pr�nsurust et s�le ,sine bono pulm�nto .
heus ,m�ne .quid maneam ?
dum h�nc tibi ,quam tr�his ,rudentem c�mplico .
mitt� modo .
at pol ego te �diuvo nam b�nis quod bene fit ha�d perit .
turb�da tempestas h�ri fuit ,nil h�beo ,adulescens ,p�scium ,ne t� mihi esse p�stules ;
non v�des referre me �vidum ret� ,sine squamos� pecu ?
non �depol piscis �xpeto quam tu� sermonis sum �ndigens .
en�cas iam me odio ,qu�squis es .non s�nam ego abire hinc t� .mane .cave s�s malo .
quid t� ,malum ,n�m me retrahis ?
a�di .
non a�dio .
at pol qui a�dies p�st .
quin loquere qu�d vis .
eho m�ne dum ,est �perae pretium quod t�bi ego narrar� volo .
el�quere quid id est ?
v�de num quisp�am consequitur pr�pe nos .�cquid est qu�d mea r�ferat ? sc�licet .
s�d boni c�nsili �cquid in t� mihi est ?
qu�d negoti �st ,modo d�ce .
dic�m ,tace ,s� fidem modo d�s mihi te n�n fore inf�dum .
d� fidem tibi ,f�dus ero ,qu�squis es .
a�di .
furtum �go vidi qui f�ciebat ;
nor�m dominum ,id cui f�ebat ,post �d furem egomet d�venio feroque e� condicionem h�c pacto : ' ego ist�c furtum scio cu� factum est ; nunc m�hi si vis dare d�midium ,ind�cium domino n�n faciam .
' is m�hi nihil etiam r�spondit .
quid inde a�quom est dari mihi ?
d�midium volo ut d�cas .
immo hercle �tiam amplius ,nam n�si dat ,domino d�cundum cense� .
tuo consili� faciam .
nunc �dvorte animum ; n�mque hoc omne attin�t ad te .
quid f�ctumst ?
v�dulum istum c�iust novi ego h�minem iam pridem .
quid est ?
et quo pacto periit .
at ego quo pacto inventust scio et qui invenit hominem novi et dominus qui nunc est scio .
nihilo pol pluris tua hoc quam quanti illud refert mea :
ego illum novi cuius nunc est ,tu illum cuius antehac fuit .
hunc homo feret a me nemo ,ne tu te speres potis .
non ferat si dominus veniat ?
dominus huic ,ne frustra sis ,nisi ego nemo natust ,hunc qui cepi in venatu meo .
itane vero ?
ecquem esse dices in mari piscem meum ?
quos cum capio ,siquidem cepi ,mei sunt ;
habeo pro meis ,nec manu adseruntur neque illinc partem quisquam postulat .
in foro palam omnes vendo pro meis venalibus .
mare quidem commune certost omnibus .adsentio :
qui minus hunc communem quaeso mi esse oportet vidulum ?
in mari inventust communi .
nam si istuc ius sit quod memoras ,piscatores perierint .
quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient ,nemo emat ,suam quisque partem piscium poscant sibi ,dicant ,in mari communi captos .
quid ais ,impudens ?
ausu ' s etiam comparare vidulum cum piscibus ?
eadem tandem res videtur ?
in manu non est mea : ubi demisi rete atque hamum ,quidquid haesit extraho .
meum quod rete atque hami nancti sunt ,meum potissimumst .
immo hercle haud est ,siquidem quod vas excepisti .philosophe .
sed tu enumquam piscatorem vidisti ,venefice ,vidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum ?
non enim tu h�c quidem occupabis omnis quaestus quos voles : et vitorem et piscatorem te esse ,impure ,postulas .
vel te mihi monstrare oportet piscis qui sit vidulus ,vel quod in mari non natum est neque habet squamas ne feras .
quid ,tu numquam audisti esse antehac vidulum piscem ?
scelus ,nullus est .
immo est profecto ; ego ,qui sum piscator ,scio ;
verum raro capitur ,nullus minus saepe ad terram venit .
nil agis ,dare verba speras mihi te posse ,furcifer .quo colore est ,hoc colore capiuntur pauxilluli ; sunt alii puniceo corio ,magni item ; atque atri .scio .tu hercle ,opino ,in vidulum te bis convertes ,nisi caves :
fiet tibi puniceum corium ,postea atrum denuo .
quod scelus hodie hoc inveni .
verba facimus ,it dies .
vide sis ,cuius arbitratu nos vis facere .
viduli arbitratu .
* ita enim vero .
stultus es .
salve ,thales .
tu istunc hodie non feres ,nisi das sequestrum aut arbitrum ,quoius haec res arbitratu fiat .
quaeso ,sanus es ?
elleborosus sum .
at ego cerritus ,hunc non amittam tamen .
verbum etiam adde unum ,iam in cerebro colaphos apstrudam tuo ;
iam ego te hic ,itidem quasi peniculus novos exurgeri solet ,ni hunc amittis ,exurgebo quidquid umoris tibist .
tange :
adfligam ad terram te itidem ut piscem soleo polypum .
vis pugnare ?
quid opust ?
quin tu potius praedam divide .
hinc tu nisi malum frunisci nil potes ,ne postules .
abeo ego hinc .
at ego hinc offlectam navem ,ne quo abeas .
mane .
si tu proreta isti navi es ,ego gubernator ero .
mitte rudentem ,sceleste .
omitte vidulum .
numquam hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior .
non probare pernegando mihi potes ,nisi pars datur aut ad arbitrum reditur aut sequestro ponitur .
quemne ego excepi in mari - at ego �nspectavi e litore .
mea opera ,labore et rete et horia ?
numqui minus ,si veniat nunc dominus cuiust ,ego qui inspectavi procul te hunc habere ,fur sum quam tu ?
nihilo .
mane ,mastigia : quo argumento socius non sum ,et fur sum ?
fac dum ex te sciam .
nescio ,neque ego istas vestras leges urbanas scio ,nisi quia hunc meum esse dico .
�t ego item esse aio meum .
mane ,iam repperi quo pacto nec fur nec socius sies .
quo pacto ?
sine me hinc abire ,t� abi tacitus tuam viam ; nec tu me cuiquam indicassis neque ego tibi quicquam dabo ;
tu taceto ,ego mussitabo :
hoc optimum atque aequissimum est .
ecquid condicionis audes ferre ?
ut abeas ,rudentem amittas ,mihi molestus ne sies .
mane ,dum refero condicionem .
te ,opsecro hercle ,aufer modo .
ecquem in his locis novisti ?
oportet vicinos meos .
vbi tu hic habitas ?
porro illic longe usque in campis ultimis .
vin qui in hac villa habitat ,eius arbitratu fieri ?
paulisper remitte restem ,dum concedo et consulo .
fiat .euge ,salva res est ,praeda haec perpetua est mea ;
ad meum erum arbitrum vocat me hic intra praesepis meas :
numquam hercle hodie abiudicabit ab suo triobolum .
ne iste haud scit quam condicionem tetulerit .
�bo ad arbitrum .
quid igitur ?
quamquam istuc esse ius meum certo scio ,fiat istuc potius ,quam nunc pugnem tecum .
nunc places .
quamquam ad ignotum arbitrum me appellis ,si adhibebit fidem ,etsist ignotus ,notus : si non ,notus ignotissimust .
serio edepol ,quamquam vobis volo quae voltis ,mulieres ,metuo ,propter vos ne uxor mea med extrudat aedibus ,quae me paelices adduxe dicet ante oculos suos .
vos confugite in aram potius qu�m ego .
miserae periimus .
ego vos salvas sistam ,ne timete .
sed quid vos foras prosequimini ?
quoniam ego adsum ,faciet nemo iniuriam ;
ite ,inquam ,domum ambo nunciam ex praesidio praesides .
o ere ,salve .
salve ,gripe .
quid fit ?
t�osne hic servos est ?
haud pudet .
n�l ago tecum .
ergo �bi hinc sis .
quaeso responde ,senex : tuos hic servost ?
meus est .
em istuc optime ,quando tuost .iterum te saluto .et ego te .
tune es qui haud multo prius abiisti hinc erum accersitum ?
ego is sum .
quid nunc vis tibi ?
nempe hic tuos est ?
meus est .
istuc optime ,quando tuost .
quid negotist ?
vir scelestus �llic est .
qu�d fecit tibi vir scelestus ?
homini ego isti talos subfringi volo .
quid est ? qua de re litigatis nunc inter vos ?
eloquar .
immo ego eloquar .
ego ,opinor ,rem facesso .
si quidem sis pudicus ,hinc facessas .
gripe ,animum advorte ac tace .
vtin istic prius dicat ?
audi .loquere tu .
alienon prius quam tuo d�bis orationem ?
vt nequitur comprimi .
ita ut occepi dicere ,illum quem dudum e fano foras lenonem extrusisti ,hic eius vidulum eccillum tenet .
non habeo .
negas quod oculis video ?
at ne videas velim .
habeo ,non habeo : quid tu me curas quid rerum geram ?
quo mod� habeas ,id refert ,iurene anne iniuria .
ni istum cepi ,nulla causa est quin me condones cruci ;
si in mari reti prehendi ,qui tuom p�tiust quam meum ?
hoc modo res gesta est ut ego dico .
quid tu ais ?
comprime hunc sis ,si tuost .
quid ? tu idem mihi vis fieri quod erus consuevit tibi ?
si ille te comprimere solitust ,hic noster nos non solet .
verbo illo modo ille vicit .
quid nunc tu vis ?
dic mihi .
equidem ego neque partem posco mi istinc de istoc vidulo neque meum esse hodie umquam dixi ; s�d isti inest cistellula huius mulieris ,quam dudum dixi fuisse liberam .
nempe tu hanc d�cis quam esse aiebas dudum popularem meam ?
et ea quae olim parva gestavit crepundia istic �n ista cistula insunt ,quae isti inest in vidulo .
hoc neque isti usust ,et illi miserae suppetias feret ,si id dederit ,qui suos parentis quaerat .
faciam ut det .tace .
nil hercle ego sum isti daturus .
nil peto nisi cistulam et crepundia .
quid si ea sunt aurea ?
quid istuc tua ?
aurum auro expendetur ,argentum argento exaequabitur .
fac sis aurum ut videam ,post ego faciam ut videas cistulam .
cave malo ac tace t� .
tu perge ut occepisti dicere .
vnum te obsecro ,ut ted huius commiserescat mulieris ,si quidem hic lenonis eiust vidulus ,quem suspicor ;
hic ,nisi de opinione ,certum nil dico tibi .
viden ? scelestus aucupatur .
sine me ut occepi loqui .
si scelesti illius est hic ,cuius dico ,vidulus ,haec poterunt novisse : ostendere his iube .
ain ?
ostendere ?
haud iniquom dicit ,gripe ,ut ostendatur vidulus .
immo hercle insignite inique .
quidum ?
quia ,si ostendero ,continuo hunc novisse dicent scilicet .
scelerum caput ,ut tute es ,item omnis censes esse ,periuri caput ?
omnia ista�c ego facile patior ,d�m hic hinc a me sentiat .
at qui nunc abs te stat ,verum hinc * ibi testimonium .
gripe ,advorte animum .
tu paucis expedi ,quid postulas .
dixi equidem ,sed si parum intellexti ,dicam denuo .
haec athenis parva f�it virgo surpta .
dic mihi ,quid id ad vidulum [ pertinet ] ,servae sint istae an fuerint liberae ?
omnia iterum vis memorari ,scelus ,ut defiat dies .
apstine maledictis et mihi quod rogavi dilue .
cistellam isti inesse oportet caudeam �n isto vidulo ,ubi sunt signa qui parentes noscere haec possit suos ,quibuscum periit parva athenis ,sicuti dixi prius .
iuppiter te dique perdant .
quid ais ,vir venefice ?
quid ,istae mutae sunt ,quae pro se fabulari non queant ?
eo tacent ,quia tacitast melior mulier semper quam loquens .
tum pol tu pro portione nec vir nec mulier mihi es .
quidum ?
quia enim neque loquens es neque tacens umquam bonus .
quaeso ,enumquam hodie licebit mihi loqui ?
si praeterhac unum verbum faxis hodie ,ego tibi comminuam caput .
vt id occepi dicer� ,senex ,eam te quaeso cistulam ut iubeas hunc reddere illis ;
nunc demum istuc dicis ,quoniam ius meum esse intellegis :
immo etiam nunc peto .
vidi petere miluom ,etiam cum nihil auferret tamen .
non ego te comprimere possum sine malo ?
si istic tacet ,ego tacebo ; si iste loquitur ,sine me pro parte loqui .
cedo mod� mihi vidulum istum ,gripe .
concedam tibi ,ac ,si istorum nil sit ,ut mihi reddas .
reddetur .
tene .audi nunciam ,palaestra atque ampelisca ,hoc quod loquor .
is est .
perii hercle ego miser ,uti ,prius quam plane aspexit ,ilico eum esse dixit .
faciam ego hanc rem ex procliva pla nam tibi .
cistellam isti inesse oportet caudeam �n isto vidulo .ibi ego dicam quidquid inerit nominatim : tu mihi nullum ostenderis ;
si falsa dicam ,frustra dixero ,vos tamen istaec ,quidquid istic inerit ,vobis habebitis ;
sed si erunt v�ra ,tum opsecro te ,ut mea mi reddantur .
ius merum oras meo quidem animo .
�t meo hercle iniuriam .quid si ista aut superstitiosa aut hariolast atque omnia ,quidquid insit ,vera dicet ? anne habebit hariola ? non feret ,nisi vera dicet : nequiquam hariolabitur .
solve vidulum ergo ,ut quid sit verum quam primum sciam .
hoc habet ,solutust .
aperi .video cistellam .
haecinest ?
istaec est .
o mei parentes ,hic vos conclusos gero ,huc opesque spesque vestrum cognoscendum condidi .
tum tibi hercle deos iratos esse oportet ,quisquis es ,quae parentis t�m in angustum tuos locum compegeris .
gripe ,accede huc ; tua res agitur .
tu ,puella ,istinc procul dicito quid insit et qua facie ,memorato omnia .
si hercle tantillum peccassis ,quod posterius postules te ad verum convorti ,nugas ,mulier ,magnas egeris .
ius bonum oras .
edepol haud te �rat ,nam tu iniuriu ' s .
loquere nunciam ,puella .
gripe ,animum advorte ac tace .
sunt crepundia .
ecca video .perii in primo proelio .mane ,ne ostenderis .
qua facie sunt ?
responde ex ordine .
ensiculust aureolus primum litteratus .
dice dum ,in eo ensiculo litterarum quid est ?
mei nomen patris .
post altrinsecust securicula ancipes ,itidem aurea litterata : ibi matris nomen in securiculast .
mane .dic ,in ensiculo quid nomen est paternum ?
daemones .
di immortales ,ubi loci sunt spes meae ?
immo edepol meae ?
pergite ,opsecro ,continuo .
placide ,aut i in malam crucem .
loquere matris nomen hic quid in securicula siet .
daedalis .
di me servatum cupiunt .
at me perditum .
filiam meam esse h�nc oportet ,gripe .
sit per me quidem .
qui te di omnes perdant ,qui me hodie oculis vidisti tuis ,meque adeo scelestum ,qui non circumspexi centiens ,prius me ne quis inspectaret quam rete extraxi ex aqua .
post sicilicula argenteola et duae conexae maniculae et sucula .
quin tu i d�erecta ,cum sucula et cum porculis .
et bulla aurea est ,pater quam dedit mi natali die .
contineri quin complectar non queo .
ego is sum qui te produxi pater ,ego sum daemones ,et mater tua eccam hic intus daedalis .
salve ,mi pater insperate .
ut te amplector libens .
volup est cum istuc ex pietate vestra vobis contigit .
cape dum ,hunc si potes fer intro vidulum ,age ,trachalio .
ecce gripi scelera .
cum istaec res male evenit tibi ,gripe ,gratulor .
age eamus ,mea gnata ,ad matrem tuam ,quae ex te poterit argumentis hanc rem magis exquirere ,quae te magis tractavit magisque signa pernovit tua .
- eamus intro �mnes ,quando �peram promiscam damus .
- sequere me ,ampelisca .
- cum te di amant ,voluptati est mihi .
- sumne ego scel�stus ,qui illunc hodie excepi vidulum ?
aut cum excepi ,qui non alicubi in solo abstrusi loco ?
credebam edepol turbulentam praedam eventuram mihi ,quia illa mihi tam turbulenta tempestate evenerat .
credo edepol ego illic inesse argenti et auri largiter .
quid meliust ,quam ut hinc intro abeam et me suspendam clanculum ,saltem tantisper dum abscedat haec a me aegrimonia ?-
pro di immortales ,quis me est fortunatior ,qui ex improviso filiam inveni meam ? satin si cui homini dei esse bene factum volunt ,aliquo illud pacto optingit optatum piis ? ego hodie neque speravi neque illud credidi : is improviso filiam inveni tamen ; et eam de genere summo adulescenti dabo ingenuo ,atheniensi et cognato meo .
ego eum adeo arcessi huc ad me quam primum volo ,iussique exire huc servom �ius ,ut ad forum iret ;
nondum egressum esse eum ,id miror tamen .
accedam ,opinor ,ad fores .
quid conspicor ?
uxor complexa collo retinet filiam .
nimis pa�ne inepta atque odiosa eius amatiost .
aliquando osculando meliust ,uxor ,pausam fieri ; atque adorna ,ut rem divinam faciam ,cum intro advenero ,laribus familiaribus ,cum auxerunt nostram familiam .
sunt domi agni et porci sacres .
sed quid ist�m remoramini ,mulieres ,trachalionem ?
atque optime eccum exit foras .
vbi ubi erit ,iam investigabo et mecum ad te adducam simul plesidippum .
eloquere ut haec res optigit de filia ;
eum roga ,ut relinquat alias res et huc veniat .
licet .
et patrem eius me novisse et mi esse cognatum .
licet .
sed propera .
licet .
iam hic fac sit ,cena ut curetur .
licet .
omnian licet ?
licet .
sed scin quid est quod te volo ?
quod promisisti ut memineris ,hodie ut liber sim .
licet .
fac ut exores plesidippum ,ut me manu emittat .
licet .
et tua fili� facito oret : facile exorabit .
licet .
atque ut mi ampelisca nubat ,ubi ego sim liber .
licet .
atque ut gratum mi beneficium factis experiar .
licet .
omnian licet ?
licet :
tibi rursum refero gratiam .
sed propera ire in urbem actutum et recipe te huc rursum .
licet .
iam hic ero .
tu interibi adorna ceterum quod opust .
- licet .hercules istum infelicet cum sua licentia ; ita meas replevit auris ,quidquid memorabam ,licet .
quam mox licet te compellare ,daemones ?
quid est negoti ,gripe ?
de illo vidulo : si sapias ,sapias ; habeas quod di dant boni .
aequom videtur tibi ,ut ego ,alienum quod est ,meum esse dicam ?
quodne ego inveni in mari ?
tanto illi melius optigit qui perdidit ; tuom esse nihilo magis oportet vidulum .
isto tu pauper es ,quom nimis sancte pius .
o gripe ,gripe ,in aetate hominum plurimae fiunt trasennae ,ubi decipiuntur dolis .
atque edepol in eas plerumque esca imponitur : quam si quis avidus poscit escam avariter ,decipitur in trasenna avaritia sua .
ille qu� consulte ,docte atque astute cavet ,diutine uti bene licet partum bene .
mihi ista�c videtur praeda praedatum irier ,ut cum maiore dote abeat quam advenerit .
egone ut quod ad me allatum esse alienum sciam ,celem ?
minime istuc faciet noster daemones .
semper cavere hoc sapientis aequissimumst ,ne conscii sint ipsi malefici suis .
ego mihi cum ? lusi nil moror ullum lucrum .
spectavi ego pridem comicos ad ist�nc modum sapienter dicta dicere atque eis plaudier ,cum illos sapientis mores monstrabant poplo :
sed cum inde suam quisque ibant divorsi domum ,nullus erat illo pacto ut illi iusserant .
abi intro ,ne molestu ' s ,linguae tempera .
ego tibi daturus nil sum ,ne tu frustra sis .
at ego deos quaeso ,ut quidquid �n illo vidulost ,si aurum si argentum est ,omne id ut fiat cinis .
- illuc est quod nos nequam servis utimur .
nam illic cum ? servo si quo congressus foret ,et ipsum sese et illum furti adstringeret ;
dum praedam habere se censeret ,interim praeda ipsus esset ,praeda praedam duceret .
nunc hinc intro ibo et sacrificabo ,postibi iubebo nobis cenam continuo coqui .
-
�terum mihi istaec omnia itera ,mi anime ,mi trachalio ,mi liberte ,mi patrone potius ,immo mi pater .
repperit .
et popularis est ?
opino .
et mihi nuptura est ?
suspicor .
censen hodie despondebit eam mihi ,qua�so ?
censeo .
quid ? patri etiam gratulabor cum illam invenit ?
censeo .
quid matri eius ?
censeo .
quid ergo censes ?
quod rogas ,censeo .
dic ergo quanti censes ?
egone ?
adsum equidem ,ne censionem semper facias .
censeo .
quid si curram ?
censeo .
an sic potius placide ?
censeo .
etiamne eam �dveniens salutem ?
censeo .
etiam patrem ?
censeo .
post eius matrem ?
censeo .
quid postea ?
etiamne adveniens complectar eius patrem ?
non censeo .
quid matrem ?
non censeo .
quid eampse illam ?
non censeo .
nunc non censet ,cum volo .
sanus non es .sequere .
- duc me ,mi patrone ,quo libet .
they go into the cottage of d � mones .
quis me �st mortalis miserior qui vivat alter hodie ,quem ad recuperatores modo damnavit plesidippus ?
abiudicata a me modo est palaestra .
perditus sum .
nam lenones ex gaudio credo esse procreatos ,ita omn�s mortales ,si quid est mali lenoni ,gaudent .
nunc alteram illam quae mea est visam huc in veneris fanum ,saltem ut eam abducam ,de bonis quod restat reliquiarum .
numquam edepol hodie ad vesperum gripum inspicietis vivom ,nisi vidulus mihi redditur .
perii ,cum mentionem fieri audio usquam viduli * * quasi palo pectus tundat .
istic scelestus liber est : ego qui in mari prehendi reti atque excepi vidulum ,ei d�re negatis quicquam .pro di immortales ,suo mihi hic sermone arrexit aures .cubitum hercle longis litteris signabo iam usquequaque ,si quis perdiderit vidulum cum auro atque argento multo ,ad gripum ut veniat .
non feretis istum ,ut postulatis .
meum hercle illic homo vidulum scit qu� habet ,ut ego opinor .
adeundus mihi illic est homo .di ,quaeso ,subvenite .
quid me intro revocas ?
hoc volo hic ante ostium extergere .
nam hoc quidem pol e robigine ,non est e ferro factum ,ita quanto magis extergeo ,rutilum atque tenuius fit .
? nam quidem hoc venenatumst verum : ita in manibus consenescit .
adulescens ,salve .
di te ament cum inraso capite .
quid fit ?
verum extergetur .
vt vales ?
quid tu ?
num medicus ,quaeso ,es ?
immo edepol una littera plus sum quam medicus .
tum tu mendicus es ?
tetigisti acu .
videtur digna forma .
sed quid tibi est ?
hac proxima nocte in mar� elavi .confracta est navis ,perdidi quidquid erat miser ibi omne .quid perdidisti ?
vidulum cum auro atque argento multo .
ecquid meministi ,in vidulo qui periit quid ibi infuerit ?
quid refert ,qui periit tamen ?
quid si ego sciam qui invenerit ?
volo ex te scire signa .
nummi octingenti a�rei in marsuppio infuerunt ,praeterea centum minaria philippa �n pasceolo sorsus .
magna hercle praedast ,largiter mercedis indipiscar ;
di homines respiciunt :
profecto h�ius est vidulus .
perge alia tu expedire .
talentum argenti commodum magnum inerat in crumina ,praeterea sinus ,cantharus ,epichysis ,gaulus ,cyathus .
papae ,divitias tu quid�m habuisti luculentas .miserum istuc verbum et pessimum est ,habuisse ,et nihil habere .
quid dare velis ,qui istaec tibi investiget indicetque ?
eloquere propere celeriter .
nummos trecentos .
tricas .
quadring�ntos .
tramas putidas .
quingentos .
cassam glandem .
sescentos .
curculiunculos minutos fabulare .
dabo s�ptingentos .
os calet tibi ,nunc id frigefactas .
mill� dabo nummum .
somnias .
nihil addo .abi igitur .audi : si hercle abiero hinc ,hic non ero .
vin centum et mille ?
dormis .
eloquere quantum postules .
quo nihil invitus addas : talentum magnum .non potest triobolum hinc abesse .
proin t� vel aias vel neges .
quid ist�c ?
necessum est ,video :
dabitur talentum .
venus haec volo adroget te .
quod tibi libet id mi impera .
tange aram hanc veneris .
tango .
per venerem hanc iurandum est tibi .
quid iurem ?
quod iubebo .
praei v�rbis quidvis .
�d quod domi est ,numquam ulli supplicabo .
tene aram hanc .
teneo .
deiera te mi argentum daturum eod�m die ,tui viduli ubi sis potitus .fiat .venus c ? renensis ,testem te testor mihi ,si vidulum illum ,qu�m ego in navi perdidi ,cum auro atque argento salvom investigavero isque in potestatem meam pervenerit ,tum ego h�ic gripo ,�nquito ,et me tangito - tum ego h�ic gripo ( dico ,venus ,ut tu audias ) talentum argenti magnum continuo dabo .si quid fraudassis ,dic ut te in quaestu tuo venus eradicet ,caput atque aetatem tuam .
tecum hoc habeto tamen ,ubi iuraveris .
illaec advorsum si quid peccasso ,venus ,veneror te ut omnes miseri lenones sient .tamen f�et ,etsi tu fidem servaveris .tu hic opperire ,iam ego faxo exibit senex ; eum t� continuo vidulum reposcito .
- si maxime mi illum reddiderit vidulum ,non ego illi hodie debeo triobolum .
meus arbitratust ,lingua quod iuret mea .
sed conticiscam :
eccum exit et ducit senem .
s�quere hac .
vbi istic lenost ?
heus tu .�m tibi ,hic habet vidulum .
habeo et fateor esse apud me ,et ,si tuos est ,habeas tibi .
omnia ,ut qu�dquid infuit ,ita salva sistentur tibi .
tene ,si tuost .
o di immortales ,meus est .
salve ,vidule .
tuosne est ?
rogitas ?
si quidem hercle iovis fuit ,meus est tamen .
omnia insunt salva ; una istinc cistella excepta est modo cum crepundiis ,quibuscum h�die filiam inveni meam .
quam ?
tua quae fuit palaestra ,ea filia inventast mea .
bene mehercle factum est .cum istaec res tibi ex sententia pulchre evenit ,gaudeo .
istuc facile non credo tibi .
immo hercle ,ut scias gaudere me ,mihi triobolum ob eam ne duis ,condono te .
benigne edepol facis .
immo tu quidem hercle vero .
heus tu ,i�m habes vidulum .
habeo .
propera .
quid properabo ?
reddere argentum mihi .
neque edepol tibi do ,neque quicquam debeo .
quae haec factio est ?
non debes ?
non hercle vero .
non tu iuratus mihi es ?
iuratus sum ,et nunc iurabo ,si quid v�luptati est mihi : ius iurandum rei servandae ,non perdendae conditum est .
cedo sis mihi talentum magnum argenti ,periurissime .
gripe ,quod tu istum talentum poscis ?
iuratust mihi dare .
tun meo p�ntifex peiurio es ?
qua pro re argentum promisit hic tibi ?
si vidulum hunc redegissem in potestatem eius ,iuratust dare mihi talentum magnum argenti .
cedo quicum habeam iudicem ,ni dolo malo instipulatus sis nive etiamdum haud siem quinque et viginti annos natus .
habe cum h�c .
aliost opus .
i�m ab isto auferre haud potis sim ,si istunc condemnavero .
promisistin huic argentum ?
fateor .
quod servo meo promisisti ,meum esse oportet ,ne tu ,leno ,postules te hic fide lenonia uti :
non potes .
iam te ratu ' s nactum hominem quem defraudares ?
dandum huc argentum est probum : id ego continuo huic dabo adeo ,m� ut hic emittat manu .
quando ergo erga te benignus ego fui atque opera mea haec tibi sunt servata - immo hercle mea ,ne tu dicas tua .
( si sapies ,tacebis ) tum te mihi benigne itidem addecet bene merenti bene referre gratiam .
nempe pr� meo iure oras ?
mirum quin tuom ius meo periclo aps te expetam .
salvos sum ,leno labascit ,libertas portenditur .
vidulum istunc ille invenit ,illud mancipium meum est ;
ego tibi hunc porro servavi cum magna pecunia .
gratiam habeo ,et de talento nulla causa est quin feras ,quod isti sum iuratus .
heus tu ,mihi dato ergo ,si sapis .
tacen an non ?
tu meam rem simulas agere ,tibi mu * * .non hercle istoc me intervortes ,si aliam praedam perdidi .
vapulabis ,verbum si addis ist�c unum .
vel hercle �nica ,non tacebo umquam alio pacto ,nisi talento comprimor .
tibi operam hic quidem d�t .tace .
concede hoc tu ,leno .
licet .
palam age ,nolo ego murmurillum neque susurrum fieri .
dic mihi ,quanti �llam emisti tuam alteram mulierculam ,ampeliscam ?
mille nummum denumeravi .
vin tibi condicionem luculentam ferre me ?
sane volo .
dividuom talentum faciam .
bene facis .
pro illa altera ,libera ut sit ,dimidium tibi sume ,dimidium huc cedo .
maxime .
pro illo dimidio �go gripum emittam manu ,quem propter tu vidulum et ego gnatam inveni .
bene facis ,gratiam habeo magnam .
quam mox mi argentum ergo redditur ?
res soluta est ,gripe .ego habeo .
�t ego me hercle mavolo .
nihil hercle hic tibi est ,n� tu speres .
iuris iurandi volo gratiam facias .perii hercle .nisi me suspendo ,occidi .numquam hercle iterum defraudabis me quidem post hunc diem .
hic hodie cenato ,leno .
fiat ,condicio placet .
sequimini intro .
spectatores ,vos quoque ad cenam vocem ,ni daturus nil sim neque sit quicquam pollucti domi ,nive adeo vocatos credam vos esse ad cenam foras .
verum si voletis plausum fabulae huic clarum dare ,comissatum omnes venitote ad me ad annos sedecim .
vos hic hodie cenatote amb� .
fiat .plausum date .
cynthia prima suis miserum me cepit ocellis ,contactum nullis ante cupidinibus .tum mihi constantis deiecit lumina fastus et caput impositis pressit amor pedibus ,donec me docuit castas odisse puellas improbus ,et nullo vivere consilio .et mihi iam toto furor hic non deficit anno ,cum tamen adversos cogor habere deos .milanion nullos fugiendo ,tulle ,labores saevitiam durae contudit iasidos .
nam modo partheniis amens errabat in antris ,ibat et hirsutas ille videre feras ;
ille etiam hylaei percussus vulnere rami saucius arcadiis rupibus ingemuit .
in me tardus amor non ullas cogitat artis ,nec meminit notas ,ut prius ,ire vias .
at vos ,deductae quibus est fallacia lunae et labor in magicis sacra piare focis ,en agedum dominae mentem convertite nostrae ,et facite illa meo palleat ore magis !
tunc ego crediderim vobis et sidera et amnis posse cytaeines ducere carminibus .
et vos ,qui sero lapsum revocatis ,amici ,quaerite non sani pectoris auxilia .
fortiter et ferrum saevos patiemur et ignis ,sit modo libertas quae velit ira loqui .
ferte per extremas gentis et ferte per undas ,qua non ulla meum femina norit iter :
vos remanete ,quibus facili deus annuit aure ,sitis et in tuto semper amore pares .
in me nostra venus noctes exercet amaras ,et nullo vacuus tempore defit amor .hoc ,moneo ,vitate malum :
sua quemque moretur cura ,neque assueto mutet amore locum .
quod si quis monitis tardas adverterit auris ,heu referet quanto verba dolore mea !
crede mihi ,non ulla tuae est medicina figurae :
nudus amor formae non amat artificem .
aspice quos summittat humus formosa colores ,ut veniant hederae sponte sua melius ,surgat et in solis formosius arbutus antris ,et sciat indocilis currere lympha vias .
litora nativis praefulgent picta lapillis ,et volucres nulla dulcius arte canunt .
non sic leucippis succendit castora phoebe ,pollucem cultu non hilaira soror ;
non ,idae et cupido quondam discordia phoebo ,eveni patriis filia litoribus ; nec phrygium falso traxit candore maritum avecta externis hippodamia rotis : sed facies aderat nullis obnoxia gemmis ,qualis apelleis est color in tabulis .non illis studium vulgo conquirere amantis :
illis ampla satis forma pudicitia .
uni si qua placet ,culta puella sat est ;
cum tibi praesertim phoebus sua carmina donet aoniamque libens calliopea lyram ,unica nec desit iucundis gratia verbis ,omnia quaeque venus ,quaeque minerva probat .his tu semper eris nostrae gratissima vitae ,taedia dum miserae sint tibi luxuriae .
qualis thesea iacuit cedente carina languida desertis cnosia litoribus ; qualis et accubuit primo cepheia somno libera iam duris cotibus andromede ; nec minus assiduis edonis fessa choreis qualis in herboso concidit apidano : talis visa mihi mollem spirare quietem cynthia non certis nixa caput manibus ,ebria cum multo traherem vestigia baccho ,et quaterent sera nocte facem pueri .hanc ego ,nondum etiam sensus deperditus omnis ,molliter impresso conor adire toro ;
et quamvis duplici correptum ardore iuberent hac amor hac liber ,durus uterque deus ,subiecto leviter positam temptare lacerto osculaque admota sumere et arma manu ,non tamen ausus eram dominae turbare quietem ,expertae metuens iurgia saevitiae ;
sed sic intentis haerebam fixus ocellis ,argus ut ignotis cornibus inachidos .
et modo gaudebam lapsos formare capillos ;
nunc furtiva cavis poma dabam manibus ;
omniaque ingrato largibar munera somno ,munera de prono saepe voluta sinu ;
donec diversas praecurrens luna fenestras ,luna moraturis sedula luminibus ,compositos levibus radiis patefecit ocellos .
' tandem te nostro referens iniuria lecto alterius clausis expulit e foribus ?
namque ubi longa meae consumpsti tempora noctis ,languidus exactis ,ei mihi ,sideribus ?
o utinam talis perducas ,improbe ,noctes ,me miseram qualis semper habere iubes !
nam modo purpureo fallebam stamine somnum ,rursus et orpheae carmine ,fessa ,lyrae ;
interdum leviter mecum deserta querebar externo longas saepe in amore moras :
dum me iucundis lapsam sopor impulit alis .
'
quid mihi tam multas laudando ,basse ,puellas mutatum domina cogis abire mea ?
quid me non pateris vitae quodcumque sequetur hoc magis assueto ducere servitio ?
tu licet antiopae formam nycteidos ,et tu spartanae referas laudibus hermionae ,et quascumque tulit formosi temporis aetas ;
cynthia non illas nomen habere sinat :
nedum ,si levibus fuerit collata figuris ,inferior duro iudice turpis eat .
haec sed forma mei pars est extrema furoris ;
sunt maiora ,quibus ,basse ,perire iuvat :
ingenuus color et multis decus artibus ,et quae gaudia sub tacita ducere veste libet .quo magis et nostros contendis solvere amores ,hoc magis accepta fallit uterque fide .non impune feres :
sciet haec insana puella et tibi non tacitis vocibus hostis erit ;
nec tibi me post haec committet cynthia nec te quaeret ;
erit tanti criminis illa memor ,et te circum omnis alias irata puellas differet : heu nullo limine carus eris .nullas illa suis contemnet fletibus aras ,et quicumque sacer ,qualis ubique ,lapis .non ullo gravius temptatur cynthia damno quam sibi cum rapto cessat amore decus :
praecipue nostro .
maneat sic semper ,adoro ,nec quicquam ex illa quod querar inveniam !
invide ,tu tandem voces compesce molestas et sine nos cursu ,quo sumus ,ire pares !
quid tibi vis ,insane ?
meos sentire furores ? infelix ,properas ultima nosse mala ,et miser ignotos vestigia ferre per ignis ,et bibere e tota toxica thessalia .
non est illa vagis similis collata puellis :
molliter irasci non solet illa tibi .quod si forte tuis non est contraria votis ,at tibi curarum milia quanta dabit !
non tibi iam somnos ,non illa relinquet ocellos :
illa feros animis alligat una viros .
a ,mea contemptus quotiens ad limina curres ,cum tibi singultu fortia verba cadent ,et tremulus maestis orietur fletibus horror ,et timor informem ducet in ore notam ,et quaecumque voles fugient tibi verba querenti ,nec poteris ,qui sis aut ubi ,nosse miser ! tum grave servitium nostrae cogere puellae discere et exclusum quid sit abire domum ;
nec iam pallorem totiens mirabere nostrum ,aut cur sim toto corpore nullus ego .
nec tibi nobilitas poterit succurrere amanti : nescit amor priscis cedere imaginibus .quod si parva tuae dederis vestigia culpae ,quam cito de tanto nomine rumor eris ! non ego tum potero solacia ferre roganti ,cum mihi nulla mei sit medicina mali ;
sed pariter miseri socio cogemur amore alter in alterius mutua flere sinu .
quare ,quid possit mea cynthia ,desine ,galle ,quaerere : non impune illa rogata venit .
non ego nunc hadriae vereor mare noscere tecum ,tulle ,neque aegaeo ducere vela salo ,cum quo rhipaeos possim conscendere montis ulteriusque domos vadere memnonias ; sed me complexae remorantur verba puellae ,mutatoque graves saepe colore preces .illa mihi totis argutat noctibus ignis ,et queritur nullos esse relicta deos ; illa meam mihi iam se denegat ,illa minatur ,quae solet ingrato tristis amica viro .
his ego non horam possum durare querelis :
a pereat ,si quis lentus amare potest !
an mihi sit tanti doctas cognoscere athenas atque asiae veteres cernere divitias ,ut mihi deducta faciat convicia puppi cynthia et insanis ora notet manibus ,osculaque opposito dicat sibi debita vento ,et nihil infido durius esse viro ?
tu patrui meritas conare anteire securis ,et vetera oblitis iura refer sociis .
nam tua non aetas umquam cessavit amori ,semper at armatae cura fuit patriae ;
et tibi non umquam nostros puer iste labores afferat et lacrimis omnia nota meis !
me sine ,quem semper voluit fortuna iacere ,hanc animam extremae reddere nequitiae .
multi longinquo periere in amore libenter ,in quorum numero me quoque terra tegat .
non ego sum laudi ,non natus idoneus armis :
at tu seu mollis qua tendit ionia ,seu qua lydia pactoli tingit arata liquor ;
tum tibi si qua mei veniet non immemor hora ,vivere me duro sidere certus eris .
) nos ,ut consuemus ,nostros agitamus amores ,atque aliquid duram quaerimus in dominam ;
nec tantum ingenio quantum servire dolori cogor et aetatis tempora dura queri .
hic mihi conteritur vitae modus ,haec mea fama est ,hinc cupio nomen carminis ire mei .me laudent doctae solum placuisse puellae ,pontice ,et iniustas saepe tulisse minas me legat assidue post haec neglectus amator ,et prosint illi cognita nostra mala .
te quoque si certo puer hic concusserit arcu ,quo nollem nostros me violasse deos ,longe castra tibi ,longe miser agmina septem flebis in aeterno surda iacere situ ;
et frustra cupies mollem componere versum ,nec tibi subiciet carmina serus amor .tum me non humilem mirabere saepe poetam ,tunc ego romanis praeferar ingeniis ;
nec poterunt iuvenes nostro reticere sepulcro ' ardoris nostri magne poeta ,iaces .
saepe venit magno faenore tardus amor .
tune igitur demens ,nec te mea cura moratur ?
an tibi sum gelida vilior illyria ?
et tibi iam tanti ,quicumque est ,iste videtur ,ut sine me vento quolibet ire velis ?
tune audire potes vesani murmura ponti fortis ,et in dura nave iacere potes ?
tu pedibus teneris positas fulcire pruinas ,tu potes insolitas ,cynthia ,ferre nives ? o utinam hibernae duplicentur tempora brumae ,et sit iners tardis navita vergiliis ,nec tibi tyrrhena solvatur funis harena ,neve inimica meas elevet aura preces !
atque ego non videam talis subsidere ventos ,cum tibi provectas auferet unda ratis ,ut me defixum vacua patiantur in ora crudelem infesta saepe vocare manu !
sed quocumque modo de me ,periura ,mereris ,sit galatea tuae non aliena viae :
ut te ,felici praevecta ceraunia remo ,accipiat placidis oricos aequoribus .
nam me non ullae poterunt corrumpere ,de te quin ego ,vita ,tuo limine verba querar ;
nec me deficiet nautas rogitare citatos ' dicite ,quo portu clausa puella mea est ?'
et dicam ' licet atraciis considat in oris ,et licet hylleis ,illa futura mea est .'
hic erit !
hic iurata manet !
rumpantur iniqui ! vicimus :
assiduas non tulit illa preces .
falsa licet cupidus deponat gaudia livor : destitit ire novas cynthia nostra vias .illi carus ego et per me carissima roma dicitur ,et sine me dulcia regna negat .
illa vel angusto mecum requiescere lecto et quocumque modo maluit esse mea ,quam sibi dotatae regnum vetus hippodamiae ,et quas elis opes ante pararat equis .
quamvis magna daret ,quamvis maiora daturus ,non tamen illa meos fugit avara sinus .
hanc ego non auro ,non indis flectere conchis ,sed potui blandi carminis obsequio .
sunt igitur musae ,neque amanti tardus apollo ,quis ego fretus amo :
cynthia rara mea est !
nunc mihi summa licet contingere sidera plantis :
sive dies seu nox venerit ,illa mea est !
nec mihi rivalis certos subducit amores :
ista meam norit gloria canitiem .
dicebam tibi venturos ,irrisor ,amores ,nec tibi perpetuo libera verba fore : ecce iaces supplexque venis ad iura puellae ,et tibi nunc quovis imperat empta modo .
non me chaoniae vincant in amore columbae dicere ,quos iuvenes quaeque puella domet .
me dolor et lacrimae merito fecere peritum :
atque utinam posito dicar amore rudis !
quid tibi nunc misero prodest grave dicere carmen aut amphioniae moenia flere lyrae ?
plus in amore valet mimnermi versus homero :
carmina mansuetus lenia quaerit amor .i quaeso et tristis istos compone libellos ,et cane quod quaevis nosse puella velit !
quid si non esset facilis tibi copia ?
nunc tu insanus medio flumine quaeris aquam .
necdum etiam palles ,vero nec tangeris igni :
haec est venturi prima favilla mali .
tum magis armenias cupies accedere tigris et magis infernae vincula nosse rotae ,quam pueri totiens arcum sentire medullis et nihil iratae posse negare tuae .
nullus amor cuiquam facilis ita praebuit alas ,ut non alterna presserit ille manu .
nec te decipiat ,quod sit satis illa parata :
acrius illa subit ,pontice ,si qua tua est ,quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos ,nec vigilare alio nomine cedat amor .qui non ante patet ,donec manus attigit ossa :
quisquis es ,assiduas a fuge blanditias !
illis et silices et possint cedere quercus ,nedum tu possis ,spiritus iste levis .quare ,si pudor est ,quam primum errata fatere : dicere quo pereas saepe in amore levat .
o iucunda quies ,primo cum testis amori affueram vestris conscius in lacrimis !
o noctem meminisse mihi iucunda voluptas ,o quotiens votis illa vocanda meis ,cum te complexa morientem ,galle ,puella vidimus et longa ducere verba mora !
quamvis labentis premeret mihi somnus ocellos et mediis caelo luna ruberet equis ,non tamen a vestro potui secedere lusu : tantus in alternis vocibus ardor erat .sed quoniam non es veritus concredere nobis ,accipe commissae munera laetitiae :
non solum vestros didici reticere dolores ,est quiddam in nobis maius ,amice ,fide .
possum ego diversos iterum coniungere amantis ,et dominae tardas possum aperire fores ;
et possum alterius curas sanare recentis ,nec levis in verbis est medicina meis .
cynthia me docuit semper quaecumque petenda quaeque cavenda forent : non nihil egit amor .tu cave ne tristi cupias pugnare puellae ,neve superba loqui ,neve tacere diu ; neu ,si quid petiit ,ingrata fronte negaris ,neu tibi pro vano verba benigna cadant .
irritata venit ,quando contemnitur illa ,nec meminit iustas ponere laesa minas :
at quo sis humilis magis et subiectus amori ,hoc magis effectu saepe fruare bono .
is poterit felix una remanere puella ,qui numquam vacuo pectore liber erit .
ecquid te mediis cessantem ,cynthia ,bais ,qua iacet herculeis semita litoribus ,et modo thesproti mirantem subdita regno proxima misenis aequora nobilibus ,nostri cura subit memores a !
ecquis in extremo restat amore locus ?
an te nescio quis simulatis ignibus hostis sustulit e nostris ,cynthia ,carminibus ?
atque utinam mage te remis confisa minutis parvula lucrina cumba moretur aqua ,aut teneat clausam tenui teuthrantis in unda alternae facilis cedere lympha manu ,quam vacet alterius blandos audire susurros molliter in tacito litore compositam !-
ut solet amoto labi custode puella ,perfida communis nec meminisse deos :
non quia perspecta non es mihi cognita fama ,sed quod in hac omnis parte timetur amor .
ignosces igitur ,si quid tibi triste libelli attulerint nostri : culpa timoris erit .
an mihi nunc maior carae custodia matris ?
aut sine te vitae cura sit ulla meae ?
tu mihi sola domus ,tu ,cynthia ,sola parentes ,omnia tu nostrae tempora laetitiae .
seu tristis veniam seu contra laetus amicis ,quicquid ero ,dicam ' cynthia causa fuit .
' tu modo quam primum corruptas desere baias :
multis ista dabunt litora discidium ,litora quae fuerant castis inimica puellis :
a pereant baiae ,crimen amoris ,aquae !
quid mihi desidiae non cessas fingere crimen ,quod facias nobis ,conscia roma ,moram ?
tam multa illa meo divisa est milia lecto ,quantum hypanis veneto dissidet eridano ;
nec mihi consuetos amplexu nutrit amores cynthia ,nec nostra dulcis in aure sonat .olim gratus eram : non illo tempore cuiquam contigit ut simili posset amare fide .invidiae fuimus : non me deus obruit ?
an quae lecta prometheis dividit herba iugis ?
non sum ego qui fueram : mutat via longa puellas .
quantus in exiguo tempore fugit amor !
nunc primum longas solus cognoscere noctes cogor et ipse meis auribus esse gravis .
felix ,qui potuit praesenti flere puellae ;
non nihil aspersis gaudet amor lacrimis :
aut si despectus potuit mutare calores ,sunt quoque translato gaudia servitio .
cynthia prima fuit ,cynthia finis erit .
tu ,quod saepe soles ,nostro laetabere casu ,galle ,quod abrepto solus amore vacem .at non ipse tuas imitabor ,perfide ,voces :
fallere te numquam ,galle ,puella velit .
dum tibi deceptis augetur fama puellis ,certus et in nullo quaeris amore moram ,perditus in quadam tardis pallescere curis incipis ,et primo lapsus abire gradu .
haec erit illarum contempti poena doloris :
multarum miseras exiget una vices .haec tibi vulgaris istos compescet amores ,nec nova quaerendo semper amicus eris .
haec ego non rumore malo ,non augure doctus ;
vidi ego : me quaeso teste negare potes ? vidi ego te toto vinctum languescere collo et flere iniectis ,galle ,diu manibus ,et cupere optatis animam deponere labris ,et quae deinde meus celat ,amice ,pudor .non ego complexus potui diducere vestros : tantus erat demens inter utrosque furor .non sic haemonio salmonida mixtus enipeo taenarius facili pressit amore deus ,nec sic caelestem flagrans amor herculis heben sensit in oetaeis gaudia prima iugis .una dies omnis potuit praecurrere amantis : nam tibi non tepidas subdidit illa faces ,nec tibi praeteritos
te tuus ardor aget .
nec mirum ,cum sit iove digna et proxima ledae et ledae partu gratior ,una tribus ; illa sit inachiis et blandior heroinis ,illa suis verbis cogat amare iovem .
tu vero quoniam semel es periturus amore ,utere :
non alio limine dignus eras .
quae tibi sit felix ,quoniam novus incidit error ;
et quodcumque voles ,una sit ista tibi .
tu licet abiectus tiberina molliter unda lesbia mentoreo vina bibas opere ,et modo tam celeres mireris currere lintres et modo tam tardas funibus ire ratis ;
et nemus omne satas intendat vertice silvas ,urgetur quantis caucasus arboribus ;
non tamen ista meo valeant contendere amori : nescit amor magnis cedere divitiis .nam sive optatam mecum trahit illa quietem ,seu facili totum ducit amore diem ,tum mihi pactoli veniunt sub tecta liquores ,et legitur rubris gemma sub aequoribus ;
tum mihi cessuros spondent mea gaudia reges :
quae maneant ,dum me fata perire volent !
nam quis divitiis adverso gaudet amore ?
nulla mihi tristi praemia sint venere !
illa potest magnas heroum infringere vires ,illa etiam duris mentibus esse dolor :
illa neque arabium metuit transcendere limen nec timet ostrino ,tulle ,subire toro ,et miserum toto iuvenem versare cubili :
quid relevant variis serica textilibus ?
quae mihi dum placata aderit ,non ulla verebor regna vel alcinoi munera despicere .
saepe ego multa tuae levitatis dura timebam ,hac tamen excepta ,cynthia ,perfidia .
aspice me quanto rapiat fortuna periclo !
tu tamen in nostro lenta timore venis ;
et potes hesternos manibus componere crinis et longa faciem quaerere desidia ,nec minus eois pectus variare lapillis ,ut formosa novo quae parat ire viro .at non sic ithaci degressu mota calypso desertis olim fleverat aequoribus : multos illa dies incomptis maesta capillis sederat ,iniusto multa locuta salo ,et quamvis numquam post haec visura ,dolebat illa tamen ,longae conscia laetitiae nec sic aesoniden rapientibus anxia ventis hypsipyle vacuo constitit in thalamo : hypsipyle nullos post illos sensit amores ,ut semel haemonio tabuit hospitio .
alphesiboea suos ulta est pro coniuge fratres ,sanguinis et cari vincula rupit amor .
coniugis evadne miseros delata per ignis occidit ,argivae fama pudicitiae .quarum nulla tuos potuit convertere mores ,tu quoque uti fieres nobilis historia .
desine iam revocare tuis periuria verbis ,cynthia ,et oblitos parce movere deos ;
audax a nimium ,nostro dolitura periclo ,si quid forte tibi durius inciderit ! nulla prius vasto labentur flumina ponto ,annus et inversas duxerit ante vices ,quam tua sub nostro mutetur pectore cura : sis quodcumque voles ,non aliena tamen .tam tibi ne viles isti videantur ocelli ,per quos saepe mihi credita perfidia est !
hos tu iurabas ,si quid mentita fuisses ,ut tibi suppositis exciderent manibus :
et contra magnum potes hos attollere solem ,nec tremis admissae conscia nequitiae ?
quis te cogebat multos pallere colores et fletum invitis ducere luminibus ?
quis ego nunc pereo ,similis moniturus amantis ' o nullis tutum credere blanditiis !'
' quae fueram magnis olim patefacta triumphis ,ianua tarpeiae nota pudicitiae ;
cuius inaurati celebrarunt limina currus ,captorum lacrimis umida supplicibus ;
nunc ego ,nocturnis potorum saucia rixis ,pulsata indignis saepe queror manibus ,et mihi non desunt turpes pendere corollae semper et exclusis signa iacere faces .
nec possum infamis dominae defendere noctes ,nobilis obscenis tradita carminibus ;
( nec tamen illa suae revocatur parcere famae ,turpior et saecli vivere luxuria .
) has inter gravibus cogor deflere querelis ,supplicis a longis tristior excubiis .
" ianua vel domina penitus crudelior ipsa ,quid mihi tam duris clausa taces foribus ?
cur numquam reserata meos admittis amores ,nescia furtivas reddere mota preces ?
nullane finis erit nostro concessa dolori ,turpis et in tepido limine somnus erit ?
me mediae noctes ,me sidera plena iacentem ,frigidaque eoo me dolet aura gelu :
o utinam traiecta cava mea vocula rima percussas dominae vertat in auriculas !
sit licet et saxo patientior illa sicano ,sit licet et ferro durior et chalybe ,non tamen illa suos poterit compescere ocellos ,surget et invitis spiritus in lacrimis .
nunc iacet alterius felici nixa lacerto ,at mea nocturno verba cadunt zephyro .
sed tu sola mei tu maxima causa doloris ,victa meis numquam ,ianua ,muneribus .
te non ulla meae laesit petulantia linguae ,quae solet irato dicere tota loco ut me tam longa raucum patiare querela sollicitas trivio pervigilare moras .
at tibi saepe novo deduxi carmina versu ,osculaque impressis nixa dedi gradibus .
ante tuos quotiens verti me ,perfida ,postis ,debitaque occultis vota tuli manibus !"
haec ille et si quae miseri novistis amantes ,et matutinis obstrepit alitibus .
sic ego nunc dominae vitiis et semper amantis fletibus aeterna differor invidia .
' et merito ,quoniam potui fugisse puellam !
nunc ego desertas alloquor alcyonas .
nec mihi cassiope salvo visura carinam ,omniaque ingrato litore vota cadunt .
quin etiam absenti prosunt tibi ,cynthia ,venti : aspice ,quam saevas increpat aura minas .
nullane placatae veniet fortuna procellae ?
haecine parva meum funus harena teget ?
tu tamen in melius saevas converte querelas sat tibi sit poenae nox et iniqua vada .an poteris siccis mea fata reponere ocellis ,ossaque nulla tuo nostra tenere sinu ?
a pereat ,quicumque ratis et vela paravit primus et invito gurgite fecit iter !
nonne fuit levius dominae pervincere mores ( quamvis dura ,tamen rara puella fuit ) ,quam sic ignotis circumdata litora silvis cernere et optatos quaerere tyndaridas ?
illic si qua meum sepelissent fata dolorem ,ultimus et posito staret amore lapis ,illa meo caros donasset funere crinis ,molliter et tenera poneret ossa rosa ;
illa meum extremo clamasset pulvere nomen ,ut mihi non ullo pondere terra foret .at vos ,aequoreae formosa doride natae ,candida felici solvite vela choro :
si quando vestras labens amor attigit undas ,mansuetis socio parcite litoribus .
haec certe deserta loca et taciturna querenti ,et vacuum zephyri possidet aura nemus .
hic licet occultos proferre impune dolores si modo sola queant saxa tenere fidem .
unde tuos primum repetam ,mea cynthia ,fastus ?
quod mihi das flendi ,cynthia ,principium ?
qui modo felices inter numerabar amantis nunc in amore tuo cogor habere notam .
quid tantum merui ?
quae te mihi carmina mutant ?
an nova tristitiae causa puella tuae ?
sic mihi te referas ,levis ,ut non altera nostro limine formosos intulit ulla pedes .
quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet ,non ita saeva tamen venerit ira mea ,ut tibi sim merito semper furor ,et tua flendo lumina deiectis turpia sint lacrimis .
an quia parva damus mutato signa colore ,et non ulla meo clamat in ore fides ?
vos eritis testes ,si quos habet arbor amores ,fagus et arcadio pinus amica deo .a quotiens teneras resonant mea verba sub umbras ,scribitur et vestris cynthia corticibus !
an tua quod peperit nobis iniuria curas ?
quae solum tacitis cognita sunt foribus .
omnia consuevi timidus perferre superbae iussa neque arguto facta dolore queri .
pro quo divini fontes et frigida rupes et datur inculto tramite dura quies ;
et quodcumque meae possunt narrare querelae ,cogor ad argutas dicere solus avis .
sed qualiscumque es resonent mihi ' cynthia ' silvae ,nec deserta tuo nomine saxa vacent .
non ego nunc tristis vereor ,mea cynthia ,manis ,nec moror extremo debita fata rogo ;
sed ne forte tuo careat mihi funus amore ,hic timor est ipsis durior exsequiis .
non adeo leviter nostris puer haesit ocellis ,ut meus oblito pulvis amore vacet .
illic phylacides iucundae coniugis heros non potuit caecis immemor esse locis ,sed cupidus falsis attingere gaudia palmis thessalus antiquam venerat umbra domum .
illic quidquid ero ,semper tua dicar imago : traicit et fati litora magnus amor .
illic formosae veniant chorus heroinae ,quas dedit argivis dardana praeda viris ;
quarum nulla tua fuerit mihi ,cynthia ,forma gratior ,et ( tellus hoc ita iusta sinat ) quamvis te longae remorentur fata senectae .
cara tamen lacrimis ossa futura meis .
quae tu viva mea possis sentire favilla !
tum mihi non ullo mors sit amara loco .
quam vereor ,ne te contempto ,cynthia ,busto abstrahat a nostro pulvere iniquus amor ,cogat et invitam lacrimas siccare cadentis !
flectitur assiduis certa puella minis .
non satis est ullo tempore longus amor .
hoc pro continuo te ,galle ,monemus amore ,( id tibi ne vacuo defluat ex animo ) saepe imprudenti fortuna occurrit amanti :
crudelis minyis dixerit ascanius .
est tibi non infra speciem ,non nomine dispar ,theiodamanteo proximus ardor hylae :
huic tu ,sive leges umbrosae flumina silvae ,sive aniena tuos tinxerit unda pedes ,sive gigantea spatiabere litoris ora ,sive ubicumque vago fluminis hospitio ,nympharum semper cupidas defende rapinas ( non minor ausoniis est amor adryasin );
ne tibi sit duros montes et frigida saxa ,galle ,neque expertos semper adire lacus : quae miser ignotis error perpessus in oris herculis indomito fleverat ascanio .
namque ferunt olim pagasae navalibus argon egressam longe phasidos isse viam ,et iam praeteritis labentem athamantidos undis mysorum scopulis applicuisse ratem .
hic manus heroum ,placidis ut constitit oris ,mollia composita litora fronde tegit .
at comes invicti iuvenis processerat ultra raram sepositi quaerere fontis aquam .
hunc duo sectati fratres ,aquilonia proles ,hunc super et zetes ,hunc super et calais ,oscula suspensis instabant carpere palmis ,oscula et alterna ferre supina fuga .
ille sub extrema pendens secluditur ala et volucres ramo summovet insidias .
iam pandioniae cessit genus orithyiae :
a dolor !
ibat hylas ,ibat hamadryasin .
hic erat arganthi pege sub vertice montis grata domus nymphis umida thyniasin ,quam supra nullae pendebant debita curae roscida desertis poma sub arboribus ,et circum irriguo surgebant lilia prato candida purpureis mixta papaveribus .quae modo decerpens tenero pueriliter ungui proposito florem praetulit officio ,et modo formosis incumbens nescius undis errorem blandis tardat imaginibus .tandem haurire parat demissis flumina palmis innixus dextro plena trahens umero .cuius ut accensae dryades candore puellae miratae solitos destituere choros ,prolapsum leviter facili traxere liquore :
tum sonitum rapto corpore fecit hylas .
cui procul alcides iterat responsa ,sed illi nomen ab extremis montibus aura refert .
his ,o galle ,tuos monitus servabis amores ,formosum nymphis credere visus hylan .
' tu ,qui consortem properas evadere casum ,miles ab etruscis saucius aggeribus ,quid nostro gemitu turgentia lumina torques ?
pars ego sum vestrae proxima militiae .
sic te servato ut possint gaudere parentes ,et soror acta tuis sentiat e lacrimis :
gallum per medios ereptum caesaris ensis effugere ignotas non potuisse manus ; et quaecumque super dispersa invenerit ossa montibus etruscis ,haec sciat esse mea .'
qualis et unde genus ,qui sint mihi ,tulle ,penates ,quaeris pro nostra semper amicitia .
si perusina tibi patriae sunt nota sepulcra ,italiae duris funera temporibus ,cum romana suos egit discordia civis ,( sic mihi praecipue ,pulvis etrusca ,dolor ,tu proiecta mei perpessa es membra propinqui ,tu nullo miseri contegis ossa solo ) ,proxima supposito contingens umbria campo me genuit terris fertilis uberibus .
qui modo nasonis fueramus quinque libelli ,tres sumus ; hoc illi praetulit auctor opus .ut iam nulla tibi nos sit legisse voluptas ,at levior demptis poena duobus erit .
arma gravi numero violentaque bella parabam edere ,materia conveniente modis .par erat inferior versus : risisse cupido dicitur atque unum surripuisse pedem .
' quis tibi ,saeve puer ,dedit hoc in carmina iuris ?
pieridum vates ,non tua turba sumus .quid ,si praeripiat flavae venus arma minervae ,ventilet accensas flava minerva faces ?
quis probet in silvis cererem regnare iugosis ,lege pharetratae virginis arva coli ?
tua sunt heliconia tempe ?
vix etiam phoebo iam lyra tuta sua est ? cum bene surrexit versu nova pagina primo ,attenuat nervos proximus ille meos ; nec mihi materia est numeris levioribus apta ,aut puer aut longas compta puella comas .' questus eram ,pharetra cum protinus ille soluta legit in exitium spicula facta meum ,lunavitque genu sinuosum fortiter arcum ,' quod ' que ' canas ,vates ,accipe ' dixit ' opus !' me miserum !
certas habuit puer ille sagittas .
uror ,et in vacuo pectore regnat amor .sex mihi surgat opus numeris ,in quinque residat : ferrea cum vestris bella valete modis ! cingere litorea flaventia tempora myrto ,musa ,per undenos emodulanda pedes !
esse quid hoc dicam ,quod tam mihi dura videntur strata ,neque in lecto pallia nostra sedent ,et vacuus somno noctem ,quam longa ,peregi ,lassaque versati corporis ossa dolent ? nam ,puto ,sentirem ,siquo temptarer amore .an subit et tecta callidus arte nocet ?
sic erit ;
haeserunt tenues in corde sagittae ,et possessa ferus pectora versat amor .cedimus ,an subitum luctando accendimus ignem ?
cedamus !
leve fit ,quod bene fertur ,onus .
necte comam myrto ,maternas iunge columbas ;
love smooths the gentle , but the fierce reclaims ; he fires their breasts , and fills their souls with flames .
blanditiae comites tibi erunt errorque furorque ,adsidue partes turba secuta tuas .his tu militibus superas hominesque deosque ; haec tibi si demas commoda ,nudus eris .laeta triumphanti de summo mater olympo plaudet et adpositas sparget in ora rosas .tu pinnas gemma ,gemma variante capillos ibis in auratis aureus ipse rotis .tunc quoque non paucos ,si te bene novimus ,ures ; tunc quoque praeteriens vulnera multa dabis .non possunt ,licet ipse velis ,cessare sagittae ;
fervida vicino flamma vapore nocet .
adspice cognati felicia caesaris arma - qua vicit ,victos protegit ille manu .
iusta precor :
quae me nuper praedata puella est ,aut amet aut faciat ,cur ego semper amem ! a ,nimium volui - tantum patiatur amari ; audierit nostras tot cytherea preces ! accipe ,per longos tibi qui deserviat annos ; accipe ,qui pura norit amare fide ! si me non veterum commendant magna parentum nomina ,si nostri sanguinis auctor eques ,nec meus innumeris renovatur campus aratris ,temperat et sumptus parcus uterque parens - at phoebus comitesque novem vitisque repertor hac faciunt ,et me qui tibi donat ,amor ,et nulli cessura fides ,
non mihi mille placent ,non sum desultor amoris :
tu mihi ,siqua fides ,cura perennis eris .tecum ,quos dederint annos mihi fila sororum ,vivere contingat teque dolente mori ! te mihi materiem felicem in carmina praebe - provenient causa carmina digna sua .carmine nomen habent exterrita cornibus io et quam fluminea lusit adulter ave ,quaeque super pontum simulato vecta iuvenco virginea tenuit cornua vara manu .nos quoque per totum pariter cantabimur orbem ,iunctaque semper erunt nomina nostra tuis .
vir tuus est epulas nobis aditurus easdem - ultima coena tuo sit ,precor ,illa viro !
ergo ego dilectam tantum conviva puellam adspiciam ?
tangi quem iuvet ,alter erit ,alteriusque sinus apte subiecta fovebis ? iniciet collo ,cum volet ,ille manum ? desino mirari ,posito quod candida vino atracis ambiguos traxit in arma viros .nec mihi silva domus ,nec equo mea membra cohaerent - vix a te videor posse tenere manus ! quae tibi sint facienda tamen cognosce ,nec euris da mea nec tepidis verba ferenda notis ! ante veni ,quam vir - nec quid ,si veneris ante ,possit agi video ;
sed tamen ante veni .
me specta nutusque meos vultumque loquacem ;
excipe furtivas et refer ipsa notas .
verba superciliis sine voce loquentia dicam ; verba leges digitis ,verba notata mero .
cum tibi succurret veneris lascivia nostrae ,purpureas tenero pollice tange genas .
cum tibi ,quae faciam ,mea lux ,dicamve ,placebunt ,versetur digitis anulus usque tuis .
quod tibi miscuerit ,sapias ,bibat ipse ,iubeto ;
quae tu reddideris ego primus pocula sumam ,et ,qua tu biberis ,hac ego parte bibam .
si tibi forte dabit ,quod praegustaverit ipse ,reice libatos illius ore cibos .
nec premat inpositis sinito tua colla lacertis ,mite nec in rigido pectore pone caput ;
iniciamque manum .
hoc tu non facies ;
sed ,ne fecisse puteris ,conscia de tergo pallia deme tuo .
vir bibat usque roga - precibus tamen oscula desint ! - dumque bibit ,furtim si potes ,adde merum .
si bene conpositus somno vinoque iacebit ,consilium nobis resque locusque dabunt .
agmine me invenies aut invenieris in illo :
quidquid ibi poteris tangere ,tange ,mei .me miserum ! monui ,paucas quod prosit in horas ;
separor a domina nocte iubente mea .
oscula iam sumet ,iam non tantum oscula sumet :
quod mihi das furtim ,iure coacta dabis .verum invita dato - potes hoc - similisque coactae ; blanditiae taceant ,sitque maligna venus .si mea vota valent ,illum quoque ne iuvet ,opto ; si minus ,at certe te iuvet inde nihil .sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur ,cras mihi constanti voce dedisse nega !
aestus erat ,mediamque dies exegerat horam ; adposui medio membra levanda toro .pars adaperta fuit ,pars altera clausa fenestrae ;
quale fere silvae lumen habere solent ,qualia sublucent fugiente crepuscula phoebo ,aut ubi nox abiit ,nec tamen orta dies .
illa verecundis lux est praebenda puellis ,qua timidus latebras speret habere pudor .
ecce ,corinna venit ,tunica velata recincta ,candida dividua colla tegente coma - qualiter in thalamos famosa semiramis isse dicitur ,et multis lais amata viris .deripui tunicam - nec multum rara nocebat ; pugnabat tunica sed tamen illa tegi .quae cum ita pugnaret ,tamquam quae vincere nollet ,victa est non aegre proditione sua .ut stetit ante oculos posito velamine nostros ,in toto nusquam corpore menda fuit .quos umeros ,quales vidi tetigique lacertos !
forma papillarum quam fuit apta premi !
quam castigato planus sub pectore venter !
quantum et quale latus !
quam iuvenale femur !
singula quid referam ?
nil non laudabile vidi et nudam pressi corpus ad usque meum .cetera quis nescit ? lassi requievimus ambo .
proveniant medii sic mihi saepe dies !
ianitor - indignum ! - dura religate catena ,difficilem moto cardine pande forem ! quod precor ,exiguum est - aditu fac ianua parvo obliquum capiat semiadaperta latus .longus amor tales corpus tenuavit in usus aptaque subducto pondere membra dedit .
ille per excubias custodum leniter ire monstrat :
inoffensos derigit ille pedes .
at quondam noctem simulacraque vana timebam ; mirabar ,tenebris quisquis iturus erat .
risit ,ut audirem ,tenera cum matre cupido et leviter ' fies tu quoque fortis ' ait .
nec mora ,venit amor - non umbras nocte volantis ,non timeo strictas in mea fata manus .
te nimium lentum timeo ,tibi blandior uni ; tu ,me quo possis perdere ,fulmen habes .adspice - uti videas ,inmitia claustra relaxa - uda sit ut lacrimis ianua facta meis ! certe ego ,cum posita stares ad verbera veste ,ad dominam pro te verba tremente tuli .ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam - heu facinus !
- pro me nunc valet illa parum ?
remember ,when thou for the lash wert stripp ' d who sav ' d thee , at whose suit thou wert not whipp ' d . did not i sooth thy angry lady ' s mind , and make thy peace ?
grato licet esse quod optas .
think what soft things to move her soul i said , and let them in a lover ' s favour plead . but ah ! the tender things that made her kind , work no such wonders on thy cruel mind . wouldst thou my friendly offices repay , fate throws a fair occasion in thy way ; unlock the gate , the morning will not stay . unlock the gate ; and as thou ' rt kind to me , so may thy gentle lady prove to thee ; may she to loose thy hateful chains incline , and
excute !
sic ,inquam ,longa relevere catena ,nec tibi perpetuo serva bibatur aqua ! ferreus orantem nequiquam ,ianitor ,audis ,roboribus duris ianua fulta riget .
urbibus obsessis clausae munimina portae prosunt ;
in media pace quid arma times ? quid facies hosti ,qui sic excludis amantem ? tempora noctis eunt ;
excute poste seram !
non ego militibus venio comitatus et armis ; solus eram ,si non saevus adesset amor .hunc ego ,si cupiam ,nusquam dimittere possum ; ante vel a membris dividar ipse meis .ergo amor et modicum circa mea tempora vinum mecum est et madidis lapsa corona comis .arma quis haec timeat ? quis non eat obvius illis ? tempora noctis eunt ; excute poste seram ! lentus es : an somnus ,qui te male perdat ,amantis verba dat in ventos aure repulsa tua ? at ,memini ,primo ,cum te celare volebam
dummodo sic ,in me durae transite catenae !
excute poste seram !
fallimur - inpulsa est animoso ianua vento .
excute poste seram !
aut ego iam ferroque ignique paratior ipse ,quem face sustineo ,tecta superba petam .
nox et amor vinumque nihil moderabile suadent ; illa pudore vacat ,liber amorque metu .
omnia consumpsi ,nec te precibusque minisque movimus ,o foribus durior ipse tuis .
non te formosae decuit servare puellae limina ,sollicito carcere dignus eras .iamque pruinosus molitur lucifer axes ,inque suum miseros excitat ales opus .at tu ,non laetis detracta corona capillis ,dura super tota limina nocte iace ! tu dominae ,cum te proiectam mane videbit ,temporis absumpti tam male testis eris .
qualiscumque vale sentique abeuntis honorem ;
lente nec admisso turpis amante ,vale ! vos quoque ,crudeles rigido cum limine postes duraque conservae ligna ,valete ,fores !
nam furor in dominam temeraria bracchia movit ;
quid ?
non et clipei dominus septemplicis aiax stravit deprensos lata per arva greges ,et ,vindex in matre patris ,malus ultor ,orestes ausus in arcanas poscere tela deas ?
ergo ego digestos potui laniare capillos ?
nec dominam motae dedecuere comae .
sic formosa fuit .talem schoeneida dicam maenalias arcu sollicitasse feras ; talis periuri promissaque velaque thesei flevit praecipites cressa tulisse notos ; sic ,nisi vittatis quod erat cassandra capillis ,procubuit templo ,casta minerva ,tuo .quis mihi non ' demens !' quis non mihi ' barbare !' dixit ? ipsa nihil ; pavido est lingua retenta metu .sed taciti fecere tamen convicia vultus ; egit me lacrimis ore silente reum .ante meos umeris vellem cecidisse lacertos ; utiliter potui parte carere mei .in mea vaesanas habui dispendia vires et valui poenam fortis
aptius impressis fuerat livere labellis et collum blandi dentis habere notam .
denique ,si tumidi ritu torrentis agebar ,caecaque me praedam fecerat ira suam ,nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae ,nec nimium rigidas intonuisse minas ,aut tunicam summa deducere turpiter ora ad mediam ? - mediae zona tulisset opem .at nunc sustinui raptis a fronte capillis ferreus ingenuas ungue notare genas .adstitit illa amens albo et sine sanguine vultu ,caeduntur pariis qualia saxa iugis .exanimis artus et membra trementia vidi - ut cum populeas ventilat aura comas ,ut leni zephyro gracilis vibratur harundo ,summave cum tepido stringitur unda noto ; suspensaeque
there is a bawd renown ' d in venus ' wars , aud dreadful still with honorable scars ; her youth and beauty , craft and guile supply , sworn foe to all degrees of chastity . dypsas , who first taught love - sick maids the way to cheat the bridegroom on the wedding - day , and then a hundred subtle tricks devis ' d , wherewith the am ' rous theft might be disguis ' d ; of herbs and spells she tries the guilty force , the poison of a mare that goes to horse .
- est quaedam nomine dipsas anus .
ex re nomen habet - nigri non illa parentem memnonis in roseis sobria vidit equis .illa magas artes aeaeaque carmina novit inque caput liquidas arte recurvat aquas ; scit bene ,quid gramen ,quid torto concita rhombo licia ,quid valeat virus amantis equae .cum voluit ,toto glomerantur nubila caelo ; cum voluit ,puro fulget in orbe dies .sanguine ,siqua fides ,stillantia sidera vidi ; purpureus lunae sanguine vultus erat .hanc ego nocturnas versam volitare per umbras suspicor et pluma corpus anile tegi .suspicor ,et fama est .oculis
et cur non placeas ?
nulli tua forma secunda est ; me miseram ,dignus corpore cultus abest ! tam felix esses quam formosissima ,vellem - non ego ,te facta divite ,pauper ero .stella tibi oppositi nocuit contraria martis .mars abiit ; signo nunc venus apta suo .prosit ut adveniens ,en adspice !
dives amator te cupiit ;
curae ,quid tibi desit ,habet .est etiam facies ,qua se tibi conparet ,illi ; si te non emptam vellet ,emendus erat .' erubuit ' decet alba quidem pudor ora ,sed iste ,si simules ,prodest ;
verus obesse solet .
cum bene deiectis gremium spectabis ocellis ,quantum quisque ferat ,respiciendus erit .forsitan inmundae tatio regnante sabinae noluerint habiles pluribus esse viris ; nunc mars externis animos exercet in armis ,at venus aeneae regnat in urbe sui .
ludunt formosae ;
casta est ,quam nemo rogavit - aut ,si rusticitas non vetat ,ipsa rogat .has quoque ,quae frontis rugas in vertice portant ,excute ; de rugis crimina multa cadent .
penelope iuvenum vires temptabat in arcu ;
qui latus argueret ,corneus arcus erat .labitur occulte fallitque volubilis aetas ,ut celer admissis labitur amnis aquis .aera nitent usu ,vestis bona quaerit haberi ,canescunt turpi tecta relicta situ - forma ,nisi admittas ,nullo exercente senescit .nec satis effectus unus et alter habent ; certior e multis nec tam invidiosa rapina est .plena venit canis de grege praeda lupis .ecce ,quid iste tuus praeter nova carmina vates donat ? amatoris milia multa leges .ipse deus vatum palla spectabilis aurea tractat inauratae consona fila lyrae .qui dabit
parcius exigito pretium ,dum retia tendis ,ne fugiant ;
captos legibus ure tuis ! nec nocuit simulatus amor ; sine ,credat amari ,et cave ne gratis hic tibi constet amor ! saepe nega noctes .capitis modo finge dolorem ,et modo ,quae causas praebeat ,isis erit .mox recipe ,ut nullum patiendi colligat usum ,neve relentescat saepe repulsus amor .surda sit oranti tua ianua ,laxa ferenti ;
audiat exclusi verba receptus amans ;
et ,quasi laesa prior ,nonnumquam irascere laeso - vanescit culpa culpa repensa tua .sed numquam dederis spatiosum tempus in iram : saepe simultates ira morata facit .quin etiam discant oculi lacrimare coacti ,et faciant udas illa vel ille genas ;
nec ,siquem falles ,tu periurare timeto - commodat in lusus numina surda venus .
servus et ad partes sollers ancilla parentur ,qui doceant ,apte quid tibi possit emi ; et sibi pauca rogent - multos si pauca rogabunt ,postmodo de stipula grandis acervus erit .et soror et mater ,nutrix quoque carpat amantem ; fit cito per multas praeda petita manus .
cum te deficient poscendi munera causae ,natalem libo testificare tuum !
ne securus amet nullo rivale ,caveto ;
non bene ,si tollas proelia ,durat amor .ille viri videat toto vestigia lecto factaque lascivis livida colla notis .munera praecipue videat ,quae miserit alter .si dederit nemo ,sacra roganda via est .cum multa abstuleris ,ut non tamen omnia donet ,quod numquam reddas ,commodet ,ipsa roga !
lingua iuvet mentemque tegat - blandire noceque ;
inpia sub dulci melle venena latent .
haec si praestiteris usu mihi cognita longo ,nec tulerint voces ventus et aura meas ,saepe mihi dices vivae bene ,saepe rogabis ,ut mea defunctae molliter ossa cubent .' vox erat in cursu ,cum me mea prodidit umbra ,at nostrae vix se continuere manus ,quin albam raramque comam lacrimosaque vino lumina rugosas distraherentque genas .
di tibi dent nullosque lares inopemque senectam ,et longas hiemes perpetuamque sitim !
aurora ,rising from old tithon ' s bed ,does o ' er the eastern skies her roses spread : stay , beauteous morn , awhile thy chariot stay , awhile with lagging wheels retard the day . so may young birds , as often as the spring renews the year , o ' er memnon ' s ashes sing . now i lie folded in corinna ' s arms , and all her soul is mine , and all her charms ; i now am to her panting bosom press ' d , and now , if ever
attice ,crede mihi ,militat omnis amans .
quae bello est habilis ,veneri quoque convenit aetas .
pervigilant ambo ;
mitte puellam ,strenuus exempto fine sequetur amans .
ibit in adversos montes duplicataque nimbo flumina ,congestas exteret ille nives ,nec freta pressurus tumidos causabitur euros aptaque verrendis sidera quaeret aquis .quis nisi vel miles vel amans et frigora noctis et denso mixtas perferet imbre nives ?
mittitur infestos alter speculator in hostes ;
in rivale oculos alter ,ut hoste ,tenet .ille graves urbes ,hic durae limen amicae obsidet ; hic portas frangit ,at ille fores .saepe soporatos invadere profuit hostes caedere et armata vulgus inerme manu .sic fera threicii ceciderunt agmina rhesi ,et dominum capti deseruistis equi .nempe maritorum somnis utuntur amantes ,et sua sopitis hostibus arma movent .custodum transire manus vigilumque catervas militis et miseri semper amantis opus .mars dubius nec certa venus ;
victique resurgunt ,quosque neges umquam posse iacere ,cadunt .
notior in caelo fabula nulla fuit .
ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus ; mollierant animos lectus et umbra meos .inpulit ignavum formosae cura puellae iussit et in castris aera merere suis .
inde vides agilem nocturnaque bella gerentem .
jove ,when he rob ' d amphitryon of his joy , did two whole nights in am ' rous thefts employ ; unknown when in alcmena ' s arms he lay , the night he doubles and suspends the day ." the morning heard my railing , and for shame blush ' d that by force she must disturb my flame ; bright phoebus rushing forth , the glorious day drove the dear shades , that hid our joys , away .
qualis ab eurota phrygiis avecta carinis coniugibus belli causa duobus erat ,qualis erat lede ,quam plumis abditus albis callidus in falsa lusit adulter ave ,qualis amymone siccis erravit in agris ,cum premeret summi verticis urna comas - talis eras ; aquilamque in te taurumque timebam ,et quidquid magno de iove fecit amor .nunc timor omnis abest ,animique resanuit error ,nec facies oculos iam capit ista meos .cur sim mutatus ,quaeris ?
quia munera poscis .
haec te non patitur causa placere mihi .donec eras simplex ,animum cum corpore amavi ; nunc mentis vitio laesa figura tua est .et puer est et nudus amor ; sine sordibus annos et nullas vestes ,ut sit apertus ,habet .quid puerum veneris pretio prostare iubetis ? quo pretium condat ,non habet ille sinum ! nec venus apta feris veneris nec filius armis - non decet inbelles aera merere deos .stat meretrix certo cuivis mercabilis aere ,et miseras iusso corpore quaerit opes ; devovet imperium tamen haec lenonis avari et ,quod
non aries placitam munere captat ovem .
sola viro mulier spoliis exultat ademptis ,sola locat noctes ,sola licenda venit ,et vendit quod utrumque iuvat quod uterque petebat ,et pretium ,quanti gaudeat ipsa ,facit .quae venus ex aequo ventura est grata duobus ,altera cur illam vendit et alter emit ? cur mihi sit damno ,tibi sit lucrosa voluptas ,quam socio motu femina virque ferunt ? non bene conducti vendunt periuria testes ,non bene selecti iudicis arca patet .turpe reos empta miseros defendere lingua ; quod faciat magni ,turpe tribunal ,opes ; turpe tori reditu
pro male conducto gratia nulla toro .
omnia conductor solvit ;
mercede soluta non manet officio debitor ille tuo .parcite ,formosae ,pretium pro nocte pacisci ; non habet eventus sordida praeda bonos .non fuit armillas tanti pepigisse sabinas ,ut premerent sacrae virginis arma caput ; e quibus exierat ,traiecit viscera ferro filius ,et poenae causa monile fuit .nec tamen indignum est a divite praemia posci ; munera poscenti quod dare possit ,habet .
carpite de plenis pendentes vitibus uvas ;
praebeat alcinoi poma benignus ager ! officium pauper numeret studiumque fidemque ; quod quis habet ,dominae conferat omne suae .est quoque carminibus meritas celebrare puellas dos mea ; quam volui ,nota fit arte mea .
scindentur vestes ,gemmae frangentur et aurum ;
carmina quam tribuent ,fama perennis erit .nec dare ,sed pretium posci dedignor et odi ;
quod nego poscenti ,desine velle ,dabo !
colligere incertos et in ordine ponere crines docta neque ancillas inter habenda nape ,inque ministeriis furtivae cognita noctis utilis et dandis ingeniosa notis saepe venire ad me dubitantem hortata corinnam ,saepe laboranti fida reperta mihi - accipe et ad dominam peraratas mane tabellas perfer et obstantes sedula pelle moras ! nec silicum venae nec durum in pectore ferrum ,nec tibi simplicitas ordine maior adest .
credibile est et te sensisse cupidinis arcus - in me militiae signa tuere tuae !
cetera fert blanda cera notata manu .
adspicias oculos mando frontemque legentis ;
odi ,cum late splendida cera vacat .
conprimat ordinibus versus ,oculosque moretur margine in extremo littera rasa meos .
quid digitos opus est graphio lassare tenendo ?
hoc habeat scriptum tota tabella ' veni !' non ego victrices lauro redimire tabellas nec veneris media ponere in aede morer .
subscribam '
veneri fidas sibi naso ministras dedicat ,at nuper vile fuistis acer .'
omina sunt aliquid ;
iam super oceanum venit a seniore marito flava pruinoso quae vehit axe diem .' quo properas ,aurora ?
mane !
- sic memnonis umbris annua sollemni caede parentet avis !
nunc iuvat in teneris dominae iacuisse lacertis ;
si quando ,lateri nunc bene iuncta meo est .nunc etiam somni pingues et frigidus aer ,et liquidum tenui gutture cantat avis .quo properas ,ingrata viris ,ingrata puellis ? roscida purpurea supprime lora manu ! ante tuos ortus melius sua sidera servat navita nec media nescius errat aqua ;
te surgit quamvis lassus veniente viator ,et miles saevas aptat ad arma manus .
prima bidente vides oneratos arva colentes ;
prima vocas tardos sub iuga panda boves .tu pueros somno fraudas tradisque magistris ,ut subeant tenerae verbera saeva manus ;
atque vades sponsum stultos ante atria mittis ,unius ut verbi grandia damna ferant .
nec tu consulto ,nec tu iucunda diserto ;
cogitur ad lites surgere uterque novas .
tu ,cum feminei possint cessare labores ,lanificam revocas ad sua pensa manum .
omnia perpeterer - sed surgere mane puellas ,quis nisi cui non est ulla puella ferat ? optavi quotiens ,ne nox tibi cedere vellet ,ne fugerent vultus sidera mota tuos ! optavi quotiens ,aut ventus frangeret axem ,aut caderet spissa nube retentus equus !
invida ,quo properas ?
tithono vellem de te narrare liceret ;
fabula non caelo turpior ulla foret .illum dum refugis ,longo quia grandior aevo ,surgis ad invisas a sene mane rotas .
at si ,quem mavis ,cephalum conplexa teneres ,clamares "
lente currite ,noctis equi ! " cur ego plectar amans ,si vir tibi marcet ab annis ?
num me nupsisti conciliante seni ?
adspice ,quot somnos iuveni donarit amato luna ! - neque illius forma secunda tuae .ipse deum genitor ,ne te tam saepe videret ,commisit noctes in sua vota duas .'
iurgia finieram .
scires audisse :
rubebat - nec tamen adsueto tardius orta dies !
dicebam ' medicare tuos desiste capillos !'
tingere quam possis ,iam tibi nulla coma est .
at si passa fores ,quid erat spatiosius illis ? contigerant imum ,qua patet usque ,latus .quid ,quod erant tenues ,et quos ornare timeres ? vela colorati qualia seres habent ,vel pede quod gracili deducit aranea filum ,cum leve deserta sub trabe nectit opus .nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille ,sed ,quamvis neuter ,mixtus uterque color - qualem clivosae madidis in vallibus idae ardua derepto cortice cedrus habet .adde ,quod et dociles et centum flexibus apti et tibi nullius causa doloris erant .
non acus abrupit ,non vallum pectinis illos .
ornatrix tuto corpore semper erat ; ante meos saepe est oculos ornata nec umquam bracchia derepta saucia fecit acu .saepe etiam nondum digestis mane capillis purpureo iacuit semisupina toro .tum quoque erat neclecta decens ,ut threcia bacche ,cum temere in viridi gramine lassa iacet .
cum graciles essent tamen et lanuginis instar ,heu ,male vexatae quanta tulere comae !
clamabam '
scelus est istos ,scelus urere crines !
sponte decent ;
capiti ,ferrea ,parce tuo ! vim procul hinc remove !
non est ,qui debeat uri ;
erudit admotas ipse capillus acus .'
formosae periere comae - quas vellet apollo ,quas vellet capiti bacchus inesse suo ! illis contulerim ,quas quondam nuda dione pingitur umenti sustinuisse manu .quid male dispositos quereris periisse capillos ?
quid speculum maesta ponis ,inepta ,manu ?
non bene consuetis a te spectaris ocellis ; ut placeas ,debes inmemor esse tui .non te cantatae laeserunt paelicis herbae ,non anus haemonia perfida lavit aqua ; nec tibi vis morbi nocuit - procul omen abesto ! - nec minuit densas invida lingua comas .facta manu culpaque tua dispendia sentis ; ipsa dabas capiti mixta venena tuo .nunc tibi captivos mittet germania crines ; tuta triumphatae munere gentis eris .
o quam saepe comas aliquo mirante rubebis ,et dices '
empta nunc ego merce probor ,nescio quam pro me laudat nunc iste sygambram .
me miserum !
reparabile damnum est .
postmodo nativa conspiciere coma .
quid mihi livor edax ,ignavos obicis annos ,ingeniique vocas carmen inertis opus ; non me more patrum ,dum strenua sustinet aetas ,praemia militiae pulverulenta sequi ,nec me verbosas leges ediscere nec me ingrato vocem prostituisse foro ?
mortale est ,quod quaeris ,opus .
mihi fama perennis quaeritur ,in toto semper ut orbe canar .vivet maeonides ,tenedos dum stabit et ide ,dum rapidas simois in mare volvet aquas ;
vivet et ascraeus ,dum mustis uva tumebit ,dum cadet incurva falce resecta ceres .
battiades semper toto cantabitur orbe ;
quamvis ingenio non valet ,arte valet .
nulla sophocleo veniet iactura cothurno ;
cum sole et luna semper aratus erit ; dum fallax servus ,durus pater ,inproba lena vivent et meretrix blanda ,menandros erit ; ennius arte carens animosique accius oris casurum nullo tempore nomen habent .varronem primamque ratem quae nesciet aetas ,aureaque aesonio terga petita duci ? carmina sublimis tunc sunt peritura lucreti ,exitio terras cum dabit una dies ; tityrus et segetes aeneiaque arma legentur ,roma triumphati dum caput orbis erit ;
donec erunt ignes arcusque cupidinis arma ,discentur numeri ,culte tibulle ,tui ;
gallus et hesperiis et gallus notus eois ,et sua cum gallo nota lycoris erit .ergo ,cum silices ,cum dens patientis aratri depereant aevo ,carmina morte carent .cedant carminibus reges regumque triumphi ,cedat et auriferi ripa benigna tagi ! vilia miretur vulgus ; mihi flavus apollo pocula castalia plena ministret aqua ,sustineamque coma metuentem frigora myrtum ,atque a sollicito multus amante legar !
pascitur in vivis livor ;
post fata quiescit ,cum suus ex merito quemque tuetur honos .ergo etiam cum me supremus adederit ignis ,vivam ,parsque mei multa superstes erit .
hoc quoque conposui paelignis natus aquosis ,ille ego nequitiae naso poeta meae .hoc quoque iussit amor - procul hinc ,procul este ,severae ! non estis teneris apta theatra modis .
me legat in sponsi facie non frigida virgo ,et rudis ignoto tactus amore puer ;
atque aliquis iuvenum quo nunc ego saucius arcu agnoscat flammae conscia signa suae ,miratusque diu ' quo ' dicat ' ab indice doctus conposuit casus iste poeta meos ?' ausus eram ,memini ,caelestia dicere bella centimanumque gyen - et satis oris erat - cum male se tellus ulta est ,ingestaque olympo ardua devexum pelion ossa tulit .in manibus nimbos et cum iove fulmen habebam ,quod bene pro caelo mitteret ille suo - clausit amica fores ! ego cum iove fulmen omisi ; excidit ingenio iuppiter ipse meo .
iuppiter ,ignoscas !
nil me tua tela iuvabant ; clausa tuo maius ianua fulmen habet .blanditias elegosque levis ,mea tela ,resumpsi ; mollierunt duras lenia verba fores .carmina sanguineae deducunt cornua lunae ,et revocant niveos solis euntis equos ; carmine dissiliunt abruptis faucibus angues ,inque suos fontes versa recurrit aqua .carminibus cessere fores ,insertaque posti ,quamvis robur erat ,carmine victa sera est .
quid mihi profuerit velox cantatus achilles ?
non apta est gratia vestra mihi !
quem penes est dominam servandi cura ,bagoa ,dum perago tecum pauca ,sed apta ,vaca .hesterna vidi spatiantem luce puellam illa ,quae danai porticus agmen habet .protinus ,ut placuit ,misi scriptoque rogavi .rescripsit trepida ' non licet !' illa manu ; et ,cur non liceat ,quaerenti reddita causa est ,quod nimium dominae cura molesta tua est .si sapis ,o custos ,odium ,mihi crede ,mereri desine ;
quem metuit quisque ,perisse cupit .
vir quoque non sapiens ;
quid enim servare laboret ,unde nihil ,quamvis non tueare ,perit ? sed gerat ille suo morem furiosus amori et castum ,multis quod placet ,esse putet ; huic furtiva tuo libertas munere detur ,quam dederis illi ,reddat ut illa tibi .conscius esse velis - domina est obnoxia servo ; conscius esse times - dissimulare licet .scripta leget secum - matrem misisse putato !
venerit ignotus - postmodo notus erit .
ibit ad adfectam ,quae non languebit ,amicam : visat ! iudiciis aegra sit illa tuis .si faciet tarde ,ne te mora longa fatiget ,inposita gremio stertere fronte potes .nec tu ,linigeram fieri quid possit ad isim ,quaesieris nec tu curva theatra time ! conscius adsiduos commissi tollet honores - quis minor est autem quam tacuisse labor ? ille placet versatque domum neque verbera sentit ; ille potens - alii ,sordida turba ,iacent .
huic ,verae ut lateant causae ,finguntur inanes ;
atque ambo domini ,quod probat una ,probant .
cum bene vir traxit vultum rugasque coegit ,quod voluit fieri blanda puella ,facit .sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat ,et simulet lacrimas carnificemque vocet .tu contra obiciens ,quae tuto diluat illa ,et veris falso crimine deme fidem .sic tibi semper honos ,sic alta peculia crescent .haec fac ,in exiguo tempore liber eris .adspicis indicibus nexas per colla catenas ? squalidus orba fide pectora carcer habet .quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat tantalus - hoc illi garrula lingua dedit .dum nimium servat custos iunonius
non caret effectu ,quod voluere duo .
confiteor - siquid prodest delicta fateri ;
in mea nunc demens crimina fassus eo .
odi ,nec possum ,cupiens ,non esse quod odi ;
heu ,quam quae studeas ponere ferre grave est !
nam desunt vires ad me mihi iusque regendum ;
auferor ut rapida concita puppis aqua .
non est certa meos quae forma invitet amores - centum sunt causae ,cur ego semper amem .sive aliqua est oculos in humum deiecta modestos ,uror ,et insidiae sunt pudor ille meae ; sive procax aliqua est ,capior ,quia rustica non est ,spemque dat in molli mobilis esse toro .aspera si visa est rigidasque imitata sabinas ,velle ,sed ex alto dissimulare puto .sive es docta ,places raras dotata per artes ;
sive rudis ,placita es simplicitate tua .
est ,quae callimachi prae nostris rustica dicat carmina - cui placeo ,protinus ipsa placet .est etiam ,quae me vatem et mea carmina culpet - culpantis cupiam sustinuisse femur .
molliter incedit - motu capit ;
altera dura est - at poterit tacto mollior esse viro .haec quia dulce canit flectitque facillima vocem ,oscula cantanti rapta dedisse velim ;
haec querulas habili percurrit pollice chordas - tam doctas quis non possit amare manus ?
illa placet gestu numerosaque bracchia ducit et tenerum molli torquet ab arte latus - ut taceam de me ,qui causa tangor ab omni ,illic hippolytum pone ,priapus erit ! tu ,quia tam longa es ,veteres heroidas aequas et potes in toto multa iacere toro .
haec habilis brevitate sua est .
corrumpor utraque ;
conveniunt voto longa brevisque meo .non est culta - subit ,quid cultae accedere possit ;
ornata est - dotes exhibet ipsa suas .
candida me capiet ,capiet me flava puella ,est etiam in fusco grata colore venus .
seu pendent nivea pulli cervice capilli ,leda fuit nigra conspicienda coma ;
seu flavent ,placuit croceis aurora capillis .omnibus historiis se meus aptat amor .me nova sollicitat ,me tangit serior aetas ; haec melior ,specie corporis illa placet .denique quas tota quisquam probet urbe puellas ,noster in has omnis ambitiosus amor .
nullus amor tanti est - abeas ,pharetrate cupido ! - ut mihi sint totiens maxima vota mori .vota mori mea sunt ,cum te peccasse recordor ,o mihi perpetuum nata puella malum ! non male deletae nudant tua facta tabellae ,nec data furtive munera crimen habent .o utinam arguerem sic ,ut non vincere possem ! me miserum !
quare tam bona causa mea est ?
felix ,qui quod amat defendere fortiter audet ,cui sua ' non feci !' dicere amica potest .ferreus est nimiumque suo favet ille dolori ,cui petitur victa palma cruenta rea .ipse miser vidi ,cum me dormire putares ,sobrius adposito crimina vestra mero .multa supercilio vidi vibrante loquentes ;
nutibus in vestris pars bona vocis erat .
non oculi tacuere tui ,conscriptaque vino mensa ,nec in digitis littera nulla fuit .sermonem agnovi ,quod non videatur ,agentem verbaque pro certis iussa valere notis .iamque frequens ierat mensa conviva relicta ; conpositi iuvenes unus et alter erant .inproba tum vero iungentes oscula vidi - illa mihi lingua nexa fuisse liquet - qualia non fratri tulerit germana severo ,sed tulerit cupido mollis amica viro ; qualia credibile est non phoebo ferre dianam ,sed venerem marti saepe tulisse suo .' quid facis ?'
exclamo ' quo nunc mea gaudia differs ?
iniciam dominas in mea iura manus ! haec tibi sunt mecum ,mihi sunt communia tecum - in bona cur quisquam tertius ista venit ?' haec ego ,quaeque dolor linguae dictavit ; at illi conscia purpureus venit in ora pudor ,quale coloratum tithoni coniuge caelum subrubet ,aut sponso visa puella novo ; quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae ,aut ubi cantatis luna laborat equis ,aut quod ,ne longis flavescere possit ab annis ,maeonis assyrium femina tinxit ebur .hic erat aut alicui color ille simillimus horum ,et numquam visu pulchrior illa
psittacus ,eois imitatrix ales ab indis ,occidit - exequias ite frequenter ,aves ! ite ,piae volucres ,et plangite pectora pinnis et rigido teneras ungue notate genas ; horrida pro maestis lanietur pluma capillis ,pro longa resonent carmina vestra tuba ! quod scelus ismarii quereris ,philomela ,tyranni ,expleta est annis ista querela suis ; alitis in rarae miserum devertere funus - magna ,sed antiqua est causa doloris itys .omnes ,quae liquido libratis in aere cursus ,tu tamen ante alios ,turtur amice ,dole ! plena fuit vobis
nux erat esca tibi ,causaeque papavera somni ,pellebatque sitim simplicis umor aquae .
vivit edax vultur ducensque per aera gyros miluus et pluviae graculus auctor aquae ; vivit et armiferae cornix invisa minervae - illa quidem saeclis vix moritura novem ; occidit illa loquax humanae vocis imago ,psittacus ,extremo munus ab orbe datum ! optima prima fere manibus rapiuntur avaris ;
inplentur numeris deteriora suis .
septima lux venit non exhibitura sequentem ,et stabat vacuo iam tibi parca colo .
nec tamen ignavo stupuerunt verba palato ; clamavit moriens lingua ' corinna ,vale !' colle sub elysio nigra nemus ilice frondet ,udaque perpetuo gramine terra viret .siqua fides dubiis ,volucrum locus ille piarum dicitur ,obscenae quo prohibentur aves .illic innocui late pascuntur olores et vivax phoenix ,unica semper avis ; explicat ipsa suas ales iunonia pinnas ,oscula dat cupido blanda columba mari .psittacus has inter nemorali sede receptus convertit volucres in sua verba pias .ossa tegit tumulus - tumulus pro corpore magnus - quo lapis exiguus par sibi carmen habet
colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro .
then why should i be parted from my love ? and yet by me you once devoutly swore , by your own eyes , those stars that i adore , that all my bus ' ness you would make your own , and never suffer me to be alone : but faithless woman nat ' rally deceives , their frequent oaths are like the falling leaves , which when a storm has from the branches tore are lost by ev ' ry blast , and seen no more : yet if you will be true , your vows retrieve ,
if there ' s a wretch ,who thinks it is a shame , to serve a lovely and a loving dame : if such a slave he loads with infamy , i ' m willing he should judge as hard of me ; i ' m willing all the world should know my shame if venus will abate my raging flame . let me a fair and gentle mistress have , and then proclaim aloud that i ' m her slave . beauty is apt to swell a maiden ' s mind , and thus corinna is to pride
ut vincam ,totiens dimicuisse piget .
siquam laudavi ,misero petis ungue capillos ;
si culpo ,crimen dissimulare putas .
sive bonus color est ,in te quoque frigidus esse ,seu malus ,alterius dicor amore mori .atque ego peccati vellem mihi conscius essem ! aequo animo poenam ,qui meruere ,ferunt ; nunc temere insimulas credendoque omnia frustra ipsa vetas iram pondus habere tuam .
adspice ,ut auritus miserandae sortis asellus adsiduo domitus verbere lentus eat !
myself ,when i am in thy arms , i ' ll own thy subject , and the bed shall be thy throne ; thou there , my lovely queen , shall give me laws , nor in my absence , to rejoice have cause , nor ever shall my services be blam ' d nor shalt thou of thy servant be asham ' d . my poetry ' s my purse , my fortun ' s there , i have no other way to win the fair ; nor is that way the worst ; the brightest dames would
sollers ornare cypassis obicitur dominae contemerasse torum .
quid ,nisi ut indicio iuncta repulsa foret ?
per venerem iuro puerique volatilis arcus ,me non admissi criminis esse reum !
ponendis in mille modos perfecta capillis ,comere sed solas digna ,cypassi ,deas ,et mihi iucundo non rustica cognita furto ,apta quidem dominae ,sed magis apta mihi - quis fuit inter nos sociati corporis index ? sensit concubitus unde corinna tuos ?
num tamen erubui ?
thessalus ancillae facie briseidos arsit ;
serva mycenaeo phoebas amata duci .
nec sum ego tantalide maior ,nec maior achille ;
quod decuit reges ,cur mihi turpe putem ? ut tamen iratos in te defixit ocellos ,vidi te totis erubuisse genis ; at quanto ,si forte refers ,praesentior ipse per veneris feci numina magna fidem ! tu ,dea ,tu iubeas animi periuria puri carpathium tepidos per mare ferre notos ! pro quibus officiis pretium mihi dulce repende concubitus hodie ,fusca cypassi ,tuos !
quid renuis fingisque novos ,ingrata ,timores ?
unum est e dominis emeruisse satis .
quod si stulta negas ,index anteacta fatebor ,et veniam culpae proditor ipse meae ,quoque loco tecum fuerim ,quotiensque ,cypassi ,narrabo dominae ,quotque quibusque modis !
tu mihi ,tu certe ,memini ,graecine ,negabas uno posse aliquem tempore amare duas .per te ego decipior ,per te deprensus inermis - ecce ,duas uno tempore turpis amo !
utraque formosa est ,operosae cultibus ambae ;
artibus in dubio est haec sit an illa prior .pulchrior hac illa est ,haec est quoque pulchrior illa ; et magis haec nobis ,et magis illa placet ! erro ,velut ventis discordibus acta phaselos ,dividuumque tenent alter et alter amor .quid geminas ,erycina ,meos sine fine dolores ? non erat in curas una puella satis ? quid folia arboribus ,quid pleno sidera caelo ,in freta collectas alta quid addis aquas ? sed tamen hoc melius ,quam si sine amore iacerem - hostibus eveniat vita severa meis ! hostibus eveniat
di faciant ,leti causa sit ista mei !
induat adversis contraria pectora telis miles et aeternum sanguine nomen emat .quaerat avarus opes et ,quae lassarit arando ,aequora periuro naufragus ore bibat .at mihi contingat veneris languescere motu ,cum moriar ,medium solvar et inter opus ; atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat : ' conveniens vitae mors fuit ista tuae !'
prima malas docuit mirantibus aequoris undis peliaco pinus vertice caesa vias ,quae concurrentis inter temeraria cautes conspicuam fulvo vellere vexit ovem .o utinam ,nequis remo freta longa moveret ,argo funestas pressa bibisset aquas ! ecce ,fugit notumque torum sociosque penates fallacisque vias ire corinna parat .quam tibi ,me miserum ,zephyros eurosque timebo et gelidum borean egelidumque notum ! non illic urbes ,non tu mirabere silvas ; una est iniusti caerula forma maris .nec medius tenuis conchas pictosque lapillos pontus habet ;
bibuli litoris illa mora est .
litora marmoreis pedibus signate ,puellae ; hactenus est tutum - cetera caeca via est .
et vobis alii ventorum proelia narrent ;
et quibus emineant violenta ceraunia saxis ;
haec alii referant ad vos ;
quod quisque loquetur ,credite !
credenti nulla procella nocet .
sero respicitur tellus ,ubi fune soluto currit in inmensum panda carina salum ; navita sollicitus cum ventos horret iniquos et prope tam letum ,quam prope cernit aquam .quod si concussas triton exasperet undas ,quam tibi sit toto nullus in ore color ! tum generosa voces fecundae sidera ledae et ' felix ,' dicas ' quem sua terra tenet !'
tutius est fovisse torum ,legisse libellos ,threiciam digitis increpuisse lyram .
primus ego adspiciam notam de litore puppim ,et dicam '
ite triumphales circum mea tempora laurus !
vicimus : in nostro est ,ecce ,corinna sinu ,quam vir ,quam custos ,quam ianua firma ,tot hostes ,servabant ,nequa posset ab arte capi ! haec est praecipuo victoria digna triumpho ,in qua ,quaecumque est ,sanguine praeda caret .non humiles muri ,non parvis oppida fossis cincta ,sed est ductu capta puella meo !
pergama cum caderent bello superata bilustri ,ex tot in atridis pars quota laudis erat ?
at mea seposita est et ab omni milite dissors gloria ,nec titulum muneris alter habet .me duce ad hanc voti finem ,me milite veni ; ipse eques ,ipse pedes ,signifer ipse fui .nec casum fortuna meis inmiscuit actis - huc ades ,o cura parte triumphe mea !
nec belli est nova causa mei .
nisi rapta fuisset tyndaris ,europae pax asiaeque foret .femina silvestris lapithas populumque biformem turpiter adposito vertit in arma mero ; femina troianos iterum nova bella movere inpulit in regno ,iuste latine ,tuo ; femina romanis etiamnunc urbe recenti inmisit soceros armaque saeva dedit .vidi ego pro nivea pugnantes coniuge tauros ;
spectatrix animos ipsa iuvenca dabat .
me quoque ,qui multos ,sed me sine caede ,cupido iussit militiae signa movere suae .
dum labefactat onus gravidi temeraria ventris ,in dubio vitae lassa corinna iacet .illa quidem clam me tantum molita pericli ira digna mea ; sed cadit ira metu .sed tamen aut ex me conceperat - aut ego credo ; est mihi pro facto saepe ,quod esse potest .isi ,paraetonium genialiaque arva canopi quae colis et memphin palmiferamque pharon ,quaque celer nilus lato delapsus in alveo per septem portus in maris exit aquas ,per tua sistra precor ,per anubidis ora verendi - sic tua sacra pius semper osiris amet ,pigraque labatur circa
adiciam titulum '
tu modo fac titulo muneribusque locum .
si tamen in tanto fas est monuisse timore ,hac tibi sit pugna dimicuisse satis !
quid iuvat inmunes belli cessare puellas ,nec fera peltatas agmina velle sequi ,si sine marte suis patiuntur vulnera telis ,et caecas armant in sua fata manus ? quae prima instituit teneros convellere fetus ,militia fuerat digna perire sua .scilicet ,ut careat rugarum crimine venter ,sternetur pugnae tristis harena tuae ? si mos antiquis placuisset matribus idem ,gens hominum vitio deperitura fuit ,quique iterum iaceret generis primordia nostri in vacuo lapides orbe ,parandus erat .quis priami fregisset opes ,si numen aquarum iusta recusasset pondera ferre thetis ?
ilia si tumido geminos in ventre necasset ,casurus dominae conditor urbis erat ;
si venus aenean gravida temerasset in alvo ,caesaribus tellus orba futura fuit .tu quoque ,cum posses nasci formosa ,perisses ,temptasset ,quod tu ,si tua mater opus ; ipse ego ,cum fuerim melius periturus amando ,vidissem nullos matre negante dies .quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis ,pomaque crudeli vellis acerba manu ? sponte fluant matura sua - sine crescere nata ; est pretium parvae non leve vita morae .vestra quid effoditis subiectis viscera telis ,et nondum natis dira venena datis ?
colchida respersam puerorum sanguine culpant aque sua caesum matre queruntur ityn ;
utraque saeva parens ,sed tristibus utraque causis iactura socii sanguinis ulta virum .dicite ,quis tereus ,quis vos inritet iason figere sollicita corpora vestra manu ? hoc neque in armeniis tigres fecere latebris ,perdere nec fetus ausa leaena suos .at tenerae faciunt ,sed non inpune ,puellae ; saepe ,suos utero quae necat ,ipsa perit .ipsa perit ,ferturque rogo resoluta capillos ,et clamant ' merito !' qui modo cumque vident .ista sed aetherias vanescant dicta per auras ,et sint ominibus pondera nulla meis ! di faciles ,
anule ,formosae digitum vincture puellae ,in quo censendum nil nisi dantis amor ,munus eas gratum ! te laeta mente receptum protinus articulis induat illa suis ; tam bene convenias ,quam mecum convenit illi ,et digitum iusto commodus orbe teras ! felix ,a domina tractaberis ,anule ,nostra ; invideo donis iam miser ipse meis .o utinam fieri subito mea munera possem artibus aeaeae carpathiive senis ! tunc ego ,cum cupiam dominae tetigisse papillas et laevam tunicis inseruisse manum ,elabar digito quamvis angustus et haerens ,inque sinum mira laxus ab
sit labor ,ut condar loculis :
exire negabo ,adstringens digitos orbe minore tuos .non ego dedecori tibi sum ,mea vita ,futurus ,quodve tener digitus ferre recuset ,onus .me gere ,cum calidis perfundes imbribus artus ,damnaque sub gemmam fer pereuntis aquae - sed ,puto ,te nuda mea membra libidine surgent ,et peragam partes anulus ille viri .
inrita quid voveo ?
parvum proficiscere munus ; illa datam tecum sentiat esse fidem !
pars me sulmo tenet paeligni tertia ruris - parva ,sed inriguis ora salubris aquis .
sol licet admoto tellurem sidere findat ,et micet icarii stella proterva canis ,arva pererrantur paeligna liquentibus undis ,et viret in tenero fertilis herba solo .
perque resurgentes rivis labentibus herbas gramineus madidam caespes obumbrat humum .
at meus ignis abest .
verbo peccavimus uno !
- quae movet ardores est procul ; ardor adest .non ego ,si medius polluce et castore ponar ,in caeli sine te parte fuisse velim .solliciti iaceant terraque premantur iniqua ,in longas orbem qui secuere vias ! - aut iuvenum comites iussissent ire puellas ,si fuit in longas terra secanda vias ! tum mihi ,si premerem ventosas horridus alpes ,dummodo cum domina ,molle fuisset iter .cum domina libycas ausim perrumpere syrtes et dare non aequis vela ferenda notis .non quae virgineo portenta sub inguine latrant ,nec timeam vestros ,
ulmus amat vitem ,vitis non deserit ulmum ;
separor a domina cur ego saepe mea ? at mihi te comitem iuraras usque futuram - per me perque oculos ,sidera nostra ,tuos ! verba puellarum ,foliis leviora caducis ,inrita ,qua visum est ,ventus et unda ferunt .siqua mei tamen est in te pia cura relicti ,incipe pollicitis addere facta tuis ,parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis ipsa per admissas concute lora iubas ! at vos ,qua veniet ,tumidi ,subsidite ,montes ,et faciles curvis vallibus este ,viae !
siquis erit ,qui turpe putet servire puellae ,illo convincar iudice turpis ego ! sim licet infamis ,dum me moderatius urat ,quae paphon et fluctu pulsa cythera tenet .atque utinam dominae miti quoque praeda fuissem formosae quoniam praeda futurus eram ! dat facies animos .facie violenta corinna est - me miserum !
cur est tam bene nota sibi ?
- collatum idcirco tibi me contemnere debes ;
aptari magnis inferiora licet .
traditur et nymphe mortalis amore calypso capta recusantem detinuisse virum .creditur aequoream pthio nereida regi ,egeriam iusto concubuisse numae ,vulcano venerem ,quamvis incude relicta turpiter obliquo claudicet ille pede .
carminis hoc ipsum genus inpar ;
sed tamen apte iungitur herous cum breviore modo .
tu quoque me ,mea lux ,in quaslibet accipe leges ; te deceat medio iura dedisse foro .non tibi crimen ero ,nec quo laetere remoto ; non erit hic nobis infitiandus amor .sunt mihi pro magno felicia carmina censu ,et multae per me nomen habere volunt ;
novi aliquam ,quae se circumferat esse corinnam .
ut fiat ,quid non illa dedisse velit ? sed neque diversi ripa labuntur eadem frigidus eurotas populiferque padus ,nec nisi tu nostris cantabitur ulla libellis ; ingenio causas tu dabis una meo .
carmen ad iratum dum tu perducis achillen primaque iuratis induis arma viris ,nos ,macer ,ignava veneris cessamus in umbra ,et tener ausuros grandia frangit amor .saepe meae ' tandem ' dixi ' discede ' puellae - in gremio sedit protinus illa meo .saepe ' pudet !' dixi - lacrimis vix illa retentis ' me miseram ! iam te ' dixit ' amare pudet ?' inplicuitque suos circum mea colla lacertos et ,quae me perdunt ,oscula mille dedit .vincor ,et ingenium sumptis revocatur ab armis ,resque domi gestas et mea
legit ab hippolyto scripta noverca suo .
tristis ad hypsipylen ab iasone littera venit ;
det votam phoebo lesbis amata lyram .
nec tibi ,qua tutum vati ,macer ,arma canenti aureus in medio marte tacetur amor .et paris est illic et adultera ,nobile crimen ,et comes extincto laodamia viro .si bene te novi ,non bella libentius istis dicis ,et a vestris in mea castra venis .
quod licet ,ingratum est ;
quod non licet acrius urit .ferreus est ,siquis ,quod sinit alter ,amat speremus pariter ,pariter metuamus amantes ,et faciat voto rara repulsa locum .quo mihi fortunam ,quae numquam fallere curet ? nil ego ,quod nullo tempore laedat ,amo ! viderat hoc in me vitium versuta corinna ,quaque capi possem ,callida norat opem .a ,quotiens sani capitis mentita dolores cunctantem tardo iussit abire pede ! a ,quotiens finxit culpam ,quantumque licebat insonti ,speciem praebuit esse nocens ! sic ubi vexarat tepidosque refoverat ignis ,
hoc iuvat ;
haec animi sunt alimenta mei .
pinguis amor nimiumque patens in taedia nobis vertitur et ,stomacho dulcis ut esca ,nocet .si numquam danaen habuisset aenea turris ,non esset danae de iove facta parens ; dum servat iuno mutatam cornibus io ,facta est ,quam fuerat ,gratior illa iovi .quod licet et facile est quisquis cupit ,arbore frondis carpat et e magno flumine potet aquam .siqua volet regnare diu ,deludat amantem .ei mihi ,ne monitis torquear ipse meis !
quidlibet eveniat ,nocet indulgentia nobis - quod sequitur ,fugio ;
quod fugit ,ipse sequor .at tu ,formosae nimium secure puellae ,incipe iam prima claudere nocte forem .incipe ,quis totiens furtim tua limina pulset ,quaerere ,quid latrent nocte silente canes ,quas ferat et referat sollers ancilla tabellas ,cur totiens vacuo secubet ipsa toro .mordeat ista tuas aliquando cura medullas ,daque locum nostris materiamque dolis .ille potest vacuo furari litore harenas ,uxorem stulti siquis amare potest .
iamque ego praemoneo :
nisi tu servare puellam incipis ,incipiet desinere esse mea ! multa diuque tuli ; speravi saepe futurum ,cum bene servasses ,ut bene verba darem .lentus es et pateris nulli patienda marito ; at mihi concessi finis amoris erit ! scilicet infelix numquam prohibebor adire ? nox mihi sub nullo vindice semper erit ?
nil metuam ?
per nulla traham suspiria somnos ? nil facies ,cur te iure perisse velim ? quid mihi cum facili ,quid cum lenone marito ? corrumpit vitio gaudia nostra suo .quin alium ,quem tanta iuvat patientia ,quaeris ?
me tibi rivalem si iuvat esse ,veta !
stat vetus et multos incaedua silva per annos ; credibile est illi numen inesse loco .fons sacer in medio speluncaque pumice pendens ,et latere ex omni dulce queruntur aves .hic ego dum spatior tectus nemoralibus umbris - quod mea ,quaerebam ,musa moveret opus - venit odoratos elegia nexa capillos ,et ,puto ,pes illi longior alter erat .forma decens ,vestis tenuissima ,vultus amantis ,et pedibus vitium causa decoris erat .venit et ingenti violenta tragoedia passu : fronte comae torva ,palla iacebat humi ; laeva manus sceptrum late
nequitiam vinosa tuam convivia narrant ,narrant in multas conpita secta vias .
saepe aliquis digito vatem designat euntem ,atque ait " hic ,hic est ,quem ferus urit amor ! " fabula ,nec sentis ,tota iactaris in urbe ,dum tua praeterito facta pudore refers .tempus erat ,thyrso pulsum graviore moveri ; cessatum satis est - incipe maius opus ! materia premis ingenium .
cane facta virorum .
hactenus ,et movit pictis innixa cothurnis densum caesarie terque quaterque caput .
an numquam non gravis esse potes ?
are his hard limbs for ladies ' dalliance fit ? his hands in your embrace you ' ll find embru ' d with clotted , and perhaps with guiltless blood ; how awkward must it be for you to feel , near yours , his thigh that late was cas ' d with steel that ring , the token of his pride and state , was with a heavy gauntlet hid of late : canst thou have commerce with a thing so foul !
in me pugnasti versibus usa meis .
non ego contulerim sublimia carmina nostris ; obruit exiguas regia vestra fores .sum levis ,et mecum levis est ,mea cura ,cupido ; non sum materia fortior ipsa mea .
rustica sit sine me lascivi mater amoris ;
huic ego proveni lena comesque deae .
quam tu non poteris duro reserare cothurno ,haec est blanditiis ianua laxa meis ;
et tamen emerui plus quam tu posse ,ferendo multa supercilio non patienda tuo .per me decepto didicit custode corinna liminis adstricti sollicitare fidem ,delabique toro tunica velata soluta atque inpercussos nocte movere pedes .a quotiens foribus duris infixa pependi ,non verita a populo praetereunte legi ! quin ego me memini ,dum custos saevus abiret ,ancillae miseram delituisse sinu .quid ,cum me munus natali mittis ,at illa rumpit et adposita barbara mersat aqua ? prima tuae movi felicia semina mentis ; munus habes ,quod te iam petit ista ,meum
exiguum vati concede ,tragoedia ,tempus !
tu labor aeternus ;
didst thou with saturn ' s sons the whole divide , thou wouldst not with three worlds be satisfied . ' tis strange thy vast ambition did not fly o ' er earth , and sea , and air , and scale the sky ; that man did not aspire to be a god , and tread the paths by indian bacchus trod , to give his name to some distinguish ' d star , and be what hercules and caesar are . instead of yellow harvests , now we seek for solid gold , and thro ' earth '
cui tamen ipsa faves ,vincat ut ille ,precor .
ut loquerer tecum veni ,tecumque sederem ,ne tibi non notus ,quem facis ,esset amor .
tu cursus spectas ,ego te ; spectemus uterque quod iuvat ,atque oculos pascat uterque suos .o ,cuicumque faves ,felix agitator equorum ! ergo illi curae contigit esse tuae ? hoc mihi contingat ,sacro de carcere missis insistam forti mente vehendus equis ,et modo lora dabo ,modo verbere terga notabo ,nunc stringam metas interiore rota .si mihi currenti fueris conspecta ,morabor ,deque meis manibus lora remissa fluent .at quam paene pelops pisaea concidit hasta ,dum spectat vultus ,hippodamia ,tuos ! nempe favore suae vicit tamen
quid frustra refugis ?
contactu lateris laeditur ista tui .
tu quoque ,qui spectas post nos ,tua contrahe crura ,si pudor est ,rigido nec preme terga genu ! sed nimium demissa iacent tibi pallia terra .collige - vel digitis en ego tollo meis ! invida vestis eras ,quae tam bona crura tegebas ; quoque magis spectes - invida vestis eras !
talia milanion atalantes crura fugacis optavit manibus sustinuisse suis .
talia pinguntur succinctae crura dianae cum sequitur fortes ,fortior ipsa ,feras .his ego non visis arsi ; quid fiet ab ipsis ? in flammam flammas ,in mare fundis aquas .suspicor ex istis et cetera posse placere ,quae bene sub tenui condita veste latent .vis tamen interea faciles arcessere ventos ? quos faciet nostra mota tabella manu .an magis hic meus est animi ,non aeris aestus ,captaque femineus pectora torret amor ? dum loquor ,alba levi sparsa est tibi pulvere vestis .sordide de niveo corpore pulvis abi ! sed
plaudite neptuno ,nimium qui creditis undis !
nil mihi cum pelago ; me mea terra capit .plaude tuo marti ,miles ! nos odimus arma ; pax iuvat et media pace repertus amor .auguribus phoebus ,phoebe venantibus adsit !
artifices in te verte ,minerva ,manus !
ruricolae ,cereri teneroque adsurgite baccho ! pollucem pugiles ,castora placet eques !
nos tibi ,blanda venus ,puerisque potentibus arcu plaudimus ;
patiatur amari !
first ceres made our wheat and barley grow , and taught us how to plough , and how to mow ; who then can think that she designs to prove our piety , by coldness in our love ? or make poor lovers sigh , lament , and groan , or charge her votaries to lie alone ? for ceres , though she loves the fruitful fields , yet sometimes feels the force of love , and yields : this crete can witness , ( crete not always lies ) crete that nurs ' d jove , and heard his
quod dea promisit ,promittas ipsa ,rogamus ;
pace loquar veneris ,tu dea maior eris .per tibi tot iuro testes pompamque deorum ,te dominam nobis tempus in omne peti !
sed pendent tibi crura .
potes ,si forte iuvabit ,cancellis primos inseruisse pedes .maxima iam vacuo praetor spectacula circo quadriiugos aequo carcere misit equos .
cui studeas ,video .
vincet ,cuicumque favebis .
quid facis ?
admoto proxumus axe subit .quid facis ,infelix ? perdis bona vota puellae .tende ,precor ,valida lora sinistra manu ! favimus ignavo - sed enim revocate ,quirites ,et date iactatis undique signa togis ! en ,revocant ! - ac ne turbet toga mota capillos ,in nostros abdas te licet usque sinus .iamque patent iterum reserato carcere postes ; evolat admissis discolor agmen equis .nunc saltem supera spatioque insurge patenti ! sint mea ,sint dominae fac rata vota meae ! sunt dominae rata vota meae ,mea vota supersunt .
palma petenda mea est .'
risit ,et argutis quiddam promisit ocellis .
esse deos ,i ,crede - fidem iurata fefellit ,et facies illi ,quae fuit ante ,manet ! quam longos habuit nondum periura capillos ,tam longos ,postquam numina laesit ,habet .candida candorem roseo suffusa rubore ante fuit - niveo lucet in ore rubor .pes erat exiguus - pedis est artissima forma .longa decensque fuit - longa decensque manet .argutos habuit - radiant ut sidus ocelli ,per quos mentita est perfida saepe mihi .scilicet aeterni falsum iurare puellis di quoque concedunt ,formaque numen habet .perque suos illam
nobis flexibiles curvantur apollinis arcus ;
formosas superi metuunt offendere laesi atque ultro ,quae se non timuere ,timent .
et quisquam pia tura focis inponere curat ?
certe plus animi debet inesse viris ! iuppiter igne suo lucos iaculatur et arces missaque periuras tela ferire vetat .tot meruere peti - semele miserabilis arsit ! officio est illi poena reperta suo ; at si venturo se subduxisset amanti ,non pater in baccho matris haberet opus .quid queror et toto facio convicia caelo ? di quoque habent oculos ,di quoque pectus habent ! si deus ipse forem ,numen sine fraude liceret femina mendaci falleret ore meum ;
ipse ego iurarem verum iurare puellas et non de tetricis dicerer esse deus .
tu tamen illorum moderatius utere dono - aut oculis certe parce ,puella ,meis !
dure vir ,inposito tenerae custode puellae nil agis ; ingenio est quaeque tuenda suo .
siqua metu dempto casta est ,ea denique casta est ;
quae ,quia non liceat ,non facit ,illa facit ! ut iam servaris bene corpus ,adultera mens est ; nec custodiri ,ne velit ,ulla potest .nec corpus servare potes ,licet omnia claudas ;
omnibus exclusis intus adulter erit .
obsequio vinces aptius illa tuo .
vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacem ore reluctanti fulminis ire modo ; constitit ut primum concessas sensit habenas frenaque in effusa laxa iacere iuba ! nitimur in vetitum semper cupimusque negata ; sic interdictis imminet aeger aquis .centum fronte oculos ,centum cervice gerebat argus - et hos unus saepe fefellit amor ; in thalamum danae ferro saxoque perennem quae fuerat virgo tradita ,mater erat ; penelope mansit ,quamvis custode carebat ,inter tot iuvenes intemerata procos .quidquid servatur cupimus magis ,ipsaque furem cura vocat ;
pauci ,quod sinit alter ,amant .
nec facie placet illa sua ,sed amore mariti ; nescio quid ,quod te ceperit ,esse putant .non proba fit ,quam vir servat ,sed adultera cara ; ipse timor pretium corpore maius habet .indignere licet ,iuvat inconcessa voluptas ; sola placet ' timeo !' dicere siqua potest .nec tamen ingenuam ius est servare puellam - hic metus externae corpora gentis agat ! scilicet ut possit custos ' ego ' dicere ' feci ,' in laudem servi casta sit illa tui ? rusticus est nimium ,quem laedit adultera coniunx ,et notos
' nox erat ,et somnus lassos submisit ocellos ; terruerunt animum talia visa meum : colle sub aprico creberrimus ilice lucus stabat ,et in ramis multa latebat avis .area gramineo suberat viridissima prato ,umida de guttis lene sonantis aquae .ipse sub arboreis vitabam frondibus aestum - fronde sub arborea sed tamen aestus erat - ecce ! petens variis inmixtas floribus herbas constitit ante oculos candida vacca meos ,candidior nivibus ,tunc cum cecidere recentes ,in liquidas nondum quas mora vertit aquas ; candidior ,quod adhuc spumis stridentibus albet et modo siccatam ,
sic ego ;
nocturnae sic dixit imaginis augur ,expendens animo singula dicta suo : ' quem tu mobilibus foliis vitare volebas ,sed male vitabas ,aestus amoris erat .vacca puella tua est - aptus color ille puellae ; tu vir et in vacca conpare taurus eras .pectora quod rostro cornix fodiebat acuto ,ingenium dominae lena movebat anus .quod cunctata diu taurum sua vacca reliquit ,frigidus in viduo destituere toro .livor et adverso maculae sub pectore nigrae pectus adulterii labe carere negant .'
dixerat interpres .
gelido mihi sanguis ab ore fugit ,et ante oculos nox stetit alta meos .
inachus in melie bithynide pallidus isse dicitur et gelidis incaluisse vadis .
why mayn ' t my muse a glorious toil pursue , and as much honour to my country do ?
non alpheon diversis currere terris virginis arcadiae certus adegit amor ? te quoque promissam xutho ,penee ,creusam pthiotum terris occuluisse ferunt .quid referam asopon ,quem cepit martia thebe ,natarum thebe quinque futura parens ? cornua si tua nunc ubi sint ,acheloe ,requiram ,herculis irata fracta querere manu ;
nec tanti calydon nec tota aetolia tanti ,una tamen tanti deianira fuit .
ille fluens dives septena per ostia nilus ,qui patriam tantae tam bene celat aquae ,fertur in euanthe collectam asopide flammam vincere gurgitibus non potuisse suis .siccus ut amplecti salmonida posset enipeus ,cedere iussit aquam ; iussa recessit aqua .nec te praetereo ,qui per cava saxa volutans tiburis argei pomifera arva rigas ,ilia cui placuit ,quamvis erat horrida cultu ,ungue notata comas ,ungue notata genas .illa gemens patruique nefas delictaque martis errabat nudo per loca sola pede .hanc anien rapidis animosus vidit ab undis raucaque de mediis sustulit ora
quo cultus abiere tui ?
ilia ,pone metus !
tu centum aut plures inter dominabere nymphas ;
nam centum aut plures flumina nostra tenent .
ne me sperne ,precor ,tantum ,troiana propago ;
munera promissis uberiora feres .'
the grecian chiefs have returned ; our altars smoke ; and the spoils of the barbarians are offered up to our gods .
illa oculos in humum deiecta modestos spargebat teneros flebilis imbre sinus .ter molita fugam ter ad altas restitit undas ,currendi vires eripiente metu .sera tamen scindens inimico pollice crinem edidit indignos ore tremente sonos : ' o utinam mea lecta forent patrioque sepulcro condita ,cum poterant virginis ossa legi ! cur ,modo vestalis ,taedas invitor ad ullas turpis et iliacis infitianda focis ?
quid moror et digitis designor adultera vulgi ?
desint famosus quae notet ora pudor !' hactenus ,et vestem tumidis praetendit ocellis atque ita se in rapidas perdita misit aquas .supposuisse manus ad pectora lubricus amnis dicitur et socii iura dedisse tori .te quoque credibile est aliqua caluisse puella ;
sed nemora et silvae crimina vestra tegunt .
quid mecum ,furiose ,tibi ?
quid mutua differs gaudia ? quid coeptum ,rustice ,rumpis iter ?
quid ?
si legitimum flueres ,si nobile flumen ,si tibi per terras maxima fama foret - nomen habes nullum ,rivis collecte caducis ,nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus ! fontis habes instar pluviamque nivesque solutas ,quas tibi divitias pigra ministrat hiemps ; aut lutulentus agis brumali tempore cursus ,aut premis arentem pulverulentus humum .
quis te tum potuit sitiens haurire viator ?
but i may be deceived ,and this imaginary crime may vanish into mere air and conceit ; nor can i persuade myself , that , if free to return , you would be absent from me . my father icarius urges me to leave this widowed state , and never ceases chiding me for my continued delays . let him chide on ; i am yours , and must be called yours ; penelope will ever remain the wife of ulysses . he at length is softened by my piety and chaste prayers , and forbears to use his
damnosus pecori curris ,damnosior agris .
forsitan haec alios ;
me mea damna movent .
huic ego ,vae !
demens narrabam fluminum amores ! iactasse indigne nomina tanta pudet .nescio quem hunc spectans acheloon et inachon amnem et potui nomen ,nile ,referre tuum ! at tibi pro meritis ,opto ,non candide torrens ,sint rapidi soles siccaque semper hiemps !
at non formosa est ,at non bene culta puella ,at ,puto ,non votis saepe petita meis ! hanc tamen in nullos tenui male languidus usus ,sed iacui pigro crimen onusque toro ; nec potui cupiens ,pariter cupiente puella ,inguinis effeti parte iuvante frui .illa quidem nostro subiecit eburnea collo bracchia sithonia candidiora nive ,osculaque inseruit cupida luctantia lingua lascivum femori supposuitque femur ,et mihi blanditias dixit dominumque vocavit ,et quae praeterea publica verba iuvant .tacta tamen veluti gelida mea membra cicuta segnia propositum destituere meum ; truncus iners
quid vetat et nervos magicas torpere per artes ?
forsitan inpatiens fit latus inde meum .huc pudor accessit : facti pudor ipse nocebat ;
ille fuit vitii causa secunda mei .
at qualem vidi tantum tetigique puellam ! sic etiam tunica tangitur illa sua .illius ad tactum pylius iuvenescere possit tithonosque annis fortior esse suis .
haec mihi contigerat ;
sed vir non contigit illi .
quas nunc concipiam per nova vota preces ?
credo etiam magnos ,quo sum tam turpiter usus ,muneris oblati paenituisse deos .optabam certe recipi - sum nempe receptus ; oscula ferre - tuli ;
proximus esse - fui .
quo mihi fortunae tantum ?
non omni sollicitavit ope !
illa graves potuit quercus adamantaque durum surdaque blanditiis saxa movere suis .digna movere fuit certe vivosque virosque ; sed neque tum vixi nec vir ,ut ante ,fui .quid iuvet ,ad surdas si cantet phemius aures ? quid miserum thamyran picta tabella iuvat ? at quae non tacita formavi gaudia mente !
quos ego non finxi disposuique modos !
nostra tamen iacuere velut praemortua membra turpiter hesterna languidiora rosa - quae nunc ,ecce ,vigent intempestiva valentque ,nunc opus exposcunt militiamque suam .quin istic pudibunda iaces ,pars pessima nostri ? sic sum pollicitis captus et ante tuis .
tu dominum fallis ;
per te deprensus inermis tristia cum magno damna pudore tuli .hanc etiam non est mea dedignata puella molliter admota sollicitare manu ; sed postquam nullas consurgere posse per artes inmemoremque sui procubuisse videt ,' quid me ludis ?' ait ' quis te ,male sane ,iubebat invitum nostro ponere membra toro ? aut te traiectis aeaea venefica lanis devovet ,aut alio lassus amore venis .' nec mora ,desiluit tunica velata soluta - et decuit nudos proripuisse pedes ! - neve suae possent intactam scire ministrae ,dedecus hoc sumpta dissimulavit aqua .
et quisquam ingenuas etiamnunc suspicit artes ,aut tenerum dotes carmen habere putat ? ingenium quondam fuerat pretiosius auro ; at nunc barbaria est grandis ,habere nihil .cum pulchrae dominae nostri placuere libelli ,quo licuit libris ,non licet ire mihi ;
cum bene laudavit ,laudato ianua clausa est .
turpiter huc illuc ingeniosus eo .
ecce ,recens dives parto per vulnera censu praefertur nobis sanguine pastus eques ! hunc potes amplecti formosis ,vita ,lacertis ? huius in amplexu ,vita ,iacere potes ? si nescis ,caput hoc galeam portare solebat ; ense latus cinctum ,quod tibi servit ,erat ; laeva manus ,cui nunc serum male convenit aurum ,scuta tulit ;
dextram tange - cruenta fuit !
heu ,ubi mollities pectoris illa tui ?
cerne cicatrices ,veteris vestigia pugnae - quaesitum est illi corpore ,quidquid habet .forsitan et ,quotiens hominem iugulaverit ,ille indicet !
hoc fassas tangis ,avara ,manus ?
ille ego musarum purus phoebique sacerdos ad rigidas canto carmen inane fores ? discite ,qui sapitis ,non quae nos scimus inertes ,sed trepidas acies et fera castra sequi proque bono versu primum deducite pilum ! nox tibi ,si belles ,possit ,homere ,dari .iuppiter ,admonitus nihil esse potentius auro ,corruptae pretium virginis ipse fuit .dum merces aberat ,durus pater ,ipsa severa ,aerati postes ,ferrea turris erat ; sed postquam sapiens in munere venit adulter ,praebuit ipsa sinus et dare iussa dedit .at cum regna
quo tibi ,turritis incingere moenibus urbes ?
omnia possideant ;
alas !
me prohibet custos ,in me timet illa maritum .
memnona si mater ,mater ploravit achillem ,et tangunt magnas tristia fata deas ,flebilis indignos ,elegia ,solve capillos ! a ,nimis ex vero nunc tibi nomen erit ! - ille tui vates operis ,tua fama ,tibullus ardet in extructo ,corpus inane ,rogo .ecce ,puer veneris fert eversamque pharetram et fractos arcus et sine luce facem ;
adspice ,demissis ut eat miserabilis alis pectoraque infesta tundat aperta manu !
nec minus est confusa venus moriente tibullo ,quam iuveni rupit cum ferus inguen aper .
at sacri vates et divum cura vocamur ;
altis dicitur invita concinuisse lyra .
adice maeoniden ,a quo ceu fonte perenni vatum pieriis ora rigantur aquis - hunc quoque summa dies nigro submersit averno .defugiunt avidos carmina sola rogos ; durant ,vatis opus ,troiani fama laboris tardaque nocturno tela retexta dolo .sic nemesis longum ,sic delia nomen habebunt ,altera cura recens ,altera primus amor .quid vos sacra iuvant ? quid nunc aegyptia prosunt sistra ?
quid in vacuo secubuisse toro ?
vive pius - moriere ;
pius cole sacra - colentem mors gravis a templis in cava busta trahet ; carminibus confide bonis - iacet ,ecce ,tibullus : vix manet e toto ,parva quod urna capit !
tene ,sacer vates ,flammae rapuere rogales pectoribus pasci nec timuere tuis ?
aurea sanctorum potuissent templa deorum urere ,quae tantum sustinuere nefas ! avertit vultus ,erycis quae possidet arces ; sunt quoque ,qui lacrimas continuisse negant .sed tamen hoc melius ,quam si phaeacia tellus ignotum vili supposuisset humo .hinc certe madidos fugientis pressit ocellos mater et in cineres ultima dona tulit ; hinc soror in partem misera cum matre doloris venit inornatas dilaniata comas ,cumque tuis sua iunxerunt nemesisque priorque oscula nec solos destituere rogos .delia discedens ' felicius ' inquit ' amata sum tibi ; vixisti ,dum tuus ignis eram .' cui
annua venerunt cerealis tempora sacri ; secubat in vacuo sola puella toro .flava ceres ,tenues spicis redimita capillos ,cur inhibes sacris commoda nostra tuis ? te ,dea ,munificam gentes ,ubi quaeque ,loquuntur ,nec minus humanis invidet ulla bonis .ante nec hirsuti torrebant farra coloni ,nec notum terris area nomen erat ,sed glandem quercus ,oracula prima ,ferebant ; haec erat et teneri caespitis herba cibus .prima ceres docuit turgescere semen in agris falce coloratas subsecuitque comas ; prima iugis tauros supponere colla coegit ,et veterem curvo
magna fides testi :
testis laudatur alumno .
fassuram cererem crimina nostra puto .viderat iasium cretaea diva sub ida figentem certa terga ferina manu .vidit ,et ut tenerae flammam rapuere medullae ,hinc pudor ,ex illa parte trahebat amor .victus amore pudor ;
sulcos arere videres et sata cum minima parte redire sui .
cum bene iactati pulsarant arva ligones ,ruperat et duram vomer aduncus humum ,seminaque in latos ierant aequaliter agros ,inrita decepti vota colentis erant .diva potens frugum silvis cessabat in altis ;
deciderant longae spicea serta comae .
sola fuit crete fecundo fertilis anno ; omnia ,qua tulerat se dea ,messis erat ; ipsa ,locus nemorum ,canebat frugibus ide ,et ferus in silva farra metebat aper .optavit minos similes sibi legifer annos ; optasset ,cereris longus ut esset amor .quod tibi secubitus tristes ,dea flava ,fuissent ,hoc cogor sacris nunc ego ferre tuis ? cur ego sim tristis ,cum sit tibi nata reperta regnaque quam iuno sorte minore regat ? festa dies veneremque vocat cantusque merumque ; haec decet ad dominos munera ferre deos .
quis fuit ille dies ,quo tristia semper amanti omina non albae concinuistis aves ? quodve putem sidus nostris occurrere fatis ,quosve deos in me bella movere querar ? quae modo dicta mea est ,quam coepi solus amare ,cum multis vereor ne sit habenda mihi .fallimur ,an nostris innotuit illa libellis ?
sic erit - ingenio prostitit illa meo .
et merito !
quid enim formae praeconia feci ? vendibilis culpa facta puella mea est .me lenone placet ,duce me perductus amator ,ianua per nostras est adaperta manus .an prosint ,dubium ,nocuerunt carmina semper ; invidiae nostris illa fuere bonis .cum thebae ,cum troia foret ,cum caesaris acta ,ingenium movit sola corinna meum .aversis utinam tetigissem carmina musis ,phoebus et inceptum destituisset opus ! nec tamen ut testes mos est audire poetas ;
malueram verbis pondus abesse meis .
aeolios ithacis inclusimus utribus euros ;
proditor in medio tantalus amne sitit .
de niobe silicem ,de virgine fecimus ursam .
concinit odrysium cecropis ales ityn ;
iuppiter aut in aves aut se transformat in aurum aut secat inposita virgine taurus aquas .protea quid referam thebanaque semina ,dentes ; qui vomerent flammas ore ,fuisse boves ; flere genis electra tuas ,auriga ,sorores ; quaeque rates fuerint ,nunc maris esse deas ; aversumque diem mensis furialibus atrei ,duraque percussam saxa secuta lyram ? exit in inmensum fecunda licentia vatum ,obligat historica nec sua verba fide .et mea debuerat falso laudata videri femina ; credulitas nunc mihi vestra nocet .
what can you wish for more ?
virginei crines auro gemmaque premuntur ,et tegit auratos palla superba pedes ;
more patrum graio velatae vestibus albis tradita supposito vertice sacra ferunt .ora favent populi tum cum venit aurea pompa ,ipsa sacerdotes subsequiturque suas .
argiva est pompae facies ;
agamemnone caeso et scelus et patrias fugit halaesus opes iamque pererratis profugus terraque fretoque moenia felici condidit alta manu .ille suos docuit iunonia sacra faliscos .sint mihi ,sint populo semper amica suo ! non ego ,ne pecces ,cum sis formosa ,recuso ,sed ne sit misero scire necesse mihi ; nec te nostra iubet fieri censura pudicam ,sed tamen ,ut temptes dissimulare ,rogat .non peccat ,quaecumque potest peccasse negare ,solaque famosam culpa professa facit .quis furor est ,quae nocte latent ,in luce fateri ,et
tu tua prostitues famae peccata sinistrae commissi perages indiciumque tui ?
quae facis ,haec facito ;
est qui nequitiam locus exigat ;
omnibus illum deliciis inple ,stet procul inde pudor ! hinc simul exieris ,lascivia protinus omnis absit ,et in lecto crimina pone tuo .illic nec tunicam tibi sit posuisse pudori nec femori inpositum sustinuisse femur ; illic purpureis condatur lingua labellis ,inque modos venerem mille figuret amor ; illic nec voces nec verba iuvantia cessent ,spondaque lasciva mobilitate tremat ! indue cum tunicis metuentem crimina vultum ,et pudor obscenum diffiteatur opus ; da populo ,da verba mihi ; sine nescius errem ,et liceat stulta credulitate frui ! cur totiens video mitti recipique
cur plus quam somno turbatos esse capillos collaque conspicio dentis habere notam ?
tantum non oculos crimen deducis ad ipsos ; si dubitas famae parcere ,parce mihi ! mens abit et morior quotiens peccasse fateris ,perque meos artus frigida gutta fluit .tunc amo ,tunc odi frustra quod amare necesse est ; tunc ego ,sed tecum ,mortuus esse velim ! nil equidem inquiram ,nec quae celare parabis insequar ,et falli muneris instar erit .si tamen in media deprensa tenebere culpa ,et fuerint oculis probra videnda meis ,quae bene visa mihi fuerint ,bene visa negato - concedent verbis lumina nostra tuis .prona
dicere lingua memor .
cum tibi contingat verbis superare duobus ,etsi non causa ,iudice vince tuo !
mantua vergilio ,gaudet verona catullo ;
paelignae dicar gloria gentis ego ,quam sua libertas ad honesta coegerat arma ,cum timuit socias anxia roma manus .atque aliquis spectans hospes sulmonis aquosi moenia ,quae campi iugera pauca tenent ,' quae tantum ' dicat ' potuistis ferre poetam ,quantulacumque estis ,vos ego magna voco .' culte puer puerique parens amathusia culti .aurea de campo vellite signa meo ! corniger increpuit thyrso graviore lyaeus : pulsanda est magnis area maior equis .inbelles elegi ,genialis musa ,valete ,post mea mansurum fata superstes opus ! haec tua penelope lento tibi
nil mihi rescribas attinet :
ipse veni ! troia iacet certe ,danais invisa puellis ; vix priamus tanti totaque troia fuit .o utinam tum ,cum lacedaemona classe petebat ,obrutus insanis esset adulter aquis ! non ego deserto iacuissem frigida lecto ,nec quererer tardos ire relicta dies ; nec mihi quaerenti spatiosam fallere noctem lassaret viduas pendula tela manus .quando ego non timui graviora pericula veris ? res est solliciti plena timoris amor .in te fingebam violentos troas ituros ; nomine in hectoreo pallida semper eram .sive quis antilochum narrabat ab hoste revictum ,antilochus nostri causa timoris
versa est in cineres sospite troia viro .
argolici rediere duces ,altaria fumant ;
ponitur ad patrios barbara praeda deos .grata ferunt nymphae pro salvis dona maritis ;
illi victa suis troica fata canunt .
mirantur iustique senes trepidaeque puellae ; narrantis coniunx pendet ab ore viri .
atque aliquis posita monstrat fera proelia mensa ,pingit et exiguo pergama tota mero :
' hac ibat simois ;
now wild ,i rave as a bacchanal when full of the inspiring god , or like those who on the idean hill urge with redoubled strokes the sounding brass ; yea more wild than those whom the dryads half divine , and horned satyrs , strike with terror and amazement .
hic steterat priami regia celsa senis .
illic aeacides ,illic tendebat ulixes ; hic lacer admissos terruit hector equos .' omnia namque tuo senior te quaerere misso rettulerat nato nestor ,at ille mihi .rettulit et ferro rhesumque dolonaque caesos ,utque sit hic somno proditus ,ille dolo .ausus es - o nimium nimiumque oblite tuorum ! - thracia nocturno tangere castra dolo totque simul mactare viros ,adiutus ab uno ! at bene cautus eras et memor ante mei ! usque metu micuere sinus ,dum victor amicum dictus es ismariis isse per agmen equis .sed mihi quid prodest vestris disiecta
incerta est fama remissa pylo .misimus et sparten ;
sparte quoque nescia veri .
quas habitas terras ,aut ubi lentus abes ?
utilius starent etiamnunc moenia phoebi - irascor votis ,heu ,levis ipsa meis ! scirem ubi pugnares ,et tantum bella timerem ,et mea cum multis iuncta querela foret .quid timeam ,ignoro - timeo tamen omnia demens ,et patet in curas area lata meas .quaecumque aequor habet ,quaecumque pericula tellus ,tam longae causas suspicor esse morae .haec ego dum stulte metuo ,quae vestra libido est ,esse peregrino captus amore potes .forsitan et narres ,quam sit tibi rustica coniunx ,quae tantum lanas non sinat esse rudes .
increpet usque licet - tua sum ,tua dicar oportet ;
penelope coniunx semper ulixis ero .ille tamen pietate mea precibusque pudicis frangitur et vires temperat ipse suas .dulichii samiique et quos tulit alta zacynthos ,turba ruunt in me luxuriosa proci ,inque tua regnant nullis prohibentibus aula ; viscera nostra ,tuae dilacerantur opes .quid tibi pisandrum polybumque medontaque dirum eurymachique avidas antinoique manus atque alios referam ,quos omnis turpiter absens ipse tuo partis sanguine rebus alis ? irus egens pecorisque melanthius actor edendi ultimus accedunt in tua damna pudor .tres sumus inbelles numero ,sine viribus uxor laertesque senex telemachusque puer .ille
hac faciunt custosque boum longaevaque nutrix ,tertius inmundae cura fidelis harae ;
sed neque laertes ,ut qui sit inutilis armis ,hostibus in mediis regna tenere potest - telemacho veniet ,vivat modo ,fortior aetas ; nunc erat auxiliis illa tuenda patris - nec mihi sunt vires inimicos pellere tectis .tu citius venias ,portus et ara tuis ! est tibi sitque ,precor ,natus ,qui mollibus annis in patrias artes erudiendus erat .respice laerten ; ut tu sua lumina condas ,extremum fati sustinet ille diem .certe ego ,quae fueram te discedente puella ,protinus ut venias ,facta videbor anus .hospita
tarde ,quae credita laedunt ,credimus .
invita nunc es amante nocens .
saepe fui mendax pro te mihi ,saepe putavi alba procellosos vela referre notos .
thesea devovi ,quia te dimittere nollet ;
nec tenuit cursus forsitan ille tuos .interdum timui ,ne ,dum vada tendis ad hebri ,mersa foret cana naufraga puppis aqua .saepe deos supplex ,ut tu ,scelerate ,valeres ,cum prece turicremis sum venerata sacris ; saepe ,videns ventos caelo pelagoque faventes ,ipsa mihi dixi ' si valet ille ,venit .' denique fidus amor ,quidquid properantibus obstat ,finxit ,et ad causas ingeniosa fui .
at tu lentus abes ;
nec te iurata reducunt numina ,nec nostro motus amore redis .
demophoon ,ventis et verba et vela dedisti ; vela queror reditu ,verba carere fide .dic mihi ,quid feci ,nisi non sapienter amavi ? crimine te potui demeruisse meo .unum in me scelus est ,quod te ,scelerate ,recepi ; sed scelus hoc meriti pondus et instar habet .iura fidesque ubi nunc ,commissaque dextera dextrae ,quique erat in falso plurimus ore deus ? promissus socios ubi nunc hymenaeus in annos ,qui mihi coniugii sponsor et obses erat ? per mare ,quod totum ventis agitatur et undis ,per
heu !
are seldom awed by a sense of decency : shame and modesty have fled . think favorably of my fond confession , and pity my sufferings . what though my father holds the empire of the seas , and my great grandsire darts the rapid thunder ? what though my grandfather , crowned with pointed rays , guides the resplendent chariot of the day ? nobility gives place to love . have some regard , however , for my race ; and , if you undervalue me , yet shew respect to mine . the famous island of crete falls
credidimus blandis ,quorum tibi copia ,verbis ;
credidimus generi nominibusque tuis ;
credidimus lacrimis - an et hae simulare docentur ?
hae quoque habent artes ,quaque iubentur ,eunt ? dis quoque credidimus .
quo iam tot pignora nobis ?
parte satis potui qualibet inde capi .
nec moveor ,quod te iuvi portuque locoque - debuit haec meriti summa fuisse mei !
turpiter hospitium lecto cumulasse iugali paenitet ,et lateri conseruisse latus .
quae fuit ante illam ,mallem suprema fuisset nox mihi ,dum potui phyllis honesta mori .speravi melius ,quia me meruisse putavi ; quaecumque ex merito spes venit ,aequa venit .
fallere credentem non est operosa puellam gloria .
simplicitas digna favore fuit .sum decepta tuis et amans et femina verbis .di faciant ,laudis summa sit ista tuae ! inter et aegidas ,media statuaris in urbe ,magnificus titulis stet pater ante suis .cum fuerit sciron lectus torvusque procrustes et sinis et tauri mixtaque forma viri et domitae bello thebae fusique bimembres et pulsata nigri regia caeca dei - hoc tua post illos titulo signetur imago : hic est ,cuius amans hospita capta dolo est .de tanta rerum turba factisque parentis sedit in ingenio cressa relicta tuo .quod solum excusat ,
armiferam thracen qui regat ,alter erit .
exitus acta probat .' careat successibus ,opto ,quisquis ab eventu facta notanda putat ! at si nostra tuo spumescant aequora remo ,iam mihi ,iam dicar consuluisse meis - sed neque consului ,nec te mea regia tanget fessaque bistonia membra lavabis aqua ! illa meis oculis species abeuntis inhaeret ,cum premeret portus classis itura meos .ausus es amplecti colloque infusus amantis oscula per longas iungere pressa moras cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras ,quodque foret velis aura secunda ,queri et mihi discedens suprema dicere voce : ' phylli ,fac expectes demophoonta
expectem pelago vela negata meo ?
quid precor infelix ?
te iam tenet altera coniunx forsitan et ,nobis qui male favit ,amor ; iamque tibi excidimus ,nullam ,puto ,phyllida nosti .ei mihi ! si ,quae sim phyllis et unde ,rogas - quae tibi ,demophoon ,longis erroribus acto threicios portus hospitiumque dedi ,cuius opes auxere meae ,cui dives egenti munera multa dedi ,multa datura fui ; quae tibi subieci latissima regna lycurgi ,nomine femineo vix satis apta regi ,qua patet umbrosum rhodope glacialis ad haemum ,et sacer admissas exigit hebrus aquas ,cui mea virginitas
quis mihi desertae mite levamen erit ?
devorer ante ,precor ,subito telluris hiatu aut rutilo missi fulminis igne cremer ,quam sine me pthiis canescant aequora remis ,et videam puppes ire relicta tuas ! si tibi iam reditusque placent patriique penates ,non ego sum classi sarcina magna tuae .
victorem captiva sequar ,non nupta maritum ;
est mihi ,quae lanas molliat ,apta manus .
inter achaeiadas longe pulcherrima matres in thalamos coniunx ibit eatque tuos ,digna nurus socero ,iovis aeginaeque nepote ,cuique senex nereus prosocer esse velit .nos humiles famulaeque tuae data pensa trahemus ,et minuent plenas stamina nostra colos .exagitet ne me tantum tua ,deprecor ,uxor - quae mihi nescio quo non erit aequa modo - neve meos coram scindi patiare capillos et leviter dicas ' haec quoque nostra fuit .' vel patiare licet ,dum ne contempta relinquar - hic mihi vae ! miserae concutit ossa metus .
quid tamen expectas ?
agamemnona paenitet irae ,et iacet ante tuos graecia maesta pedes .vince animos iramque tuam ,qui cetera vincis ! quid lacerat danaas inpiger hector opes ? arma cape ,aeacide ,sed me tamen ante recepta ,et preme turbatos marte favente viros ! propter me mota est ,propter me desinat ira ,simque ego tristitiae causa modusque tuae .nec tibi turpe puta precibus succumbere nostris ;
coniugis oenides versus in arma prece est .
bellum erat ;
felicior illa !
at mea pro nullo pondere verba cadunt .nec tamen indignor nec me pro coniuge gessi saepius in domini serva vocata torum .me quaedam ,memini ,dominam captiva vocabat .' servitio ,' dixi ' nominis addis onus .' per tamen ossa viri subito male tecta sepulcro ,semper iudiciis ossa verenda meis ; perque trium fortes animas ,mea numina ,fratrum ,qui bene pro patria cum patriaque iacent ; perque tuum nostrumque caput ,quae iunximus una ,perque tuos enses ,cognita tela meis - nulla mycenaeum sociasse cubilia mecum iuro ; fallentem deseruisse
neges .
pugna nocet ,citharae voxque venusque iuvant .
tutius est iacuisse toro ,tenuisse puellam ,threiciam digitis increpuisse lyram ,quam manibus clipeos et acutae cuspidis hastam ,et galeam pressa sustinuisse coma .
sed tibi pro tutis insignia facta placebant ,partaque bellando gloria dulcis erat .an tantum dum me caperes ,fera bella probabas ,cumque mea patria laus tua victa iacet ? di melius ! validoque ,precor ,vibrata lacerto transeat hectoreum pelias hasta latus !
mittite me ,danai !
dominum legata rogabo multaque mandatis oscula mixta feram .
est aliquid collum solitis tetigisse lacertis ,praesentisque oculos admonuisse sui .
sis licet inmitis matrisque ferocior undis ,ut taceam ,lacrimis conminuere meis .nunc quoque - sic omnes peleus pater inpleat annos ,sic eat auspiciis pyrrhus ad arma tuis ! - respice sollicitam briseida ,fortis achille ,nec miseram lenta ferreus ure mora ! aut ,si versus amor tuus est in taedia nostri ,quam sine te cogis vivere ,coge mori ! utque facis ,coges .
abiit corpusque colorque ;
sustinet hoc animae spes tamen una tui .qua si destituor ,repetam fratresque virumque - nec tibi magnificum femina iussa mori .cur autem iubeas ? stricto pete corpora ferro ; est mihi qui fosso pectore sanguis eat .me petat ille tuus ,qui ,si dea passa fuisset ,ensis in atridae pectus iturus erat ! a ,potius serves nostram ,tua munera ,vitam ! quod dederas hosti victor ,amica rogo .perdere quos melius possis ,neptunia praebent pergama ; materiam caedis ab hoste pete .me modo ,sive paras inpellere remige
' scribe !
dabit victas ferreus ille manus .' adsit et ,ut nostras avido fovet igne medullas ,figat sic animos in mea vota tuos ! non ego nequitia socialia foedera rumpam ; fama - velim quaeras - crimine nostra vacat .venit amor gravius ,quo serius - urimur intus ; urimur ,et caecum pectora vulnus habent .scilicet ut teneros laedunt iuga prima iuvencos ,frenaque vix patitur de grege captus equus ,sic male vixque subit primos rude pectus amores ,sarcinaque haec animo non sedet apta meo .ars fit ,ubi a teneris crimen condiscitur annis
iudicium subsequor ipsa tuum .
in nemus ire libet pressisque in retia cervis hortari celeris per iuga summa canes ,aut tremulum excusso iaculum vibrare lacerto ,aut in graminea ponere corpus humo .saepe iuvat versare leves in pulvere currus torquentem frenis ora fugacis equi ; nunc feror ,ut bacchi furiis eleleides actae ,quaeque sub idaeo tympana colle movent ,aut quas semideae dryades faunique bicornes numine contactas attonuere suo .namque mihi referunt ,cum se furor ille remisit ,omnia ;
me tacitam conscius urit amor .
hoc quoque fatale est :
placuit domus una duabus ; me tua forma capit ,capta parente soror .thesides theseusque duas rapuere sorores - ponite de nostra bina tropaea domo ! tempore quo nobis inita est cerealis eleusin ,gnosia me vellem detinuisset humus ! tunc mihi praecipue ( nec non tamen ante placebas ) acer in extremis ossibus haesit amor .candida vestis erat ,praecincti flore capilli ,flava verecundus tinxerat ora rubor ,quemque vocant aliae vultum rigidumque trucemque ,pro rigido phaedra iudice fortis erat .sint procul a nobis iuvenes ut femina compti ! - fine coli modico forma
nec labor est celare ,licet peccemus ,amorem .
cognato poterit nomine culpa tegi .
viderit amplexos aliquis ,laudabimur ambo ;
dicar privigno fida noverca meo .
non tibi per tenebras duri reseranda mariti ianua ,non custos decipiendus erit ;
ut tenuit domus una duos ,domus una tenebit ; oscula aperta dabas ,oscula aperta dabis ; tutus eris mecum laudemque merebere culpa ,tu licet in lecto conspiciare meo .tolle moras tantum properataque foedera iunge - qui mihi nunc saevit ,sic tibi parcat amor ! non ego dedignor supplex humilisque precari .
heu !
ubi nunc fastus altaque verba iacent ? et pugnare diu nec me submittere culpae certa fui - certi siquid haberet amor ; victa precor genibusque tuis regalia tendo bracchia ! quid deceat ,non videt ullus amans .depudui ,profugusque pudor sua signa reliquit .da veniam fasse duraque corda doma ! quod mihi sit genitor ,qui possidet aequora ,minos ,quod veniant proavi fulmina torta manu ,quod sit avus radiis frontem vallatus acutis ,purpureo tepidum qui movet axe diem - nobilitas sub amore iacet ! miserere priorum et ,mihi si non vis parcere
addimus his precibus lacrimas quoque ;
verba precantis qui legis ,et lacrimas finge videre meas !
[ nympha suo paridi ,quamvis suus esse recuset ,mittit ab idaeis verba legenda iugis .
] perlegis ?
an coniunx prohibet nova ?
perlege - non est ista mycenaea littera facta manu ! pegasis oenone ,phrygiis celeberrima silvis ,laesa queror de te ,si sinis ipse ,meo .quis deus opposuit nostris sua numina votis ? ne tua permaneam ,quod mihi crimen obest ? leniter ,ex merito quidquid patiare ,ferendum est ; quae venit indigno poena ,dolenda venit .nondum tantus eras ,cum te contenta marito edita de magno flumine nympha fui .
qui nunc priamides - absit reverentia vero !
- servus eras ; servo nubere nympha tuli ! saepe greges inter requievimus arbore tecti ,mixtaque cum foliis praebuit herba torum ; saepe super stramen faenoque iacentibus alto defensa est humili cana pruina casa .quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos ,et tegeret catulos qua fera rupe suos ? retia saepe comes maculis distincta tetendi ; saepe citos egi per iuga longa canes .incisae servant a te mea nomina fagi ,et legor oenone falce notata tua ,[ populus est ,memini ,fluviali consita rivo ,est in qua nostri littera scripta memor :
] et quantum trunci ,tantum mea nomina crescunt .
crescite et in titulos surgite recta meos ! popule ,vive ,precor ,quae consita margine ripae hoc in rugoso cortice carmen habes : cum paris oenone poterit spirare relicta ,ad fontem xanthi versa recurret aqua .xanthe ,retro propera ,versaeque recurrite lymphae ! sustinet oenonen deseruisse paris .illa dies fatum miserae mihi dixit ,ab illa pessima mutati coepit amoris hiemps ,qua venus et iuno sumptisque decentior armis venit in arbitrium nuda minerva tuum .attoniti micuere sinus ,gelidusque cucurrit ,ut mihi narrasti ,dura per ossa tremor .consului -
miscuimus lacrimas maestus uterque suas ;
non sic adpositis vincitur vitibus ulmus ,ut tua sunt collo bracchia nexa meo .
a !
quotiens ,cum te vento quererere teneri ,riserunt comites - ille secundus erat ! oscula dimissae quotiens repetita dedisti ! quam vix sustinuit dicere lingua ' vale '! aura levis rigido pendentia lintea malo suscitat ,et remis eruta canet aqua .prosequor infelix oculis abeuntia vela ,qua licet ,et lacrimis umet harena meis ,utque celer venias ,virides nereidas oro - scilicet ut venias in mea damna celer ! votis ergo meis alii rediture redisti ?
ei mihi ,pro dira paelice blanda fui !
adspicit inmensum moles nativa profundum - mons fuit ;
aequoreis illa resistit aquis .
hinc ego vela tuae cognovi prima carinae ,et mihi per fluctus impetus ire fuit .dum moror ,in summa fulsit mihi purpura prora - pertimui ;
cultus non erat ille tuus .
fit propior terrasque cita ratis attigit aura ;
femineas vidi corde tremente genas .
non satis id fuerat - quid enim furiosa morabar ?
- haerebat gremio turpis amica tuo !
tunc vero rupique sinus et pectora planxi ,et secui madidas ungue rigente genas ,inplevique sacram querulis ululatibus iden illuc has lacrimas in mea saxa tuli .sic helene doleat defectaque coniuge ploret ,quaeque prior nobis intulit ,ipsa ferat ! nunc tibi conveniunt ,quae te per aperta sequantur aequora legitimos destituantque viros ; at cum pauper eras armentaque pastor agebas ,nulla nisi oenone pauperis uxor erat .non ego miror opes ,nec me tua regia tangit nec de tot priami dicar ut una nurus - non tamen ut priamus nymphae socer esse recuset ,
quae si sit danais reddenda ,vel hectora fratrem ,vel cum deiphobo polydamanta roga ;
causa pudenda tua est ;
iusta vir arma movet .nec tibi ,si sapias ,fidam promitte lacaenam ,quae sit in amplexus tam cito versa tuos .ut minor atrides temerati foedera lecti clamat et externo laesus amore dolet ,tu quoque clamabis .nulla reparabilis arte laesa pudicitia est ; deperit illa semel .ardet amore tui ?
sic et menelaon amavit .
nunc iacet in viduo credulus ille toro .
felix andromache ,certo bene nupta marito ! uxor ad exemplum fratris habenda fui ; tu levior foliis ,tum cum sine pondere suci mobilibus ventis arida facta volant ; et minus est in te quam summa pondus arista ,quae levis adsiduis solibus usta riget .hoc tua - nam recolo - quondam germana canebat ,sic mihi diffusis vaticinata comis : ' quid facis ,oenone ? quid harenae semina mandas ?
non profecturis litora bubus aras .
io prohibe !
graia iuvenca venit ! dum licet ,obscenam ponto demergite puppim !
heu !
famulae rapuere furentem ;
at mihi flaventes diriguere comae .
a ,nimium miserae vates mihi vera fuisti - possidet ,en ,saltus illa iuvenca meos ! sit facie quamvis insignis ,adultera certe est ; deseruit socios hospite capta deos .illam de patria theseus - nisi nomine fallor - nescio quis theseus abstulit ante sua .a iuvene et cupido credatur reddita virgo ? unde hoc conpererim tam bene ,quaeris ?
nor does this dart now first pierce my breast ; it previously felt the wounds of cruel love .
vim licet appelles et culpam nomine veles ; quae totiens rapta est ,praebuit ipsa rapi .at manet oenone fallenti casta marito - et poteras falli legibus ipse tuis ! me satyri celeres - silvis ego tecta latebam - quaesierunt rapido ,turba proterva ,pede cornigerumque caput pinu praecinctus acuta faunus in inmensis ,qua tumet ida ,iugis .me fide conspicuus troiae munitor amavit ,admisitque meas ad sua dona manus .quaecumque herba potens ad opem radixque medenti utilis in toto nascitur orbe ,mea est .me miseram ,quod amor non est medicabilis
[ lemnias hypsipyle ,bacchi genus ,aesone nato dicit ,et in verbis pars quta mentis erat : ] litora thessaliae reduci tetigisse carina diceris auratae vellere dives ovis .
gratulor incolumi ,quantum sinis ;
hoc tamen ipsum debueram scripto certior esse tuo .nam ne pacta tibi praeter mea regna redires ,cum cuperes ,ventos non habuisse potes ; quamlibet adverso signatur epistula vento .hypsipyle missa digna salute fui .cur mihi fama prior de te quam littera venit : isse sacros marti sub iuga panda boves ,seminibus iactis segetes adolesse virorum inque necem dextra non eguisse tua ,pervigilem spolium pecudis servasse draconem ,rapta tamen forti vellera fulva manu ? o ego ,si possem timide credentibus ista ' ipse mihi scripsit ' dicere ,quanta forem !
quid queror officium lenti cessasse mariti ?
obsequium ,maneo si tua ,grande tuli !
barbara narratur venisse venefica tecum ,in mihi promissi parte recepta tori .
credula res amor est ; utinam temeraria dicar criminibus falsis insimulasse virum ! nuper ab haemoniis hospes mihi thessalus oris venit et ,ut tactum vix bene limen erat ,' aesonides ,' dixi ' quid agit meus ?' ille pudore haesit in opposita lumina fixus humo .protinus exilui tunicisque a pectore ruptis ' vivit ? an ,' exclamo ' me quoque fata vocant ?' ' vivit ,' ait .timidum quod amat ; iurare coegi .vix mihi teste deo credita vita tua est .utque animus rediit ,tua facta requirere coepi .narrat aenipedes martis arasse
devictus serpens .
iterum ,si vivat iason ,quaerimus ;
alternant spesque timorque vicem .
singula dum narrat ,studio cursuque loquendi detegit ingenio vulnera nostra suo .
heu !
ubi pacta fides ? ubi conubialia iura faxque sub arsuros dignior ire rogos ? non ego sum furto tibi cognita ;
pronuba iuno adfuit et sertis tempora vinctus hymen .
at mihi nec iuno ,nec hymen ,sed tristis erinys praetulit infaustas sanguinolenta faces .
quid mihi cum minyis ,quid cum dodonide pinu ?
quid tibi cum patria ,navita tiphy ,mea ? non erat hic aries villo spectabilis aureo ,nec senis aeetae regia lemnos erat .certa fui primo ( sed me mala fata trahebant ) hospita feminea pellere castra manu ; lemniadesque viros ,nimium quoque ,vincere norunt .milite tam forti terra tuenda fuit ! urbe virum iuvi ,tectoque animoque recepi ! hic tibi bisque aestas bisque cucurrit hiemps .tertia messis erat ,cum tu dare vela coactus inplesti lacrimis talia verba suis :
' abstrahor ,hypsipyle ;
sed dent modo fata recursus ,vir tuus hinc abeo ,vir tibi semper ero .quod tamen e nobis gravida celatur in alvo ,vivat ,et eiusdem simus uterque parens !' hactenus ,et lacrimis in falsa cadentibus ora cetera te memini non potuisse loqui .
ultimus e sociis sacram conscendis in argo .illa volat ;
ventus concava vela tenet ; caerula propulsae subducitur unda carinae ; terra tibi ,nobis adspiciuntur aquae .in latus omne patens turris circumspicit undas ; huc feror ,et lacrimis osque sinusque madent .per lacrimas specto ,cupidaeque faventia menti longius adsueto lumina nostra vident .adde preces castas inmixtaque vota timori - nunc quoque te salvo persoluenda mihi .
vota ego persolvam ?
votis medea fruetur ! cor dolet ,atque ira mixtus abundat amor .dona feram templis ,vivum quod iasona perdo ?
hostia pro damnis concidat icta meis ?
non equidem secura fui semperque verebar ,ne pater argolica sumeret urbe nurum .argolidas timui - nocuit mihi barbara paelex ! non expectata vulnus ab hoste tuli .nec facie meritisque placet ,sed carmina novit diraque cantata pabula falce metit .illa reluctantem cursu deducere lunam nititur et tenebris abdere solis equos ; illa refrenat aquas obliquaque flumina sistit ; illa loco silvas vivaque saxa movet .per tumulos errat passis discincta capillis certaque de tepidis colligit ossa rogis .devovet absentis simulacraque cerea figit ,et miserum tenuis in iecur urget acus - et quae nescierim melius
adde ,quod adscribi factis procerumque tuisque sese avet ,et titulo coniugis uxor obest .
atque aliquis peliae de partibus acta venenis inputat et populum ,qui sibi credat ,habet : ' non haec aesonides ,sed phasias aeetine aurea phrixeae terga revellit ovis .'
non probat alcimede mater tua - consule matrem - non pater ,a gelido cui venit axe nurus .
illa sibi a tanai scythiaeque paludibus udae quaerat et a ripa phasidos usque virum ! mobilis aesonide vernaque incertior aura ,cur tua polliciti pondere verba carent ?
vir meus hinc ieras :
cur non meus inde redisti ?
sim reducis coniunx ,sicut euntis eram ! si te nobilitas generosaque nomina tangunt - en ,ego minoo nata thoante feror !
bacchus avus ;
i give you joy that the conquest of � chalia is now added to your other trophies ; but i am sorry that the conqueror is forced to submit to the conquered . for a report that tends greatly to your dishonor , and which by your actions you must study to discredit , has been suddenly propagated through all the cities of greece , that he whom neither the malice of juno , nor an endless series of toils , could subdue , is now a captive to the charms of iole . eurystheus has much longed for this
dos tibi lemnos erit ,terra ingeniosa colenti ;
me quoque dotalis inter habere potes .
nunc etiam peperi ;
gratare ambobus ,iason !
dulce mihi gravidae fecerat auctor onus .felix in numero quoque sum prolemque gemellam ,pignora lucina bina favente dedi .si quaeris ,cui sint similes ,cognosceris illis .
fallere non norunt ;
medeam timui :
plus est medea noverca ;
medeae faciunt ad scelus omne manus .
hanc tamen o demens colchisque ablate venenis ,diceris hypsipyles praeposuisse toro .
prodidit illa patrem ;
rapui de clade thoanta .
deseruit colchos ;
me mea lemnos habet .quid refert ,scelerata piam si vincet et ipso crimine dotata est emeruitque virum ? lemniadum facinus culpo ,non miror ,iason ; quamlibet ignavis iste dat arma dolor .dic age ,si ventis ,ut oportuit ,actus iniquis intrasses portus tuque comesque meos ,obviaque exissem fetu comitante gemello - hiscere nempe tibi terra roganda fuit !
- quo vultu natos ,quo me ,scelerate ,videres ?
perfidiae pretio qua nece dignus eras ? ipse quidem per me tutus sospesque fuisses - non quia tu dignus ,sed quia mitis ego .paelicis ipsa meos inplessem sanguine vultus ,quosque veneficiis abstulit illa suis ! medeae medea forem ! quodsi quid ab alto iustus adest votis iuppiter ille meis ,quod gemit hypsipyle ,lecti quoque subnuba nostri maereat et leges sentiat ipsa suas ; utque ego destituor coniunx materque duorum ,a totidem natis orba sit illa viro ! nec male parta diu teneat peiusque relinquat - exulet et toto quaerat in orbe fugam ! quam
cum mare ,cum terras consumpserit ,aera temptet ;
erret inops ,exspes ,caede cruenta sua !
vivite ,devoto nuptaque virque toro !
[ accipe ,dardanide ,moriturae carmen elissae ; quae legis ,a nobis ultima verba legis : ] sic ubi fata vocant ,udis abiectus in herbis ad vada maeandri concinit albus olor .nec quia te nostra sperem prece posse moveri ,adloquor - adverso movimus ista deo ; sed merita et famam corpusque animumque pudicum cum male perdiderim ,perdere verba leve est .certus es ire tamen miseramque relinquere dido ,atque idem venti vela fidemque ferent ? certus es ,aenea ,cum foedere solvere naves ,quaeque ubi sint nescis ,itala regna sequi
facta fugis ,facienda petis ;
quaerenda per orbem altera ,quaesita est altera terra tibi .
ut terram invenias ,quis eam tibi tradet habendam ?
quis sua non notis arva tenenda dabit ? scilicet alter amor tibi restat et altera dido ; quamque iterum fallas altera danda fides .quando erit ,ut condas instar carthaginis urbem et videas populos altus ab arce tuos ? omnia ut eveniant ,nec te tua vota morentur ,unde tibi ,quae te sic amet ,uxor erit ?
uror ,ut inducto ceratae sulpure taedae ,ut pia fumosis addita tura focis .
aeneas oculis semper vigilantis inhaeret ; aenean animo noxque quiesque refert .ille quidem male gratus et ad mea munera surdus ,et quo ,si non sim stulta ,carere velim ; non tamen aenean ,quamvis male cogitat ,odi ,sed queror infidum questaque peius amo .parce ,venus ,nurui ,durumque amplectere fratrem ,frater amor ,castris militet ille tuis ! aut ego ,quae coepi ,( neque enim dedignor ) amorem ,materiam curae praebeat ille meae ! fallor ,et ista mihi falso iactatur imago ; matris ab ingenio dissidet
non ego sum tanti - quid non censeris inique ?
- ut pereas ,dum me per freta longa fugis .
exerces pretiosa odia et constantia magno ,si ,dum me careas ,est tibi vile mori .iam venti ponent ,strataque aequaliter unda caeruleis triton per mare curret equis .tu quoque cum ventis utinam mutabilis esses ! et ,nisi duritia robora vincis ,eris .quid ,quasi nescires ,insana quid aequora possint ,expertae totiens tam male credis aquae ? ut ,pelago suadente viam ,retinacula solvas ,multa tamen latus tristia pontus habet .nec violasse fidem temptantibus aequora prodest ; perfidiae poenas exigit ille locus ,praecipue cum laesus amor ,
- turbine deprendi ;
quid tibi mentis erit ?
oh !
concedite !'
da breve saevitiae spatium pelagique tuaeque ;
grande morae pretium tuta futura via est .haec minus ut cures ,puero parcatur iulo ! te satis est titulum mortis habere meae .quid puer ascanius ,quid di meruere penates ? ignibus ereptos obruet unda deos ? sed neque fers tecum ,nec ,quae mihi ,perfide ,iactas ,presserunt umeros sacra paterque tuos .omnia mentiris ,neque enim tua fallere lingua incipit a nobis ,primaque plector ego .si quaeras ,ubi sit formosi mater iuli - occidit a duro sola relicta viro !
haec mihi narraras - sat me monuere !
merentem ure ;
perseus:text:1999.02.0085:poem=10
beasts of the most savage nature have proved more mild and gentle to me , than you ; nor could i have been intrusted to more faithless hands .
nymphas ululasse putavi - eumenides fati signa dedere mei ! exige ,laese pudor ,poenas !
violate sychaei .
ad quas ,me miseram ,plena pudoris eo .
sum tamen admissi tarda pudore mei .
decepit idoneus auctor ;
invidiam noxae detrahit ille meae .
adde fidem ,nulla parte pigendus erit .
durat in extremum vitaeque novissima nostrae prosequitur fati ,qui fuit ante ,tenor .occidit internas coniunx mactatus ad aras ,et sceleris tanti praemia frater habet ; exul agor cineresque viri patriamque relinquo ,et feror in dubias hoste sequente vias .adplicor his oris fratrique elapsa fretoque quod tibi donavi ,perfide ,litus emo .
urbem constitui lateque patentia fixi moenia finitimis invidiosa locis .
bella tument ; bellis peregrina et femina temptor ,vixque rudis portas urbis et arma paro .mille procis placui ,qui me coiere querentes nescio quem thalamis praeposuisse suis .quid dubitas vinctam gaetulo tradere iarbae ? praebuerim sceleri bracchia nostra tuo .est etiam frater ,cuius manus inpia poscit respergi nostro ,sparsa cruore viri .pone deos et quae tangendo sacra profanas !
non bene caelestis inpia dextra colit .
si tu cultor eras elapsis igne futurus ,paenitet elapsos ignibus esse deos .forsitan et gravidam dido ,scelerate ,relinquas ,parsque tui lateat corpore clausa meo .accedet fatis matris miserabilis infans ,et nondum nato funeris auctor eris ,cumque parente sua frater morietur iuli ,poenaque conexos auferet una duos .' sed iubet ire deus .' vellem ,vetuisset adire ,punica nec teucris pressa fuisset humus ! hoc duce nempe deo ventis agitaris iniquis et teris in rabido tempora longa freto ? pergama vix tanto tibi erant repetenda labore ,hectore si vivo
dum tua sit ,dido quidlibet esse feret .
nota mihi freta sunt afrum plangentia litus ; temporibus certis dantque negantque viam .cum dabit aura viam ,praebebis carbasa ventis ; nunc levis eiectam continet alga ratem .
tempus ut observem ,manda mihi ;
certius ibis ,nec te ,si cupies ,ipsa manere sinam .et socii requiem poscunt ,laniataque classis postulat exiguas semirefecta moras ; pro meritis et siqua tibi debebimus ultra ,pro spe coniugii tempora parva peto - dum freta mitescunt et amor ,dum tempore et usu fortiter edisco tristia posse pati .si minus ,est animus nobis effundere vitam ; in me crudelis non potes esse diu .adspicias utinam ,quae sit scribentis imago ! scribimus ,et gremio troicus ensis adest ,perque genas lacrimae strictum labuntur in ensem ,qui iam pro
[ alloquor hermione nuper fratremque virumque .
nunc fratrem ;
nomen coniugis alter habet :
] pyrrhus achillides ,animosus imagine patris ,inclusam contra iusque piumque tenet .quod potui ,renui ,ne non invita tenerer ; cetera femineae non valuere manus .' quid facis ,aeacide ? non sum sine vindice ,' dixi : ' haec tibi sub domino est ,pyrrhe ,puella suo !' surdior ille freto clamantem nomen orestae traxit inornatis in sua tecta comis .quid gravius capta lacedaemone serva tulissem ,si raperet graias barbara turba nurus ? parcius andromachen vexavit achaia victrix ,cum danaus phrygias ureret ignis opes .at tu ,cura mei
vir ,precor ,uxori ,frater succurre sorori !
instant officio nomina bina tuo .me tibi tyndareus ,vita gravis auctor et annis ,tradidit ;
arbitrium neptis habebat avus .
at pater aeacidae promiserat inscius acti ; plus patre ,quo prior est ordine ,pollet avus .cum tibi nubebam ,nulli mea taeda nocebat ; si iungar pyrrho ,tu mihi laesus eris .et pater ignoscet nostro menelaus amori - succubuit telis praepetis ipse dei .quem sibi permisit ,genero concedet amorem ; proderit exemplo mater amata suo .tu mihi ,quod matri pater est ; quas egerat olim dardanius partis advena ,pyrrhus agit .ille licet patriis sine fine superbiat actis ; et tu ,quae referas facta parentis ,habes .
tantalides omnis ipsumque regebat achillem .
nec virtute cares .
arma invidiosa tulisti ,sed tibi - quid faceres ? - induit illa pater .materia vellem fortis meliore fuisses ; non lecta est operi ,sed data causa tuo .
hanc tamen inplesti ;
iuguloque aegisthus aperto tecta cruentavit ,quae pater ante tuus .increpat aeacides laudemque in crimina vertit - et tamen adspectus sustinet ille meos .rumpor ,et ora mihi pariter cum mente tumescunt ,pectoraque inclusis ignibus usta dolent .hermione coram quisquamne obiecit orestae ,nec mihi sunt vires ,nec ferus ensis adest ? flere licet certe ; flendo defundimus iram ,perque sinum lacrimae fluminis instar eunt .
has solas habeo semper semperque profundo ;
ument incultae fonte perenne genae .
num generis fato ,quod nostros errat in annos ,tantalides matres apta rapina sumus ? non ego fluminei referam mendacia cygni nec querar in plumis delituisse iovem .qua duo porrectus longe freta distinet isthmos ,vecta peregrinis hippodamia rotis ; taenaris idaeo trans aequor ab hospite rapta argolicas pro se vertit in arma manus .vix equidem memini ,memini tamen .omnia luctus ,omnia solliciti plena timoris erant ; flebat avus phoebeque soror fratresque gemelli ,orabat superos leda suumque iovem .ipsa ego ,non longos etiamtunc scissa capillos ,clamabam ' sine me ,
is quoque ,ni pro se pugnat ,ademptus erit .
pyrrhus habet captam reduce et victore parente - hoc munus nobis diruta troia dedit ! cum tamen altus equis titan radiantibus instant ,perfruor infelix liberiore malo ; nox ubi me thalamis ululantem et acerba gementem condidit in maesto procubuique toro ,pro somno lacrimis oculi funguntur obortis ,quaque licet ,fugio sicut ab hoste virum .saepe malis stupeo rerumque oblita locique ignara tetigi scyria membra manu ,utque nefas sensi ,male corpora tacta relinquo et mihi pollutas credor habere manus .saepe neoptolemi pro nomine nomen orestae exit ,et errorem vocis ut omen amo .
[ mittor ad alciden a coniuge conscia mentis littera ,si coniunx deianira tua est : ] gratulor oechaliam titulis accedere nostris ;
victorem victae succubuisse queror .
fama pelasgiadas subito pervenit in urbes decolor et factis infitianda tuis ,quem numquam iuno seriesque inmensa laborum fregerit ,huic iolen inposuisse iugum .hoc velit eurystheus ,velit hoc germana tonantis ,laetaque sit vitae labe noverca tuae ; at non ille ,brevis cui nox - si creditur - una luctanti ,ut tantus conciperere ,fuit .
plus tibi quam iuno ,nocuit venus :
respice vindicibus pacatum viribus orbem ,qua latam nereus caerulus ambit humum .
se tibi pax terrae ,tibi se tuta aequora debent ;
hercule supposito sidera fulsit atlans .
quid nisi notitia est misero quaesita pudori ,si cumulas turpi facta priora nota ? tene ferunt geminos pressisse tenaciter angues ,cum tener in cunis iam iove dignus eras ?
coepisti melius quam desinis ;
ultima primis cedunt ;
dissimiles hic vir et ille puer .
quem non mille ferae ,quem non stheneleius hostis ,non potuit iuno vincere ,vincit amor .at bene nupta feror ,quia nominer herculis uxor ,sitque socer ,rapidis qui tonat altus equis .quam male inaequales veniunt ad aratra iuvenci ,tam premitur magno coniuge nupta minor .non honor est sed onus species laesura ferentis ;
siqua voles apte nubere ,nube pari .
me pecudum fibrae simulacraque inania somni ominaque arcana nocte petita movent .
aucupor infelix incertae murmura famae ,speque timor dubia spesque timore cadit .mater abest queriturque deo placuisse potenti ,nec pater amphitryon nec puer hyllus adest ; arbiter eurystheus astu iunonis iniquae sentitur nobis iraque longa deae .haec mihi ferre parum ?
peregrinos addis amores ,et mater de te quaelibet esse potest .
non ego partheniis temeratam vallibus augen ,nec referam partus ,ormeni nympha ,tuos ;
non tibi crimen erunt ,teuthrantia turba ,sorores ,quarum de populo nulla relicta tibi est .una ,recens crimen ,referetur adultera nobis ,unde ego sum lydo facta noverca lamo .maeandros ,terris totiens errator in isdem ,qui lassas in se saepe retorquet aquas ,vidit in herculeo suspensa monilia collo illo ,cui caelum sarcina parva fuit .non puduit fortis auro cohibere lacertos ,et solidis gemmas opposuisse toris ? nempe sub his animam pestis nemeaea lacertis edidit ,unde umerus tegmina laevus habet !
ausus es hirsutos mitra redimire capillos !
aptior herculeae populus alba comae .
non tibi succurrit crudi diomedis imago ,efferus humana qui dape pavit equas ?
si te vidisset cultu busiris in isto ,huic victor victo nempe pudendus eras .detrahat antaeus duro redimicula collo ,ne pigeat molli succubuisse viro .
inter ioniacas calathum tenuisse puellas diceris et dominae pertimuisse minas .
non fugis ,alcide ,victricem mille laborum rasilibus calathis inposuisse manum ,crassaque robusto deducis pollice fila ,aequaque famosae pensa rependis erae ? a ,quotiens digitis dum torques stamina duris ,praevalidae fusos conminuere manus ! ante pedes dominae .factaque narrabas dissimulanda tibi - scilicet inmanes elisis faucibus hydros infantem caudis involuisse manum ,ut tegeaeus aper cupressifero erymantho incubet et vasto pondere laedat humum .non tibi threiciis adfixa penatibus ora ,non hominum pingues caede tacentur equae ; prodigiumque triplex ,armenti dives hiberi geryones ,quamvis in tribus unus erat ; inque canes
haec tu sidonio potes insignitus amictu dicere ?
heres laudis amica tuae .
haec tamen audieram ;
non sinis averti ;
mediam captiva per urbem invitis oculis adspicienda venit .nec venit incultis captarum more capillis ,fortunam vultu fassa decente suam ; ingreditur late lato spectabilis auro ,qualiter in phrygia tu quoque cultus eras .dat vultum populo sublimis ut hercule victo ; oechaliam vivo stare parente putes .forsitan et pulsa aetolide deianira nomine deposito paelicis uxor erit ,eurytidosque ioles atque aonii alcidae turpia famosus corpora iunget hymen .mens fugit admonitu ,frigusque perambulat artus ,et iacet in gremio languida facta manus .me quoque cum multis ,sed me sine crimine amasti .ne
sed quid ego haec refero ?
quid feci ?
quo me furor egit amantem ? inpia quid dubitas deianira mori ? an tuus in media coniunx lacerabitur oeta ,tu sceleris tanti causa superstes eris ? siquid adhuc habeo facti ,cur herculis uxor credar ,coniugii mors mea pignus erit !
tu quoque cognosces in me ,meleagre ,sororem !
heu devota domus !
solio sedet agrios alto ;
oenea desertum nuda senecta premit .
exulat ignotis tydeus germanus in oris ;
alter fatali vivus in igne situs ; exegit ferrum sua per praecordia mater .
inpia quid dubitas deianira mori ?
deprecor hoc unum per iura sacerrima lecti ,ne videar fatis insidiata tuis .nessus ,ut est avidum percussus harundine pectus ,' hic ,' dixit ' vires sanguis amoris habet .' inlita nesseo misi tibi texta veneno .inpia quid dubitas deianira mori ? iamque vale ,seniorque pater germanaque gorge ,et patria et patriae frater adempte tuae ,et tu lux oculis hodierna novissima nostris ,virque - sed o possis ! - et puer hylle ,vale !
excussere metus somnum ;
conterrita surgo ,membraque sunt viduo praecipitata toro .protinus adductis sonuerunt pectora palmis ,utque erat e somno turbida ,rupta coma est .
luna fuit ;
:
reddebant nomen concava saxa tuum ,et quotiens ego te ,totiens locus ipse vocabat .ipse locus miserae ferre volebat opem .mons fuit - apparent frutices in vertice rari ;
hinc scopulus raucis pendet adesus aquis .
excitor illo ,excitor et summa thesea voce voco .
doubtless ,( as a strange ship had arrived on our coast , and landed a set of bold enterprising youths .
' scelerate revertere theseu !
flecte ratem !
haec ego ;
quod voci deerat ,plangore replebam ;
verbera cum verbis mixta fuere meis .si non audires ,ut saltem cernere posses ,iactatae late signa dedere manus ;
candidaque inposui longae velamina virgae - scilicet oblitos admonitura mei !
it was then i first saw you , and understood who you were ; that was the dreadful day of ruin to my quiet and peace of mind . how did i gaze , how did i imbibe the fatal poison , and burn with fires i had not felt before , like a pine - torch when lighted up at the sacrifices of the gods ! you were beautiful and charming , and my unhappy destiny pushed me on ; my eyes remained continually fixed upon your ' s . base man , you too clearly perceived it ;
tum denique flevi ;
torpuerant molles ante dolore genae .
quid potius facerent ,quam me mea lumina flerent ,postquam desieram vela videre tua ? aut ego diffusis erravi sola capillis ,qualis ab ogygio concita baccha deo ,aut mare prospiciens in saxo frigida sedi ,quamque lapis sedes ,tam lapis ipsa fui .saepe torum repeto ,qui nos acceperat ambos ,sed non acceptos exhibiturus erat ,et tua ,quae possum pro te ,vestigia tango strataque quae membris intepuere tuis .incumbo ,lacrimisque toro manante profusis ,' pressimus ,' exclamo ' te duo - redde duos !
venimus huc ambo ;
cur non discedimus ambo ? perfide ,pars nostri ,lectule ,maior ubi est ?'
quid faciam ?
quo sola ferar ?
you left us thoughtful : i followed your departing steps with eyes moistened in tears ; and my tongue in a soft accent bade you farewell . when with a heart fatally wounded i had retired to my quiet bed , the whole night was spent in shedding floods of tears .
non hominum video ,non ego facta boum .
omne latus terrae cingit mare ;
navita nusquam ,nulla per ambiguas puppis itura vias .finge dari comitesque mihi ventosque ratemque - quid sequar ?
accessus terra paterna negat .
ut rate felici pacata per aequora labar ,temperet ut ventos aeolus - exul ero ! non ego te ,crete centum digesta per urbes ,adspiciam ,puero cognita terra iovi ,ut pater et tellus iusto regnata parenti prodita sunt facto ,nomina cara ,meo .cum tibi ,ne victor tecto morerere recurvo ,quae regerent passus ,pro duce fila dedi ,tum mihi dicebas ' per ego ipsa pericula iuro ,te fore ,dum nostrum vivet uterque ,meam .' vivimus ,et non sum ,theseu ,tua - si modo vivit
destitutor rabidis praeda cibusque feris ;
sive colunt habitantque viri ,diffidimus illis - externos didici laesa timere viros .
viveret androgeos utinam !
nec facta luisses inpia funeribus ,cecropi terra ,tuis ; nec tua mactasset nodoso stipite ,theseu ,ardua parte virum dextera ,parte bovem ; nec tibi ,quae reditus monstrarent ,fila dedissem ,fila per adductas saepe recepta manus .non equidem miror ,si stat victoria tecum ,strataque cretaeam belua planxit humum .non poterant figi praecordia ferrea cornu ; ut te non tegeres ,pectore tutus eras .
illic tu silices ,illic adamanta tulisti ,illic ,qui silices ,thesea ,vincat ,habes .
crudeles somni ,quid me tenuistis inertem ? aut semel aeterna nocte premenda fui .vos quoque crudeles ,venti ,nimiumque parati flaminaque in lacrimas officiosa meas .dextera crudelis ,quae me fratremque necavit ,et data poscenti ,nomen inane ,fides ! in me iurarunt somnus ventusque fidesque ; prodita sum causis una puella tribus ! ergo ego nec lacrimas matris moritura videbo ,nec ,mea qui digitis lumina condat ,erit ? spiritus infelix peregrinas ibit in auras ,nec positos artus unguet amica manus ? ossa superstabunt volucres inhumata marinae ? haec sunt
non ego sum titulis subripienda tuis .
oh ! that the meeting symplegades had crushed us into one , and my bones had been made to incorporate with yours ; or that devouring scylla had made us the prey of hungry dogs ( for thus ought scylla to use ungrateful men ); or that the gulf which alternately vomits up and drinks in the waves , had overwhelmed us in its circling current ! but fate had otherwise decreed ; you returned safe and victorious to the grecian states , and made an offer of the rich fleece to the gods of your country . why should
auctores saxa fretumque tui !
di facerent ,ut me summa de puppe videres ;
movisset vultus maesta figura tuos ! nunc quoque non oculis ,sed ,qua potes ,adspice mente haerentem scopulo ,quem vaga pulsat aqua .adspice demissos lugentis more capillos et tunicas lacrimis sicut ab imbre gravis .
corpus ,ut inpulsae segetes aquilonibus ,horret ,litteraque articulo pressa tremente labat .
non te per meritum ,quoniam male cessit ,adoro ;
debita sit facto gratia nulla meo .
sed ne poena quidem ! si non ego causa salutis ,non tamen est ,cur sis tu mihi causa necis .has tibi plangendo lugubria pectora lassas infelix tendo trans freta lata manus ; hos tibi - qui superant - ostendo maesta capillos ! per lacrimas oro ,quas tua facta movent - flecte ratem ,theseu ,versoque relabere velo ! si prius occidero ,tu tamen ossa feres ! [ aeolis aeolidae ,quam non habet ipsa ,salutem mittit et armata verba notata manu ; ] siqua tamen caecis errabunt scripta lituris ,oblitus a dominae
haec est aeolidos fratri scribentis imago ;
sic videor duro posse placere patri .ipse necis cuperem nostrae spectator adesset ,auctorisque oculis exigeretur opus ! ut ferus est multoque suis truculentior euris ,spectasset siccis vulnera nostra genis .scilicet est aliquid ,cum saevis vivere ventis ; ingenio populi convenit ille sui .ille noto zephyroque et sithonio aquiloni imperat et pinnis ,eure proterve ,tuis .
imperat heu !
ventis ,tumidae non imperat irae ,possidet et vitiis regna minora suis .quid iuvat admotam per avorum nomina caelo inter cognatos posse referre iovem ? num minus infestum ,funebria munera ,ferrum feminea teneo ,non mea tela ,manu ? o utinam ,macareu ,quae nos commisit in unum ,venisset leto serior hora meo ! cur umquam plus me ,frater ,quam frater amasti ,et tibi ,non debet quod soror esse ,fui ? ipsa quoque incalui ,qualemque audire solebam ,nescio quem sensi corde tepente deum .
fugerat ore color ;
macies adduxerat artus ;
sumebant minimos ora coacta cibos ;
at illud eram .
prima malum nutrix animo praesensit anili ;
prima mihi nutrix ' aeoli ,' dixit ' amas !' erubui ,gremioque pudor deiecit ocellos ; haec satis in tacita signa fatentis erant .iamque tumescebant vitiati pondera ventris ,aegraque furtivum membra gravabat onus .quas mihi non herbas ,quae non medicamina nutrix attulit audaci supposuitque manu ,ut penitus nostris - hoc te celavimus unum - visceribus crescens excuteretur onus ? a ,nimium vivax admotis restitit infans artibus et tecto tutus ab hoste fuit ! iam noviens erat orta soror pulcherrima phoebi ,et nova luciferos luna movebat equos .nescia ,quae faceret subitos
oraque clamantis conscia pressit anus .
quid faciam infelix ?
gemitus dolor edere cogit ,sed timor et nutrix et pudor ipse vetant .
contineo gemitus elapsaque verba reprendo et cogor lacrimas conbibere ipsa meas .
mors erat ante oculos ,et opem lucina negabat - et grave ,si morerer ,mors quoque crimen erat - cum super incumbens scissa tunicaque comaque pressa refovisti pectora nostra tuis ,et mihi ' vive ,soror ,soror o carissima ,' dixti ; ' vive nec unius corpore perde duos ! spes bona det vires ; fratri nam nupta futura es .illius ,de quo mater ,et uxor eris .' mortua ,crede mihi ,tamen ad tua verba revixi :
et positum est uteri crimen onusque mei .
quid tibi grataris ?
media sedet aeolus aula ;
crimina sunt oculis subripienda patris .frugibus infantem ramisque albentis olivae et levibus vittis sedula celat anus ,fictaque sacra facit dicitque precantia verba ; dat populus sacris ,dat pater ipse viam .iam prope limen erat - patrias vagitus ad auris venit ,et indicio proditur ille suo ! eripit infantem mentitaque sacra revelat aeolus ; insana regia voce sonat .ut mare fit tremulum ,tenui cum stringitur aura ,ut quatitur tepido fraxina virga noto ,sic mea vibrari pallentia membra videres ; quassus ab inposito corpore lectus erat .inruit et nostrum vulgat clamore pudorem
torpuerat gelido lingua retenta metu .
exierat thalamo ;
pectoribus condam dona paterna meis .
his mea muneribus ,genitor ,conubia donas ?
hac tua dote ,pater ,filia dives erit ? tolle procul ,decepte ,faces ,hymenaee ,maritas et fuge turbato tecta nefanda pede ! ferte faces in me quas fertis ,erinyes atrae ,et meus ex isto luceat igne rogus ! nubite felices parca meliore sorores ,amissae memores sed tamen este mei ! quid puer admisit tam paucis editus horis ? quo laesit facto vix bene natus avum ? si potuit meruisse necem ,meruisse putetur - a ,miser admisso plectitur ille meo ! nate ,dolor matris ,rabidarum praeda ferarum ,ei
natali dilacerate tuo ;
nate ,parum fausti miserabile pignus amoris - haec tibi prima dies ,haec tibi summa fuit .non mihi te licuit lacrimis perfundere iustis ,in tua non tonsas ferre sepulcra comas ;
non super incubui ,non oscula frigida carpsi .
diripiunt avidae viscera nostra ferae .
an a regnis tempora nulla vacant ?
] at tibi colchorum ,memini ,regina vacavi ,ars mea cum peteres ut tibi ferret opem .tunc quae dispensant mortalia fila sorores debuerant fusos evoluisse meos .tum potui medea mori bene ! quidquid ab illo produxi vitam tempore ,poena fuit .
avert ,ye gods , the dire omen from me ; and grant that my husband may consecrate his spoils to jupiter , the author of his safe return !
cur umquam iuvenalibus acta lacertis phrixeam petiit pelias arbor ovem ? cur umquam colchi magnetida vidimus argo ,turbaque phasiacam graia bibistis aquam ? cur mihi plus aequo flavi placuere capilli et decor et linguae gratia ficta tuae ? aut ,semel in nostras quoniam nova puppis harenas venerat audacis attuleratque viros ,isset anhelatos non praemedicatus in ignes inmemor aesonides oraque adusta boum ; semina iecisset totidem quot semina et hostes ,ut caderet cultu cultor ab ipse suo ! quantum perfidiae tecum ,scelerate ,perisset ,dempta forent capiti quam mala multa meo ! est aliqua ingrato
haec de te gaudia sola feram .
iussus inexpertam colchos advertere puppim intrasti patriae regna beata meae .hoc illic medea fui ,nova nupta quod hic est ; quam pater est illi ,tam mihi dives erat .hic ephyren bimarem ,scythia tenus ille nivosa omne tenet ,ponti qua plaga laeva iacet .accipis hospitio iuvenes ,aeeta ,pelasgos ,et premitis pictos ,corpora graia ,toros .tunc ego te vidi ,tunc coepi scire ,quid esses ; illa fuit mentis prima ruina meae .et vidi et perii ; nec notis ignibus arsi ,ardet ut ad magnos pinea
eminet indicio prodita flamma suo .
dicitur interea tibi lex ut dura ferorum insolito premeres vomere colla boum .martis erant tauri plus quam per cornua saevi ,quorum terribilis spiritus ignis erat ; aere pedes solidi praetentaque naribus aera ,nigra per adflatus haec quoque facta suos .semina praeterea populos genitura iuberis spargere devota lata per arva manu ,qui peterent natis secum tua corpora telis ; illa est agricolae messis iniqua suo .lumina custodis succumbere nescia somno ,ultimus est aliqua decipere arte labor .dixerat aeetes ;
maesti consurgitis omnes ,mensaque purpureos deserit alta toros .
quam tibi tunc longe regnum dotale creusae et socer et magni nata creontis erat !
tristis abis ;
oculis abeuntem prosequor udis ,et dixit tenui murmure lingua ' vale !' ut positum tetigi thalamo male saucia lectum ,acta est per lacrimas nox mihi ,quanta fuit ; ante oculos taurique meos segetesque nefandae ,ante meos oculos pervigil anguis erat .hinc amor ,hinc timor est ; ipsum timor auget amorem .mane erat ,et thalamo cara recepta soror disiectamque comas adversaque in ora iacentem invenit ,et lacrimis omnia plena meis .orat opem minyis .alter petit ,impetrat alter : aesonio iuveni quod rogat illa ,damus .
est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum ;
vix illuc radiis solis adire licet .sunt in eo - fuerant certe - delubra dianae ; aurea barbarica stat dea facta manu .
noscis ?
an exciderunt mecum loca ? venimus illuc .orsus es infido sic prior ore loqui : ' ius tibi et arbitrium nostrae fortuna salutis tradidit ,inque tua est vitaque morsque manu .perdere posse sat est ,siquem iuvet ipsa potestas ; sed tibi servatus gloria maior ero .per mala nostra precor ,quorum potes esse levamen ,per genus ,et numen cuncta videntis avi ,per triplicis vultus arcanaque sacra dianae ,et si forte aliquos gens habet ista deos - o virgo ,miserere mei ,miserere meorum ; effice me meritis tempus in omne
deficit hoc uno littera nostra loco .
quod facere ausa mea est ,non audet scribere dextra .
sic ego ,sed tecum ,dilaceranda fui .
nec tamen extimui - quid enim post illa timerem ?
- credere me pelago ,femina iamque nocens .numen ubi est ? ubi di ? meritas subeamus in alto ,tu fraudis poenas ,credulitatis ego ! compressos utinam symplegades elisissent ,nostraque adhaererent ossibus ossa tuis ; aut nos scylla rapax canibus mersisset edendos - debuit ingratis scylla nocere viris ; quaeque vomit totidem fluctus totidemque resorbet ,nos quoque trinacriae supposuisset aquae ! sospes ad haemonias victorque reverteris urbes ;
ponitur ad patrios aurea lana deos .
quid referam peliae natas pietate nocentes caesaque virginea membra paterna manu ? ut culpent alii ,tibi me laudare necesse est ,pro quo sum totiens esse coacta nocens .ausus es - o ,iusto desunt sua verba dolori ! - ausus es ' aesonia ,' dicere ' cede domo !' iussa domo cessi natis comitata duobus et ,qui me sequitur semper ,amore tui .ut subito nostras hymen cantatus ad aures venit ,et accenso lampades igne micant ,tibiaque effundit socialia carmina vobis ,at mihi funerea flebiliora tuba ,pertimui ,nec adhuc tantum
frequenter - quo propior vox haec ,hoc mihi peius erat .
diversi flebant servi lacrimasque tegebant - quis vellet tanti nuntius esse mali ? me quoque ,quidquid erat ,potius nescire iuvabat ; sed tamquam scirem ,mens mea tristis erat ,cum minor e pueris ( casu studione videndi constitit ad geminae limina prima foris ) ' huc modo ,mater ,adi ! pompam pater ,' inquit ' iason ducit et adiunctos aureus urget equos !' protinus abscissa planxi mea pectora veste ,tuta nec a digitis ora fuere meis .ire animus mediae suadebat in agmina turbae sertaque conpositis demere rapta comis ; vix me continui ,
iniceremque manus .
laese pater ,gaude !
colchi gaudete relicti !
inferias umbrae fratris habete mei ; deseror amissis regno patriaque domoque coniuge ,qui nobis omnia solus erat ! serpentis igitur potui taurosque furentes ; unum non potui perdomuisse virum ,quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes ,non valeo flammas effugere ipsa meas .
ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt ;
utilior cuivis quam mihi cura mea est .
quos ego servavi ,paelex amplectitur artus ,et nostri fructus illa laboris habet .forsitan et ,stultae dum te iactare maritae quaeris et iniustis auribus apta loqui ,in faciem moresque meos nova crimina fingas .rideat et vitiis laeta sit illa meis ! rideat et tyrio iaceat sublimis in ostro - flebit et ardores vincet adusta meos ! dum ferrum flammaeque aderunt sucusque veneni ,hostis medeae nullus inultus erit ! quodsi forte preces praecordia ferrea tangunt ,nunc animis audi verba minora meis ! tam tibi sum supplex ,quam tu mihi saepe fuisti ,nec
adde fidem dictis auxiliumque refer !
non ego te inploro contra taurosque virosque ,utque tua serpens victa quiescat ope ; te peto ,quem merui ,quem nobis ipse dedisti ,cum quo sum pariter facta parente parens .dos ubi sit ,quaeris ?
campo numeravimus illo ,qui tibi laturo vellus arandus erat .
aureus ille aries villo spectabilis alto dos mea ,quam ,dicam si tibi ' redde ! ,' neges .dos mea tu sospes ; dos est mea graia iuventus ! i nunc ,sisyphias ,inprobe ,confer opes ! quod vivis ,quod habes nuptam socerumque potentis ,hoc ipsum ,ingratus quod potes esse ,meum est .quos equidem actutum - sed quid praedicere poenam attinet ? ingentis parturit ira minas .quo feret ira ,sequar !
facti fortasse pigebit - et piget infido consuluisse viro .
viderit ista deus ,qui nunc mea pectora versat ! nescio quid certe mens mea maius agit ! mittit et optat amans ,quo mittitur ,ire salutem haemonis haemonio laodamia viro .aulide te fama est vento retinente morari .at me cum fugeres ,hic ubi ventus erat ? tum freta debuerant vestris obsistere remis ; illud erat saevis utile tempus aquis .oscula plura viro mandataque plura dedissem ; et sunt quae volui dicere multa tibi .raptus es hinc praeceps ,et qui tua vela vocaret ,quem cuperent nautae ,non ego ,ventus erat
' parcere me iussit laodamia sibi .'
pugnet et adversos tendat menelaus in hostis ;
hostibus e mediis nupta petenda viro est .causa tua est dispar ; tu tantum vivere pugna ,inque pios dominae posse redire sinus .parcite ,dardanidae ,de tot ,precor ,hostibus uni ,ne meus ex illo corpore sanguis eat ! non est quem deceat nudo concurrere ferro ,saevaque in oppositos pectora ferre viros ; fortius ille potest multo ,quam pugnat ,amare .bella gerant alii ;
protesilaus amet !
haec tibi nunc refero ,ne sis animosus in armis ;
fac ,meus in ventos hic timor omnis eat ! sors quoque nescio quem fato designat iniquo ,qui primus danaum troada tangat humum .infelix ,quae prima virum lugebit ademptum ! di faciant ,ne tu strenuus esse velis ! inter mille rates tua sit millensima puppis ,iamque fatigatas ultima verset aquas !
hoc quoque praemoneo :
de nave novissimus exi ;
non est ,quo properas ,terra paterna tibi .
cum venies ,remoque move veloque carinam inque tuo celerem litore siste gradum ! sive latet phoebus seu terris altior exstat ,tu mihi luce celer ,tu mihi nocte veni ,nocte tamen quam luce magis - nox grata puellis quarum suppositus colla lacertus habet .
aucupor in lecto mendaces caelibe somnos ;
dum careo veris gaudia falsa iuvant .
sed tua cur nobis pallens occurrit imago ? cur venit a labris multa querela tuis ? excutior somno simulacraque noctis adoro ;
nulla caret fumo thessalis ara meo ;
tura damus lacrimamque super ,qua sparsa relucet ,ut solet adfuso surgere flamma mero .quando ego ,te reducem cupidis amplexa lacertis ,languida laetitia solvar ab ipsa mea ? quando erit ,ut lecto mecum bene iunctus in uno militiae referas splendida facta tuae ? quae mihi dum referes ,quamvis audire iuvabit ,multa tamen capies oscula ,multa dabis .semper in his apte narrantia verba resistunt ; promptior est dulci lingua referre mora .
sed cum troia subit ,subeunt ventique fretumque ;
spes bona sollicito victa timore cadit .hoc quoque ,quod venti prohibent exire carinas ,me movet - invitis ire paratis aquis .quis velit in patriam vento prohibente reverti ? a patria pelago vela vetante datis ! ipse suam non praebet iter neptunus ad urbem .
quo ruitis ?
quo ruitis ,danai ?
non subiti casus ,numinis ista mora est .
quid petitur tanto nisi turpis adultera bello ?
sed quid ago ?
revoco ?
revocaminis omen abesto ,blandaque conpositas aura secundet aquas ! troasin invideo ,quae si lacrimosa suorum funera conspicient ,nec procul hostis erit ,ipsa suis manibus forti nova nupta marito inponet galeam dardanaque arma dabit .arma dabit ,dumque arma dabit ,simul oscula sumet - hoc genus officii dulce duobus erit - producetque virum ,dabit et mandata reverti et dicet ' referas ista fac arma iovi !' ille ferens dominae mandata recentia secum pugnabit caute respicietque domum .exuet haec reduci clipeum galeamque resolvet ,excipietque suo corpora lassa sinu .nos sumus incertae ;
adde sonum cerae ,protesilaus erit .
hanc specto teneoque sinu pro coniuge vero ,et ,tamquam possit verba referre ,queror .per reditus corpusque tuum ,mea numina ,iuro ,perque pares animi coniugiique faces ,me tibi venturam comitem ,quocumque vocaris ,sive - quod heu ! timeo - sive superstes eris .ultima mandato claudetur epistula parvo :
si tibi cura mei ,sit tibi cura tui !
mittit hypermestra de tot modo fratribus uni - cetera nuptarum crimine turba iacet .clausa domo teneor gravibusque coercita vinclis ;
est mihi supplicii causa fuisse piam .
quod manus extimuit iugulo demittere ferrum ,sum rea ; laudarer ,si scelus ausa forem .esse ream praestat ,quam sic placuisse parenti ;
non piget inmunes caedis habere manus .
non est ,quam piget esse ,pia .
paeniteat sceleris danaum saevasque sorores ; hic solet eventus facta nefanda sequi .cor pavet admonitu temeratae sanguine noctis ,et subitus dextrae praepedit ossa tremor .quam tu caede putes fungi potuisse mariti ,scribere de facta non sibi caede timet !
sed tamen experiar .
modo facta crepuscula terris ;
ultima pars lucis primaque noctis erat .ducimur inachides magni sub tecta pelasgi ,et socer armatas accipit ipse nurus .undique conlucent praecinctae lampades auro ; dantur in invitos inpia tura focos ; vulgus ' hymen ,hymenaee !' vocant .
fugit ille vocantis ;
ipsa iovis coniunx cessit ab urbe sua ! ecce ,mero dubii ,comitum clamore frequentes ,flore novo madidas inpediente comas ,in thalamos laeti - thalamos ,sua busta ! - feruntur strataque corporibus funere digna premunt .iamque cibo vinoque graves somnoque iacebant ,securumque quies alta per argos erat - circum me gemitus morientum audire videbar ; et tamen audibam ,quodque verebar erat .sanguis abit ,mentemque calor corpusque relinquit ,inque novo iacui frigida facta toro .ut leni zephyro graciles vibrantur aristae ,frigida populeas ut quatit aura comas ,aut sic
erigor et capio tela tremente manu .
non ego falsa loquar :
ter acutum sustulit ensem ,ter male sublato reccidit ense manus .admovi iugulo - sine me tibi vera fateri ! - admovi iugulo tela paterna tuo ; sed timor et pietas crudelibus obstitit ausis ,castaque mandatum dextra refugit opus .purpureos laniata sinus ,laniata capillos exiguo dixi talia verba sono : ' saevus ,hypermestra ,pater est tibi ; iussa parentis effice ; germanis sit comes iste suis ! femina sum et virgo ,natura mitis et annis ; non faciunt molles ad fera tela manus .quin age ,dumque iacet ,fortis imitare sorores
territus exsurgis ;
fugit omnis inertia somni ;
adspicis in timida fortia tela manu .
dixi .
dum nox atra sinit ,tu fugis ,ipsa moror .mane erat ,et danaus generos ex caede iacentis dinumerat .summae criminis unus abes .fert male cognatae iacturam mortis in uno et queritur facti sanguinis esse parum .abstrahor a patriis pedibus ,raptamque capillis - haec meruit pietas praemia !
- carcer habet .
scilicet ex illo iunonia permanet ira ,cum bos ex homine est ,ex bove facta dea .at satis est poenae teneram mugisse puellam nec ,modo formosam ,posse placere iovi .adstitit in ripa liquidi nova vacca parentis ,cornuaque in patriis non sua vidit aquis ,conatoque queri mugitus edidit ore territaque est forma ,territa voce sua .
quid furis ,infelix ?
quid te miraris in umbra ? quid numeras factos ad nova membra pedes ? illa iovis magni paelex metuenda sorori fronde levas nimiam caespitibusque famem ,fonte bibis spectasque tuam stupefacta figuram et ,te ne feriant ,quae geris ,arma ,times ,quaeque modo ,ut posses etiam iove digna videri ,dives eras ,nuda nuda recumbis humo .per mare ,per terras cognataque flumina curris ; dat mare ,dant amnes ,dat tibi terra viam .
quae tibi causa fugae ?
quid tu freta longa pererras ?
non poteris vultus effugere ipsa tuos .
inachi ,quo properas ?
eadem sequerisque fugisque ;
regnoque domoque pellimur ;
en ,ego ,quod vivis ,poenae crucianda reservor ;
ecquid ,ut adspecta est studiosae littera dextrae ,protinus est oculis cognita nostra tuis - an ,nisi legisses auctoris nomina sapphus ,hoc breve nescires unde movetur opus ? forsitan et quare mea sint alterna requiras carmina ,cum lyricis sim magis apta modis .flendus amor meus est - elegiae flebile carmen ; non facit ad lacrimas barbitos ulla meas .
uror ,ut indomitis ignem exercentibus euris fertilis accensis messibus ardet ager .
arva ,phaon ,celebras diversa typhoidos aetnae ; me calor aetnaeo non minor igne tenet .nec mihi ,dispositis quae iungam carmina nervis ,proveniunt ; vacuae carmina mentis opus ! nec me pyrrhiades methymniadesve puellae ,nec me lesbiadum cetera turba iuvant .vilis anactorie ,vilis mihi candida cydro ; non oculis grata est atthis ,ut ante ,meis ,atque aliae centum ,quas hic sine crimine amavi ; inprobe ,multarum quod fuit ,unus habes .est in te facies ,sunt apti lusibus anni - o facies oculis insidiosa meis !
sume fidem et pharetram - fies manifestus apollo ;
et phoebus daphnen ,et cnosida bacchus amavit ,nec norat lyricos illa vel illa modos ;
at mihi pegasides blandissima carmina dictant ; iam canitur toto nomen in orbe meum .nec plus alcaeus ,consors patriaeque lyraeque ,laudis habet ,quamvis grandius ille sonet .
si mihi difficilis formam natura negavit ,ingenio formae damna repende meo .
sim brevis ,at nomen ,quod terras inpleat omnes ,est mihi ;
mensuram nominis ipsa fero .
candida si non sum ,placuit cepheia perseo andromede ,patriae fusca colore suae .
et variis albae iunguntur saepe columbae ,et niger a viridi turtur amatur ave .
unam iurabas usque decere loqui .
cantabam ,memini - meminerunt omnia amantes - oscula cantanti tu mihi rapta dabas .haec quoque laudabas ,omnique a parte placebam - sed tum praecipue ,cum fit amoris opus .tunc te plus solito lascivia nostra iuvabat ,crebraque mobilitas aptaque verba ioco ,et quod ,ubi amborum fuerat confusa voluptas ,plurimus in lasso corpore languor erat .nunc tibi sicelides veniunt nova praeda puellae .quid mihi cum lesbo ? sicelis esse volo .o vos erronem tellure remittite vestra ,nisiades matres nisiadesque nurus ,nec vos decipiant blandae mendacia linguae ! quae
non ut ames oro ,verum ut amere sinas .
scribimus ,et lacrimis oculi rorantur obortis ; adspice ,quam sit in hoc multa litura loco ! si tam certus eras hinc ire ,modestius isses ,et modo dixisses ' lesbi puella ,vale !' non tecum lacrimas ,non oscula nostra tulisti ; denique non timui ,quod dolitura fui .nil de te mecum est nisi tantum iniuria ;
nec tu ,admoneat quod te ,pignus ,amantis ,habes .
non mandata dedi ,neque enim mandata dedissem ulla ,nisi ut nolles inmemor esse mei .
per tibi - qui numquam longe discedat !
- amorem ,perque novem iuro ,numina nostra ,deas ,cum mihi nescio quis ' fugiunt tua gaudia ' dixit ,nec me flere diu ,nec potuisse loqui ! et lacrimae deerant oculis et verba palato ,adstrictum gelido frigore pectus erat .postquam se dolor invenit ,nec pectora plangi nec puduit scissis exululare comis ,non aliter ,quam si nati pia mater adempti portet ad exstructos corpus inane rogos .gaudet et e nostro crescit maerore charaxus frater ,et ante oculos itque reditque meos ,utque pudenda mei videatur causa doloris ,'
ait .
you little think what raging flames threaten us from beyond these seas . true were her predictions : i have felt the threatened fires ; tyrannic love rages in my yielding breast . yet i set sail , and , urged by propitious gales , arrived , fairest nymph , on your native coasts . there i was kindly entertained by your husband ; and this did not happen without the concurrence and contrivance of the gods . he shewed me every thing that was remarkable or worth notice in laced � mon : but in vain these objects solicited
omne videbat vulgus ;
eram lacero pectus aperta sinu .
tu mihi cura ,phaon ;
te somnia nostra reducunt - somnia formoso candidiora die .
illic te invenio ,quamvis regionibus absis ;
sed non longa satis gaudia somnus habet saepe tuos nostra cervice onerare lacertos ,saepe tuae videor supposuisse meos ; oscula cognosco ,quae tu committere lingua aptaque consueras accipere ,apta dare .blandior interdum verisque simillima verba eloquor ,et vigilant sensibus ora meis .ulteriora pudet narrare ,sed omnia fiunt ,et iuvat ,et siccae non licet esse mihi .at cum se titan ostendit et omnia secum ,tam cito me somnos destituisse queror ; antra nemusque peto ,tamquam nemus antraque prosint - conscia deliciis illa fuere meis .illuc mentis inops ,
dos erat ille loci .
cognovi pressas noti mihi caespitis herbas ; de nostro curvum pondere gramen erat .incubui tetigique locum ,qua parte fuisti ; grata prius lacrimas conbibit herba meas .quin etiam rami positis lugere videntur frondibus ,et nullae dulce queruntur aves ; sola virum non ulta pie maestissima mater concinit ismarium daulias ales ityn .ales ityn ,sappho desertos cantat amores - hactenus ; ut media cetera nocte silent .est nitidus vitroque magis perlucidus omni fons sacer - hunc multi numen habere putant - quem supra ramos expandit aquatica lotos ,una nemus ;
tenero caespite terra viret .
constitit et dixit '
quoniam non ignibus aequis ureris ,ambracia est terra petenda tibi .
phoebus ab excelso ,quantum patet ,adspicit aequor - actiacum populi leucadiumque vocant .hinc se deucalion pyrrhae succensus amore misit ,et inlaeso corpore pressit aquas .nec mora ,versus amor fugit lentissima mersi pectora ,deucalion igne levatus erat .hanc legem locus ille tenet .pete protinus altam leucada nec saxo desiluisse time !' ut monuit ,cum voce abiit ; ego territa surgo ,nec lacrimas oculi continuere mei .ibimus ,o nymphe ,monstrataque saxa petemus ; sit procul insano victus amore timor ! quidquid erit ,melius quam nunc erit !
grata lyram posui tibi ,phoebe ,poetria sappho :
convenit illa mihi ,convenit illa tibi .cur tamen actiacas miseram me mittis ad oras ,cum profugum possis ipse referre pedem ? tu mihi leucadia potes esse salubrior unda ; et forma et meritis tu mihi phoebus eris .an potes ,o scopulis undaque ferocior omni ,si moriar ,titulum mortis habere meae ? ah quanto melius iungi mea pectora tecum quam poterant saxis praecipitanda dari ! haec sunt illa ,phaon ,quae tu laudare solebas ,visaque sunt totiens ingeniosa tibi .nunc vellem facunda forem ! dolor artibus obstat ,ingeniumque meis substitit
plectra dolore iacent muta ,dolore lyra .
efficite ut redeat ;
vates quoque vestra redibit .
ecquid ago precibus ,pectusve agreste movetur ?
an riget ,et zephyri verba caduca ferunt ? qui mea verba ferunt ,vellem tua vela referrent ;
hoc te ,si saperes ,lente ,decebat opus .
sive redis ,puppique tuae votiva parantur munera ,quid laceras pectora nostra mora ? solve ratem ! venus orta mari mare praestat amanti .aura dabit cursum ;
tu modo solve ratem !
ipse gubernabit residens in puppe cupido ;
ipse dabit tenera vela legetque manu .sive iuvat longe fugisse pelasgida sappho - non tamen invenies ,cur ego digna fugi - hoc saltem miserae crudelis epistula dicat ,ut mihi leucadiae fata petantur aquae !
quis enim celaverit ignem ,lumine qui semper proditur ipse suo ?
si tamen expectas ,vocem quoque rebus ut addam - uror !
habes animi nuntia verba mei .parce ,precor ,fasso ,nec vultu cetera duro perlege ,sed formae conveniente tuae .iamdudum gratum est ,quod epistula nostra recepta spem facit ,hoc recipi me quoque posse modo .quae rata sit ,nec te frustra promiserit ,opto ,hoc mihi quae suasit ,mater amoris ,iter ; namque ego divino monitu - ne nescia pecces - advehor ,et coepto non leve numen adest .
praemia magna quidem ,sed non indebita ,posco ;
pollicita est thalamo te cytherea meo .
perstet et ut pelagi ,sic pectoris adiuvet aestum ;
attulimus flammas ,non hic invenimus ,illas .
hae mihi tam longae causa fuere viae ,nam neque tristis hiemps neque nos huc appulit error ; taenaris est classi terra petita meae .nec me crede fretum merces portante carina findere - quas habeo ,di tueantur opes ! nec venio graias veluti spectator ad urbes - oppida sunt regni divitiora mei .te peto ,quam pepigit lecto venus aurea nostro ; te prius optavi ,quam mihi nota fores .ante tuos animo vidi quam lumine vultus ; prima tulit vulnus nuntia fama tui .nec tamen est mirum ,si sic cum polleat arcus ,
matris adhuc utero partu remorante tenebar ;
iam gravidus iusto pondere venter erat .
illa sibi ingentem visa est sub imagine somni flammiferam pleno reddere ventre facem .territa consurgit metuendaque noctis opacae visa seni priamo ;
vatibus ille refert .
arsurum paridis vates canit ilion igni - pectoris ,ut nunc est ,fax fuit illa mei ! forma vigorque animi ,quamvis de plebe videbar ,indicium tectae nobilitatis erat .est locus in mediis nemorosae vallibus idae devius et piceis ilicibusque frequens ,qui nec ovis placidae nec amantis saxa capellae nec patulo tardae carpitur ore bovis .hinc ego dardaniae muros excelsaque tecta et freta prospiciens arbore nixus eram - ecce ! pedum pulsu visa est mihi terra moveri - vera loquar veri vix habitura fidem - constitit ante oculos actus velocibus alis atlantis magni pleionesque nepos
tresque simul divae ,venus et cum pallade iuno ,graminibus teneros inposuere pedes .
obstipui ,gelidusque comas erexerat horror ,cum mihi ' pone metum !' nuntius ales ait ,' arbiter es formae ; certamina siste dearum ; vincere quae forma digna sit una duas !' neve recusarem ,verbis iovis imperat et se protinus aetheria tollit in astra via .mens mea convaluit ,subitoque audacia venit ,nec timui vultu quamque notare meo .vincere erant omnes dignae iudexque querebar non omnes causam posse tenere suam .sed tamen ex illis iam tunc magis una placebat ,hanc esse ut scires ,unde movetur amor .
tantaque vincendi cura est ;
ingentibus ardent iudicium donis sollicitare meum .
dulce venus risit ;
all i have yet said is nothing ; you shall there meet with much more than this letter mentions .
' nos dabimus ,quod ames ,et pulchrae filia ledae ibit in amplexus pulchrior illa tuos !' dixit ,et ex aequo donis formaque probatis victorem caelo rettulit illa pedem .interea - credo versis ad prospera fatis - regius adgnoscor per rata signa puer .laeta domus nato post tempora longa recepto est ,addit et ad festos hunc quoque troia diem .utque ego te cupio ,sic me cupiere puellae ; multarum votum sola tenere potes ! nec tantum regum natae petiere ducumque ,sed nymphis etiam curaque amorque fui .
quam super oenones faciem mirarer ?
in orbe nec priamo est a te dignior ulla nurus .sed mihi cunctarum subeunt fastidia ,postquam coniugii spes est ,tyndari ,facta tui .te vigilans oculis ,animo te nocte videbam ,lumina cum placido victa sopore iacent .quid facies praesens ,quae nondum visa placebas ? ardebam ,quamvis hic procul ignis erat ,nec potui debere mihi spem longius istam ,caerulea peterem quin mea vota via .troica caeduntur phrygia pineta securi quaeque erat aequoreis utilis arbor aquis ; ardua proceris spoliantur gargara silvis ,innumerasque mihi longa dat ida trabes .
fundatura citas flectuntur robora naves ,texitur et costis panda carina suis .
addimus antennas et vela sequentia malo ;
accipit et pictos puppis adunca deos ; qua tamen ipse vehor ,comitata cupidine parvo sponsor coniugii stat dea picta tui .inposita est factae postquam manus ultima classi ,protinus aegaeis ire lubebat aquis - at pater et genetrix inhibent mea vota rogando propositumque pia voce morantur iter ; et soror ,effusis ut erat ,cassandra ,capillis ,cum vellent nostrae iam dare vela rates ,' quo ruis ?' exclamat ' referes incendia tecum ! quanta per has nescis flamma petatur aquas !' vera fuit vates ; dictos invenimus ignes ,et ferus in molli pectore
tam bona constanter praeda tenenda fuit .
ante recessisset caput hoc cervice cruenta ,quam tu de thalamis abstraherere meis .
tene manus umquam nostrae dimittere vellent ?
vel mihi virginitas esset libata ,vel illud quod poterat salva virginitate rapi .
da modo te ,quae sit paridis constantia ,nosces ; flamma rogi flammas finiet una meas .praeposui regnis ego te ,quae maxima quondam pollicita est nobis nupta sororque iovis ; dumque tuo possem circumdare bracchia collo ,contempta est virtus pallade dante mihi .
nec piget ,aut umquam stulte legisse videbor ;
permanet in voto mens mea firma suo .spem modo ne nostram fieri patiare caducam ,deprecor ,o tanto digna labore peti ! non ego coniugium generosae degener opto ,nec mea ,crede mihi ,turpiter uxor eris .pliada ,si quaeres ,in nostra gente iovemque invenies ,medios ut taceamus avos ; regna parens asiae ,qua nulla beatior ora est ,finibus inmensis vix obeunda ,tenet .innumeras urbes atque aurea tecta videbis ,quaeque suos dicas templa decere deos .
ilion adspicies firmataque turribus altis moenia ,phoebeae structa canore lyrae .
quid tibi de turba narrem numeroque virorum ? vix populum tellus sustinet illa suum .occurrent denso tibi troades agmine matres ,nec capient phrygias atria nostra nurus .o quotiens dices ' quam pauper achaia nostra est !' una domus quaevis urbis habebit opes .nec mihi fas fuerit sparten contemnere vestram ; in qua tu nata es ,terra beata mihi est .parca sed est sparte ,tu cultu divite digna ;
ad talem formam non facit iste locus .
hanc faciem largis sine fine paratibus uti deliciisque decet luxuriare novis .cum videas cultus nostra de gente virorum ,qualem dardanias credis habere nurus ? da modo te facilem ,nec dedignare maritum ,rure therapnaeo nata puella ,phrygem .phryx erat et nostro genitus de sanguine ,qui nunc cum dis potando nectare miscet aquas .phryx erat aurorae coniunx ,tamen abstulit illum extremum noctis quae dea finit iter .phryx etiam anchises ,volucrum cui mater amorum gaudet in idaeis concubuisse iugis .nec ,puto ,conlatis forma menelaus et annis iudice te nobis
heu facinus !
rumpor et invidia - quid enim non omnia narrem ?
saepe dedi gemitus ;
et te - lasciva !
- notavi in gemitu risum non tenuisse meo .
saepe mero volui flammam compescere ,at illa crevit ,et ebrietas ignis in igne fuit ,multaque ne videam ,versa cervice recumbo ; sed revocas oculos protinus ipsa meos .quid faciam ,dubito ; dolor est meus illa videre ,sed dolor a facie maior abesse tua .qua licet et possum ,luctor celare furorem ;
sed tamen apparet dissimulatus amor .
sentis mea vulnera ,sentis !
atque utinam soli sint ea nota tibi ! a ,quotiens lacrimis venientibus ora reflexi ,ne causam fletus quaereret ille mei ! a ,quotiens aliquem narravi potus amorem ,ad vulnus referens singula verba meum ,indiciumque mei ficto sub nomine feci ! ille ego ,si nescis ,verus amator eram .
quin etiam ,ut possem verbis petulantius uti ,non semel ebrietas est simulata mihi .
prodita sunt ,memini ,tunica tua pectora laxa atque oculis aditum nuda dedere meis - pectora vel puris nivibus vel lacte tuamve complexo matrem candidiora iove .dum stupeo visis - nam pocula forte tenebam - tortilis a digitis excidit ansa meis .oscula si natae dederas ,ego protinus illa hermiones tenero laetus ab ore tuli .et modo cantabam veteres resupinus amores ,et modo per nutum signa tegenda dabam .et comitum primas ,clymenen aethramque ,tuarum ausus sum blandis nuper adire sonis ,quae mihi non aliud ,quam formidare ,locutae orantis medias
non mea sunt summa leviter destricta sagitta pectora ;
descendit vulnus ad ossa meum ! hoc mihi - nam repeto - fore ,ut a caeleste sagitta figar ,erat verax vaticinata soror .parce datum fatis ,helene ,contemnere amorem - sic habeas faciles in tua vota deos ! multa quidem subeunt ;
sed coram ut plura loquamur ,excipe me lecto nocte silente tuo .
an pudet et metuis venerem temerare maritam castaque legitimi fallere iura tori ? a ,nimium simplex helene ,ne rustica dicam ,hanc faciem culpa posse carere putas ? aut faciem mutes aut sis non dura ,necesse est ; lis est cum forma magna pudicitiae .iuppiter his gaudet ,gaudet venus aurea furtis ; haec tibi nempe patrem furta dedere iovem .vix fieri ,si sunt vires in semine morum ,et iovis et ledae filia casta potest .casta tamen tum sis ,cum te mea troia tenebit ,et tua sim ,quaeso ,
falleris - ignorat ;
nec ,si bona magna putaret ,quae tenet ,externo crederet illa viro .ut te nec mea vox nec te meus incitet ardor ,cogimur ipsius commoditate frui - aut erimus stulti ,sic ut superemus et ipsum ,si tam securum tempus abibit iners .paene suis ad te manibus deducit amantem ; utere mandantis simplicitate viri !
sola iaces viduo tam longa nocte cubili ;
in viduo iaceo solus et ipse toro .
te mihi meque tibi communia gaudia iungant ;
nam sequar aegidae factum fratrumque tuorum .
exemplo tangi non propiore potes .te rapuit theseus ,geminas leucippidas illi ; quartus in exemplis adnumerabor ego .troica classis adest armis instructa virisque ; iam facient celeres remus et aura vias .ibis dardanias ingens regina per urbes ,teque novam credet vulgus adesse deam ,quaque feres gressus ,adolebunt cinnama flammae ,caesaque sanguineam victima planget humum .dona pater fratresque et cum genetrice sorores iliadesque omnes totaque troia dabit .
ei mihi !
pars a me vix dicitur ulla futuri .plura feres ,quam quae littera nostra refert .nec tu rapta time ,ne nos fera bella sequantur ,concitet et vires graecia magna suas .tot prius abductis ecqua est repetita per arma ?
crede mihi ,vanos res habet ista metus .
nomine ceperunt aquilonis erechthida thraces ,et tuta a bello bistonis ora fuit ; phasida puppe nova vexit pagasaeus iason ,laesa neque est colcha thessala terra manu .
te quoque qui rapuit ,rapuit minoida theseus ;
nulla tamen minos cretas ad arma vocat .
terror in his ipso maior solet esse periclo ,quaeque timere licet ,pertimuisse pudet .finge tamen ,si vis ,ingens consurgere bellum - et mihi sunt vires ,et mea tela nocent .nec minor est asiae quam vestrae copia terrae ;
illa viris dives ,dives abundat equis .
num potes haec illi primae dare facta iuventae ?
instruere atriden num potes arte mea ? omnia si dederis ,numquid dabis hectora fratrem ? unus is innumeri militis instar erit ! quid valeam nescis ,et te mea robora fallunt ; ignoras ,cui sis nupta futura viro .aut igitur nullo belli repetere tumultu ,aut cedent marti dorica castra meo .nec tamen indigner pro tanta sumere ferrum coniuge .certamen praemia magna movent .tu quoque ,si de te totus contenderit orbis ,nomen ab aeterna posteritate feres spe modo non timida dis hinc egressa secundis ; exige cum plena munera pacta fide .
quo magis admiror ,quae sit fiducia coepti ,spemque tori dederit quae tibi causa mei .
excepto redii passa timore nihil .
similis non fuit ille tui .
reddidit intactam ,minuitque modestia crimen ,et iuvenem facti paenituisse patet ; thesea paenituit ,paris ut succederet illi ,ne quando nomen non sit in ore meum ? nec tamen irascor - quis enim succenset amanti ?
- si modo ,quem praefers ,non simulatur amor .
at peccant aliae ,matronaque rara pudica est .
quis prohibet raris nomen inesse meum ? nam mea quod visa est tibi mater idonea ,cuius exemplo flecti me quoque posse putes ,matris in admisso falsa sub imagine lusae error inest ; pluma tectus adulter erat .nil ego ,si peccem ,possum nescisse ,nec ullus error qui facti crimen obumbret erit .illa bene erravit vitiumque auctore redemit .felix in culpa quo iove dicar ego ? sed genus et proavos et regia nomina iactas .clara satis domus haec nobilitate sua est .iuppiter ut soceri proavus taceatur et omne tantalidae pelopis tyndareique decus
his ego blanditiis ,si peccatura fuissem ,flecterer ;
his poterant pectora nostra capi .est quoque ,confiteor ,facies tibi rara ,potestque velle sub amplexus ire puella tuos ; altera vel potius felix sine crimine fiat ,quam cadat externo noster amore pudor .disce modo exemplo formosis posse carere ;
est virtus placitis abstinuisse bonis .
quam multos credis iuvenes optare quod optas ,qui sapiant ?
oculos an paris unus habes ? non tu plus cernis ,sed plus temerarius audes : nec tibi plus cordis ,sed nimis oris ,adest .tunc ego te vellem celeri venisse carina ,cum mea virginitas mille petita procis ; si te vidissem ,primus de mille fuisses .iudicio veniam vir dabit ipse meo .
ad possessa venis praeceptaque gaudia ,serus ;
spes tua lenta fuit ;
quod petis ,alter habet .
ut tamen optarim fieri tua troica coniunx ,invitam sic me nec menelaus habet .desine molle ,precor ,verbis convellere pectus ,neve mihi ,quam te dicis amare ,noce ; sed sine quam tribuit sortem fortuna tueri ,nec spolium nostri turpe pudoris ave ! at venus hoc pacta est ,et in altae vallibus idae tres tibi se nudas exhibuere deae ,unaque cum regnum ,belli daret altera laudem ,' tyndaridis coniunx ,' tertia dixit ' eris !' credere vix equidem caelestia corpora possum arbitrio formam supposuisse tuo ,utque sit hoc verum
laudatrix venus est invidiosa mihi .
sed nihil infirmo ;
faveo quoque laudibus istis - nam ,mens ,vox quare ,quod cupit esse ,neget ? nec tu succense ,nimium mihi creditus aegre ; tarda solet magnis rebus inesse fides .prima mea est igitur veneri placuisse voluptas ; proxima ,me visam praemia summa tibi ,nec te palladios nec te iunonis honores auditis helenae praeposuisse bonis .ergo ego sum virtus ,ego sum tibi nobile regnum !
ferrea sim ,si non hoc ego pectus amem .
sed amare repugno illum ,quem fieri vix puto posse meum .
ego nescia rerum difficilem culpae suspicor esse viam .
ipse malo metus est ; iam nunc confundor ,et omnes in nostris oculos vultibus esse reor .
nec reor hoc falso ;
at tu dissimula ,nisi si desistere mavis !
dissimulare potes .
ille quidem procul est ,ita re cogente ,profectus ;
magna fuit subitae iustaque causa viae - aut mihi sic visum est .ego ,cum dubitaret an iret ,' quam primum ,' dixi ' fac rediturus eas !' omine laetatus dedit oscula ' res ' que ' domusque et tibi sit curae troicus hospes ,' ait .vix tenui risum ,quem dum conpescere luctor ,nil illi potui dicere praeter ' erit .'
vela quidem creten ventis dedit ille secundis ;
sed tu non ideo cuncta licere puta !
sic meus hinc vir abest ut me custodiat absens - an nescis longas regibus esse manus ? forma quoque est oneri ;
nam quo constantius ore laudamur vestro ,iustius ille timet .
quae iuvat ,ut nunc est ,eadem mihi gloria damno est ,et melius famae verba dedisse fuit .nec ,quod abest hic me tecum ,mirare ,relicta ; moribus et vitae credidit ille meae .de facie metuit ,vitae confidit ,et illum securum probitas ,forma timere facit .tempora ne pereant ultro data praecipis ,utque simplicis utamur commoditate viri .et libet et timeo ,nec adhuc exacta voluntas est satis ; in dubio pectora nostra labant .et vir abest nobis ,et tu sine coniuge dormis ,inque vicem tua
et nobis omnia de te quaerere ,si nescis ,maxima cura fuit .
adde ,quod ,ut cupias constans in amore manere ,non potes .expediunt iam tua vela phryges ; dum loqueris mecum ,dum nox sperata paratur ,qui ferat in patriam ,iam tibi ventus erit .
cursibus in mediis novitatis plena relinques gaudia ;
cum ventis noster abibit amor .an sequar ,ut suades ,laudataque pergama visam pronurus et magni laumedontis ero ? non ita contemno volucris praeconia famae ,ut probris terras inpleat illa meis .quid de me poterit sparte ,quid achaia tota ,quid gentes asiae ,quid tua troia loqui ? quid priamus de me ,priami quid sentiet uxor ,totque tui fratres dardanidesque nurus ? tu quoque ,qui poteris fore me sperare fidelem ,et non exemplis anxius esse tuis ? quicumque iliacos intraverit advena portus ,is tibi solliciti causa timoris erit .
delicti fies idem reprehensor et auctor .
terra ,precor ,vultus obruat ante meos !
at fruar iliacis opibus cultuque beato ,donaque promissis uberiora feram ;
quis mihi ,si laedar ,phrygiis succurret in oris ?
unde petam fratres ,unde parentis opem ? omnia medeae fallax promisit iason - pulsa est aesonia num minus illa domo ? non erat aeetes ,ad quem despecta rediret ,non idyia parens chalciopeve soror .tale nihil timeo - sed nec medea timebat ! fallitur augurio spes bona saepe suo .omnibus invenies ,quae nunc iactantur in alto ,navibus a portu lene fuisse fretum .fax quoque me terret ,quam se peperisse cruentam ante diem partus est tua visa parens ; et vatum timeo monitus ,quos igne pelasgo ilion arsurum praemonuisse ferunt .utque
hoc quoque ,si credes :
ad te via prona videtur ;
a te cum redeo ,clivus inertis aquae .invitus repeto patriam - quis credere possit ? invitus certe nunc moror urbe mea .
ei mihi !
vel tua me sestos ,vel te mea sumat abydos ;
tam tua terra mihi ,quam tibi nostra placet .cur ego confundor ,quotiens confunditur aequor ? cur mihi ,causa levis ,ventus obesse potest ? iam nostros curvi norunt delphines amores ,ignotum nec me piscibus esse reor .iam patet attritus solitarum limes aquarum ,non aliter multa quam via pressa rota .quod mihi non esset nisi sic iter ,ante querebar ; at nunc per ventos hoc quoque deesse queror .fluctibus inmodicis athamantidos aequora canent ,vixque manet portu tuta carina suo ; hoc mare ,cum primum de virgine nomina mersa ,
parte egeo nulla ;
fiat modo copia nandi ,idem navigium ,navita ,vector ero ! nec sequor aut helicen ,aut ,qua tyros utitur ,arcton ; publica non curat sidera noster amor .andromedan alius spectet claramque coronam ,quaeque micat gelido parrhasis ursa polo ; at mihi ,quod perseus et cum iove liber amarunt ,indicium dubiae non placet esse viae .est aliud lumen ,multo mihi certius istis ,non errat tenebris quo duce noster amor ; hoc ego dum spectem ,colchos et in ultima ponti ,quaque viam fecit thessala pinus ,eam ,
paene manu quod amo ,tanta est vicinia ,tango ;
saepe sed ,heu ,lacrimas hoc mihi ' paene ' movet ! velle quid est aliud fugientia prendere poma spemque suo refugi fluminis ore sequi ? ergo ego te numquam ,nisi cum volet unda ,tenebo ,et me felicem nulla videbit hiemps ,cumque minus firmum nil sit quam ventus et unda ,in ventis et aqua spes mea semper erit ?
aestus adhuc tamen est .
quid ,cum mihi laeserit aequor plias et arctophylax oleniumque pecus ? aut ego non novi ,quam sim temerarius ,aut me in freta non cautus tum quoque mittet amor ; neve putes id me ,quod abest ,promittere ,tempus ,pignora polliciti non tibi tarda dabo .sit tumidum paucis etiamnunc noctibus aequor ,ire per invitas experiemur aquas ; aut mihi continget felix audacia salvo ,aut mors solliciti finis amoris erit ! optabo tamen ut partis expellar in illas ,et teneant portus naufraga membra tuos ; flebis enim tactuque meum dignabere corpus et
illic me claudat boreas ,ubi dulce morari est !
tunc piger ad nandum ,tunc ego cautus ero ,nec faciam surdis convicia fluctibus ulla ,triste nataturo nec querar esse fretum .me pariter venti teneant tenerique lacerti ,per causas istic inpediarque duas ! cum patietur hiemps ,remis ego corporis utar ; lumen in adspectu tu modo semper habe ! interea pro me pernoctet epistula tecum ,quam precor ut minima prosequar ipse mora ! quam mihi misisti verbis ,leandre ,salutem ut possim missam rebus habere ,veni ! longa mora est nobis omnis ,quae gaudia differt .
da veniam fassae ;
non patienter amo ! urimur igne pari ,sed sum tibi viribus inpar : fortius ingenium suspicor esse viris .ut corpus ,teneris ita mens infirma puellis - deficiam ,parvi temporis adde moram ! vos modo venando ,modo rus geniale colendo ponitis in varia tempora longa mora .aut fora vos retinent aut unctae dona palaestrae ,flectitis aut freno colla sequacis equi ;
nunc volucrem laqueo ,nunc piscem ducitis hamo ;
diluitur posito serior hora mero .his mihi summotae ,vel si minus acriter urar ,quod faciam ,superest praeter amare nihil .quod superest facio ,teque ,o mea sola voluptas ,plus quoque ,quam reddi quod mihi possit ,amo ! aut ego cum cana de te nutrice susurro ,quaeque tuum ,miror ,causa moretur iter ; aut mare prospiciens odioso concita vento corripio verbis aequora paene tuis ; aut ,ubi saevitiae paulum gravis unda remisit ,posse quidem ,sed te nolle venire ,queror ; dumque queror lacrimae per amantia
me miseram !
brevis est haec et non vera voluptas ; nam tu cum somno semper abire soles .firmius ,o ,cupidi tandem coeamus amantes ,nec careant vera gaudia nostra fide ! cur ego tot viduas exegi frigida noctes ? cur totiens a me ,lente morator ,abes ?
est mare ,confiteor ,non nunc tractabile nanti ;
nocte sed hesterna lenior aura fuit .
cur ea praeterita est ? cur non ventura timebas ? tam bona cur periit ,nec tibi rapta via est ? protinus ut similis detur tibi copia cursus ,hoc melior certe ,quo prior ,illa fuit .at cito mutata est pacati forma profundi .tempore ,cum properas ,saepe minore venis .hic ,puto ,deprensus nil ,quod querereris ,haberes ,meque tibi amplexo nulla noceret hiemps .certe ego tum ventos audirem laeta sonantis ,et numquam placidas esse precarer aquas .quid tamen evenit ,cur sis metuentior undae contemptumque prius
omnia sed vereor - quis enim securus amavit ?
cogit et absentes plura timere locus .felices illas ,sua quas praesentia nosse crimina vera iubet ,falsa timere vetat ! nos tam vana movet ,quam facta iniuria fallit ,incitat et morsus error uterque pares .o utinam venias ,aut ut ventusve paterve causaque sit certe femina nulla morae ! quodsi quam sciero ,moriar ,mihi crede ,dolendo ; iamdudum pecca ,si mea fata petis ! sed neque peccabis ,frustraque ego terreor istis ,quoque minus venias ,invida pugnat hiemps .
me miseram !
quanto planguntur litora fluctu ,et latet obscura condita nube dies ! forsitan ad pontum mater pia venerit helles ,mersaque roratis nata fleatur aquis - an mare ab inviso privignae nomine dictum vexat in aequoream versa noverca deam ? non favet ,ut nunc est ,teneris locus iste puellis ; hac helle periit ,hac ego laedor aqua .at tibi flammarum memori ,neptune ,tuarum nullus erat ventis inpediendus amor - si neque amymone nec ,laudatissima forma ,criminis est tyro fabula vana tui ,lucidaque alcyone calyceque hecataeone nata ,et nondum nexis angue
parce ,ferox ,latoque mari tua proelia misce !
seducit terras haec brevis unda duas .te decet aut magnas magnum iactare carinas ,aut etiam totis classibus esse trucem ; turpe deo pelagi iuvenem terrere natantem ,gloriaque est stagno quolibet ista minor .nobilis ille quidem est et clarus origine ,sed non a tibi suspecto ducit ulixe genus .da veniam servaque duos ! natat ille ,sed isdem corpus leandri ,spes mea pendet aquis .sternuit en lumen ! - posito nam scribimus illo - sternuit et nobis prospera signa dedit .ecce ,merum nutrix faustos instillat in ignes ,' cras '
quod timeas ,non est !
ire libet medias ipsi mihi saepe per undas ,sed solet hoc maribus tutius esse fretum .
nam cur hac vectis phrixo phrixique sorore sola dedit vastis femina nomen aquis ? forsitan ad reditum metuas ne tempora desint ,aut gemini nequeas ferre laboris onus .at nos diversi medium coeamus in aequor obviaque in summis oscula demus aquis ,atque ita quisque suas iterum redeamus ad urbes ; exiguum ,sed plus quam nihil illud erit ! vel pudor hic utinam ,qui nos clam cogit amare ,vel timidus famae cedere vellet amor !
nunc ,male res iunctae ,calor et reverentia pugnant .
ut semel intravit colchos pagasaeus iason ,inpositam celeri phasida puppe tulit ;
ut semel idaeus lacedaemona venit adulter ,cum praeda rediit protinus ille sua .tu quam saepe petis ,quod amas ,tam saepe relinquis ,et quotiens grave sit puppibus ire ,natas .sic tamen ,o iuvenis tumidarum victor aquarum ,sic facito spernas ,ut vereare ,fretum ! arte laboratae merguntur ab aequore naves ;
tu tua plus remis bracchia posse putas ?
but i hope for a sudden calm to the troubled waves ; then plunge with safety , and glide along the level tides . meantime , as the threatening waves forbid your desired course , let this epistle soften the hated delays . perseus:text:1999.02.0085:poem=20 banish all fear : you shall not here again swear in favor of your lover ; it is enough that you have once solemnly vowed yourself to me . read : so may that painful illness which spreads over all your joints , and racks my soul with a thousand fears , leave every
exitus hic fractis puppibus esse solet .
me miseram !
cupio non persuadere ,quod hortor ,sisque ,precor ,monitis fortior ipse meis - dummodo pervenias excussaque saepe per undas inicias umeris bracchia lassa meis ! sed mihi ,caeruleas quotiens obvertor ad undas ,nescio quo pavidum frigore pectus hebet .nec minus hesternae confundor imagine noctis ,quamvis est sacris illa piata meis .namque sub aurora ,iam dormitante lucerna ,somnia quo cerni tempore vera solent ,stamina de digitis cecidere sopore remissis ,collaque pulvino nostra ferenda dedi .hic ego ventosas nantem delphina per undas cernere non dubia sum mihi visa fide
[ accipe ,cydippe ,despecti nomen aconti ,illius ,in pomo qui tibi verba dedit .
] pone metum !
nihil hic iterum iurabis amanti ;
promissam satis est te semel esse mihi .
debitus ut coniunx ,non ut adulter amo .
spem mihi tu dederas ,meus hic tibi credidit ardor .
non potes hoc factum teste negare dea .adfuit et ,praesens ut erat ,tua verba notavit et visa est mota dicta tulisse coma .deceptam dicas nostra te fraude licebit ,dum fraudis nostrae causa feratur amor .
fraus mea quid petiit ,nisi uti tibi iungerer ,unum ?
id te ,quod quereris ,conciliare potest .
non ego natura nec sum tam callidus usu ; sollertem tu me ,crede ,puella ,facis .te mihi conpositis - siquid tamen egimus - a me adstrinxit verbis ingeniosus amor .dictatis ab eo feci sponsalia verbis ,consultoque fui iuris amore vafer .sit fraus huic facto nomen ,dicarque dolosus ,si tamen est ,quod ames ,velle tenere dolus ! en ,iterum scribo mittoque rogantia verba ! altera fraus haec est ,quodque queraris habes .si noceo ,quod amo ,fateor ,sine fine nocebo ,teque ,peti caveas
per gladios alii placitas rapuere puellas ;
scripta mihi caute littera crimen erit ? di faciant ,possim plures inponere nodos ,ut tua sit nulla libera parte fides ! mille doli restant - clivo sudamus in imo ; ardor inexpertum nil sinet esse meus .sit dubium ,possisne capi ;
captabere certe .
exitus in dis est ,sed capiere tamen .
nos quoque - sed taceo !
mors huius poena rapinae ut sit ,erit ,quam te non habuisse ,minor .aut esses formosa minus ,peterere modeste ;
audaces facie cogimur esse tua .
cetera si possem laudare ,beatior essem ,nec dubito ,totum quin sibi par sit opus .
hac ego conpulsus ,non est mirabile ,forma si pignus volui vocis habere tuae .denique ,dum captam tu te cogare fateri ,insidiis esto capta puella meis .invidiam patiar ; passo sua praemia dentur .cur suus a tanto crimine fructus abest ?
hesionen telamon ,briseida cepit achilles ;
utraque victorem nempe secuta virum .
quamlibet accuses et sis irata licebit ,irata liceat dum mihi posse frui .
idem ,qui facimus ,factam tenuabimus iram ,copia placandi sit modo parva tui .
ante tuos liceat flentem consistere vultus et liceat lacrimis addere verba suis ,utque solent famuli ,cum verbera saeva verentur ,tendere submissas ad tua crura manus ! ignoras tua iura ; voca !
cur arguor absens ?
iamdudum dominae more venire iube .ipsa meos scindas licet imperiosa capillos ,oraque sint digitis livida nostra tuis .
omnia perpetiar ;
tantum fortasse timebo ,corpore laedatur ne manus ista meo .
sed neque conpedibus nec me conpesce catenis - servabor firmo vinctus amore tui !
quam patienter amat !'
ipsa tibi dices ,ubi videris omnia ferri :
nunc reus infelix absens agor ,et mea ,cum sit optima ,non ullo causa tuente perit .
hoc quoque - quantumvis sit scriptum iniuria nostrum ,quod de me solo ,nempe ,queraris ,habes .
non meruit falli mecum quoque delia ;
si non vis mihi promissum reddere ,redde deae .
adfuit et vidit ,cum tu decepta rubebas ,et vocem memori condidit aure tuam .
omina re careant ! nihil est violentius illa ,cum sua ,quod nolim ,numina laesa videt .testis erit calydonis aper ,sic saevus ,ut illo sit magis in natum saeva reperta parens .testis et actaeon ,quondam fera creditus illis ,ipse dedit leto cum quibus ante feras ; quaeque superba parens saxo per corpus oborto nunc quoque mygdonia flebilis adstat humo .
ei mihi !
cydippe ,timeo tibi dicere verum ,ne videar causa falsa monere mea ;
dicendum tamen est .hoc est ,mihi crede ,quod aegra ipso nubendi tempore saepe iaces .
consulit ipsa tibi ,neu sis periura ,laborat ,et salvam salva te cupit esse fide .
inde fit ut ,quotiens existere perfida temptas ,peccatum totiens corrigat illa tuum .
parce movere feros animosae virginis arcus ; mitis adhuc fieri ,si patiare ,potest .parce ,precor ,teneros corrumpere febribus artus ; servetur facies ista fruenda mihi .serventur vultus ad nostra incendia nati ,quique subest niveo lenis in ore rubor .hostibus et siquis ,ne fias nostra ,repugnat ,sic sit ut invalida te solet esse mihi ! torqueor ex aequo vel te nubente vel aegra dicere nec possum ,quid minus ipse velim ; maceror interdum ,quod sim tibi causa dolendi teque mea laedi calliditate puto .in caput ut nostrum
ne tamen ignorem ,quid agas ,ad limina crebro anxius huc illuc dissimulanter eo ;
subsequor ancillam furtim famulumque ,requirens profuerint somni quid tibi quidve cibi .
ad saepem alterius quis tibi fecit iter ?
mea turpiter oscula sumis !
a mihi promisso corpore tolle manus !
traitor ,take off your hands ; you touch a bosom that will soon be mine ; in doing this hereafter , you will become an intamous adulterer choose from among others , where no prior right is claimed ; for know , that another lore commands that breast : nor trust to my testimony ; read the form by which she engaged herself ; and , to prevent a possibility of deceit , make even cydippe repeat the binding vow . again then i say , depart from another ' s bed . what brings you here ? he
quam tangis ,nostra futura est ;
postmodo si facies istud ,adulter eris .elige de vacuis quam non sibi vindicet alter ;
si nescis ,dominum res habet ista suum .
nec mihi credideris - recitetur formula pacti ;
neu falsam dicas esse ,fac ipsa legat !
alterius thalamo ,tibi nos ,tibi dicimus ,exi !
quid facis hic ? exi ! non vacat iste torus ! nam quod habes et tu gemini verba altera pacti ,non erit idcirco par tua causa meae .haec mihi se pepigit ,pater hanc tibi ,primus ab illa ; sed propior certe quam pater ipsa sibi est .promisit pater hanc ,haec se iuravit amanti ; ille homines ,haec est testificata deam .hic metuit mendax ,haec et periura vocari ; an dubitas ,hic sit maior an ille metus ? denique ,ut amborum conferre pericula possis ,respice ad eventus - haec
nos quoque dissimili certamina mente subimus ;
nec spes par nobis nec timor aequus adest .
tu petis ex tuto ;
nunc ,quoniam ferus hic pro causa pugnat iniqua ,ad quid ,cydippe ,littera nostra redit ?
hic facit ut iaceas et sis suspecta dianae ;
hunc tu ,si sapias ,limen adire vetes .
hoc faciente subis tam saeva pericula vitae - atque utinam pro te ,qui movet illa ,cadat ! quem si reppuleris ,nec ,quem dea damnat ,amaris ,tu tunc continuo ,certe ego salvus ero .siste metum ,virgo ! stabili potiere salute ,fac modo polliciti conscia templa colas ; non bove mactato caelestia numina gaudent ,sed ,quae praestanda est et sine teste ,fide .ut valeant aliae ,ferrum patiuntur et ignes ,fert aliis tristem sucus amarus opem .
nil opus est istis ;
tantum periuria vita teque simul serva meque datamque fidem ! praeteritae veniam dabit ignorantia culpae - exciderant animo foedera lecta tuo .admonita es modo voce mea cum casibus istis ,quos ,quotiens temptas fallere ,ferre soles .his quoque vitatis in partu nempe rogabis ,ut tibi luciferas adferat illa manus ?
audiet et repetens quae sunt audita requiret ,iste tibi de quo coniuge partus eat .
promittes votum - scit te promittere falso ; iurabis - scit te fallere posse deos ! non agitur de me ;
cura maiore laboro .
anxia sunt causa pectora nostra tua .cur modo te dubiam pavidi flevere parentes ,ignaros culpae quos facis esse tuae ?
et cur ignorent ?
matri licet omnia narres .nil tua ,cydippe ,facta ruboris habent .ordine fac referas ut sis mihi cognita primum sacra pharetratae dum facit ipsa deae ; ut te conspecta subito ,si forte notasti ,restiterim fixis in tua membra genis ; et ,te dum nimium miror ,nota certa furoris ,deciderint umero pallia lapsa meo ; postmodo nescio qua venisse volubile malum ,verba ferens doctis insidiosa notis ,quod quia sit lectum sancta praesente diana ,esse tuam vinctam numine teste fidem ne tamen ignoret ,scripti sententia quae sit ,lecta tibi
quem fore iurasti ,sit gener ille mihi .
sed tamen ut quaerat quis sim qualisque ,videto .
inveniet vobis consuluisse deam .
nec ,si generosa probatis nomina ,despectis arguor ortus avis .
sunt et opes nobis ,sunt et sine crimine mores ; amplius utque nihil ,me tibi iungit amor .appeteres talem vel non iurata maritum ; iuratae vel non talis habendus eram .
haec tibi me in somnis iaculatrix scribere phoebe ;
iuncta salus nostra est - miserere meique tuique ;
quid dubitas unam ferre duobus opem ? quod si contigerit ,cum iam data signa sonabunt ,tinctaque votivo sanguine delos erit ,aurea ponetur mali felicis imago ,causaque versiculis scripta duobus erit :
effigie pomi testatur acontius huius quae fuerint in eo scripta fuisse rata .
longior infirmum ne lasset epistula corpus clausaque consueto sit sibi fine : vale !
[ littera pervenit tua ,quo consuevit ,aconti ,et paene est oculis insidiate meis .] pertimui ,scriptumque tuum sine murmure legi ,iuraret ne quos inscia lingua deos .et ,puto ,captasses iterum ,nisi ,ut ipse fateris ,promissam scires me satis esse semel .nec lectura fui ,sed ,si tibi dura fuissem ,aucta foret saevae forsitan ira deae .omnia cum faciam ,cum dem pia tura dianae ,illa tamen iusta plus tibi parte favet ,utque cupis credi ,memori te vindicat ira ; talis in
languor enim causis non apparentibus haeret ;
adiuvor et nulla fessa medentis ope .
quam tibi nunc gracilem vix haec rescribere quamque pallida vix cubito membra levare putas ? nunc timor accedit ,ne quis nisi conscia nutrix colloquii nobis sentiat esse vices .ante fores sedet haec quid agamque rogantibus intus ,ut possim tuto scribere ' dormit ,' ait .mox ,ubi ,secreti longi causa optima ,somnus credibilis tarda desinit esse mora ,iamque venire videt quos non admittere durum est ,excreat et dicta dat mihi signa nota .sicut erant ,properans verba inperfecta relinquo ,et tegitur trepido littera coepta sinu .inde meos digitos iterum
et placuisse nocet ?
si tibi deformis ,quod mallem ,visa fuissem ,culpatum nulla corpus egeret ope ; nunc laudata gemo ,nunc me certamine vestro perditis ,et proprio vulneror ipsa bono .
dum neque tu cedis ,nec se putat ille secundum ,tu votis obstas illius ,ille tuis .
ipsa velut navis iactor quam certus in altum propellit boreas ,aestus et unda refert ,cumque dies caris optata parentibus instat ,inmodicus pariter corporis ardor adest - ei mihi ,coniugii tempus crudelis ad ipsum persephone nostras pulsat acerba fores ! iam pudet ,et timeo ,quamvis mihi conscia non sim ,offensos videar ne meruisse deos .accidere haec aliquis casu contendit ,at alter acceptum superis hunc negat esse virum ; neve nihil credas in te quoque dicere famam ,facta veneficiis pars putat ista tuis .
causa latet ,mala nostra patent ;
vos pace movetis aspera submota proelia ,plector ego !
dic age nunc ,solitoque tibi ne decipe more : quid facies odio ,sic ubi amore noces ? si laedis ,quod amas ,hostem sapienter amabis - me ,precor ,ut serves ,perdere ,dire ,velis ! aut tibi iam nulla est speratae cura puellae ,quam ferus indigna tabe perire sinis ,aut ,dea si frustra pro me tibi saeva rogatur ,qua mihi te iactes ,gratia nulla tua est .elige ,quid fingas : non vis placare dianam - inmemor es nostri ; non potes - illa tui est !
quo pede processi !
quo me pede limine movi ! picta citae tetigi quo pede texta ratis !
bis tamen adverso redierunt carbasa vento - mentior ,a demens !
ille secundus erat ! ille secundus erat qui me referebat euntem ,quique parum felix inpediebat iter .atque utinam constans contra mea vela fuisset - sed stultum est venti de levitate queri .
mota loci fama properabam visere delon et facere ignava puppe videbar iter .
quam saepe ut tardis feci convicia remis ,questaque sum vento lintea parca dari !
et iam transieram myconon ,iam tenon et andron ,inque meis oculis candida delos erat ;
quam procul ut vidi ' quid me fugis ,insula ,' dixi ,' laberis in magno numquid ,ut ante ,mari ?'
institeram terrae ,cum iam prope luce peracta demere purpureis sol iuga vellet equis .
quos idem solitos postquam revocavit ad ortus ,comuntur nostrae matre iubente comae .ipsa dedit gemmas digitis et crinibus aurum ,et vestes umeris induit ipsa meis .
protinus egressae superis ,quibus insula sacra est ,flava salutatis tura merumque damus ;
dumque parens aras votivo sanguine tingit ,sectaque fumosis ingerit exta focis ,sedula me nutrix altas quoque ducit in aedes ,erramusque vago per loca sacra pede .
et modo porticibus spatior modo munera regum miror et in cunctis stantia signa locis ;
miror et innumeris structam de cornibus aram ,et de qua pariens arbore nixa dea est ,et quae praeterea - neque enim meminive libetve quidquid ibi vidi dicere - delos habet .
forsitan haec spectans a te spectabar ,aconti ,visaque simplicitas est mea posse capi .
in templum redeo gradibus sublime dianae - tutior hoc ecquis debuit esse locus ? mittitur ante pedes malum cum carmine tali - ei mihi ,iuravi nunc quoque paene tibi ! sustulit hoc nutrix mirataque ' perlege !'
dixit .
insidias legi ,magne poeta ,tuas !
nomine coniugii dicto confusa pudore ,sensi me totis erubuisse genis ,luminaque in gremio veluti defixa tenebam - lumina propositi facta ministra tui .
inprobe ,quid gaudes ?
aut quae tibi gloria parta est ?
quidve vir elusa virgine laudis habes ?
non ego constiteram sumpta peltata securi ,qualis in iliaco penthesilea solo ;
nullus amazonio caelatus balteus auro ,sicut ab hippolyte ,praeda relata tibi est .
verba quid exultas tua si mihi verba dederunt ,sumque parum prudens capta puella dolis ?
cydippen pomum ,pomum schoeneida cepit ;
tu nunc hippomenes scilicet alter eris !
at fuerat melius ,si te puer iste tenebat ,quem tu nescio quas dicis habere faces ,more bonis solito spem non corrumpere fraude ;
exoranda tibi ,non capienda fui !
cur ,me cum peteres ,ea non profitenda putabas ,propter quae nobis ipse petendus eras ?
cogere cur potius quam persuadere volebas ,si poteram audita condicione capi ?
quid tibi nunc prodest iurandi formula iuris linguaque praesentem testificata deam ?
quae iurat ,mens est .
sed nil iuravimus illa ;
consilium prudensque animi sententia iurat ,et nisi iudicii vincula nulla valent .
sed si nil dedimus praeter sine pectore vocem ,verba suis frustra viribus orba tenes .
non ego iuravi - legi iurantia verba ;
vir mihi non isto more legendus eras .
decipe sic alias - succedat epistula pomo !
cum tamen haec dixi ,cum me tibi firma negavi ,cum bene promissi causa peracta mei est ,confiteor ,timeo saevae latoidos iram et corpus laedi suspicor inde meum .
nam quare ,quotiens socialia sacra parantur ,nupturae totiens languida membra cadunt ?
ter mihi iam veniens positas hymenaeus ad aras fugit ,et a thalami limine terga dedit ,vixque manu pigra totiens infusa resurgunt lumina ,vix moto corripit igne faces .
saepe coronatis stillant unguenta capillis et trahitur multo splendida palla croco .
cum tetigit limen ,lacrimas mortisque timorem cernit et a cultu multa remota suo ,et pudet in tristi laetum consurgere turba ,quique erat in palla ,transit in ora rubor .
proicit ipse sua deductas fronte coronas ,spissaque de nitidis tergit amoma comis ;
at mihi ,vae miserae ! torrentur febribus artus et gravius iusto pallia pondus habent ,nostraque plorantes video super ora parentes ,et face pro thalami fax mihi mortis adest .
parce laboranti ,picta dea laeta pharetra ,daque salutiferam iam mihi fratris opem .
turpe tibi est ,illum causas depellere leti ,te contra titulum mortis habere meae .
numquid ,in umbroso cum velles fonte lavari ,inprudens vultus ad tua labra tuli ,praeteriive tuas de tot caelestibus aras ,ave mea spreta est vestra parente parens ? nil ego peccavi ,nisi quod periuria legi inque parum fausto carmine docta fui .tu quoque pro nobis ,si non mentiris amorem ,tura feras ; prosint ,quae nocuere ,manus ! cur ,qui succenses quod adhuc tibi pacta puella non tua sit ,fieri ne tua possit ,agis ?
omnia de viva tibi sunt speranda ;
quid aufert saeva mihi vitam ,spem tibi diva mei ?
nec tu credideris illum ,cui destinor uxor ,aegra superposita membra fovere manu .
adsidet ille quidem ,quantum permittitur ,ipse sed meminit nostrum virginis esse torum .
iam quoque nescio quid de me sensisse videtur ; nam lacrimae causa saepe latente cadunt ,et minus audacter blanditur et oscula rara applicat et timido me vocat ore suam .
nec miror sensisse ,notis cum prodar apertis ;
in dextrum versor ,cum venit ille ,latus ,nec loquor ,et tecto simulatur lumine somnus ,captantem tactus reicioque manum .ingemit et tacito suspirat pectore ,meque offensam ,quamvis non mereatur ,habet .ei mihi ,quod gaudes ,et te iuvat ista voluntas ! ei mihi ,quod sensus sum tibi fassa meos ! at mihi siqua foret ,tu nostra iustius ira ,qui mihi tendebas retia ,dignus eras .
scribis ,ut invalidum liceat tibi visere corpus .
es procul a nobis ,et tamen inde noces .
quod faciat longe vulnus ,acumen habes .
certe ego convalui nondum de vulnere tali ,ut iaculo scriptis eminus icta tuis .
quid tamen huc venias ?
concidimus macie ;
color est sine sanguine ,qualem in pomo refero mente fuisse tuo ,candida nec mixto sublucent ora rubore .forma novi talis marmoris esse solet ;
argenti color est inter convivia talis ,quod tactum gelidae frigore pallet aquae .
si me nunc videas ,visam prius esse negabis ,' arte nec est ,' dices ' ista petita mea ,' promissique fidem ,ne sim tibi iuncta ,remittes ,et cupies illud non meminisse deam .
forsitan et facies iurem ut contraria rursus ,quaeque legam mittes altera verba mihi .
sed tamen adsideas utinam ,quod et ipse rogabas ,et videas sponsae languida membra tuae !
durius ut ferro iam sit tibi pectus ,aconti ,tu veniam nostris vocibus ipse petas .
ne tamen ignores ope qua revalescere possim ,quaeritur a delphis fata canente deo .
is quoque nescio quam ,nunc ut vaga fama susurrat ,neclectam queritur teste sorore fidem .
hoc deus ,hoc vates ,hoc edita carmina dicunt - a !
desunt voto numina nulla tuo !
unde tibi favor hic ?
nisi si nova forte reperta est quae capiat magnos littera lecta deos .
teque tenente deos numen sequor ipsa deorum ,doque libens victas in tua vota manus ;
fassaque sum matri deceptae foedera linguae lumina fixa tenens plena pudoris humo .
cetera cura tua est ; plus hoc quoque virgine factum ,non timuit tecum quod mea charta loqui .iam satis invalidos calamo lassavimus artus ,et manus officium longius aegra negat .quid ,nisi ,quod cupio me iam coniungere tecum ,restat ,ut adscribat littera nostra :
vale ?
tandem venit amor ,qualem texisse pudori quam nudasse alicui sit mihi fama magis .exorata meis illum cytherea camenis attulit in nostrum deposuitque sinum .
exsolvit promissa venus :
mea gaudia narret ,dicetur si quis non habuisse sua .non ego signatis quicquam mandare tabellis ,ne legat id nemo quam meus ante ,velim .sed peccasse iuvat ,vultus componere famae taedet : cum digno digna fuisse ferar .
invisus natalis adest ,qui rure molesto et sine cerintho tristis agendus erit .
dulcius urbe quid est ?
an villa sit apta puellae atque arretino frigidus amnis agro ?
iam nimium messalla mei studiose ,quiescas ,non tempestivae ,saeve propinque ,viae !
hic animum sensusque meos abducta relinquo ,arbitrio quamvis non sinis esse meo .
scis iter ex animo sublatum triste puellae ? natali romae iam licet esse suo .omnibus ille dies nobis natalis agatur ,qui nec opinanti nunc tibi forte venit .
gratum est ,securus multum quod iam tibi de me permittis ,subito ne male inepta cadam .
sit tibi cura togae potior pressumque quasillo scortum quam servi filia sulpicia :
solliciti sunt pro nobis ,quibus illa dolori est ,ne cedam ignoto ,maxima causa ,toro .
estne tibi ,cerinthe ,tuae pia cura puellae ,quod mea nunc vexat corpora fessa calor ? a ! ego non aliter tristes evincere morbos optarim ,quam te si quoque velle putem .
at mihi quid prosit morbos evincere ,si tu nostra potes lento pectore ferre mala ?
ne tibi sim ,mea lux ,aeque iam fervida cura ac videor paucos ante fuisse dies ,si quicquam tota commisi stulta iuventa ,cuius me fatear paenituisse magis ,hesterna quam te solum quod nocte reliqui ,ardorem cupiens dissimulare meum .
cum divina tua mens et numen ,imperator caesar ,imperio potiretur orbis terrarum invictaque virtute cunctis hostibus stratis triumpho victoriaque tua cives gloriarentur et gentes omnes subactae tuum spectarent nutum populusque romanus et senatus liberatus timore amplissimis tuis cogitationibus consiliisque gubernaretur ,non audebam ,tantis occupationibus ,de architectura scripta et magnis cogitationibus explicata edere ,metuens ,ne non apto tempore interpellans subirem tui animi offensionem .
cum vero attenderem te non solum de vita communi omnium curam publicaeque rei constitutione habere sed etiam de opportunitate publicorum aedificiorum ,ut civitas per te non solum provinciis esset aucta ,verum etiam ut maiestas imperii publicorum aedificiorum egregias haberet auctoritates ,non putavi praetermittendum ,quin primo quoque tempore de his rebus ea tibi ederem ,ideo quod primum parenti tuo [ de eo ] fueram notus et eius virtutis studiosus .
cum autem concilium caelestium in sedibus inmortalitatis eum dedicavisset et imperium parentis in tuam potestatem transtulisset ,idem studium meum in eius memoria permanens in te contulit favorem .
itaque cum m .aurelio et p .minidio et gn .cornelio ad apparationem ballistarum et scorpionum reliquorumque tormentorum refectionem fui praesto et cum eis commoda accepi ,quae ,cum primo mihi tribuisti recognitionem ,per sororis commendationem servasti .
cum ergo eo beneficio essem obligatus ,ut ad exitum vitae non haberem inopiae timorem ,haec tibi scribere coepi ,quod animadverti multa te aedificavisse et nunc aedificare ,reliquo quoque tempore et publicorum et privatorum aedificiorum ,pro amplitudine rerum gestarum ut posteris memoriae traderentur ,curam habiturum .
conscripsi praescriptiones terminatas ,ut eas attendens et ante facta et futura qualia sint opera per te posses nota habere ;
namque his voluminibus aperui omnes disciplinae rationes .
architecti est scientia pluribus disciplinis et variis eruditionibus ornata ,cuius iudicio probantur omnia quae ab ceteris artibus perficiuntur opera .
ea nascitur ex fabrica et ratiocinatione .
fabrica est continuata ac trita usus meditatio ,quae manibus perficit [ ur ] e materia cuiuscumque generis opus [ est ] ad propositum deformationis .
ratiocinatio autem est ,quae res fabricatas sollertiae ac rationis pro demonstrare atque explicare potest .
itaque architecti ,qui sine litteris contenderant ,ut manibus essent exercitati ,non potuerunt efficere ,ut haberent pro laboribus auctoritatem ; qui autem ratiocinationibus et litteris solis confisi fuerunt ,umbram non rem persecuti videntur .
at qui utrumque perdidicerunt ,uti omnibus armis ornati citius cum auctoritate ,quod fuit propositum ,sunt adsecuti .
cum in omnibus enim rebus ,tum maxime etiam in architectura haec duo insunt : quod significatur et quod significat .significatur proposita res ,de qua dicitur ; hanc autem significat demonstratio rationibus doctrinarum explicata .
quare videtur utraque parte exercitatus esse debere ,qui se architectum profiteatur .
itaque eum etiam ingeniosum oportet esse et ad disciplinam docilem ;
neque enim ingenium sine disciplina aut disciplina sine ingenio perfectum artificem potest efficere .
et ut litteratus sit ,peritus graphidos ,eruditus geometria ,historias complures noverit ,philosophos diligenter audierit ,musicam scierit ,medicinae non sit ignarus ,responsa iurisconsultorum noverit ,astrologiam caelique rationes cognitas habeat .
quae cur ita sint ,haec sunt causae .
litteras architectum scire oportet ,uti commentariis memoriam firmiorem efficere possit .
deinde graphidis scientiam habere ,quo facilius exemplaribus pictis quam velit operis speciem deformare valeat .
geometria autem plura praesidia praestat architecturae ; et primum ex euthygrammis circini tradit usum regulaeque ,e quo maxime facilius aedificiorum in areis expediuntur descriptiones normarumque et librationum et linearum directiones .
item per opticen in aedificiis ab certis regionibus caeli lumina recte ducuntur .
per arithmeticen vero sumptus aedificiorum consummantur ,mensurarum rationes explicantur ,difficilesque symmetriarum quaestiones geometricis rationibus et methodis inveniuntur .
historias autem plures novisse oportet ,quod multa ornamenta saepe in operibus architecti designant ,de quibus argumenti rationem ,cur fecerint ,quaerentibus reddere debent .
quemadmodum si quis statuas marmoreas muliebres stolatas ,quae caryatides dicuntur ,pro columnis in opere statuerit et insuper mutulos et coronas conlocaverit ,percontantibus ita reddet rationem .
carya ,civitas peloponnensis ,cum persis hostibus contra graeciam consensit .postea graeci per victoriam gloriose bello liberati communi consilio caryatibus bellum indixerunt .
itaque oppido capto ,viris interfectis ,civitate deflagrata matronas eorum in servitutem abduxerunt ,nec sunt passi stolas neque ornatus matronales deponere ,non uti una triumpho ducerentur ,sed aeterna ,servitutis exemplo gravi contumelia pressae poenas pendere viderentur pro civitate .
ideo qui tunc architecti fuerunt aedificiis publicis designaverunt earum imagines oneri ferendo conlocatas ,ut etiam posteris [ nota ] poena peccati caryatium memoriae traderetur .
non minus lacones ,pausania agesilae filio duce ,plataico proelio pauca manu infinitum numerum exercitus persarum cum superavissent ,acto cum gloria triumpho spoliorum et praedae ,porticum persicam ex manubiis ,laudis et virtutis civium indicem ,victoriae posteris pro tropaeo constituerunt .
ibique captivorum simulacra barbarico vestis ornatu ,superbia meritis contumeliis punita ,sustinentia tectum conlocaverunt ,uti et hostes horrescerent timore eorum fortitudinis effectus ,et cives id exemplum virtutis aspicientes gloria erecti ad defendendam libertatem essent parati .
itaque ex eo multi statuas persicas sustinentes epistylia et ornamenta eorum conlocaverunt ,et ita ex eo argumento varietates egregias auxerunt operibus .
item sunt aliae eiusdem generis historiae ,quarum notitiam architectos tenere oporteat .
philosophia vero perficit architectum animo magno et uti non sit adrogans ,sed potius facilis ,aequus et fidelis ,sine avaritia ,quod est maximum ;
nullum enim opus vere sine fide et castitate fieri potest ;
ne sit cupidus neque in muneribus accipiendis habeat animum occupatum ,sed cum gravitate suam tueatur dignitatem bonam famam habendo ;
et haec enim philosophia praescribit .
praeterea de rerum natura ,quae graece fusiologi/a dicitur ,philosophia explicat .quam necesse est studiosius novisse ,quod habet multas et varias naturales quaestiones .ut etiam in aquarum ductionibus .
incursibus enim et circumitionibus et librata planitie ex - pressionibus spiritus naturales aliter atque aliter fiunt ,quorum offensionibus mederi nemo poterit ,nisi qui ex philosophia principia rerum naturae noverit .
item qui ctesibii aut archimedis et ceterorum ,qui eiusdem generis praecepta conscripserunt ,leget ,sentire non poterit ,nisi his rebus a philosophis erit institutus .
musicen autem sciat oportet ,uti canonicam rationem et mathematicam notam habeat ,praeterea ballistarum ,catapultarum ,scorpionum temperaturas possit recte facere .
in capitulis enim dextra ac sinistra sunt foramina hemitoniorum ,per quae tenduntur suculis et vectibus e nervo torti funes ,qui non praecluduntur nec praeligantur ,nisi sonitus ad artificis aures certos et aequales fecerint .
bracchia enim ,quae in eas tentiones includuntur ,cum extenduntur ,aequaliter et pariter utraque plagam mittere debent ; quodsi non homotona fuerint ,inpedient directam telorum missionem .item theatris vasa aerea ,quae in cellis sub gradibus mathematica ratione conlocantur sonit�m ex discrimine ,quae graeci h)xei=a appellant ,ad symphonias musicas sive concentus componuntur divisa in circinatione diatessaron et diapente et diapason ad disdiapason ,uti vox scaenici ,sonitu conveniens in dispositionibus tactu cum offenderit ,aucta cum incremento clarior et suavior ad spectatorum perveniat aures .hydraulicas quoque machinas et cetera ,quae sunt
sine his enim rationibus nulla salubris habitatio fieri potest .
iura quoque nota habeat oportet ,ea quae necessaria sunt aedificiis locis communibus parietum ad ambitum ,stillicidiorum et cloacarum ,luminum ,item aquarum ductiones et cetera ,quae eiusmodi sunt .
nota oportet sint architectis ,uti ante caveant quam instituant aedificia ,ne controversiae factis operibus patribus familiarum relinquantur ,et ut legibus scribendis prudentia cavere possit et locatori et conductori ;
namque si lex perite fuerit scripta ,erit ut sine captione uterque ab utroque liberetur .
ex astrologia autem cognoscitur oriens ,occidens ,meridies ,septentrio ,etiam caeli ratio ,aequinoctium ,solstitium ,astrorum cursus ;
quorum notitiam si quis non habuerit ,horologiorum rationem omnino scire non poterit .
cum ergo tanta haec disciplina sit ,condecorata et abundans eruditionibus variis ac pluribus ,non puto posse se iuste repente profiteri architectos ,nisi qui ab aetate puerili his gradibus disciplinarum scandendo scientia plerarumque litterarum et artium nutriti pervenerint ad summum templum architecturae .
at fortasse mirum videbitur inperitis ,hominis posse naturam tantum numerum doctrinarum perdiscere et memoria continere .
cum autem animadverterint omnes disciplinas inter se coniunctionem rerum et communicationem habere ,fieri posse faciliter credent ;
encyclios enim disciplina uti corpus unum ex his membris est composita .
itaque qui a teneris aetatibus eruditionibus variis instruuntur ,omnibus litteris agnoscunt easdem notas communicationemque omnium disciplinarum ,et ea re facilius omnia cognoscunt .
ideoque de veteribus architectis pytheos ,qui prieni aedem minervae nobiliter est architectatus ,ait in suis commentariis architectum omnibus artibus et doctrinis plus oportere posse facere ,quam qui singulas res suis industriis et exercitationibus ad summam claritatem perduxerunt .
id autem re non expeditur .
non enim debet nec potest esse architectus grammaticus ,uti fuerat aristarchus ,sed non agrammatus ,nec musicus ut aristoxenus ,sed non amusos ,nec pictor ut apelles ,sed graphidos non inperitus ,nec plastes quemadmodum myron seu polyclitus ,sed rationis plasticae non ignarus ,nec denuo medicus ut hippocrates ,sed non aniatrologetus ,nec in ceteris doctrinis singulariter excellens ,sed in �s non inperitus .
non enim in tantis rerum varietatibus elegantias singulares quisquam consequi potest ,quod earum ratiocinationes cognoscere et percipere vix cadit in potestatem .
nec tamen non tantum architecti non possunt in omnibus rebus habere summum effectum ,sed etiam ipsi ,qui privatim proprietates tenent artium ,non efficiunt ,ut habeant omnes summum laudis principatum .
ergo si in singulis doctrinis singuli artifices neque omnes sed pauci aevo perpetuo nobilitatem vix sunt consecuti ,quemadmodum potest architectus ,qui pluribus artibus debet esse peritus ,non id ipsum mirum et magnum facere ,ne quid ex his indigeat ,sed etiam ut omnes artifices superet ,qui singulis doctrinis adsiduitatem cum industria summa praestiterunt ?
igitur in hac re pytheos errasse videtur ,quod non animadvertit ex duabus rebus singulas artes esse compositas ,ex opere et eius ratiocinatione ,ex his autem unum proprium esse eorum ,qui singulis rebus sunt exercitati ,id est operis effectus ,alterum commune cum omnibus doctis ,id est rationem ,uti medicis et musicis et de venarum rythmo et pedum [ motus ];
at si vulnus mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit ,non accedet musicus ,sed id opus proprium erit medici ;
item in organo non medicus sed musicus modulabitur ,ut aures suavem cantionibus recipiant iucunditatem .similiter cum astrologis et musicis est disputatio communis de sympathia stellarum et symphoniarum in quadratis et trigonis diatessaron et diapente ,a geometris [ divisus ] qui graece lo/gos o)ptiko/s appellatur ; ceterisque omnibus doctrinis multae res vel omnes communes sunt dumtaxat ad disputandum .
operum vero ingressus ,qui manu aut tractationibus ad elegantiam perducuntur ,ipsorum sunt ,qui proprie una arte ad faciendum sunt instituti .
ergo satis abunde videtur fecisse ,qui ex singulis doctrinis partes et rationes earum mediocriter habet notas ,eas quae necessariae sunt ad architecturam ,uti ,si quid de his rebus et artibus iudicare et probare opus fuerit ,ne deficiatur .
quibus vero natura tantum tribuit sollertiae ,acuminis ,memoriae ,ut possint geometriam ,astrologiam ,musicen ceterasque disciplinas penitus habere notas ,praetereunt officia architectorum et efficiuntur mathematici .
itaque faciliter contra eas disciplinas disputare possunt ,quod pluribus telis disciplinarum sunt armati .
hi autem inveniuntur raro ,ut aliquando fuerunt aristarchus samius ,philolaus et archytas tarentini ,apollonius pergaeus ,eratosthenes cyrenaeus ,archimedes et scopinas ab syracusis ,qui multas res mechanicas ,organicas ,gnomonicas numero naturalibusque rationibus inventas atque explicatas posteris reliquerunt .
cum ergo talia ingenia ab naturali sollertia non passim cunctis gentibus sed paucis viris habere concedatur ,officium vero architecti omnibus eruditionibus debeat esse exercitatum ,et ratio propter amplitudinem rei permittat non iuxta necessitatem summas sed etiam mediocres scientias habere disciplinarum ,peto ,caesar ,et a te et ab �s ,qui ea volumina sunt lecturi ,ut ,si quid parum ad regulam artis grammaticae fuerit explicatum ,ignoscatur .
namque non uti summus philosophus nec rhetor disertus nec grammaticus summis rationibus artis exercitatus ,sed ut architectus his litteris imbutus haec nisus sum scribere .
de artis vero potestate quaeque insunt in ea ratiocinationes polliceor ,uti spero ,his voluminibus non modo aedificantibus sed etiam omnibus sapientibus cum maxima auctoritate me sine dubio praestaturum .
architectura autem constat ex ordinatione ,quae graece ta/cis dicitur ,et ex dispositione ,hanc autem graeci dia/qesin vocitant ,et eurythmia et symmetria et decore et distributione ,quae graece oi)konomi/a dicitur .
ordinatio est [ modica ] membrorum operis [ commoditas ] separatim universeque proportionis ad symmetriam comparatio .
haec componitur ex quantitate ,quae graece poso/ths dicitur .
quantitas autem est modulorum ex ipsius operis e singulisque membrorum partibus sumptio universi operis conveniens effectui .
dispositio autem est rerum apta conlocatio elegansque compositionibus effectus operis cum qualitate .
species dispositionis ,quae graece dicuntur i)de/ai ,sunt hae : ichnographia ,orthographia ,scaenographia .
ichnographia est circini regulaeque modice continens usus ,e qua capiuntur formarum in solis arearum descriptiones .
orthographia autem est erecta frontis imago modiceque picta rationibus operis futuri figura .
item scaenographia est frontis et laterum abscedentium adumbratio ad circinique centrum omnium linearum responsus .
hae nascuntur ex cogitatione et inventione .
cogitatio est cura studii plena et industriae vigilantiaeque effectus propositi cum voluptate .
inventio autem est quaestionum obscurarum explicatio ratioque novae rei vigore mobili reperta .
hae sunt terminationes dispositionum .
eurythmia est venusta species commodusque in compositionibus membrorum aspectus .
haec efficitur ,cum membra operis convenientis sunt altitudinis ad latitudinem ,latitudinis ad longitudinem ,et ad summam omnia respondent suae symmetriae .
item symmetria est ex ipsius operis membris conveniens consensus ex partibusque separatis ad universae figurae speciem ratae partis responsus .
uti in hominis corpore e cubito ,pede ,palmo ,digito ceterisque particulis symmetros est eurythmiae qualitas ,sic est in operum perfectionibus .
et primum in aedibus sacris aut e columnarum crassitudinibus aut triglypho aut etiam embatere ,ballista e foramine capituli ,quod graeci peri/trhton vocitant ,navibus interscalmio ,quae dia/phgma dicitur ,item ceterorum operum e membris invenitur symmetriarum ratiocinatio .decor autem est emendatus operis aspectus probatis rebus compositi cum auctoritate .
is perficitur statione ,quod graece qematismw=| dicitur ,seu consuetudine aut natura .
statione ,cum iovi fulguri et caelo et soli et lunae aedificia sub divo hypaethraque constituentur ; horum enim deorum et species et effectus in aperto mundo atque lucenti praesentes videmus .
minervae et marti et herculi aedes doricae fient ;
veneri ,florae ,proserpinae ,fontium nymphis corinthio genere constitutae aptas videbuntur habere proprietates ,quod his diis propter teneritatem graciliora et florida foliisque et volutis ornata opera facta augere videbuntur iustum decorem .
iunoni ,dianae ,libero patri ceterisque diis ,qui eadem sunt similitudine ,si aedes ionicae construentur ,habita erit ratio mediocritatis ,quod et ab severo more doricorum et ab teneritate corinthiorum temperabitur earum institutio proprietatis .ad consuetudinem autem decor sic exprimitur ,cum aedificiis interioribus magnificis item vestibula convenientia et elegantia erunt facta .
si enim interiora prospectus habuerint elegantes ,aditus autem humiles et inhonestos ,non erunt cum decore .
item si doricis epistyliis in coronis denticuli sculpentur aut in pulvinatis columnis ex ionicis epistyliis [ capitulis ] exprimentur triglyphi ,translatis ex alia ratione proprietatibus in aliud genus operis offendetur aspectus aliis ante ordinis consuetudinibus institutus .
naturalis autem decor sic erit ,si primum omnibus templis saluberrimae regiones aquarumque fontes in �s locis idonei eligentur ,in quibus fana constituantur ,deinde maxime aesculapio ,saluti ,ut eorum deorum ,quorum plurimi medicinis aegri curari videntur .
cum enim ex pestilenti in salubrem locum corpora aegra translata fuerint et e fontibus salubribus aquarum usus subministrabuntur ,celerius convalescent .
ita efficietur ,uti ex natura loci maiores auctasque cum dignitate divinitas excipiat opiniones .
item naturae decor erit ,si cubiculis et bybliothecis ab oriente lumina capiuntur ,balneis et hibernaculis ab occidente hiberno ,pinacothecis et quibus certis luminibus opus est partibus ,a septentrione ,quod ea caeli regio neque exclaratur neque obscuratur solis cursu sed est certa inmutabilis die perpetuo .distributio autem est copiarum locique commoda dispensatio parcaque in operibus sumptus ratione temperatio .
haec ita observabitur ,si primum architectus ea non quaeret ,quae non poterunt inveniri aut parari nisi magno .
namque non omnibus locis harenae fossiciae nec caementorum nec abietis nec sappinorum nec marmoris copia est ,sed aliud alio loco nascitur ,quorum comportationes difficiles sunt et sumptuosae .
utendum autem est ,ubi non est harena fossicia ,fluviatica aut marina lota ; inopiae quoque abietis aut sappinorum vitabuntur utendo cupresso ,populo ,ulmo ,pinu ; reliquaque his similiter erunt explicanda .alter gradus erit distributionis ,cum ad usum patrum familiarum et ad pecuniae copiam aut ad eloquentiae dignitatem aedificia apte disponentur .namque aliter urbanas domos oportere constitui videtur ,aliter quibus ex possessionibus rusticis influunt fructus ; non item feneratoribus ,aliter beatis et delicatis ; potentibus vero ,quorum cogitationibus respublica gubernatur ,ad usum conlocabuntur ; et omnino faciendae sunt aptae
aedificatio autem divisa est bipertito ,e quibus una est moenium et communium operum in publicis locis conlocatio ,altera est privatorum aedificiorum explicatio .
publicorum autem distributiones sunt tres ,e quibus est una defensionis ,altera religionis ,tertia opportunitatis .
defensionis est murorum turriumque et portarum ratio ad hostium impetus perpetuo repellendos excogitata ,religionis deorum inmortalium fanorum aediumque sacrarum conlocatio ,opportunitatis communium locorum ad usum publicum dispositio ,uti portus ,fora ,porticus ,balinea ,theatra ,ambulationes ceteraque ,quae isdem rationibus in publicis locis designantur .
haec autem ita fieri debent ,ut habeatur ratio firmitatis ,utilitatis ,venustatis .
firmitatis erit habita ratio ,cum fuerit fundamentorum ad solidum depressio ,quaque e materia ,copiarum sine avaritia diligens electio ; utilitatis autem ,cum fuerit emendata et sine inpeditione usus locorum dispositio et ad regiones sui cuiusque generis apta et commoda distributio ; venustatis vero ,cum fuerit operis species grata et elegans membrorumque commensus iustas habeat symmetriarum ratiocinationes .
in ipsis vero moenibus ea erunt principia .
primum electio loci saluberrimi .
is autem erit excelsus et non nebulosus ,non pruinosus regionesque caeli spectans neque aestuosas neque frigidas sed temperatas ,deinde si vitabitur palustris vicinitas .
cum enim aurae matutinae cum sole oriente ad oppidum pervenient et his ortae nebulae adiungentur spiritusque bestiarum palustrium venenatos cum nebula mixtos in habitatorum corpora flatu spargent ,efficient locum pestilentem .
item si secundum mare erunt moenia spectabuntque ad meridiem aut occidentem ,non erunt salubria ,quod per aestatem caelum meridianum sole exoriente calescit ,meridie ardet ; item quod spectat ad occidentem ,sole exorto tepescit ,meridie calet ,vespere fervet .
igitur mutationibus caloris et refrigerationis corpora ,quae in his locis sunt ,vitiantur .
hoc autem licet animadvertere etiam ex �s ,quae non sunt animalia .
in cellis enim vinariis tectis lumina nemo capit a meridie nec ab occidente ,sed a septentrione ,quod ea regio nullo tempore mutationes recipit sed est firma perpetuo et inmutabilis .
ideo etiam ea granaria ,quae ad solis cursum spectant ,bonitatem cito mutant ,obsoniaque et poma ,quae non in ea parte caeli ponuntur ,quae est aversa a solis cursu ,non diu servantur .
nam semper calor cum excoquit e rebus firmitatem et vaporibus fervidis eripit exsugendo naturales virtutes ,dissolvit eas et fervore mollescentes efficit inbecillas .ut etiam in ferro animadvertimus ,quod ,quamvis natura sit durum ,in fornacibus ab ignis vapore percalefactum ita mollescit ,uti in omne genus formae faciliter fabricetur ; et idem ,cum molle et candens refrigeretur tinctum frigida ,redurescit et restituitur in antiquam proprietatem .licet etiam considerare haec ita esse ex eo ,quod aestate non solum in pestilentibus locis sed etiam in salubribus omnia corpora calore fiant inbecilla ,et per
namque e principiis ,quae graeci stoixei=a appellant ,ut omnia ,corpora sunt composita ,id est e calore et umore ,terreno et aere ,et ita mixtionibus naturali temperatura figurantur omnium animalium in mundo generatim qualitates .
ergo in quibus vis corporibus cum exsuperat e principiis calor ,tunc interficit dissolvitque cetera fervore .
haec autem vitia efficit fervidum ab certis partibus caelum ,cum insidit in apertas venas plus quam patitur e mixtionibus naturali temperatura corpus .
item si umor occupavit corporum venas inparesque eas fecit ,cetera principia liquido corrupta diluuntur ,et dissolvuntur compositionibus virtutes .
item haec e refrigerationibus umoris ventorum et aurarum infunduntur vitia corporibus .
non minus aeris etiamque terreni in corpore naturalis compositio augendo aut minuendo infirmat cetera ,principia terrena cibi plenitate ,aer gravitate caeli .
sed si qui voluerit diligentius haec sensu percipere ,animadvertat attendatque naturas avium et piscium et terrestrium animalium ,et ita considerabit discrimina temperaturae .
aliam enim mixtionem habet genus avium ,aliam piscium ,longe aliter terrestrium natura .
volucres minus habent terreni ,minus umoris ,caloris temperate ,aeris multum ;
igitur levioribus principiis compositae facilius in aeris impetum nituntur .
aquatiles autem piscium naturae ,quod temperatae sunt a calido plurimumque ex aeris et terreni principiis sunt compositae ,sed umoris habent oppido quam paulum ,quo minus habent e principiis umoris in corpore ,facilius in umore perdurant ; itaque cum ad terram perducuntur ,animam cum aqua relinquunt .item terrestria ,quod e principiis ab aere caloreque sunt temperata minusque habent terreni plurimumque umoris ,quod abundant umidae partes ,non diu possunt in aqua vitam tueri .ergo si haec ita videntur ,quemadmodum proposuimus ,et e principiis animalium corpora composita sensu percipimus et e
itaque etiam atque etiam veterem revocandam censeo rationem .
maiores enim pecoribus immolatis ,quae pascebantur in �s locis ,quibus aut oppida aut castra stativa constituebantur ,inspiciebant iocinera ,et si erant livida et vitiosa primo ,alia immolabant dubitantes ,utrum morbo an pabuli vitio laesa essent .
cum pluribus experti erant et probaverant integram et solidam naturam iocinerum ex aqua et pabulo ,ibi constituebant munitiones ;
si autem vitiosa inveniebant ,iudicio transferebant item humanis corporibus pestilentem futuram nascentem in his locis aquae cibique copiam ,et ita transmigrabant et mutabant regiones quaerentes omnibus rebus salubritatem .hoc autem fieri ,uti pabulo ciboque salubres proprietates terrae videantur ,licet animadvertere et cognoscere ex agris cretensium ,qui sunt circa pothereum flumen ,quod est cretae inter duas civitates gnoson et gortynam .dextra enim et sinistra eius fluminis pascuntur pecora ; sed ex his quae pascuntur proxime gnoson si quae autem ex altera parte proxime gortynam ,non habent apparentem splenem .
unde etiam medici quaerentes de ea re invenerunt in his locis herbam ,quam pecora rodendo inminuerunt lienes .
ita eam herbam colligendo curant lienosos hoc medicamento ,quod etiam cretenses a)/splhnon vocitant .ex eo licet scire cibo atque aqua proprietates locorum naturaliter pestilentes aut salubres esse .item si in paludibus moenia constituta erunt ,quae paludes secundum mare fuerint ,spectabuntque ad septentrionem aut inter septentrionem et orientem ,eaeque paludes excelsiores fuerint quam litus marinum ,ratione videbuntur esse constituta .
fossis enim ductis fit aquae exitus ad litus ,et mare tempestatibus actum in paludes redundantia motionibus concitata marisque mixtionibus non patitur bestiarum palustrium genera ibi nasci ,quaeque de superioribus locis natando proxime litus perveniunt ,inconsueta salsitudine necantur .
exemplar autem huius rei gallicae paludes possunt esse ,quae circum cingunt altinum ,ravennam ,aquileiam ,aliaque quae in eiusmodi locis municipia sunt proxima paludibus ,quod his rationibus habent incredibilem salubritatem .quibus autem insidentes sunt paludes et non habent exitus profluentes neque per flumina neque per fossas ,uti pomptinae ,stando putescunt et umores graves et pestilentes in �s locis emittunt .item in apulia oppidum salpia vetus ,quod diomedes ab troia rediens constituit sive ,quemadmodum nonnulli scripserunt ,elpias rhodius ,in eiusmodi locis fuerat conlocatum ,ex quo incolae quotannis aegrotando
his confectis lacum aperuit in mare et portum e lacu municipio perfecit .
itaque nunc salpini quattuor milia passus progressi ab oppido veteri habitant in salubri loco .
cum ergo his rationibus [ erit ] salubritatis [ moenium conlocandorum explicatio ] regiones [ que ] electae fuerint fructibus ad alendam civitatem copiosae ,et viarum munitiones aut opportunitates fluminum seu per portus marinae subvectionis habuerit ad moenia comportationes expeditas ,tunc turrium murorumque fundamenta sic sunt facienda ,uti fodiantur ,si queat inveniri ,ad solidum et in solido ,quantum ex amplitudine operis pro ratione videatur ,crassitudine ampliore quam parietum ,qui supra terram sunt futuri ,et ea impleantur quam solidissima structura .item turres sunt proiciendae in exteriorem partem ,uti ,cum
conlocanda autem oppida sunt non quadrata nec procurrentibus angulis sed circinationibus ,uti hostis ex pluribus locis conspiciatur .
in quibus enim anguli procurrunt ,difficiliter defenditur ,quod angulus magis hostem tuetur quam civem .
crassitudinem autem muri ita faciendam censeo ,uti armati homines supra obviam venientes alius alium sine inpeditione praeterire possint ,dum in crassitudine perpetuae taleae oleagineae ustilatae quam creberrime instruantur ,uti utraeque muri frontes inter se ,quemadmodum fibulis ,his taleis conligatae aeternam habeant firmitatem ;
namque ei materiae nec caries nec tempestates nec vetustas potest nocere ,sed ea et in terra obruta et in aqua conlocata permanet sine vitiis utilis sempiterno .
itaque non solum in muro sed etiam in substructionibus quique parietes murali crassitudine erunt faciundi ,hac ratione religati non cito vitiabuntur .
intervalla autem turrium ita sunt facienda ,ut ne longius sit alia ab alia sagittae missionis ,uti ,si qua oppugnetur ,tum a turribus ,quae erunt dextra sinistra ,scorpionibus reliquisque telorum missionibus hostes reiciantur .
etiamque contra interiores partes turrium dividendus est murus intervallis tam magnis ,quam erunt turres ,ut itinera sint interioribus partibus turrium contignata ,neque ea ferro fixa ;
hostis enim si quam partem muri occupaverit ,qui repugnabunt rescindent et ,si celeriter administraverint ,non patientur reliquas partes turrium murique hostem penetrare ,nisi se voluerit praecipitare .
turres itaque rotundae aut polygonoe sunt faciendae ;
quadratas enim machinae celerius dissipant ,quod angulos arietes tundendo frangunt ,in rotundationibus autem uti cuneos ad centrum adigendo laedere non possunt .
item munitiones muri turriumque aggeribus coniunctae maxime sunt tutiores ,quod neque arietes neque suffossiones neque machinae ceterae eis valent nocere .
sed non in omnibus locis est aggeris ratio facienda ,nisi quibus extra murum ex alto loco plano pede accessus fuerit ad moenia oppugnanda .
itaque in eiusmodi locis primum fossae sunt faciendae latitudinibus et altitudinibus quam amplissimis ,deinde fundamentum muri deprimendum est infra alveum fossae et id extruendum est ea crassitudine ,ut opus terrenum facile sustineatur .
item interiore parte substructionis fundamentum distans ab exteriore introrsus amplo spatio ,ita uti cohortes possint quemadmodum in acie instructae ad defendendum supra latitudinem aggeris consistere .
cum autem fundamenta ita distantia inter se fuerint constituta ,tunc inter ea alia transversa ,coniuncta exteriori et interiori fundamento ,pectinatim disposita [ quemadmodum serrae dentes solent esse ] conlocentur ;
cum enim sic erit factum ,tunc ita oneris terreni magnitudo distributa in parvas partes neque universa pondere premens non poterit ulla ratione extrudere muri substructiones .
de ipso autem muro ,e qua materia struatur aut perficiatur ,ideo non est praefiniendum ,quod in omnibus locis ,quas optamus copias ,eas non possumus habere .
sed ubi sunt saxa quadrata sive silex seu caementum aut coctus later sive crudus ,his erit utendum .
non enim ,uti babylone abundantes liquido bitumine pro calce et harena ex cocto latere factum habent murum ,sic item possunt omnes regiones seu locorum proprietates habere tantas eiusdem generis utilitates ,uti ex his comparationibus ad aeternitatem perfectus habeatur sine vitio murus .
moenibus circumdatis sequuntur intra murum arearum divisiones platearumque et angiport�m ad caeli regionem directiones .
dirigentur haec autem recte ,si exclusi erunt ex angiportis venti prudenter .
qui si frigidi sunt ,laedunt ;
si calidi ,vitiant ; si umidi ,nocent .quare vitandum videtur hoc vitium et avertendum ,ne fiat quod in multis civitatibus usu solet venire .
quemadmodum in insula lesbo oppidum mytilenae magnificenter est aedificatum et eleganter ,sed positum non prudenter .
in qua civitate auster cum flat ,homines aegrotant ; cum corus ,tussiunt ; cum septentrio ,restituuntur in salubritatem ,sed in angiportis et plateis non possunt consistere propter vehementiam frigoris .ventus autem est aeris fluens unda cum certa motus redundantia .
nascitur ,cum fervor offendit umorem et impetus spiritus factionis exprimit vim flatus .
id autem verum esse ex aeolis aereis licet aspicere et de latentibus caeli rationibus artificiosis rerum inventionibus divinitatis exprimere veritatem .
fiunt enim aeoli pilae aereae cavae ,- hae habent punctum angustissimum - quae aqua infunduntur conlocanturque ad ignem ;
et antequam calescant ,non habent ullum spiritum ,simul autem ut fervere coeperint ,efficiunt ad ignem vehementem flatum .
ita scire et iudicare licet e parvo brevissimoque spectaculo de magnis et inmanibus caeli ventorumque naturae rationibus .
venti autem si ex habitationibus exclusi fuerint ,non solum efficient corporibus valentibus locum salubrem ,sed etiam si qui morbi ex aliis vitiis forte nascentur ,qui in ceteris minus salubribus locis habent curationes medicinae contrariae ,in his propter exclusiones ventorum temperatura expeditius curabuntur .
vitia autem sunt ,quae difficulter curantur in regionibus ,quae sunt supra scriptae ,haec : gravitudo arteriace ,tussis ,pleuritis ,pthisis ,sanguinis eiectio et cetera ,quae non detractionibus sed adiectionibus curantur .haec ideo difficulter medicantur ,primum quod ex frigoribus concipiuntur ,deinde quod defatigatis morbo viribus eorum aer agitatus est molestus ; namque ubi ventorum agitationibus extenuatur ,a vitiosis corporibus detrahit sucum et efficit ea exiliora .contra vero lenis et crassus aer ,qui perflatus non habet neque crebras redundantias ,propter inmotam stabilitatem adiciendo ad membra eorum alit eos
itaque sunt conlocati inter solanum et austrum ab oriente hiberno eurus ,inter austrum et favonium ab occidente hiberno africus ,inter favonium et septentrionem caurus ,quem plures vocant corum ,inter septentrionem et solanum aquilo .
hoc modo videtur esse expressum ,uti pateat numerus et nomina et partes ,unde flatus certi ventorum spirent .
quod cum ita exploratum habeatur ,ut inveniantur regiones et ortus eorum ,sic erit ratiocinandum .conlocetur ad libellam marmoreum amusium mediis moenibus ,aut locus ita expoliatur ad regulam et libellam ,ut amusium non desideretur ,supraque eius loci centrum medium conlocetur aeneus gnomon ,[ indagator umbrae ] qui graece skiaqh/ras dicitur .huius antemeridiana circiter hora quinta sumenda est extrema gnomonis umbra et puncto signanda ,deinde circino diducto ad punctum ,quod est gnomonis umbrae longitudinis signum ,ex eoque a centro circumagenda linea rotundationis .
itemque observanda postmeridiana istius gnomonis crescens umbra ,et cum tetigerit circinationis lineam et fecerit parem antemeridianae umbrae postmeridianam ,signanda puncto .
ex his duobus signis circino decusatim describendum ,et per decusationem et medium centrum linea perducenda ad extremum ,ut habeatur meridiana et septentrionalis regio .
tum postea sumenda est sexta decima pars circinationis lineae totius rotundationis ,centrumque conlocandum in meridiana linea ,qua tangit circinationem ,et signandum dextra ac sinistra in circinatione et meridiana et septentrionali parte .
tunc ex signis his quattuor per centrum medium decusatim lineae ab extremis ad extremas circinationes perducendae .
ita austri et septentrionis habebitur octavae partis designatio .
reliquae partes dextra ac sinistra tres et tres aequales his distribuendae sunt ,in tota rotundatione ut aequales divisiones octo ventorum designatae sint in descriptione .
tum per angulos inter duas ventorum regiones et platearum et angiportorum videntur deberi dirigi descriptiones .
his enim rationibus et ea divisione exclusa erit ex habitationibus et vicis ventorum vis molesta .
cum enim plateae contra directos ventos erunt conformatae ,ex aperto caeli spatio impetus ac flatus frequens conclusus in faucibus angiportorum vehementioribus viribus pervagabitur .
quas ob res convertendae sunt ab regionibus ventorum directiones vicorum ,uti advenientes ad angulos insularum frangantur repulsique dissipentur .fortasse mirabuntur � ,qui multa ventorum nomina noverunt ,quod a nobis expositi sunt tantum octo esse venti .
si autem animadverterint orbis terrae circumitionem per solis cursum et umbras gnomonis aequinoctialis ex inclinatione caeli ab eratosthene cyrenaeo rationibus mathematicis et geometricis methodis esse inventam ducentorum quinquaginta du�m milium stadi�m ,quae fiunt passus trecenties et decies quinquies centena milia ,huius autem octava pars ,quam ventus tenere videtur ,est triciens nongenta triginta septem milia et passus quingenti ,non debebunt mirari ,si in tam magno spatio unus ventus vagando inclinationibus et recessionibus varietates mutatione flatus faciat .
itaque dextra et sinistra austrum leuconotus et altanus flare solet ,circa africum libonotus et subvesperus ,circa favonium argestes et certis temporibus etesiae ,ad latera cauri circius et corus ,circa septentrionem thracias et gallicus ,dextra ac sinistra aquilonem supernas et caecias ,circa solanum carbas et certo tempore ornithiae ,euri vero medias partes tenentis in extremis euricircias et volturnus .sunt autem et alia plura nomina flatusque ventorum e locis aut fluminibus aut montium procellis tracta .praeterea aurae matutinae ,qua sol ,cum emergit ,de subterranea parte versando pulsat aeris umorem et
qui cum exorto sole permanserunt ,euri venti tenent partes ,et ea re ,quod ex auris procreatur ,ab graecis eu)=ros videtur esse appellatus ,crastinusque dies propter auras matutinas au)/rion fertur esse vocitatus .
sunt autem nonnulli ,qui negant eratosthenem potuisse veram mensuram orbis terrae colligere .
quae sive est certa sive non vera ,non potest nostra scriptura non veras habere terminationes regionum ,unde spiritus ventorum oriuntur .ergo si ita est ,tantum erit ,uti non certam mensurae rationem sed aut maiores impetus aut minores habeant singuli venti .
quoniam haec a nobis sunt breviter exposita ,ut facilius intellegatur ,visum est mihi in extremo volumine formas sive ,uti graeci dicunt ,sxh/mata duo explicare ,unum ita deformatum ,ut appareat ,unde certi ventorum spiritus oriantur ,alterum ,quemadmodum ab impetu eorum aversis directionibus vicorum et platearum evitentur nocentes flatus .
erit autem in exaequata planitie centrum ,ubi est littera a ,gnomonis autem antemeridiana umbra ,ubi est b ,et a centro ,ubi est a ,diducto circino ad id signum umbrae ,ubi est b ,circumagatur linea rotundationis .
reposito autem gnomone ubi antea fuerat ,expectanda est ,dum decrescat faciatque iterum crescendo parem antemeridianae umbrae postmeridianam tangatque lineam rotundationis ,ubi erit littera c .tunc a signo ,ubi est b ,et a signo ,ubi est c ,circino decusatim describatur ,ubi erit d ;
deinde per decusationem et centrum ,ubi est a ,perducatur linea ad extremum ,in qua linea erunt litterae e et f .haec linea erit index meridianae et septentrionalis regionis .tunc circino totius rotundationis